Fragmenta ex opere historico
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 6874 Frexoph
1.1
FRAGMENTUM I ( Alias I partis ).
1.1
Fidei, spei et charitatis praestantia.-- Sancto Spiritu plenus Paulus apostolus ad Corinthios ita loquitur: Manet autem fides, spes, charitas. Magnum consummandae veritatis sacramentum ita triplici humani sensus affectione complectitur: reliquarum autem rerum sive officia sive dona, in quibus nunc pro parte versamur, abolenda significat, cum adventu Domini nostri Jesu Christi coelestis concilii perfectio inveniatur. Corruptione enim nostra in aeternitatis gloriam transformata, hoc, quod nunc aliquid esse creditur, non erit; quando tribui coeperit, quod cum est, semper aeternum est. Verum fidei, spei, charitatis hoc meritum est, ut mortis debito corporibus dissolutis, semper per maneant, nec umquam desinant; et cum omnia in homine pro parte sint, haec tamen sola perfecta sint. Nam sive prophetiae abolebuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur, tria illa superiora perfectionem immutabilem consequuntur: et nihil aut extrinsecus mutabuntur, aut ultra quam obtinent, uberius acquirent. Cum enim prophetias et linguas et scientiam veritas absoluta depellit; fidem, spem, charitatem capessendae aeternitatis traduces et patronos sicuti ipsa erunt aeternitas apprehendet. Et singularum quidem rerum idem beatus Apostolus merita( supple, ratione aut quid simile) exigui honoris sui distinxit: ut intelligi promptum esset, caeteris profectu augmenti coelestis abolendis, non exiguo honoris sui fructu, tria haec sola esse quae maneant quidem.
1.2
Fidei meritum. Spei natura. Charitatis affectus.-- Igitur Deus justitiae praevius numeratur, creditus ab ignorante quod Deus sit. Atque ob id Abraham fides prima justificat, et Chananaeae filiam silentio Dominum tentantis matris fides salvat, et credentibus in nomine ejus potestas in Joanne tribuitur, ut ex Deo nati sint. Magnum est fidei meritum, et perfecta credentibus Deo beatitudo, per quam genitis in corpore, in iniquitate, in aegritudine, et justitia et sanitas et ortus ex Deo est. Spes vero amoenitatem vitae mundialis et bona saeculi, quiescentis in his quae a Deo disposita confidit, exsuperat, praesentium damno futurorum lucra meritura: quam Dominus tali praemio muneratur, Omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, vel sorores, aut matrem, aut filios, aut agrum propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Egregia virtutum Dei testis, fiducia exspectationis suae, praesentia quaeque ut nulla et incerta despiciens, futura vero ut aeterna et praesentia apprehendens! Sed quam quam 619 mansurae fidei, spei, charitatis parem gloriam idem Apostolus tribuat, et aequaliter inviolabiles eas esse significet; charitatem tamen praestare caeteris superioribus indicat. Per hanc enim quodam vinculo Deo suscepti amoris annectimur: fitque individua ab eo voluntas nostra semel nomini ejus charitate pietatis infusa, a qua non gladius, non fames, non nuditas separabit; per quam ira, aemulatio, ambitio, iniquitas, luxus, cupiditas piditas comprimuntur. Atque idcirco cum maneat fides, spes, charitas, major horum est charitas: per quam admixtos insecabili in Dei nomine affectu, nulla vis saecularium motuum aut dissolvit, aut dividit.
1.3
Charitas Hilarium urget, ne sileat haereticorum pravitatem.-- Et huic tantae, tam gravi apostolicae auctoritati ego quoque inter caeteros, si quid mihi post eos loci est, testimonium reddo per hanc charitatem repositam nobis ante tempora saecularia in coeli spem assumptis, et nomini Dei ac Domini Jesu Christi adhaereo, iniquorum societatem et infidelium consortium respuens: cum quo florere nobis, saeculi otio domestico frui, commodis omnibus redundare, familiaritate regia gloriani, et esse falso episcopi nomine, singulis universisque et publice et privatim in Ecclesiae dominatu gravem effici, par, ut caeteris, potestas dabatur; si modo veritatem evangelicam falsitate corrumperem, conscientiae reatum blandimento ignorantiae consolarer, judicii corruptelam excusatione alieni arbitrii defenderem, haereseos piaculo non fide mea, quae utique esset obnoxia, sed simplicitate ignorantium non tenerer, probitatem sub difficultate publicae intelligentiae mentirer. Haec enim simplicitatem( forte, in simplicitate) cordis per fidem et spem Christi charitas manens non tulit. Et cum ab Apostolo accepissem, Non enim accepimus spiritum formidinis, et cum Domino dicente didicissemus, Omnis qui confitebitur me coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo qui est in coelis; et per eumdem dictum esset, Beati qui persecutionem, patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum: beati estis cum vos maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam; 620 gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo: non potui praeferre ambitiosam in reatus silentio conscientiam injuriosae pro Dei confessione tolerantiae.
