Tractatus super psalmos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 21450 Trsups
31.1.1
272 TRACT. PSALMI CXVIII. PROLOGUS.
31.1.1
Elementa vitae piae tradit hic psalmus.-- Qui ad doctrinam rationabilis et perfectae prudentiae praeparantur, ab ipsis statim litterarum elementis docendi sunt: ut perfectam veramque rationem tamquam ab exordio primae institutionis consequantur. Sciens istud sanctus Paulus apostolus, eam solam veram atque utilis doctrinae esse prudentiam, quae ab aetatis initiis atque ab infantiae ipsius inchoaretur exordiis, haec ad Timotheum inter magna atque praeclara fidei studiique praeconia in secunda epistola scribit: Tu vero permane in his quae didicisti, et credidisti, sciens a quo didicisti, et quod ab infantia sacras litteras nosti, quae te possint instruere in salutem. Hoc propter praesentem psalmum ita dictum sit, in quo cum cognitio veritatis ad eruditionem humanae ignorantiae esset edenda, per ipsa litterarum atque elementorum initia doctrinae ordo est distributus. Secundum enim Hebraeorum litteras in singulis octonis versibus singulae litterae praeferuntur. Est autem omnis numerus versuum in centum septuaginta sex versibus. Nam cum ex viginti duabus litteris omnis hebraeus sermo conveniat, et octonos versus litterae singulae explicent; numerus iste versuum octonis partibus multiplicatus expletur. Hanc igitur exstitisse causam existimo, ut per litteras totius istius psalmi ordo decurreret; ut sicut parvuli et imperiti et ad legendum imbuendi haec primum, per quae sibi verba contexta sunt litterarum elementa cognoscerent; ita et humana ignoratio ad mores, ad disciplinam, ad cognitionem Dei per hunc singularum litterarum octonarium numerum ipsis velut infantilis doctrinae initiis erudiretur.
31.1.2
Gratia Dei doctrinae percipiendae necessaria.-- Arduum enim et difficillimum homini est, per se ipsum vel per saeculi doctores rationem praeceptorum coelestium consequi: nec naturae nostrae recipit infirmitas, divinis institutis, nisi per ejus gratiam qui haec ipsa dederit, erudiri. Namque qui simpliciter ea quae inter manus sibi inciderint legunt, existimant nihil differentiae in verbis, nihil in nominibus, nihil in rebus existere. Sed si istud communis colloquii sermo non patitur, ut sub diversis rerum nuncupationibus non 273 diversa significata esse intelligantur; numquid Dei eloquia tam imperita, tam confusa esse credimus, ut aut inopia verborum quibus uterentur laboraverint, aut distinctionum genera nescierint?
31.1.3
Aliud sunt lex, praecepta, judicia, etc.-- Plures enim cum audiunt legem, justificationem, praecepta, testimonia, judicia, quae omnia Moyses sub diversa uniuscujusque generis virtute disposuit, unum atque idem esse existimant: ignorantes aliud legem, aliud justificationem, aliud praeceptum, aliud testimonium, aliud esse judicium: quae multum a se differre et discrepare, testis nobis est octavus decimus psalmus, quo continetur proprietas uniuscujusque et nuncupationis et generis. Lex enim Domini immaculata, convertens animas. Testimonium Domini fidele, erudiens parvulos. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi. Judicia Domini vera, justificata in ipsum. Sunt ergo distantiae in singulis quibusque rebus: et prudentis atque intelligentis viri est, in his quae scripta sunt discernere, ubi lex, ubi praeceptum, ubi testimonium, ubi justificationes, ubi judicia constituta sint: ne illa quae sermo propheticus mirabili uniuscujusque rei proprietate distinxit, ea ignorantiae nostrae infirmitas indocta imperitiae opinione confundat. Itaque per litteras singulas haec omnia maximus et ultra caeteros copiosissimus psalmus iste discrevit: ut per haec verborum elementa, credendi et vivendi et erudiendi in Dominum doctrinae ratio et distinctio doceretur.
