Fragmenta ex opere historico
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 6874 Frexoph
2.1
FRAGMENTUM II ( Alias I partis ). INCIPIT EXEMPLUM EPISTOLAE
2.1
Synodi Sardicensis ad universas Ecclesias.
2.1
Synodi causa.-- Multa quidem et frequenter ausi sunt Ariani haeretici adversus servo, 622 Dei, qui fidem rectam et catholicam custodiunt. Adulterinam namque doctrinam inserentes, orthodoxos persequi tentaverunt. In tantum autem nunc exsurrexerunt contra fidem, ut non religiosam pietatem clementissimorum imperatorum lateret. Denique, gratia Dei adjuvante, etiam ipsi clementissimi imperatores congregaverunt ex diversis provinciis et civitatibus ipsam synodum sanctam, et in Sardicensium civitate fieri permiserunt: ut omnis quidem dissensio amputaretur, iniqua autem doctrina penitus expulsa, pietas sola, quae est in Christo, ab omnibus custodiretur. Venerunt enim ab Oriente episcopi cohortatione excitati piissimorum imperatorum, maxime propter id quod frequenter in murmuratione fuit, id est, de dilectissimis fratribus nostris et coepiscopis, Athanasio episcopo Alexandriae et Marcello episcopo Ancyro- Galatiae. Arbitramur autem etiam ad vos ipsos pervenisse eorum calumnias, et aures vestras tentasse eos commovere non dubitavimus: ut adversum innocentes quidem quae dicunt credatis, sceleratae autem haereseos suae suspicionem tegant. Sed non diutius haec illis facere permissum est. Est enim gubernator Ecclesiarum Dominus, qui pro Ecclesiis et pro omnibus nobis mortem sustinuit, et propter eas Ecclesias adscensum in coelos omnibus nobis tribuit.
2.2
Synodum adire trepidant Eusebiani.-- Olim quidem scribentibus Eusebio, Mario, Theodoro, Diognito, Ursacio et Valente, Julio, consacerdoti nostro, Romanae Ecclesiae episcopo, adversum praedictos coepiscopos nostros( dicimus autem Athanasium et Marcellum; ut scripserunt ex aliis locis ut episcopi nostri; quae autem ab Eusebio facta sunt, nihil aliud quam falsitatis et mendacii fuisse plena. Nam etsi ex eo, quo vocati sunt a Julio episcopo carissimo 623 fratre nostro, claruit noluisse eos venisse ex ipsis litteris quibus eorum mendacia detecta sunt( venissent enim, si habuissent fiduciam eorum quae gesserunt adversus coepiscopos nostros); licet etiam ex ipsis, quae fecerunt in isto sancto et magno concilio, manifestior falsitatis suae commenta prodiderunt. Venerunt enim et ad Sardicensium civitatem, et videntes Athanasium et Marcellum, Asclepam et alios, timuerunt venire ad judicium: et non semel neque iterum, sed frequenter vocati contempserunt invitationem synodi omnium nostrorum, qui convenimus episcopi, et maxime venerabilis senectae Ossium, qui et propter aetatem et confessionem et tanti temporis probatam fidem, qui tantum laborem id aetatis pro Ecclesiae utilitate sustinuit, ut omni reverentia dignissimus habeatur. Exspectantibus omnibus, et cohortantibus eos venire ad judicium, ut omnia, quae de consacerdotibus nostris vel dixerunt vel scripserunt, praesentes possent convincere, vocati non venerunt, sicut praediximus: ostendentes etiam ex his falsitatem suam, non solum commentitiam fraudem aut exquisitam versutiam quam fecerunt prodentes per excusationem. Qui enim habent fiduciam probare ea quae absentes dicunt, haec praesentes parati sunt convincere. Sed quia venire non ausi sunt, arbitramur de caetero neminem ignorare, etiam si illi iterum malitiam suam exercere voluerunt, nihil sufficientes probare adversus consacerdotes nostros, quos incusant quidem absentes, praesentes autem fugiunt.
2.3
Fugiunt; quanta et quot eorum crimina.-- Fugerunt enim, dilectissimi Fratres, non solum propter hos quos falso adpetiverunt, verum etiam( supple propter) hos qui ex diversis locis convenerunt, ut eosdem multis criminibus arguerent. Ferrum enim et vincula proferebant de exsilio revertentes viri. Et rursum ab his, qui adhuc in exsilio detinentur, missi affines et proximi, amici et fratres, querelas vel eorum qui supersunt detulerunt, vel eorum qui in ipsis exsiliis decesserunt, indignam injuriam prosecuti sunt. Et, quod est maximum, episcopi aderant, quorum alter ferrum et catenas praeferebat, 624 quas per eos cervicibus suis portaverat; alii ex eorum insimulatione mortem sibi intentatam testificabantur. In tantum enim desperationis eruperunt ut etiam episcopos interfecissent quidem, nisi fugissent ipsorum cruentas manus. Decessit enim coepiscopus noster beatissimus Theodulus fugiens ipsorum infestationem. Jussus est enim ex ipsorum insimulatione mori. Alii autem gladiorum signa, plagas et cicatrices ostendebant. Alii se fame ab ipsis excruciatos querebantur. Et haec non ignobiles testificabantur viri: sed de ecclesiis omnibus electi, propter quas huc convenerunt, res gestas edocebant, milites armatos, populos cum fustibus, Judicum minas, falsarum litterarum suppositiones. Lectae sunt enim litterae factae a Theognito falsae adversum coepiscopos nostros Athanasium et Marcellum, ut et imperator adversus ipsos commoveretur. Et haec convincebant ii, qui tunc ipsius Theogniti diacones fuerunt. Ad haec virginum nudationes, incendia ecclesiarum, carceres adversus ministros Dei: et haec omnia propter iniquam atque exsecrabilem haeresim Ariomanitarum. Qui enim communioni eorum renuntiabant, necessitate patiebantur ista tolerare.
