Fragmenta ex opere historico
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 6874 Frexoph
4.1
FRAGMENTUM IV ( Alias I partis ).
4.1
INCIPIT EXEMPLUM EPISTOLAE LIBERII EPISCOPI URBIS ROMAE AD ORIENTALES EPISCOPOS.
4.2
Dilectissimis fratribus et coepiscopis nostris universis per Orientem constitutis, Liberius urbis Romae episcopus aeternam salutem.
4.1
Liberius Orientalibus suam communionem impertit, Athanasio negat.-- Studens paci et concordiae Ecclesiarum, postea quam litteras Charitatis 669 Vestrae de nomine Athanasii et caeterorum factas ad nomen Julii bonae memoriae episcopi accepi; secutus traditionem majorum, presbyteros urbis Romae Lucium, Paulum et Helianum e latere meo ad Alexandriam ad supradictum Athanasium direxi, ut ad urbem Romam veniret: ut in praesenti id, quod Ecclesiae disciplina exstitit, in eum statueretur. Litteras etiam ad eumdem per supradictos presbyteros dedi, quibus continebatur, quod si non veniret, sciret se alienum esse ab Ecclesiae Romanae communione. Reversi igitur presbyteri nuntiaverunt eum venire noluisse. Secutus denique litteras Charitatis Vestrae, quas de nomine supradicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem nostram dedi, me cum omnibus vobis et cum universis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere: supradictum autem Athanasium alienum esse a communione mea sive Ecclesiae Romanae, 670 et consortio litterarum ecclesiasticarum.
4.2
In cassum conficta haec epistola. Cur.--« Quid in his litteris non sanctitatis, quid non ex metu Dei eveniens est? Sed Potamius et Epictetus, dum damnare urbis Romae episcopum gaudent, sicut in Ariminensi synodo continetur, audire haec noluerunt. Quin etiam Fortunatianus episcopus epistolam eamdem rursum diversis episcopis mittens, nihil profecit. Ut autem in negata Athanasio communione sibi potius essent onerosi, remque omnem sibi periculi facerent, dummodo nihil Sardicensi Synodo, qua Athanasius absolutus et Ariani damnati fuerant, decerperent; litterae ex Aegypto omni atque ab Alexandria missae admonebant: quoniam quales ad Julium pridem de reddenda exsulanti Athanasio communione erant scriptae, tales nunc ut de subjectis intelligetur, ad Liberium datae sunt de tuenda.»