31.1.4
Fides nuda non sufficit, non probitas naturalis. Octonarius numerus quam absolutus.-- Plures autem arbitrantur simplicitatem fidei ad absolutam aeternitatis spem posse sufficere: tamquam innocentia secundum judicium saeculi, doctrinae coelestis institutis non egeat. Et quia aliter se res habeat, idcirco nunc vivendi in Deo innocenter, et in innocentia religiose manendi cognitio multa cum copia prophetici sermonis exposita est; quia difficile est quemquam per semetipsum, id est, per saeculi instituta hanc innocentiae religiosae cognitionem et verum usum vitae piae et innocentis adipisci. Novit etiam infirmam per se esse humanam naturam Apostolus, 274 ad hanc vivendi scientiam capessendam. Nam cum de charismatum et munerum Dei donis doceret, cum primum sermonem sapientiae praetulisset, statim sermonem scientiae subjecit. Hoc enim scientiae post sapientiae sequens a Deo donum est: quia usus sapientiae in usu scientiae perfectus est.
31.1.5
Occurrit autem in praesenti psalmo etiam ea nobis difficultas, quod cum duos tantum psalmos acceperimus per litteras hebraeas conscriptos, id est, centesimum decimum atque undecimum, ita ut a prima usque vigesimam secundam litteram secundum Hebraeos versuum numerus conveniret, versusque singuli a singulorum elementorum initiis inchoarentur: in hoc nunc psalmo octonos versus elementa singula obtinerent. Sed cum omnia vivendi, credendi et placendi Deo praecepta contineantur in psalmo; in eo numero omnia litterarum initia continentur, qui maxime secundum plenam et religiosam ejusdem numeri virtutem, primus omnium convenientium in se undique partium aequalitate perfectus est. Primum etenim per duas in se partes ex partibus coaequalis, tum deinde per quatuor aeque partes convenit: ut virtutes psalmorum, qui in hoc numero vel singulari vel multiplicato collocati sunt, doceant numeri hujus esse sanctam et religiosam plenitudinem. Hic autem numerus, etiam in lege sanctus est. Jussum enim est, ut qui natus esset, in octavo signum circumcisionis acciperet. Haec etiam in circumcisione Domini ratio servata est: et in hoc dierum numero, cum ipse circumcisione non egeret, oblatus in templo est, ut in corpore ejus humanae carnis recideretur infirmitas. Hic etiam numerus omnia genera pecudum, ut digna sacrificiis habeantur, emundat; octava enim die jubentur offerri. Et in hoc numero diluvii diebus origo rursum humanae generationis eligitur. Consummatio igitur nunc doctrinae et eruditionis nostrae sub perfecti hujus numeri absolutione per singula elementa concluditur: ante quem neque munda Deo hostia fuit, neque in generis familia quis cessante circumcisione susceptus est, et ex quo rursum iterandae generationis coepit exordium. Primae igitur litterae hi versus sunt.
31.2.1
272 TRACT. PSALMI CXVIII. 275 PRIMA LITTERA. Aleph.
31.2.1
Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Tunc non confundantur, cum perspexero( respicio) in omnia mandata( tua). Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici justitiam tuam( judicia justitiae tuae). Justificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque nimis.
31.2.1
Luminis consequendi quae sit praeparatio.-- VERS. 1 et 2 Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Dictorum ordo non negligendus est: qui si non diligenter a nobis cognoscitur, ne dispositae quidem beatitudinis ordinem consequimur. Non enim primum, Beati scrutantes testimonia Dei; sed primum, Beati immaculati in via. Prius enim est, confirmatis moribus et in innocentiae studium ex communi probitatis honestate compositis, viam veritatis ingredi; sequens deinde est scrutari Dei testimonia, et expurgato emundatotoque animo ad investiganda adesse. Ordinis autem hujus et alius propheta non immemor est, dicens,« Serite in justitia vosmetipsos, et metite vos in fructu vitae, et illuminate vos in lumine scientiae.» Non illuminatio primum, sed satio nostra praecepta est: ut cum antea nosmetipsos, id est, vitae nostrae usum in spem fructuum severimus, deinde cum quae sata sunt messuerimus, tunc nos lumine scientiae illuminemus. Tenendus igitur hic ordo est, sationis messis et illuminationis. Plures enim nostrum illuminari se prius quam serere ac metere festinant; cum satio atque messis quaedam consequendi luminis praeparatio sit.
