Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber contra Constantium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6877 Licoco
27.1
27.
27.1
Ariani mortuis bellum indicunt. Et o quantis ad impietatem proficis incrementis! Et caeteri quidem mortales semper cum vivis bella gesserunt, dum homini ad hominem ultra mortem nihil causae est: tibi vero inimicitiarum nullus est finis. Receptos enim jam in aeternam quietem patres 583 nostros lacessis, et in decreta eorum perversus irrumpis. Apostolus communicare nos sanctorum memoriis docuit: tu eas damnare coegisti. Estne aliquis hodie aut vivus, aut mortuus, cujus tu dicta non rescideris? Episcopatus ipsos, qui nunc videntur, sustulisti penitus: quia nemo non jam per se damnatus est, et eum, a quo sacerdotium sumpsit, non jam et ipse damnavit. Cui nunc sanctorum memoriae communicabitur? Anathema tibi trecenti decem et octo convenientes apud Nicaeam episcopi sunt: anathema deinde omnes, qui variis exinde expositionibus adfuerunt. Ipse quoque pridem jam mortuus anathema tibi pater tuus est, cui Nicaena synodus fuit curae, quam tu falsis opinionibus infamatam perturbas, et contra humanum divinumque judicium cum paucis satellitibus tuis profanis impugnas. Sed non licet tibi nunc regno potenti etiam in posterum praejudicare. Exstant enim litterae, quibus id, quod tu criminosum putas, pie tunc esse susceptum docetur. Audi verborum sanctam intelligentiam, audi Ecclesiae imperturbatam constitutionem, audi patris tui professam fidem, audi humanae spei confidentem securitatem, audi haereticae damnationis publicum sensum, et intellige te divinae religionis hostem, et inimicum memoriis sanctorum, et paternae pietatis haeredem rebellem.
27.2
Additamentum ex libris de Trinitate.

Intertext edge

Open linked passage

Note