2.4
Sardicam ingressi adversariorum reformidant praesentiam.-- Haec igitur considerantes, in angusto se teneri pervidebant. Erubescentes quidem confiteri ea quae commiserunt, eo quod de caetero non possent ea diutius occultare, venerunt tandem in Sardicensi civitate; ut propter praesentiam, suspicionem quasi mali actus viderentur excludere. Videntes enim eos qui a se fuerant falsis oppressi testimoniis, eos etiam quos vehementissime oppugnarunt; ex alia parte accusatores conscientiae, etiam suorum criminum proditores prae oculis habentes suis, venire vocati non potuerunt, maxime consacerdotum nostrorum Athanasii, Marcelli et Asclepii conscientia perturbati: qui et implorabant judicium( et) provocabant accusatores, ut eos non solum convincerent de iis quae adversum sese falsa confinxerant, verum etiam quae adversus Ecclesias impia ac nefaria commiserant, edocerent. Verum illi tanto terrore 625 comprehensi sunt, ut fugam facerent; et per illam fugam falsitatem suam detegerent ac nudarent.
2.5
Athanasii innocentia comprobatur.-- Tametsi non solum ex prioribus, sed etiam ex istis malitia eorum et falsitas ostenderetur: ut nec existimata fuga occasionem aliquam alterius malae artis invenire possent; probavimus, secundum veritatem et rationem( veritatis rationem) ea, quae ab illis commissa sunt, inquiri oportuisse: et invenimus eos etiam de his fuisse mendaces, et nihil aliud quam impugnationem adversus consacerdotes nostros exercuisse. Quem enim dicebant ab Athanasio interfectum fuisse nomine Arsenium, habetur in numero vivorum. Unde ex hoc etiam caetera, quae ab ipsis jactabantur, patuit esse plena mendacii et falsitatis. Quod autem de calice fracto aliqua loquebantur a Machario presbytero Athanasii; testificati qui praesentes fuerunt ex Alexandria de eodem loco, eo quod nihil tale esset factum. Sed et episcopi scribentes ex Aegypto ad Julium consacerdotem nostrum, abunde asseverarunt, nec suspicionem hujusmodi ibidem fuisse. Dicunt autem acta etiam se habere adversus ipsum: quae habent autem, absente parte altera constat fuisse confecta. Simul tamen ipsis actis gentilis et catechumenus interrogatus dicebat, intus se fuisse quando super ventum fecit Macharius, interrogatus dicebat, famosissimum illum Scyrum infirmantem in ecclesia( ἐν κελλίῳ) jacuisse: ut ex hoc appareat, ex toto mysterium non fuisse celebratum, eo quod catechumeni intus fuerint, sed male habentes jacuerint. Nam et ipse totius malitiae Scyrus commentator, exussisse Athanasium quemdam de divinis Scripturis librum dicebat. Ad hoc convictus confiteri coepit, infirmatum se fuisse quando Macharius praesens fuit; ut ex hoc etiam falsum testem illum esse appareret. Denique falsitatis praemium eidem Scyro honorem( Graec. ὄνομα, nomen) episcopatus dederunt, homini qui neque 626 presbyter quidem fuit. Venientes enim duo presbyteri nunc ad concilium( qui eo temporis cum Melitio fuerant, postmodum ab Alexandro episcopo Alexandriae beatae memoriae viro suscepti sunt, nunc cum Athanasio agunt), testati sunt nusquam omnino istum Melitii fuisse presbyterum, neque omnino habuisse eum Melitium in eodem loco, apud Mareotem, ecclesiam, nec ministrum: quem tamen nunc velut episcopum illum secum adduxerunt, qui ante nec presbyter fuit: ut nomine episcopatus videantur falsitatem suam tegere apud audientes.
2.6
Marcellus et Asclepas irreprehensibiles.-- Lectus autem est et liber, quem conscripsit frater et coepiscopus noster Marcellus: et inventa est Eusebii et qui cum ipso fuerant exquisita malitia. Quae enim ut proponens Marcellus posuit, haec eadem quasi jam comprobans proferret, adsimularunt. Lecta sunt ergo quae sequebantur, lecta etiam quae anteposita erant quaestioni; et recta fides ejus inventa est. Neque enim a sancta Virgine Maria, sicut ipsi confingebant, initium dabat Deo Verbo; neque finem habere regnum ejus, sed regnum ejus sine principio ac sine fine esse conscripsit. Sed Asclepius coepiscopus noster acta protulit, quae confecta sunt apud Antiochiam praesentibus adversariis et Eusebio ex Caesarea, et ex sententiis judicatum episcopum ostendisse esse inreprehensibilem.
2.7
Eusebianorum scelera, nomina et artes.-- Merito ergo acciti frequenter, non ausi sunt venire: merito fugerunt conscientiae suae impulsu praecipitati. Fuga enim falsitates suas confirmaverunt, et credi ea fecerunt, quae praesentes accusatores eorum dixerunt et ostenderunt. Quid igitur? Supra haec omnia etiam olim depositos atque ejectos Ecclesia propter haeresim Arii non solum susceperunt, sed etiam in majorem provexerunt gradum, diacones quidem in presbyterium, de presbyterio autem in episcopatum, propter nihil aliud, nisi ut impiam doctrinam dilatare ac disseminare possent, et 627 piam corrumperent fidem. Sunt autem istorum post Eusebium duo auctores etiam Theodorus ab Heraclia, Narcissus a Neroniade Ciliciae, Stephanus ex Antiochia, Georgius ex Laodicia, licet timens non adfuerit de Oriente, Acacius ex Caesarea Palaestinae, Menophantus ex Epheso Asiae, Ursacius a Singiduno Moesiae, Valens ex Mursa Pannoniae. Etenim praedicti etiam( supple iis) qui ab Oriente secum venerunt, non permiserunt sanctum Concilium intrare, neque omnino in Ecclesiam Dei sanctam accedere. Venientes etenim Sardicam per singula loca synodos faciebant inter se, et pactiones cum interminationibus, ut omnino venientes Sardicam ad judicium non accederent, neque in unum cum sancta synodo convenirent: et ad id solum venerunt, coetum praesentiam suam qui statim fugerunt. Haec enim scire potuimus a consacerdotibus nostris, Ario scilicet ex Palaestina, Stephano de Arabia: qui cum ipsis venerunt quidem, sed ab eorum perfidia recesserunt. Hi enim venientes in sanctam synodum, violentiam quidem, quam passi fuerant, conquerebantur; nihil autem ab ipsis recte agi asserebant: asserentes etiam hoc, quod essent ibi plurimi rectae fidei, qui prohibebantur ab ipsis venire ad nos propositis interminationibus. Hac igitur causa in uno loco( Graec. οἴκῳ) omnes manere sategerunt, et nec parum temporis, nec habere eos liberam facultatem permiserunt.