31.2.2
Viam Domini non sufficit inire. Via Christus.-- Prima igitur haec beatitudo est, beatos esse qui immaculati in via sint: sed non 276 in via fortuita et in incerta et in erratica, sed in via in qua in lege Domini ambulatur. Plures etenim utilem et necessariam viam sese ingressos existimant; sed immaculati in via non erunt, quia non in lege Domini ambulant. Sed via haec non solum ineunda est, sed etiam pergenda. Nemo enim dum in via est, id ad quod per viam tendit obtinuit; secundum quod beatus Paulus ait, Non quod aliquid acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem si apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo. Ergo adhuc ille pergebat: sed pergebat ea quae retro sunt obliviscens, his autem quae in priora sunt se extendens. Itaque viam hanc agens beatus est, qui cum oblivione praeteritorum in futurorum spem extenditur. Et quae via sit in qua unusquisque ambulans beatus sit. Dominus docet dicens: Ego sum via. Quisquis igitur in praeceptis ejus institerit, hic beatus est: dum vitia carnis coercet, dum animi petulantiam edomat, dum avaritiae famem vincit, dum terrenorum honorum gloriam evitat. Qui in his ergo manserit, hic est immaculatus in via, et in lege Domini ambulans.
31.2.3
Lex est Dei et lex peccati.-- Adjectio autem ea, qua dictum est, in lege Domini, non est otiosa. Est enim et peccati lex, de qua ait beatus Apostolus, Video aliam legem in membris meis contramilitantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati. Ergo quia et lex peccati esset, idcirco lex Domini dicta est. Nisi enim et lex esset exterior, non cum adjectione proprietatis legem Domini propheticus sermo dixisset.
31.2.4
Lex in genere.-- Sequens deinde versus est primae litterae: Beati qui scrutantur testimonia ejus, et in toto corde exquirunt eum. In primo versu est, Qui ambulant in lege Domini: in secundo, Qui scrutantur testimonia ejus; in quarto, quia tertius supplementum dedit secundo, de mandatis ait dicens, Tu mandasti mandata tua custodiri nimis: in quinto de justificatione, Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas: in sexto rursum de mandatorum effectibus, Non confundar, cum respicio in omnia mandata tua: in septimo de judiciis, Confitebor tibi Domine in directione cordis, in eo quod didici judicia tua: in octavo de justificatione, Justificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque nimis. Si ergo aliud lex, aliud praeceptum, aliud judicium, aliud justificatio, 277 aliud testimonium, necessarium est ab eo, qui haec omnia constituit et condidit, intelligentiae gratiam nos et munus orare. Totum hoc autem in commune lex dicitur. Sed est quiddam in his speciale, quod propriam in se habet legis nuncupationem.
31.2.5
Lex umbra futurorum. Mandatum quid.-- Quid ergo est lex? Umbra scilicet, ut Apostolus ait, futurorum: quod de caeteris scriptum nusquam est, scilicet ut futurorum umbra sit aut justificatio, aut testimonia, aut mandata: sed tantum id legi proprium est, ut Apostolus in plurimis docet, non secundum litterae intelligentiam Legem esse tractandam, sed secundum spiritalem doctrinam futurorum in ea umbram esse noscendam. Ait enim, Non obturabis os bovis triturantis: Et adjecit, Numquid pecudum Deo cura est? Annon propter nos dicta scriptaque sunt? Et rursum: Legem legentes non audistis, quod Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla, et unum ex libera? sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est; qui autem ex libera, secundum repromissionem. Et quia lex futurorum umbra esset, adjecit, Quae sunt allegorumena, haec enim sunt duo Testamenta. Ergo quaecumque doctrinarum spiritalium umbram complexa sunt, haec, lex esse dicenda est; quia lex et spiritalis est, et umbra futurorum.
