Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Fragmenta ex opere historico
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6874 Frexoph
15.1
FRAGMENTUM XV ( Alias I partis ).
15.1
INCIPIT RESCRIPTUM GERMINII AD RUFIANUM, PALLADIUM, ET CAETEROS.
15.2
Dominis Fratribus religiosissimis Rufiano, Palladio, Severino, Nichae, Heliodoro, Romulo, Muciano et Stercorio Germinius in Domino salutem.
15.1
Filium Patri per omnia similem esse et traditione et Scripturis doceri.-- Vitalis V. C. militantis in officio sublimis Praefecturae relatione comperimus, desiderare Sanctitatem vestram, significari 707 vobis aperte quid est, quod de fide nostra Valenti, Ursacio, Gaio et Paulo displiceat. Necessarium duxi, his litteris patefaciendum Sanctitati vestrae, et id, quod in vobis ipsis ab initio esse confido, dicere. Nos hoc quod et a patribus traditum accepimus, et divinis Scripturis quod semel didicimus, et quotidie docemus, Christum Dei filium Dominum nostrum per omnia Patri similem, excepta innativitate, Deum de Deo, lumen de lumine, virtutem de virtute, integrum de integro, perfectum de perfecto, ante saecula et ante universa, quae intelligi vel dici possunt, genitum, cujus nativitatem nemo scit nisi solus Pater, ipso Filio adserente: Quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare: per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil, secundum divinas voces ipsius Salvatoris nostri Filii dicentis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor; et iterum, Quaecumque enim Pater facit, haec et similiter Filius facit; et iterum, Ego et Pater unum sumus; et iterum, Qui me vidit, vidit et Patrem; et iterum, Quomodo Pater vitam habet in semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso; et iterum, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat; et iterum, Creditis in Deum, et in me credite; et iterum, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem; et iterum cui Pater dixit, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, nec dixit, ad imaginem tuam, vel, ad imaginem meam, ne aliquam dissimilitudinem in Filii sui divinitate demonstraret: sed propterea conjunxit, ad imaginem et similitudinem nostram, ut Filium suum sibi similem per omnia Deum manifestaret. Iterum Evangelista, Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Et Apostolus ad Corinthios, In quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non refulgerent illuminatione Evangelii gloriae Christi, quae est imago Dei. Et iterum idem Apostolus: Et transtulit nos in regno filii charitatis suae, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae. Et iterum idem Apostolus: 708 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus. Quis non intelligat, quia quemadmodum secundum servi formam vera fuit caro nostra in Christo; ita et in Dei forma vera sit divinitas Patris in Filio? Et iterum: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum; quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Si ergo omnis plenitudo divinitatis inhabitat in Christo, jam non ex parte similis et ex parte dissimilis, sicut nunc asserunt, qui propter contentionem suae libidinis retrorsum abeuntes, semetipsos a nobis averterunt.
15.2
Quae in contrarium afferuntur qui explicanda.-- Nam quod putant se pro magno de divinis Scripturis proferre, ut dicant Christum facturam et creaturam: e contrario nos secundum Scripturas dicimus viam, et januam, et lapidem offensionis, et petram scandali, et fundamentum, et brachium, et manum, et sapientiam, et verbum, et agnum, et ovem, et pastorem, et sacerdotem, et vitem, et diem, et alia. Sed haec omnia sic intelligimus et dicimus, ut virtutes et operationes filii Dei intelligamus, non ut divinam ejus ex Patre nativitatem hujuscemodi nominibus comparemus; quia ex nihilo omnia per Filium facta sunt, Filius autem non ex nihilo, sed ex Deo patre est genitus.
15.3
Valentis inconstantia, et fidei a Marco Arethusio editae occasio.-- Miror autem praedictum Valentem aut oblitum esse, aut certe subdole dissimulare, quid in praeteritum gestum definitumque sit. Nam sub bonae memoriae Constantio imperatore, quando inter quosdam coeperat esse de fide dissensio, in conspectu ejusdem imperatoris, praesentibus Georgio episcopo Alexandrinorum Ecclesiae, Pancratio Pelusinorum, Basilio episcopo tunc Anquiritano, praesente etiam ipso Valente et Ursacio, et mea parvitate, post habitam usque in noctem de fide disputationem et ad certam regulam perductam, Marcum ab omnibus nobis electum fidem dictasse, in qua fide sic conscriptum est: Filium similem Patri per omnia, ut sanctae dicunt et docent Scripturae: cujus integrae professioni consensimus omnes, 709 et manu nostra subscripsimus. Si autem nunc aliquid spiritus hujus mundi suggerit, ex aperto adhuc scire non possumus. Nam ut nos professi sumus de Scripturis per omnia similem Filium Patri, excepta innativitate; exponant et illi de Scripturis, quemadmodum parte similis sit, parte dissimilis.
15.4
Et ideo, Fratres dilectissimi, haec intrepidanter et sine mora vestrae dilectionis ad conscientiam, per Cyriacum officialem, cujus prima inventa occasio est post Carinium diaconem quem ad vos misi, professionem destinavit: 710 ut per vestram quoque vigilantissimam devotionem apud Deum universae fraternitati intimetur, ne quis fallacis diaboli laqueis ignorans implicetur. Jam vestrae est unanimitatis, rescribere mihi quid vobis sanctus Spiritus suggerat. Sane intimo Charitati Vestrae, me huic epistolae, propterea quod manus dolerem, subscribere non potuisse: subscribendum autem mandasse fratribus et compresbyteris nostris Innocentio, Octavio et Catulo.

Intertext edge

Open linked passage

Note