Fragmenta ex opere historico
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 6874 Frexoph
13.1
FRAGMENTUM XIII ( Alias II partis ).
13.1
INCIPIT EPISTOLA GERMINII EPISCOPI ADVERSUS ARIANOS JAM SUBSCRIPSERANT IN CONCILIO ARIMINENSI, SCIENTES QUOD MALE FECERUNT.
13.2
Ego Germinius episcopus credo et profiteor esse unum verum Deum patrem, aeternum, omnipotentem: et Christum filium ejus unicum et Dominum Deum nostrum, 705 de vero Deo patre verum Dei filium, ante omnia genitum, divinitate, charitate, majestate, virtute, claritate, vita, sapientia, scientia Patri per omnia similem, utpote perfectum de perfecto genitum: susceptionem etiam hominis ex virgine Maria, sicut prophetae futurum praedixerunt, et evangelicae atque apostolicae voces completum docent. Passiones quoque ejus et mortem et resurrectionem et in coelis adscensionem suscipimus, credimus, profitemur: et quod in fine mundi de coelis descensurus sit judicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum opera ejus. Et in Spiritum sanctum, id est paraclitum, qui nobis a Deo patre per Filium datus est. Explicit.