2.8.1
Synodi sententia.-- Quia ergo non oportuit conticescere, nec inulta retinere, falsitates, vincula, homicidia, pugnas, falsas epistolas, verberationes, nudationes virginum, exsilia, eversiones ecclesiarum, incendia, translationes de ecclesia ad majores, et ante omnia contra rectam fidem insurgentes Arianae haeresis doctrinas: ex hac causa carissimos quidem fratres et coepiscopos nostros Athanasium Alexandriae, et Marcellum Ancyrogalatiae, et Asclepium Gazae, et eos qui cum ipsis erant ministrantes Deo, innocentes et puros pronuntiamus, 628 scribentes ad unamquamque eorum provinciam, ut cognoscerent singularum ecclesiarum plebes sacerdotis sui integritatem, et habere se episcopum suum, illos autem, qui se eorum ecclesiis immerserunt luporum more, id est, Gregorium in Alexandria, Basilium in Ancyra, et Quintianum in Gaza, neque nomen habere episcopi, neque communionis omnino eorum habere participatum, neque suscipere ab aliquo eorum litteras, neque ad eos scribere, illos autem, hoc est, Theodorum, Narcissum, Acacium, Stephanum, Ursacium et Valentem, Menophantum, et Georgium( etsi timens, ut dictum est, non adfuit, sed tamen quia a beatae memoriae Alexandro episcopo quondam Alexandriae dejectus est), et quod sit tam ille, quam etiam caeteri qui comprehensi sunt, furoris Ariani, et propter objecta crimina, hos omnes aequali sorte dejecit sancta synodus de episcopatus gradu: et judicavimus non solum illos episcopos non esse, sed neque communionem quidem cum fidelibus habere. Separantes enim Filium, et alienantes Verbum a Patre, separari ab Ecclesia catholica oportet, et alienos esse a nomine Christiano. Sint igitur vobis anathema, eo quod ausi sunt adulterare verbum veritatis. Apostoli enim est praeceptum: Si quis vobis evangelizaverit praeter quam quod accepistis, anathema sit. His neminem communicare denuntiate: nulla enim communicatio luci ad tenebras. Hos omnes longe facite: nulla enim participatio Christo ad Belial. Observate, Carissimi, ut neque scribatis ad eos, neque eorum accipiatis litteras. Curate autem etiam, dilectissimi Fratres et consacerdotes, quasi praesentes spiritu huic interfueritis synodo, omnia quae a nobis instituta sunt confirmare per litteras vestras, ut ab omnibus episcopis idem sentire, atque unam esse omnium voluntatem ex litterarum consensione sit manifestum. Optamus, Fratres, vos in Domino bene valere. Explicit.
2.8.2
629 Incipit exemplum epistolae factae ad Julium urbis Romae episcopum, Julio episcopo a synodo directae.
2.9
Cur Julius non adfuerit synodo. Petri sedis praerogativa.-- Quod semper credidimus, etiam nunc sentimus: experientia enim probat et confirmat, quae quisque auditione audivit. Verum est enim, quod beatissimus magister gentium Paulus apostolus de se locutus est: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? quamquam utique quia in ipso Dominus Christus habitavit, dubitari non possit Spiritum sanctum per animam ejus locutum, et organum corporis personasse. Et tu itaque, dilectissime frater, corpore separatus, mente concordi ac voluntate adfuisti: et honesta fuit et necessaria excusatio absentiae, ne aut lupi schismatici furtum facerent et raperent per insidias, aut canes haeretici rabido furore exciti insani oblatrarent, aut certe serpens diabolus blasphemiorum venenum effunderet. Hoc enim optimum et valde congruentissimum esse videbitur, si ad caput, id est ad Petri apostoli sedem, de singulis quibusque provinciis Domini referant sacerdotes.
2.10
Legati Julii.-- Quoniam ergo universa, quae gesta sunt, quae acta, quae constituta, et chartae continent, et vivae voces carissimorum fratrum et compresbyterorum nostrorum Archydami et Philoxeni, et carissimi filii nostri Leonis diaconi verissime et fideliter exponere poterunt; pene supervacuum videatur eadem his inserere litteris. Patuit apud omnes, qui convenerunt ex partibus Orientis, qui se appellant episcopos( quamquam sint ex his certi auctores, quorum sacrilegas mentes Ariana haeresis pestifero tinxit veneno) diu tergiversatos propter diffidentiam ad judicium venire noluisse, tuamque et nostram reprehendisse communionem, quae nullam habebat culpam: quia non solum octoginta episcopis testantibus de innocentia Athanasii pariter credidimus; sed et conventi per presbyteros tuos et per epistolam, ad synodum quae futura erat in urbe Roma venire noluerunt: et satis erat iniquum, illis contemnentibus, tot sacerdotibus testimonium perhibentibus, Marcello et Athanasio denegare societatem. 630
2.11
Tria in synodo tractanda.-- Tria fuerunt, quae tractanda erant. Nam et ipsi religiosissimi imperatores permiserunt, ut de integro universa discussa disputarentur, et ante omnia de sancta fide et de integritate veritatis, quam violaverunt. Secunda de personis, quas dicebant esse dejectas; de iniquo judicio, vel si potuissent probare, justa fieret confirmatio. Tertia vero quaestio, quae vere quaestio appellanda est, quod graves et acerbas injurias, intolerabiles etiam et nefarias contumelias ecclesiis fecissent, cum raperent episcopos, presbyteros, diacones, et omnes clericos in exsilium mitterent, ad deserta loca transducerent, et fame, siti, nuditate, et omni egestate necarent; alios clausos carcere et squalore et putore conficerent, nonnullos ferreis vinculis ita( adde stringerent), ut cervices eis arctissimis circulis strangularentur. Denique ex ipsis quidam vincti in eadem injusta defecerunt poena: quorum ambigi non potest martyrio gloriosam mortem exstitisse. Adhuc quoque audent quosdam retinere: nec ulla causa fuit criminis, nisi quod repugnarent, et clamarent quod exsecrarentur Arianam et Eusebianam haeresim, et nollent habere cum talibus communionem, iis autem, qui secum sentire maluerunt, prodesse. Et qui ante fuerant dejecti, non solum recepti sunt, sed etiam ad clericalem dignitatem promoti, et acceperunt praemium falsitatis.
