Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Fragmenta ex opere historico
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6874 Frexoph
9.1
691 FRAGMENTUM IX ( Alias II partis. )
9.1
INCIPIT EXEMPLUM FIDEI EPISTOLAE MISSAE AD CONSTANTIUM IMPERATOREM A PERFIDIS EPISCOPIS.
9.2
Domino merito gloriosissimo, victoriosissimo Augusto Constantio synodus Ariminensis Orientalibus consentiens( id est Migdonius, Megasius, Valens, Epitectus, et caeteri qui haeresi consenserunt).
9.1
Substantiae nomen rejiciunt.-- Illustrati pietatis tuae scriptis, maximas Deo retulimus et referimus gratias, quod nos beaveris, intimans nobis illa, quae cum discursione pietatis tuae facere deberemus, ne quis usiae vel homousii nomina Ecclesiae Dei ignota aliquando nominet, quod scandalum inter fratres facere solet; plurimum gratulati sumus, quia id quod tenebamus recognovimus. O nos beatos, quibus occurrit tanta felicitas, ut cognitione tuae pietatis caeteris, qui haec nomina pro Deo et Dei filio assumere solent, modum acceperint revicti! Nos igitur reddentes obsequium clementiae tuae, quod coram veritatis status eluxit: quae quod nesciat vinci, et obtinuit victoriam; ut indignum Deo nomen, quod nusquam in legibus sanctis scriptum est, jam a nullo dicatur.
9.2
Arimino dimitti rogant.-- Unde oramus pietatem tuam, quoniam in eo loco ubi synodus gesta est, unde responsum per nostros legatos dedimus, adhuc detinemur, 692 jubeat nos, qui integram in Orientalibus doctrinam retinemus, jam ad nostras plebes dimitti: ut ex hac parte appareant amatores veritatis, qui Deo non mutant nomen; nec cum eis, qui perversa doctrina infecti sunt, diutius nos qui veritatem catholicam tenemus detineamur. Unde impense oramus, domine, pietatem tuam ante Deum patrem et Dominum Jesum Christum Deum et Dei filium, facias nos, qui subscripsimus sanae doctrinae, recedentes ab usiae nomine, te imperante, et jubeas nos ad nostras plebes dimitti; ut laetetur Ecclesia, quae immutare nomina Dei et filii ejus non admittit in totum, imperio tuae virtutis et gloriae: cui tantum divinitas contulit, ut apparet dicationis sacrilegis jam usiae et homousii nomina recedant, quae in divinis Scripturis de Deo et Dei filio non inveniuntur scripta.
9.3
Subveni, pie imperator, Dei summi cultoribus: subveni eis, qui per Christum Dei filium Deum patrem omnipotentem orant: subveni eis, qui judicio tuo devotas offerunt aures, qui nesciunt colere nisi Deum patrem per Dominum nostrum Jesum Christum gloriae ejus filium. Et praecipue( lege praecipe) domine imperator, ad nostras nos plebes remeare datis litteris ad v. c. praefectum praetorii Taurum: quia et nos, in praedicatione nominis Dei, Orientalibus et tuae dispositioni plenum reddidimus obsequium. In hac re, in qua semper tenuimus, jam ad nostras plebes redire debemus. De hac autem re ad episcopos nostros Orientales litteras dedimus, ut sciant hoc semper( supple, nos) tenuisse, 693 et in fide catholica cum ipsis permanere. Divina pietas te gloriosissimum semper et ubique per omnia faciat vindicem( an victorem?), domine piissime imperator. Explicit.

Intertext edge

Open linked passage

Note