31.2.6
Mandatum autem Domini est, in quo observatio praeceptorum et custodia continetur; ut illud, Non occides, non moechaberis( Exodi, XX, 13), et caetera horum similia. Et quia haec simplicia et splendida sunt, nosque in verum lumen per observantiam sui dirigentia; idcirco ita dictum est, Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. De lege autem non convenerat ista dixisse, quae per umbram futurorum sancta est, et animas per futurorum cognitionem convertens; mandatum autem per observantiam sui illuminans.
31.2.7
Testimonia Dei quae et quam multa. Angelis plenus omnis mundus.-- Ergo quia beati sunt scrutantes testimonia Dei, et aliud legem, aliud mandatum, aliud testimonium esse sicut caetera diximus; quae haec Dei sint testimonia, noscendum est. Legis enim totius liber sub testimoniis datus est. Coelum namque et terram Moyses librum Testamenti traditurus in testimonium advocavit. Et sunt plurima in causam testimoniorum constituta, cum Jacob ait, Testimonium erit vobis collis iste, et testimonium erit lapis iste. Et in Jesu scriptum 278 est, Duodecim lapides efferte, ut sint hi testimonium filiis vestris. Curato etiam leproso Dominus ait, Offer munus tuum in testimonium, quod constituit Moyses illis. Apostolus plura ad Timotheum per epistolam loquens denuntiat sub testibus, dicens: In conspectu multorum testium denuntio tibi, et in conspectu Dei vivificantis omnia, et Jesu Christi, et electorum Angelorum, ut haec custodias. Plura igitur et innumerabilia sunt Dei testimonia, quae si quis scrutari per cognitionem Legis, Prophetarum, Evangeliorum, Apostolorum vellet, in beatitudine permaneret; neque velut vacuo et solitario orbe vivens, sciret se nisi sub teste peccare. Plena sunt enim omnia divinis testimoniis: et omne hoc vacuum quod putatur, repletum est angelis Dei nihilque est quod non haec divinorum ministeriorum frequentia incolat.
31.2.8
Horum praesentia deterrere debet a peccatis. Angeli voluntatis nostrae testes. Diaboli vis et malitia.-- Horum itaque cognitionem per doctrinam quis adeptus, scit se sub testibus vivere. Et cum natura humanae infirmitatis proclivis ad vitia est, refugit tamen vel sub teste peccare: quod ipsum docet nos communis consuetudinis ratio. Quis enim furari sub teste non metuit? Quis ad scelus nisi secretum elegit? Quis ad adulterium non aut solitudinem aut noctem optavit? Et si quando incalescentibus vitiis jam ad crimen animus promptus est, tamen furor insanientis voluntatis occursu testis coercetur: et in sese abruptam humanae petulantiae naturam nonnumquam intercessio repentina revocavit. Si ergo metus intercessionis jam praesumptum animo facinus demoratur; quid Christianum hominem agere conveniet, scientem se tot undique spiritalium virtutum testimoniis, non dico operum suorum, sed ipsius tantum voluntatis obsessum? Nonne cum in aliquam turbidae affectionis voluntatem infirmitatis nostrae aculeis commovemur, metuimus adsistentes undique nobis choros Angelorum, et plenum ministeriis coelestibus mundum? Si enim Angeli parvulorum Patrem nostrum quotidie vident, qui in coelis est: possumus testimonia eorum metuere, quos et nobiscum manere, et Deo quotidie scimus adsistere. Quin etiam ipsum illum diabolum, per quem ipsa illa vitiorum nostrorum incentiva praebentur, suosque omnes testes metuere debemus, puncto temporis omnem amplitudinem mundi hujus obeuntem; cui dulce est peccare nos, ut peccatorum nostrorum 279 testimonio glorietur. Est enim ejus haec propria calliditas, instigare ad peccandum, et arguere peccantes. Dictum est enim, Aut nescis quia adest diabolus accusator fratrum vestrorum.
