Fragmenta ex opere historico
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 6874 Frexoph
6.1
FRAGMENTUM VI ( Alias I partis ).
6.1
LIBERIUS ANTE QUAM AD EXSILIUM IRET, HANC UNIFORMEM EPISTOLAM CONFESSORIBUS SCRIPSIT, ID EST, EUSEBIO, DIONYSIO ET LUGIFERO IN EXSILIO CONSTITUTIS.
6.1
Exsulibus gratulatur Liberius.-- Quamvis sub imagine pacis, humani generis inimicus vehementius in membra Ecclesiae videatur esse grassatus; vos tamen, acceptissimi in Domino sacerdotes, egregia et singularis fides et hic probabiles Deo ostendit, et jam ad futuram gloriam martyres designavit. Quo itaque praeconio laudis, qua vocis exsultatione merita virtutis vestrae proferam, positus inter moerorem absentiae vestrae et gaudium gloriae, prorsus invenire non possum: nisi quod scio hinc me probabiliora vobis solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul vobiscum esse detrusum. Denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem quod a consortio vestro durior necessitas interim distrahit, satis contristor. Optaveram enim, Fratres devotissimi, prior pro omnibus vobis impendi, ut exemplum gloriae per me magis vestra dilectio consequeretur. Sed fuerit haec palma meritorum vestrorum, ut priores de perseverantia fidei ad confessionis inlustrem gloriam veneritis. Quaeso igitur dilectionem vestram, ut me praesentem vobiscum esse credatis, atque eo me affectu absentem non 676 esse sentiatis, et intelligatis dolere me satis, quod sim interim a vestro consortio disparatus( separatus). Quantam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis, quod si qui in persecutione coronati sunt, solius persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt: contra vos, devoti per omnia Dei milites, etiam falsos fratres inimicos experti, de perfidis victoriam pertulistis: quorum quanto in saeculo violentia increscere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis inveniuntur conferre. Estote itaque de promissione coelesti securi.
6.2.1
Pro se orent rogat. Gesta Mediolani ab ipsis vult discere.-- Et quia proximiores estis Deo effecti, vestris orationibus me vestrum consacerdotem famulum Dei ad Dominum sublevate: ut supervenientes impetus, qui de die in diem cum annuntiantur, graviora vulnera infligunt, tolerabiliter ferre possim; ut inviolata fide, salvo statu Ecclesiae catholicae, parem vobis dignetur me Dominus efficere. Et quia cupio quae gesta sunt in ipsa congressione fidelius scire; obsecro sanctitatem vestram, ut universa fideliter litteris intimare dignemini: ut additamentum majus vel ipse animus, qui diversis rumoribus cruciatur, vel vires corporis ipsius, quae jam extenuatae sunt, de cohortatione vestra possint sentire: et alia manu, Deus vos incolumes custodiat, Domini Fratres.
6.2.2
ITEM LIBERIUS ANTE QUAM IRET IN EXSILIUM, DE VINCENTIO CAPUENSI AD CAECILIANUM EPISCOPUM SPOLETINUM SCRIPSIT.
6.3
Vincentii lapsum dolet.-- Nolo te factum Vincentii ab intentu boni operis revocet, Frater carissime. Et ad Ossium de Vincentii ruina sic dicit: Inter haec quia in nullo conscientiam tuam debeo praeterire, multi ex Italia episcopi convenerunt, qui mecum religiosissimum Imperatorem 677 Constantium fuerant deprecati, ut juberet, sicut ipsi placuerat dudum, Concilium ad Aquileiam congregari. Vincentium Capuensem cum Marcello aeque ex Campania episcopo legationem nostram suscepisse, Sanctitati tuae insinuo: de quo multum sperabam, quod et causam optime retineret, et judex in eadem causa cum Sanctitate tua frequenter resedisset; credideram integrum Dei Evangelium sua legatione posse servari. Non tantum nihil impetravit, sed etiam ipse in illam ductus est simulationem. Post cujus factum, duplici affectus moerore, mihi moriendum magis pro Deo decrevi; ne viderer novissimus delator, aut sententiis contra Evangelium commodare consensum.
6.4.1
Liberius Athanasium damnat.--« Post haec omnia, quae vel gesserat, vel promiserat Liberius, missus in exsilium universa in irritum deduxit, scribens praevaricatoribus haereticis Arianis, qui in sanctum Athanasium orthodoxum episcopum injustam tulere sententiam.»
6.4.2
Dilectissimis fratribus presbyteris et coepiscopis Orientalibus, Liberius.
6.5
Pro deifico timore sancta fides vestra 678 Deo cognita est et hominibus bonae voluntatis. Sicut lex loquitur, Justa judicate, filii hominum, ego Athanasium non defendo: sed quia susceperat illum bonae memoriae Julius episcopus decessor meus, verebar ne forte ab aliquo praevaricator judicarer. At ubi cognovi, quando Deo placuit, juste vos illum condemnasse, mox consensum commodavi sententiis vestris, litterasque super nomine ejus( id est de condemnatione ipsius), per fratrem nostrum Fortunatianum dedi perferendas ad imperatorem Constantium. Itaque amoto Athanasio a communione omnium nostrum, cujus nec epistolia a me suscipienda sunt, dico me cum omnibus vobis et cum universis episcopis Orientalibus seu per universas provincias pacem et unanimitatem habere.