2.12
Ursacii et Valentis perversitas.-- Quid autem de impiis et de imperitis adolescentibus Ursacio et Valente statutum sit, accipe, beatissime frater. Quia manifestum erat, hos non cessare adulterinae doctrinae lethalia semina spargere, et quod Valens relicta ecclesia ecclesiam aliam invadere voluisset, et eo tempore, quo seditionem commovit, unus ex fratribus nostris, qui fugere non potuit, Viator obruptus et conculcatus in eadem Aquileiensium civitate die tertia defecit: causa utique mortis fuit Valens, qui perturbavit, qui sollicitavit. Sed ea quae beatissimis Augustis significavimus cum legeritis, facile pervidebitis, nihil nos praetermisisse, quantum ratio patiebatur. Et ne molesta esset longa narratio, qui fecissent, et quae commisissent, insinuavimus.
2.13.1
Synodi placita Siciliae, Sardiniae et Italiae per Julium addiscenda.-- Tua autem excellens prudentia disponere debet, ut per tua scripta, qui in Sicilia, 631 in Sardinia, in Italia sunt fratres nostri, quae acta sunt et quae definita cognoscant; et ne ignorantes eorum accipiant litteras communicatorias, id est epistolia, quos justa sententia degradavit, perseverent autem Marcellus et Athanasius et Asclepius in nostra communione: quia obesse eis non poterat iniquum judicium, et fuga, et tergiversatio eorum, qui ad judicium omnium episcoporum, qui convenimus, venire noluerunt. Caetera, sicuti superius commemoravimus, plena relatio fratrum, quos sincera charitas tua misit, unanimitatem tuam perdocebit. Eorum autem nomina, qui pro facinoribus dejecti sunt, subjicere curavimus: ut sciret eximia Gravitas tua, qui essent communione privati. Uti ante praelocuti sumus, omnes fratres et coepiscopos nostros litteris tuis admonere digneris, ne epistolia, id est, litteras communicatorias eorum accipiant.
2.13.2
NOMINA HAERETICORUM.
2.14.1
Ursacius a Singiduno, Valens a Mursa, Narcissus ab Jeropoli, Stephanus ab Antiochia, Acacius a Caesarea, Menophantus ab Epheso, Georgius a Laodicia.
2.14.2
ITEM NOMINA EPISCOPORUM INFRA, QUI SYNODO SARDICENSI ADFUERUNT ET SUBSCRIPSERUNT IIDEM IN JUDICIO.
2.15
Ossius ab Spannia Cordobensis, Annianus ab Spanniis de Castolona, Florentinus ab Spaniis de Emerita, Dominianus ab Spaniis de Asturica, Castus ab Spaniis de Caesara Augusta, Praetextatus ab Spaniis de Barcilona, Maximus a Tuscia de Luca, 632 Bassus a Macedonia de Diocletianopoli, Porphyrius a Macedonia de Philippis, Marcellus a Macedonia de Ancyra Gallaciae, Euterius a Procia de Caindo, Asclepius a Palaestina de Gaza, Moysius a Thessalia de Thebis, Vincentius a Campania de Capua, Januarius a Campania de Benevento, Prothogenes a Dacia de Serdica, Dioscorus de Thracia, Hymenius a Thess. de Pearata, Lucius a Thracia de Caynopoli( an Hadrianopoli?), Lucius ab Italia de Verona, Evagrius a Macedonia de Heraclianeo, Dionysius ab Achaia de Lignedon, Julius ab Acacia de Thebe eptapyleos. Athenodorus ab Achaia de Blatea. Diodorus ab Asia de Tenedos, Alexander a Thessalia de Larissa, Aethius a Macedonia de Thessalonica, Vitalis a Dacia ripensi de Aquis, Paragorius a Dardania de Scupis, Trifon ab Achaia de Marciarce, Athanasius ab Alexandria, Gaudentius ab Achaia( a Dacia) de Naiso, Jonam a Macedonia de Particopoli( Parthenopoli, aut Paroecopoli), Alypius ab Achaia de Magari. Macedonius ab Ardania de Ulpianis, Calvus ab Achaia ripensi de Castra martis, Fortunatianus ab Italia de Aquileia, Plotarcus ab Acacia de Patras, Eliodorus a Nicopoli, Eutarius a Pannoniis, Arius a Palaestina, Asturus ab Arabia, Cocras ab Achaia de Asapofebiis. Stercorius ab Apulia de Canusio. Calepodius a Campania, Lerenius ab Achaia de Secoro, Martyrius ab Achaia de Neapoli, Dionysius ab Arcaida de Elida, Severus ab Italia de Ravennensi, Ursacius ab Italia de Brixa. Portasius ab Italia de Mediolano, 633 Marcus ab Asia de Fissia, Verissimus a Gallia de Lugduno, Valens ab Achaia( a Dacia) ripense de Scio, Palladius a Macedonia de Dui( Dio), Gerontius a Macedonia de Brevi, Alexander ab Achaia de Morenis, Euthitius ab Achaia, Titius ab Asia de Montonis( an a Dacia de Montemnis?). Episcopi omnes numero unus de sexaginta.
