Fragmenta ex opere historico
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 6874 Frexoph
5.1
671 FRAGMENTUM V ( Alias II partis ).
5.1
INCIPIT EPISTOLA LEGATORUM MISSA AD CONSTANTIUM IMPERATOREM A LIBERIO EPISCOPO URBIS ROMAE PER LUCIFERUM EPISCOPUM( circa an 354).
5.2
Gloriosissimo Constantio Augusto Liberius Episcopus.
5.1
Liberius concilium expostulat. Contumeliosis sermonibus a Constantio in vulgus sparsis laceratur.-- Obsecro, tranquillissime imperator, ut mihi benignas aures clementia tua tribuat, quo possit mansuetudini tuae mentis meae propositum apparere. De Christiano enim imperatore et sanctae memoriae Constantini filio hoc ipsum sine cunctatione mereor impetrare. Sed in eo me laborare intelligo, quia repetita satisfactione, placabilem etiam circa reos animum tuum, in gratiam meam revocare non possum. Sermo enim pietatis tuae, jamdudum ad populum missus, me quidem, quem patienter omnia ferre necesse est, plurimum lacerat: sed animum tuum, qui lenitati semper vacat, qui numquam, ut scriptum est, in occasum diei iracundiam servat, retinere circa me indignationem miraculo mihi est. Ego enim, religiosissime imperator, tecum veram pacem requiro, quae non sit verbis composita interna dispositione fallaciae, sed praeceptis Evangeliorum rationabiliter confirmata. Non Athanasii tantum negotium, sed multa alia in medium venerunt, propter quae concilium fieri mansuetudinem tuam fueram deprecatus: ut ante omnia, quod specialiter optat mentis tuae erga Deum sincera devotio, cum fidei causa, in qua prima nobis spes est ad Deum, diligenter fuisset 672 tractata, ne eorum, qui nostram circa Deum observantiam mirari debent, possent finiri. Et dignum fuerat Dei cultore, dignum imperio tuo quod Christi pietate regitur et augetur, specialiter hoc ipsum pro reverentia sanctae religionis, cui prudenter intentus es, clementiam tuam nobis ad haec impetranda praestare.
5.2
Litteras Orientalium suppressisse falso accusatur. Cur eis fidemnon habuerit.-- Sed multi Ecclesiae membra lacerare festinant, qui confinxerunt me litteras suppressisse, ne crimina ejus, quem dicebantur condemnasse, apud omnes paterent. Quas illas litteras? Episcoporum Orientalium, et Aegyptiorum; quibus in omnibus eadem in Athanasium crimina continebantur? At satis omnibus clarum est, nec quisquam negat, nos Orientalium litteras intimasse, legisse Ecclesiae, legisse concilio, atque haec etiam Orientalibus, respondisse; qui fidem et sententiam non commodavimus nostram, quod eodem tempore octoginta episcoporum Aegyptiorum de Athanasio sententia repugnabat, quam similiter recitavimus atque insinuavimus episcopis Italis. Unde contra divinam legem visum est etiam, cum episcoporum numerus pro Athanasio major exsisteret, in parte aliqua commodare consensum. Haec scripta, si Deo fidem debet Eusebius qui missus fuerat, festinans ad Africam nobis reliquit: quae tamen postea omnia scripta, ne ad impetrandum forte concilium deessent, Vincentius qui cum caeteris missus fuerat Arelatum pertulit.
5.3
Criminibus sibi a Constantio confictis se purgat.-- Videt igitur prudentia tua, nihil in animum meum introisse, quod Deo servientibus non dignum fuerat cogitare. Testis antem mihi est Deus, testis est tota cum suis membris Ecclesia, me fide et metu in Deum meum cuncta mundana ita, ut evangelica et apostolica ratio praecipit, calcare atque calcasse. Non furore temerario, sed constituto atque observato jure divino, atque in alio ministerio ecclesiastico vivens, nihil per 673 jactantiam, nihil per gloriae cupiditatem, quod ad legem pertinebat implevi: et ad istud officium, testis est mihi Deus meus, invitus accessi; in quo cupio quidem sine offensa Dei, quamdiu in saeculo fuero, permanere. Et numquam mea statuta, sed apostolica, ut essent semper firmata et custodita, perfeci. Secutus morem ordinemque majorum, nihil addi episcopatui urbis Romae, nihil minui passus sum: et illam fidem servans, quae per successionem tantorum episcoporum cucurrit, ex quibus plures martyres exstiterunt, illibatam custodiri semper exopto.