31.2.9
Testimonia Dei toto corde inquirenda.-- Et quia essent adversariae nobis virtutes in testimonio cum caeteris permanentes, de sanctis tantum prophetam meminisse dignum fuit dicentem, Beati scrutantes testimonia ejus: non aliena scilicet, sed illa quae Dei sunt. Non negligentem autem testimoniorum Dei oportet esse scrutationem; ob quod dictum est, In toto corde exquirunt eum. Non pro parte studium coelesti doctrinae adhibendum est; sed toto corde Dei testimonia inquirenda sunt: ut quia sunt et alia quae Dei non sunt, ea quae Dei discimus esse, non avocato in alia negotia corde scrutemur.
31.2.10
Viae multae bonae et una optima quid.-- VERS. 3. Succedit deinde hic versus: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. In primo versu singulariter via commemoratur, viae in hoc tertio plures. Ex quo intelligendum est, per multas vias ad unam perveniri; in qua quisque immaculatus si sit, hic beatus est. De plurimis autem viis atque una Jeremias paria testatus est, dicens, State in viis, et interrogate vias Domini aeternales: et quaerite quae sit via bona. In plurimis ergo viis standum est, et plurimae interrogandae sunt: et hae quidem plures et Domini sunt et aeternales, et in his cernendum est quae sit via optima. Viae plures sunt, et plura Dei mandata, plures prophetae per quos omnes in unam viam pergitur: sed in his operarii iniquitatis non ambulaverunt. Nam si in lege mansissent, usque ad optimam illam Novi Testamenti viam pervenirent. Est via per Moysen, est per Jesum, est per David, est per Esaiam, est per Jeremiam, est per Apostolos; et per has omnes ad eum necesse est pervenire qui dixit, Ego sum via; et Nemo vadit ad Patrem, nisi per me. Simile quiddam sub margaritae nomine dictum esse intelligendum est. Multarum enim margaritarum negotiatorem esse oportet, ut unam margaritam multi pretii consequatur. De margaritis cum fit sermo, sufficit ad honorem earum quod margaritae sunt nuncupatae; una autem illa margarita quae reperta est magni esse pretii dicitur: ita et cum de viis plurimis prophetatur; quod et Domini et aeternales sint dictum est; cum autem in his viis quaeritur quae sit utilis via, ea quae reperta est optima 280 praedicatur. Ergo quamvis vel illae viae aeternales sint, vel margaritae ipso suo nomine honorabiles sint: in multis viis standum est, ut bona via reperiatur; et vendendae omnes margaritae sunt, ut ea quae multi pretii est reperta coematur.
31.2.11
VERS. 4. Dehinc consequitur hic versus: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Superius commemoravimus, aliud significare mandata, aliud legem. Et de lege, quantum arbitror, Apostolus nobis testis fuit, quia umbra sit futurorum, in qua species veritatis tamquam corpus in umbra describitur. Mandatum vero est, quod per observantiam implendum est: ut illud, Non moechaberis, non occides( Exodi, XX, 13). Non enim in eo species futurae imaginis continetur, sed praesentem habet operationis effectum: Tu mandasti mandata tua custodiri valde. Nihil igitur dissoluto animo, nihil incurioso agendum est, sed sollicitos atque anxios curam mandatorum Dei exsequi nos oportet: ut id quod agimus, in profectum fidei nostrae, cum reverentia ejus cui agimus, exsequamur. Caeterum si aliquid remissa voluntate et occupata in res alias cogitatione egerimus; officia quidem corporis in agendo occupabuntur, sed devotionis meritum per negligentiam non consequemur.