2.16
Athanasii innocentia manifesta. Sacrificii opus solius est presbyteri.--« Res, quantum arbitror( inquit Hilarius), sermonis alterius interpretatione non indiget. Nam omnia ita edicta sunt et expressa, ut in lucem cognitionis elata sint: testes ex Aegypto compositi, Athanasius ipse praesens, falsorum judicum nocturna et turpis per conscientiam fuga, tantorum scelerum gravis et subjecta universorum oculis invidia. Adde originem causae, ex qua in Athanasium occasio est quaesita sententiae. Reus, presbyteri sui impetu, disturbati altaris in ipso sacrificiorum tempore, ubi Scyrus presbyter adsistebat, arguitur. Scyrus presbyter negatur, et criminis falsitas cum auctore damnatur. Porro autem sacrificii opus sine presbytero esse non potuit. Cum in hominem quaestio est, ipse facti tam gravis nullus est locus, apud Mareotem ecclesia nulla est. Numquid potius ipsa soli religio defecit? aut aliquo, ut adsolet, hiatu locus violati sacrificii desedit? Scyrus de diacono episcopus adseritur ordinatus; ut de contumelia in presbytero perpessa mentientis episcopi major auctoritas sit. Sed locus ecclesiae si fuit, et est: si non est, nec fuit. Et quid ambiguum est, hos potius falsorum criminum indices asseruisse factum esse, quod esse potuit infectum; aut eos, qui postea indicarunt, constitutos non fuisse, quod si fuit, non potest non fuisse?
2.17
Athanasii crimina non constant.--« Si quis igitur est humanis institutis ad usum communis intelligentiae eruditus, si quis prudentiae praeceptis in viam consectandae veritatis insistit; animum intendat, et quid in hujuscemodi negotiis tenere se arbitrii velit, expendat: ratio interim de indiciorum auctoribus exsistat. Haec duo indicata: unum quod crimen affirmet, criminis locum non occupet, perpessa injuria hominem designet; aliud vero, quod crimen, locum, hominem neget. Quaero, in quam te sententiam concedere aequum videbitur? Certe, opinor, quisquam ab utroque consultus, et positus in medio utriusque sententiae, 634 ita loquetur: Si crimen est, docendum est; si locus est, demonstrandus est: si homo, contuendus est. At vero cum et facti fides, et loci religio, et injuriae homo nullus est; vesanum existimabitur, rebus judicem non exstantibus judicare.
2.18
Athanasii damnandi nulla causa.--« Respicite in coelum et astra, vos sacerdotes; et in eum, qui ex nihilo fecit illa, cum libertate fidei et spei quam accepistis, intendite, recordantes talem vobis futuri in vos judicii formam esse propositam, ut quo judicio judicaveritis, judicetur de vobis. Haec quaerenti mihi respondete: Athanasium quo judicio damnastis? Dicetis nempe, Episcoporum: et haec confessionis vestrae erit venia. Secuti, inquit, sumus sanctam judiciorum sub episcopali communione reverentiam. Sed ignorasse vos negabitis, Athanasio, cujus damnationem a vobis Valens, Ursacius, Saturninus exigunt, ab Ossio, Maximino, Julio redditam communionem? Non facio comparationem: rogo, quae de crimine Athanasii vestra sententia fuit? Presbyter ejus Macharius irruisse in ecclesiam Mareotidem dicitur, Scyrum presbyterum perturbasse, et salutis nostrae sacramenta projecisse: ad hujus rei testes cathecumenum et gentilem interrogatos. Verum postea a sanctis( Sardicae congregatis) nescitis judicatum( adde, apud) Mareotem ecclesiam nullam esse; Scyrum vero presbyterum non fuisse? Quid est, quod secuti estis? Falsis episcopis auctoritatem datis, aliis vero negatis? Quae sunt,( supple perinde) atque non essent decernitis: judicatis autem illa, quae non sunt? Sed ut subjectioni( an suggestioni?) huic credideritis, credo carcer exegit, custos institit, tortor incubuit, gladius pependit, ignis ambussit. In non exstantibus judicandi episcopalem apud vos auctoritatem improbitas obtinuit: in veritate obtinenda sanctitas fidem perdidit? O veros Christi discipulos! o dignos successores Petri atque Pauli! o pios Ecclesiae patres? o ambitiosos inter Deum plebemque legatos, veritatem vos Christi falsitati hominum vendidisse! Satisfecimus igitur primae propositioni, qua spopondimus Athanasium reum teneri nullius eorum, quae objectatis, criminum posse. Superest, ut quid de Marcello et Photino gestum sit, paucissimis dicam.
2.19
Photini condemnatio, et Ursacii ac Valentis poenitentia.--« Photinus Sirmiensis Episcopus fuit a Marcello imbutus: nam et diaconus sub eo aliquandiu fuit. Hic corruptis innocentiae 635 moribus ac disciplinis, turbare evangelicam veritatem persistebat novis praedicationibus. Et hoc ita saepe est, ut cum incrementa vitiorum detrimenta in amore Dei fecerunt, vesanum depravatae scientiae studium increscat. Igitur ad tollendum ex episcopatu Photinum, qui ante biennium jam in Mediolanensi synodo erat haereticus damnatus, ex plurimis provinciis congregantur sacerdotes, hoc magis solliciti atque anxii, turbari rursum miscerique omnia, quod jam pridem plures episcopos reos vel falsorum in Athanasio judiciorum, vel communionis haeresis Arianae, ab Ecclesia fuerat necesse resecare. Quam opportunitatem nacti Ursacius et Valens, Romanae plebis episcopum adeunt, recipi se in Ecclesiam deprecantur, et in communionem per veniam admitti rogant. Julius ex consilio veniam, quam orabant, impertit: ut cum lucro catholicae Ecclesiae, vires quoque detraheret Arianis, cum eos, qui unitatem ante turbaverunt, consilii hujus et audaciae poenitentes in communionem catholicam per veniam reconciliatae pacis admitteret.