5.4
Cum Orientalibus cur communicare nequeat.-- Denique jam me aperire causam pietati tuae sollicitudo ecclesiastica atque ipsa devotio persuadet. Significant Orientales, paci nostrae velle conjungi. Quae est pax, clementissime imperator, cum sint ex partibus ipsis quatuor episcopi Demophilus, Macedonius, Eudoxius, Martyrius, qui ante annos octo, cum apud Mediolanum Arii sententiam haereticam noluissent damnare, de concilio animis iratis exierunt? Horum si fas est sententiis, quale sit, aut quid periculi habeat, commodare consensum, aequitas et clementia tua poterit aestimare. Non est novum, quod nunc subtiliter et sub occasione nominis Athanasii attentatur. Manent litterae Alexandri episcopi olim ad Sylvestrum sanctae memoriae destinatae, quibus significavit ante ordinationem Athanasii, undecim tam presbyteros quam etiam diacones, quod Arii haeresim sequerentur, se ecclesia ejecisse, ex quibus nunc quidam extra Ecclesiam catholicam foris positi dicuntur sibi conciliabula invenisse, quibus asseveratur etiam Georgius in Alexandria per litteras communicare. Quae ergo pax potest esse, tranquillissime imperator, si exhibitis episcopi, ut nunc per Italiam factum est, cogantur talium sententiis obedire?
5.5
Accipe aliud, quia tranquillitas tua 674 patienter admittit. Manent legatorum litterae, qui ad clementiam tuam fuerant destinati, quae nuper venerunt: quibus significant, propter turbationem quidem omnium ecclesarium se quidem ante succumbere sententiis Orientalium voluisse, proposuisse tamen conditionem, ut si iidem Arii haeresim condemnassent, hoc genere inclinati eorum sententiis obedirent. Placitum, ut ipsi significant, scriptura teste firmatur, itur in concilium: accipiunt cum deliberatione responsa, Arii doctrinam se damnare non posse, Athanasium, quod solum exigebant, communione esse privandum. Hinc jam clementia tua hoc quoque consideret, recte catholicae religionis jure servato, an hominis causa debeat diligenter excusseque tractari.
5.6
Concilium enixe deprecatur.-- Unde iterum atque iterum mansuetudinem tuam atque animum tuum Deo devotum rogamus per ejus virtutem, qui se in defensione tua quantus sit, universis mortalibus approbavit, ut habens ante oculos ejus beneficia, qui imperium tuum in omnibus regit, haec in coetu episcoporum diligenter facias omni cum consideratione tractari: ut pacatis per te Deo favente temporibus, tranquillitate tua consentiente, sic omnia discutiantur, ut quae fuerint judicio sacerdotum Dei confirmata, cum constiterit omnes in expositionem fidei, quae inter tantos episcopos apud Nicaeam praesente sanctae memoriae patre tuo confirmata est, universos consensisse, cum exemplo possint in posterum custodiri: ut ipse Salvator, qui de super mentis tuae propositum intuetur, in tanta rerum expeditione laetetur, causam fidei et pacis etiam reipublicae necessitatibus non immerito praeposuisse. Ad exorandum igitur mansuetudinem tuam, ut benevolo animo allegationes nostras audire digneris, fratrem et coepiscopum meum sanctum virum Luciferum cum Pancratio presbytero et Hilario diacono placuit proficisci. Quos credimus de clementia tua ad pacem 675 omnium ecclesiarum catholicarum non difficulter posse concilium impetrare. Dei omnipotentis clementia te nobis custodiat, clementissime ac religiosissime Auguste. Explicit.