31.2.12
Justificationes Dei plures; earum nexus; sine gratia non comparantur.-- VERS. 5. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas. Habemus nunc post mandatorum custodiam, etiam justificationum observantiam. Et mandata jam superius, quae esse existimaremus, ostendimus. Justificationes autem sunt plures atque diversae in observandis singulis officiorum generibus temperandae: ad quorum custodiam, nisi a Deo dirigamur, infirmes per naturam nostram erimus. Adjuvandi igitur per gratiam ejus, dirigendique sumus, ut praeceptarum justificationum ordinem consequamur. Est nobis justificatio circa servum distributa, est circa filium, est circa patrem, est circa fratres, est circa fideles viros, est circa Ecclesiae principes, est circa Angelos, est circa Deum ac Dominum nostrum unigenitum Dei Verbum. In singulis ergo quibusque generibus atque nominibus justificationis ratio servanda est: quia nisi haec omnia ex comparibus devotae voluntatis officiis retineantur, justificationem Dei non tenebimus. Religiosus in patrem, si oderit filium, modum justificationis amisit. Religiosus in fratrem, si oderit servum, perdidit justificationis Dei ordinem. Religiosus in Dominum, 281 si oderit sacerdotem, nequaquam justificationis observantiam in religione Dei explevit, odia in ipsa ministeria divinae justificationis exercens. Jam vero in ipsa fidei veritate, id est, de Dei patris et Domini intelligentia, per quam maxime justificatio nobis erit probata, quanta opus est nobis Dei gratia, ut recta sapiamus, ut ex propheticis atque evangelicis auctoritatibus unum idemque teneamus ne in uno aut altero opinio nostra et sermo dissideat, sed ad universas Dei justificationes aequa ac pari operum ac doctrinae observantia dirigamur.
31.2.13
Mandata omnia, non ex parte servanda.-- VERS. 6. Quod cum consequemur, tum dicere id quod consequenti versu continetur licebit: Tunc non confundar, cum respicio in omnia mandata tua. Nisi enim attenti in omnibus mandatis ejus erimus, ac diversabimur, eruntque alia praeterita, alia pro voluntate observata; justificationis ordinem non tenebimus. Caeterum si directis viis nostris erit par in omnibus aequalisque custodia; nullo oblivionis vel negligentiae pudore confusi, confidenter omnium mandatorum observatione gaudebimus.
31.2.14
Recti cordis cognitaeque justitiae auctor Deus.-- VERS. 7 et 8. Sequitur deinde hic versus: Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae. Justificationes tuas custodiam. Abjicienda ergo est omnis animae perversitas, et directo atque in nullam aliam partem deflexo corde est confitendum: ne decedat animus in saeculi curam, ne ex illis doctrinae Dei semitis in devia evagetur. Sed directae hujus confessionis ea causa est, quae consequenti versu continetur: In eo quod didici judicia justitiae tuae. Primum igitur oravit, ut ad custodiendas justificationes directae viae ipsius fierent. Secundo in nullo confundendum se esse subjecit, cum in omnia Dei mandata respiceret. Tertio quoque in directione cordis Deo se confessurum spopondit ob id, quia judicia justitiae ejus didicisset; per doctrinam scilicet directi cordis cognitaeque justitiae, laudem Deo reddens. Sed justitiae cognitae hic fructus est, ut justificationes Dei retineantur: et idcirco subjecit: Justificationes tuas custodiam. Qui enim didicisse judicia Dei fructus est, nisi cognitionem nostram justificationum observantia consequatur?
31.2.15
Orandus semper Deus; ne in tentatione deserat.-- Sed meminisse debemus, licet cognitio 282 praestanda a Deo sit, tamen esse semper orandum, ut his quae in custodiendis justificationibus suis custodire volumus faveat: scientes quidem frequenter nos ab eo ob tentationes derelinqui, ut per eas fides nostra probabilis fiat. Verumtamen secundum Prophetam ne nos penitus derelinquat deprecandus est: ait enim, Non me derelinquas usquequaque nimis. Quod et in dominicae orationis ordine continetur, cum dicitur. Non derelinquas nos in tentatione quam ferre non possimus. Scit Apostolus derelinqui nos ad tentandum: sed novit et mensuram infirmitatis nostrae Deum nosse, dicens: Fidelis est Deus, qui non permittat nos tentari super quam possumus. Job Deus tentationi permittens a jure diaboli potestatem animae ejus excerpsit, et secundum modum infirmitatis humanae tentandi jus dereliquit. Infirmitatis suae igitur Propheta conscius orat, ne valde derelinquatur: ut imbecillitatem ejus, tamquam Petri demergendi fluctibus, Dominus assumat: ut quamquam ad tentandum sese relicturus sit, non tamen usquequaque et valde, scilicet ne usque ad animae et fidei periculum derelinquat.