2.20.1
« Et quia non est nisi de veritate confessio, 636 nisi de vitio poenitentia, nisi venia de admisso; Velens et Ursacius admittendi, ut orabant, in communionem, de Athanasii innocentia, de judicii falsitate, de Arianae haeresis piaculo talibus litteris ante profitentur.»
2.20.2
Exemplum Epistolae, quam post renuntiationem Orientalium, Athanasium reum non esse, in urbe Roma holographa manu Valens perscripsit, et Ursacius subscripsit.
2.20.3
Domino Beatissimo Papae Julio Valens et Ursacius S.
2.20.4
Quoniam constat, nos antehac multa gravia de nomine Athanasii episcopi litteris nostris insinuasse, atque litteris Sanctitatis tuae conventi, ejus rei, de qua significavimus, non praestitisse rationem: profitemur apud Sanctitatem tuam, cunctis praesentibus presbyteris fratribus nostris, omnia, quae antehac ad aures vestras pervenerunt de nomine praedicti, falsa a nobis esse insinuata atque omnibus viribus carere: atque ideo nos libentissime 637 amplecti communionem praedicti Athanasii; maxime cum Sanctitas tua, pro insita sibi benevolentia, errori nostro veniam fuerit dare dignata. Profitemur etiam, quod si aliquando nos Orientales voluerint, vel idem Athanasius, malo animo ad causam vocare, citra conscientiam tuam non adfuturos. Haereticum vero Arium, sed et satellites ejus, qui dicunt, Erat tempus quando non erat Filius, et qui dicunt ex nihilo filium, et qui negant( hic adde Deum) Dei filium ante saecula fuisse, sicut per priorem libellum nostrum, quem apud Mediolanum porreximus, et nunc et semper anathematizasse, hac manu nostra, qua scripsimus, profitemur: et iterum dicimus, haeresim Arianam, ut superius diximus, et ejus auctores in perpetuum damnasse. Et manu Ursacii: Ego Ursacius Episcopus huic professioni nostrae subscripsi.
2.20.5
« Haec epistola( inquit Hilarius) post biennium missa est, quam haeresis Photini a Romanis damnata est.»
2.20.6
638 Item exemplum alterius epistolae Valentis et Ursacii, quam post aliquantum temporis ab Aquileia, postquam hanc superiorem Romae emiserant, ad Athanasium miserunt et episcopos.
2.20.7
Domino Fratri Athanasio Ursacius et Valens.
2.20.8
Dedit se occasio fratris et compresbyteri nostri Moysetis, venientis ad tuam dilectionem, frater charissime, per quem tibi salutem largissimam dicimus ex Aquileiensium civitate, et optamus ut incolumis litteras nostras recenseas. Dederis enim fiduciam, si tu quoque in rescribendo vicem nobis rependas. Sane habere nos locum tecum et communionem ecclesiasticam his litteris scito. Divina pietas te custodiat, Frater.
2.20.9
« Superioribus igitur litteris datis, venia indulgetur orantibus, reditus ad catholicam fidem cum commnione donatur: maxime cum Sardicensis synodi veritatem ipsae orantium veniam litterae continerent.
2.21
Athanasius Marcellum a sua communione separat.--« Verum inter haec Sirmium convenitur. 639 Photinus haereticus comprehensus, olim reus pronuntiatus, et a communione jam pridem unitatis abscissus, nec tum quidem per factionem populi potuit amoveri. Sed idem Athanasius Marcellum, qui post recitationem libri quem scriptum ediderat( nam hunc nos quoque habemus), sententia synodi Sardicensis episcopatui erat redditus, ubi quaedam alia nova miscere sensit, et ambiguis praedicationibus, ejus in quam Photinus erupit doctrinae viam quaerere; a sua communione separat anteriore tempore, quam Photinus arguitur, praeventam judicio meditationem corruptae voluntatis ostendens, et non ex libri editione condemnans. Sed quia promptum est ex bono malum effici, praebuit non illis quae in Marcellum gesta ante fuerant, sed his quae in Photinum gerenda erant, auctoritatem.
2.22
In gratiam Athanasii gesta Sardicensia qui conentur Orientales irrita facere.--« Illud autem esse cognitum cunctis oportet, nullam umquam adversus Marcellum, praeter eam quae Sardicensibus est dissoluta sententiis, deinceps synodum fuisse contractam; neque tunc cum de Photino decretum ab Occidentalibus est et ad Orientales est relatum, aliquod in eum expressum fuisse judicium: sed homines mente callidos, ingenio subtiles, malitia pertinaces, occasionem revolvendi ejus, quod Athanasii absolutione( Sardicae data) 640 est dissolutum, quaesiisse judicii; et rescribentes de Photino, Marcelli mentionem, velut institutionum talium magistri, addidisse: ut mortuam de Athanasio ipso jam tempore quaestionem, et veritatis judicio consepultam, in publicam recordationem causae novitas excitaret, et subrepens per Photini damnationem Marcelli nomen inveheret. Exstat autem in superioris epistolae corpore, Marcellum ab Arianis occasione libri, quem de subjectione Domini Christi ediderat, una cum Athanasio fuisse damnatum. Docetur etiam recitatione ejusdem libri innocentem deprehendi. Falsitatem quoque judicii Ariani exstantis adhuc libri fides arguit. De Photino autem tantum, sicuti mos poscebat, ad Orientales epistolae fiunt, non injuria extorquendi, ut nunc agitur, assensum, sed instruendae universorum scientiae consuetudine.