1.4
Quale Opus aggrediatur.-- Proferre igitur in conscientiam publicam opus tento grave et multiplex, diabolica fraude perplexum, haereticorum parte subtile, dissimulatione multorum ac metu praejudicatum, locorum, in quibus gesta res est nosque agimus, desperatione peregrinum, tempore antiquum, silentio novum, pridem simulata rerum pace praeteritum, proxime impia fallacissimorum hominum calliditate renovatum; hocque quo etiam in Romani imperii negotiis quies carpitur, rex angitur, palatium fervet, episcopi circumcursant, officiales magistri volitant, adversus apostolicos viros officiorum omnium festinatione turbatur. Ita ubique agitur, trepidatur, instatur; ut plane iniquitatem hujus assertionis, obtinendi labor et cura prodiderit. Enimvero versari in sermone hominum jam diu memini, quosdam sacerdotum Dei idcirco exsulare, quod in Athanasium sententiam non ferunt: et hic error prope omnium mentes occupavit, ut sub nomine ejus non satis unicuique eorum dignam causam suscepti exsilii arbitrentur.
1.5
Quae in eo praetermittat.-- Praetermitto autem, licet potissima regi sit referenda reverentia( quia enim( omne enim) a Deo regnum est), non tamen aequanimiter judicium ejus episcopalibus arbitriis admitti: quia Caesaris Caesari, Deo autem reddenda quae Dei sunt( Lucae XX, 25). Taceo imperatoris sublata causae cognitione judicium. Non queror extorqueri de absente sententiam; quamvis, Apostolo dicente, Ubi fides est, ibi et libertas est( II Cor. III, 17), pati istud simplicitas sacerdotalis non debeat. Sed haec, non quia contemnenda sunt, verum quia his graviora sint subjecta, praetereo. Quamquam enim ex his quibusque in terris gesta sint, cognosci potuerit longe aliud agi, quam existimabatur; tamen propensiore cura rem omnem hoc volumine placuit exponere. Raptim enim tunc haec per nos ingerebantur, corruptio Evangeliorum, depravatio fidei, 621 et simulata Christi nominis blasphema confessio. Et necesse fuit in eo sermone omnia esse praepropera, incomposita, confusa: quia quanto nos impensiore cura audientiam quaereremus, tanto illi pertinaciore studio audientiae contrairent.
1.6
Unde ordiatur.-- Incipiam igitur ab his quae proxime gesta sunt, id est, eo tempore quo primum in Arelatensi oppido frater et comminister meus Paulinus ecclesiae Trevirorum episcopus eorum se perditioni simulationique non miscuit: et qualis fuit illa sententia exponam, a qua referens voluntatem, indignus ecclesia ab episcopis, dignus exsilio a rege est judicatus. Atque hoc ita fieri non rerum ordo, sed ratio ex praesentibus petita demonstrat: ut ex his primum confessio potius fidei, quam pavor in homine intelligatur, ex quibus in eum qui adsensus his non est, cepit injuriam.
1.7
Quo pacto legendum sit.-- Atque hoc etiam non inutiliter admonebo, ut ad omne hoc volumen diligens intentio adhibeatur. Omnia enim sunt et separanda temporibus, et distinguenda judiciis, et secernenda personis, et verborum dijudicanda virtutibus: ne forte tot epistolis, tot synodis tunc frequenter injectis, pernicioso ante finem fastidio expleatur. Agitur autem in his, quae cognitio Dei expetenda sit, quae spes aeternitatis, in quo perfecta veritas statu haereat. Et cum tam gravis rei negotium tractetur, oportet et unumquemque his modo curam cognoscendis rebus impendere, ut judicio deinceps proprio consistens, opinionem non sequatur alienam. Explicit.