31.3.1
272 TRACT. PSALMI CXVIII. LITTERA II. Beth.
31.3.1
In quo corrigit junior viam suam? In custodiendo sermones tuos. In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis. In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi. Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas. In labiis meis pronuntiabo omnia judicia oris tui. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. In mandatis tuis me exercebo, et considerabo vias tuas. In justificationibus tuis meditabor.
31.3.2
283 1. Moribus bonis praestat a puero imbui. Consuetudinis vis.-- In secunda consequentium octo versuum littera ipse sibi Propheta his quibus responsurus sit proposuit, dicens, VERS. 9: In quo corrigit adolescens viam suam? Haec ex proponentis persona dicta sunt. Dehinc nunc tamquam respondentis confessio subditur, In custodiendo sermones tuos. Contuendum autem est, secundum eum quem in exordio habuimus sermonem, vera atque perfecta timoris Dei instituta sub his elementis litterarum contineri, quibus quasi ad usum confessionis Dei per ipsa infantiae rudimenta formamur. Ergo intelligendus est Propheta non otiose locutus esse, In quo corrigit adolescens viam suam? Omnem quidem aetatem optabile est ex his corporis sui vitiis ad innocentiae studium transferri: quia et sera licet emendatio utilis sit oblivione vitiorum. Sed placiturum Deo virum Propheta conformans, non exspectat post longam ac diuturnam criminum consuetudinem doctrina Dei et praeceptis timoris institui: sed rudes a peccatis annos, et aetatem adhuc criminum nesciam, vult non modo studiis aliquando innocentiae, sed etiam ipsa adolescentiae consuetudine imbui. Difficile est enim ab usitatis desinere, difficile est a familiaribus abstrahi, magnum in se consuetudo habet vinculum: et idcirco optimus ille fuerit cultor, quem non modo delictorum remissio sine crimine constituerit, sed ipsa illa praestiterit vitiorum ignoratio innocentem.
31.3.1
Juvenis Deo mancipati praerogativa.-- Novit Jeremias propheta aetatis hujus beatitudinem, dicens: Bonum, inquit, est juveni viro, cum auferet jugum grave in juventute sua: sedebit singulariter, et tacebit. Non exspectat frigescentes senectute annos, nec emortuam jam per aetatem vitiorum consuetudinem. Vult longi praelii militem: vult eum Christi servum, quem ne ipsa quidem praeteritorum criminum recordatio polluat. Nam in his, qui jam provectioris aetatis crediderunt, inest quidem per donum gratiae praeteritorum indulgentia; sed non abest per conscientiae naturam gestorum recordatio.« Bonum, inquit, juveni auferre jugum grave.» Onus istud rudes ad obediendum anni aegre ferunt: caeterum aetas tenera gravis oneris molestiam per virtutis incrementa non sentit. Sed suscepto in juventute onere quid faciet? Sedebit, inquit, singulariter et tacebit. Rarus iste est, cum 284 quo perfectio timoris Dei per annorum augmenta concrescat: et idcirco singularis sedebit, lascivos adolescentiae coetus derelinquens, et ab ipso senum nuper credentium consessu remotus: quia ei non competit dicere, Delicta juventutis meae Domine ne memineris. Silebit etiam, congruam fidei et juventuti existimans taciturnitatem: non tumultibus negotiorum saecularium admixtus, sed per modestiam tacens, sola divina sacramentorum cognitione occupatus, et sermones Dei tacita rerum atque operum observatione custodiens.
31.3.2
An repellat Deus quemquam a mandatis.-- Redit deinde ad personam suam Propheta, ut id, quod superius dixerat, significasse de se nosceretur, dicens, VERS. 10: In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis. Competere bonitati Dei non videtur, ut a mandatis suis quemquam repellat: sed sermonum adjectio et virtus verborum, quae ex perfecta coelestis doctrinae ratione disposita est, nihil dubium, nihil contrarium in se habet. Qui ergo, secundum prophetam, mavult peccatorum poenitentiam, quam mortem, numquid existimandus est a mandatis suis quemquam repellere? Procul sit istud existimare. Sed neque hoc nunc Propheta sentit, maxime qui in toto corde Deum perquisierit.