2.23
« Sed cur abnegatae Marcello communionis Athanasius reus esse rescribitur( A Sirmiensi Orientalium synodo)? Numquid propter libri vitium Marcellus abstentus est? Testes ipsi sunt, ex institutis ejus Photinum perversitatis istius initia sumpsisse. Nam negata sibi ab Athanasio communione, ingressu sese ecclesiae Marcellus abstinuit. Ita communio cum eo in ista fide de subjectione et traditione regni docet: 641 negata rursum pravitate doctrinae alterius ostendit. Ac sic utrumque viri istius judicium caret culpa, cum in data communione synodi( Sardicensis) sit secutus assensum; in abnegata vero, ipso se Marcello abdicante solo sine ulla synodi auctoritate. Verum omnis ista alterius causae et doloris est quaestio. Et quamquam conceptis jam diu in Athanasium odiis suis satisfiat in majorem tamen sceleris gradum molitio tanta procedit.
2.24
Rescriptum Sirmiense fidem rectam prae se ferens, fraude et veneno plenum est.--« Nam tertius mihi locus praestat, ut fidem, quam epistolae primordio condiderunt, fraudulentam, haereticam, et verbis blandientibus veneno interiore suffusam esse demonstrem. Profitemur enim ita: Unum quidem ingenitum esse Deum patrem, et unum unicum ejus Filium, Deum ex Deo, lumen ex lumine, primogenitum omnis creaturae, et tertium addentes Spiritum sanctum paracletum: ut cum securitas legentium, vel indoctorum simplicitas tam mollibus fuerit intercepta principiis; uno eodemque subscriptionis elicitae assensu, in Photini animadversionem, in Athanasii reatum, in damnationem fidei catholicae transeatur. Et spero quod non exiguam partem cognitionis istius synodus Sardicensis attulerit, ubi insectatione Arianorum omnia in Athanasium crimina conficta esse monstrantur, et vis adhibita plebi Dei, ut in pestiferam lethalis doctrinae conniventiam transirent. Rem tamen, quia causa postulat, breviter dicam.
2.25
Ad tuendam Trinitatis fidem semper laborarunt apostolici viri. Ecclesiae hostium inde in se concitarunt odium.--« Cura et negotium apostolicis viris semper fuit, constanti et publica perfectae fidei praedicatione, conatus omnes oblatrantis haeresis comprimere, et exposita Evangeliorum veritate, perversitatem doctrinae errantis exstinguere; ne audientium mentes quadam labe contaminans contagium vitii adhaerentis infligeret. Itaque diligenter epistolis variis, quae de Deo patre opinio, quae de Dei filio cognitio, quae in Spiritu sancto sanctificatio oporteret esse, frequenter copioseque complexi sunt;( supple ideo) ut cognitus de Deo patre fieret 642 Filius Deus, et in Deo filio( supple esset) Deus pater, et in Deo patre Filius Deus. Ac sic secundum ipsius definitionem dicentis: Ego et Pater unum sumus, et rursum: Sicut, Pater, tu in me, et ego in te, continetur fides nostra in Patris et Filii nominibus personisque Deus unus. Neque enim vel invidia Judaeorum, vel odium gentilium, vel furor haereticorum aliis potius adversus nos causis est excitatus, quam quod aeternitatis virtutem, nomen Filii confitemur in Patre. Haereticorum autem perversitas de fide impia semper exorta est. Nam dum occupati vitiis, et ab innocentiae operibus aversi, inutilium se quaestionum difficultatibus implicant; improbabiles effectivita, voluntate, judicio, placere expetunt novitate doctrinae, postquam veritatis scientiam perdiderunt.
2.26
Nicaeni concilii occasio. Arianorum doctrina.« Cum igitur patribus nostris cognitum fuisset, et Arios duos profanissimae fidei praedicatores exstitisse, seque longius non jam opinio, sed judicium labis istius tetendisset; ex omnibus orbis partibus in unum advolant, Nicaeamque concurrunt: ut exposita fide populis, et in luce intelligentiae cognitionis divinae itinere directo, intra ipsos auctores suos emergentis mali seminaria necarentur. Tradebant autem Arii talia: Patrem Deum instituendi orbis causa genuisse filium, et, pro potestate, sui ex nihilo in substantiam novam atque alteram Deum novum alterumque fecisse; profani in Patrem, ex nihilo opinantes aliquid ei simile potuisse generari; blasphemi in Christum, infinitatis eum paternae generositate exspoliantes: ut cum didicissent ex persona Patris: Non est Deus alius praeter me; et a Filio: Ego in Patre et Pater in me; et: Ego et Pater unum sumus, sanctae in utroque unitatis vinculum abruperint, non exstanti creationis substantiae dantes Dei filio Domino nostro Jesu Christo initium de tempore, ortum de nihilo, non ex altero.
2.27.1
« Itaque comprimendi mali istius 643 causa, trecenti vel eo amplius episcopi apud Nicaeam congregantur: in omnes Arianos, assensu omnium, damnatio haeretica decernitur, et evolutis evangelicis atque apostolicis doctrinis, perfectum unitatis catholicae lumen effertur. Quid igitur fuerit expressum, fides ipsa, ut est exposita, commendat.»
2.27.2
Incipit fides apud Nicaeam conscripta a trecentis decem et octo episcopis contra omnes haereses.
2.27.3
Credimus in unum Deum patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum Jesum Christum filium Dei unigenitum, natum de Patre, hoc est, de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον, per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo sive quae in terra, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est, homo factus est, passus est, et resurrexit tertia die, adscendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem, qui dicunt, Erat quando non erat, et prius quam nasceretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est, quod Graeci ἐξ οὐκ ὄντων dicunt, vel alia substantia sive essentia, dicentes mutabilem et convertibilem filium Dei; hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
2.28
Fidei sincerae comparatione adulterinae falsitas patet.--« Fides fidei comparata falsitatem mentionis exponit. Nam quae apud Nicaeam ordinata est, plena atque perfecta est, et omnibus undique, quibus irrepere haeretici solent, aditibus obseratis, inviolabili inter Patrem et Filium aeternae unitatis soliditate connectitur: haec vero simplicitate blanditur, primum asserens nos ita credere, quod absit a quoquam. Caeterum Occidentalium fides, evangelicis instituta doctrinis, Patrem in Filio, Filium confitetur in Patre; Patrem ingenitum, Filium substantia aeternitatis aeternum, id est, ut Patrem semper, ita et Filium semper in Patre, et natum de Deo 644 Deum esse, non conceptum scilicet, et in eo semper de quo est, esse.
