Fragmenta ex opere historico
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 6874 Frexoph
14.1
FRAGMENTUM XIV ( Alias I partis ).
14.1
INCIPIT EXEMPLUM EPISTOLAE VALENTIS, URSACII ET ALIORUM AD GERMINIUM( anno 366 scriptae).
14.2
Domino religiosissimo fratri Germinio, Valens, Ursacius, Gaius et Paulus salutem.
14.1
Germinius accusatur quod homoeusion defendat.-- Cum de spe et salute sollicitudo incumbit, magis laudandi esse debent qui solliciti sunt, quam reprehensionem aliquam sustinere. Salus autem ac spes principaliter in fide catholica consistit. Et ideo quamvis conventione a dominis nostris fratribus et coepiscopis nostris Valente et Paulo admonita noluerit ad id quod rumor jactitat de te respondere, domine religiosissime: tamen quia litteris tuis testificatus es, te in eadem charitate perseverare, et paratum esse illibatam dilectionem habere erga nos ostendere; propterea in unum apud Singidunum congregati, iterum his commonefacimus sanctitatem tuam, ut omni occasione ambigui exclusa, digneris rursus rescribere nobis. Si a fide catholica, quae Arimini a sancto concilio exposita confirmataque est, cui etiam universi Orientis episcopi consenserunt, sicuti 706 jam professus es te non recessurum, apertius quaeritur significes. Est autem hoc, sicut in ea cautum est: Similem dicimus Filium Patri secundum Scripturas, non secundum substantiam, aut per omnia, sed absolute. Si enim haec expositio immutata fuerit; manifeste quondam Basilii perfida assertio, propter quam synodus facta est, qua etiam merito damnata est, reparabitur.
14.2
Retractatio illius deposcitur.-- Dignare igitur hoc, quod quaeritur, evidenter litteris tuis declarare: non dixisse, aut dicere, vel dicturum, similem esse per omnia Filium Patri excepta innativitate: ne quod perlatores litterarum Jovianus diaconus et Martyrius subdiaconus verbo deprecationis suae ante praedictos dominos meos fratres et coepiscopos nostros Valentem et Paulum asserebant, magis credibile esse videatur, quia per omnia similem esse Filium Patri profitearis. Si enim sic te, sicut optavimus, sentire scriptis tuis manifestaveris; querelam pro injuria a quibusdam clericis tuis Palladio et Gaio fratribus et coepiscopis nostris factam, licet nolueris, sicut prima conventione admonitus es, exquirere ad aestimationem tuam pertinet, illis scilicet praestantibus pro sua temeritate rationem. Haec per Secundianum presbyterum, Pullentium lectorem, et Candidianum exorcistam transmisimus Charitati tuae XV calendas januarias( anno 366), Gratiano nobilissimo P. et Dagalaifo conss., exemplum penes nos retinentes.