6.6
Sirmiensi fidei subscribit.-- Nam, ut verius sciatis, me vera fide per hanc epistolam ea loqui, dominus et frater meus communis Demophilus, qui dignatus est pro sua benevolentia fidem vestram et catholicam exponere, quae Sirmio a pluribus fratribus et coepiscopis nostris tractata, exposita, et suscepta est( Haec est perfidia Ariana, hoc ego notavi, non apostata. Liberius sequentia): ab omnibus qui in praesenti fuerunt; hanc ego libenti animo 679 suscepi( Anathema tibi a me dictum, Liberi, et sociis tuis), in nullo contradixi, consensum accommodavi, hanc sequor, haec a me tenetur( Iterum tibi anathema et tertio, praevaricator Liberi). Sane petendam credidi sanctitatem vestram, quia jam pervidetis in omnibus me vobis consentaneum esse, dignemini communi consilio ac studio laborare, quatenus de exsilio jam dimittar, et ad sedem quae mihi divinitus credita est revertar.
6.7.1
Fidei ejus qui auctores.--« Perfidiam autem apud Sirmium descriptam, 680 quam dicit Liberius catholicam, a Demophilo sibi expositam, hi sunt qui conscripserunt: Narcissus, Theodorus, Basilius, Eudoxius, Demophilus, Cecropius, Silvanus, Ursacius, Valens, Evagrius, Hyrenius, Exuperantius, Terentianus, Bassus, Gaudentius, Macedonius, Marthus, Acticus, Julius, Surinus, Simplicius et Junior,( requirendum) omnes haeretici.»
6.7.2
681 Item Liberius de exsilio, Ursacio, Valenti et Germinio.
6.8
Liberius ab Athanasii communione separatus.-- Quia scio vos filios pacis esse, diligere etiam concordiam et unitatem Ecclesiae catholicae; idcirco non aliqua necessitate compulsus, Deo teste dico, sed pro bono pacis et concordiae, quae martyrio praeponitur, his litteris convenio vos, domini fratres charissimi. Cognoscat itaque prudentia vestra, Athanasium, qui Alexandrinae ecclesiae episcopus fuit, a me esse damnatum prius, quam ad comitatum sancti imperatoris litteras Orientalium destinarem episcoporum, et ab ecclesiae Romanae communione esse separatum, sicuti teste est omne presbyterium Romanae ecclesiae. Sola haec causa fuit, ut tardius viderer de nomine ipsius litteras ad fratres et coepiscopos nostros Orientales dare, ut legati mei quos ab urbe Roma ad comitatum direxeram, seu episcopi qui fuerant deportati, et ipsi una cum his, si fieri posset, de exsilio revocarentur.
6.9.1
Romam remitti enixe rogat.-- Et hoc etiam scire vos volo, quod fratrem Fortunatianum petii, ut cum litteris meis ad clementissimum imperatorem Constantium Augustum pergeret, petere ut bono pacis et concordiae, in qua pietas ejus semper 682 exsultat, me ad ecclesiam mihi divinitus traditam jubeat reverti: ut temporibus ipsius Romana ecclesia nullam sustineat tribulationem. Me autem cum omnibus vobis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere, his litteris meis aequo et simplici animo scire debetis, fratres charissimi. Magnum solatium enim vobis in die retributionis acquiretis, si per vos pax ecclesiae Romanae fuerit reddita. Scire autem per vos volo etiam fratres et coepiscopos nostros Epictetum et Auxentium, pacem me et communionem ecclesiasticam cum ipsis habere: quos credo gratanter haec suscepturos. Quicumque autem a pace et concordia nostra, quae per orbem terrarum, volente Deo, firmata est, dissenserit; sciat se separatum esse a nostra communione. Praevaricatori anathema una cum Arianis a me dictum.
6.9.2
Item de exsilio Liberius Vincentio.
6.10
Urbicum sibi ereptum dolet.-- Non doceo, sed admoneo sanctum animum tuum, frater charissime, eo quod colloquia mala mores bonos corrumpunt. Insidiae hominum malorum bene tibi cognitae sunt, unde ad hunc laborem perveni: et ora 683 ut det Dominus tolerantiam. Dilectissimus filius meus Urbicus diaconus, quem videbar habere solatium, a me per Venerium agentem in rebus sublatus est.
6.11
Quo nomine reditum ab exsilio deprecetur.-- Sanctitati tuae significandum credidi, me de contentione illa a nomine Athanasii recessisse, et ad fratres et coepiscopos nostros Orientales litteras dedisse de super nomine ejus. Unde quia, Deo volente, et pax vobis ubique est, dignaberis convenire episcopos cunctos Campaniae, et haec illis insinuare, et ex ipsorum numero una cum epistola vestra, de unanimitate nostra et pace ad clementissimum imperatorem scribere quo possim et ego de tristitia magna liberari. Et manu ipsius: Deus te incolumem custodiat, frater. Item manu ipsius paginae perscriptae: Cum omnibus episcopis Orientalibus pacem habemus, et vobiscum ego. Me ad Deum absolvi, vos videritis: si volueritis me in exsilio deficere, erit Deus judex inter me et vos.