2.29
« At vero haec per fidia( Orientalium Sirmio rescribentium) non fides, Deum ex Deo dicens, et primogenitum commendans, et Trinitatis nomen instituens, virus suum sub modestia religiosae moderationis occultat, dicens, Deum ex Deo, lumen ex lumine: ut per occasionem confessionis istius, ex Deo ac lumine, Deus ac lumen factus a Deo, non genitus de Deo, id est, non de substantia paternae aeternitatis exstiterit; ac sic contumelia Patris vilescat et Filius, si Deus ortus ex nihilo est: in primogeniti vero confessione ordinem quemdam ab ejus ortu creantis mundi rebus assignent: ut quia mundus ex tempore est, tamen, licet mundo prior sit Christus, ex tempore sit; et non aeternitas in eo tempore( an ante tempora?), sed ordo in tempore sit creati: ac per hoc aliquid quod ante eum sit relinquatur, qui esse coepit ex tempore;( adde et) dissolvatur in Christo omne quod Deus est, cum in eo non exstantis aliquando Mariae ortus a tempore sit.
2.30
Christus quo sensu primogenitus omnis creaturae.--« Quin etiam homines spe omni bona vacui, ad occasionem tanti periculi auctoritatem apostolicam pertendunt; quia de eo dictum sit, primogenitus omnis creaturae. Sed subtrahentes antecedentem consequentemque sententiam, aptant doctrinis suis sub Apostoli nomine perstruunt falsitatem. Nam talis est ordo dictorum: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae: quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et ipse est ante omnes. Imago ergo Dei invisibilis ex nihilo ordo est, et coepit a tempore? Aut quia primogenitus omnis creaturae est, ordo quidem in eo connexae incognitae creationis exprimitur, sed non sequitur primogenitum omnis creaturae? Quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra, id est, in ipso universorum elementorum visibilium et invisibilium condita et constituta materia est; et idcirco omnia per ipsum et in ipso: idcirco primogenitus omnis creaturae, quia in eodem, jam a principio, omnium quae effecturus erat, omnia generationum 645 initia constiterunt. Atque non ita in ordine creaturarum, quae in ordine constitutae sunt, primus in numero est: sed ipse imago Dei invisibilis, manens per virtutem efficiendi semper in ipso, se primogenitum habuerit eorum, quae per ipsum in coelo et in terra visibilia et invisibilia crearentur exstantia.
2.31
Trinitas qui dispar inducatur.--« Quin etiam haud dissimilis, in Trinitatis nuncupatione, falsitatis eorum contextus est. Ubi enim a diversis substantiis Filium a Patre, impio et maledico ore disciderint, et in separatis duobus assistat auctoritas, tertia dinumeratur in Spiritu: et cum fit Pater in Filio et Filius in Patre, et Spiritus sanctus accipiat ex utroque; in eo, quod Spiritus exprimitur sanctae hujus inviolabilis unitas, haeretica parte parturiat Trinitas pronuntiat dissidium.
2.32
Nicaenus tractatus quam accuratus.--« Sed diligens Nicaeni tractatus perfectusque sermo artissimo veritatis praescripto, omnia haereticorum ingenia conclusit, ita ponens: Credimus in unum Deum patrem, et in unum filium ejus Jesum Christum. Unum ambo, et uterque unum, et in personali nomine patris. Et in Filium unum, quia unus est de utroque. Deum verum de Deo vero docet et virtutem et nuncupationem pari in utroque veritate communem; neque aliud in alio opinandum, cum Deus de Deo, et verus de vero sit uterque unum. Cum vero sit in utroque; natum vero non factum ad proprietatem ortus et originis refert: quia fieri, ex nullo subjaceat; nasci autem, de patre proprium; neque alia nascentibus, quam originis suae, forma vel virtus est. Quod autem fit, ex opere exsistit ut fiat. Atque ita non factura in eo coepit ex nihilo; sed est nativitas a parente. Unius autem cum patre substantiae, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον. Ita est: 646 aeternitas sola sui similis est, et quod est semper, in Deo est. Ne qua igitur labes in Dominum Jesum Christum haereticae pravitatis incideret, idcirco in eo essentiae veritas explicatur. Essentia enim ex eo, quod semper est, nuncupatur: quae quia extrinsecus opis ad continendam se numquam eguerit, et substantia dicitur; quod intra se id, quod semper est, et in aeternitatis suae virtutem subsistat. Ac sic quod ait: Ego et Pater unum sumus; et, Qui me vidit, vidit et Patrem; et rursum: Ego in Patre, et Pater in me est; et illud, Ego de Patre exivi: aequalis in utroque, id est, in Deo qui innascibilis est, et in Deo( Hic desideratur qui genitus est) una atque eadem in utroque substantia aeternitatis expletur. Quod autem descendit, incarnatus est, homo factus est, et resurrexit tertia die, adscendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos; sacramenta salutis nostrae in his continentur. Sed idcirco immutabilis et inconvertibilis filius Dei, ut in assumptione hominis corruptioni potius gloriam intulerit, quam labem aeternitati. Anathema autem in eos, qui ex nihilo factum dicunt, quod ἐξ οὐκ ὄντων Graeci dicunt, et qui dicunt: Erat quando non erat, et prius quam nasceretur non erat, damnationem in Christo violatae aeternitatis, id est, deitatis paternae, sub maledictione designat.
2.33
« Hujus igitur intimandae cunctis fidei, Athanasius in Nicaea synodo diaconus, deinceps Alexandriae episcopus, vehemens auctor exstiterat, et Arianam pestem in tota Aegypto veri tenax vicerat: atque ob id conjuratis in eum testimoniis falsitas est criminum comparata. Res postea fidelibus judicum dijudicata sententiis. Sed multum ad cognitionem proficiet, si quae post absolutionem Athanasii, ad Constantium Imperatorem 647 Sardicensis synodi oratio fuerit, cognoscatur.»