31.3.3
Quam hoc non senserit David.-- Sed absolutio difficultatum in his ipsis requirenda est, e quibus videtur exsistere. Propheta enim quid senserit, in promptu est noscere. Legimus scriptum in Jeremia, Maledictus qui facit opera Domini negligenter. Legimus et in Evangeliis scriptum, Omni enim habenti dabitur, et abundabit: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. Ergo habens abundabit; non habens vero ipso illo quod habet indigebit. Propheta non est obnoxius maledictionis conditioni; quia non negligenter opera Dei egit, eum toto corde perquirens. Deinde confidenter petit, ne a mandatis Dei repellatur; quia eum toto corde perquirat. Secundum Evangelia enim habenti dabitur, et ei qui non habet etiam quod habet auferetur. Deus igitur non auferet nisi non habenti, secundum quod neque repellet nisi negligentem. Adeo autem bonitate plenus est, ut habentem abundantia muneretur: adeo vero non vult quemquam non habere, ut non habenti ipsum quod habet adimat. 285
31.3.4
Quem repellet.-- Neminem igitur nisi obnitentem repellit, neminem nisi negligentem rejicit. Hanc enim Propheta praetulit causam, cur se non repelli a mandatis Dei precaretur, quia non ex parte, neque per desidiam Deum, sed toto corde quaesisset: per quod intelligimus eum a mandatis repelli, qui per multam incuriam fuerit indignus admitti: et extra inhibentis invidiam est, quod de culpa proficiscitur non merentis.
31.3.5
Secreta Dei quaedam revelare piaculum est.-- VERS. 11. Tertius iste secundae litterae versus est: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccarem tibi. Meminimus simile huic dicto legi solere ubi dicitur, Mysterium regis bonum est abscondere. Meminimus et Paulum ad Corinthios adhuc in fide parvulos scribentem, quaedam Dei eloquia occuluisse, cum dicit: Lacte vos potavi, non cibo; nondum enim poteratis, sed neque adhuc potestis. Legimus et in Evangelio in agro uberi atque fecundo repertum thesaurum, eumdemque empto agro occultari. Novimus neque margaritas ante porcos projiciendas esse, neque sanctum canibus dare oportere. Ergo intelligimus quaedam nos cordis nostri secreto continere, quae divulgata inexpiabilis peccati culpam comparabunt. Ita enim dixit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccarem tibi: quia cum caetera peccata secundum differentias rerum aut in nos ipsos aut in alios exsererentur; tamen tum fierent in Deum propria, cum quae occultorum cordium essent condenda secreto, haec in profanae cognitionis scientiam proderentur.
31.3.6
Justificationum scientia est Dei munus.-- Contuendus autem est in quarto hoc qui consequitur, versu ordo doctrinae. Primus versus de custodiendis ab adolescente mandatis Dei constitit: sequens, quia in toto corde Deum exquisierit, ne a mandatis Dei repellatur: dehinc quod sacramenta absconsa sapientiae et occulta Dei mysteria mentis suae secreto continuerit. Quarto nunc id deprecatur, ut justificationes suas eidem ostendat: et deprecatur confessionis honore praelato, dicens, VERS. 12: Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas. De justificationibus nonnulla aliqua anteriori sermone complexi sumus, et superfluum est eadem frequenter iterare. Maximus igitur ac praecipuus labor est, hanc justificationum Dei scientiam consequi, et humanae naturae infirmitas difficulter tot tantarumque rerum cognitionem consequitur: 286 atque ob id ut doceatur orat, quia divinae bonitatis munus est, animi humani imperitiam ad congruam atque unicuique generi competentem officiorum observantiam temperare.
31.3.7
Judicia Dei inenarrabilia, non judicia oris Dei.-- Succedit deinde etiam de judiciis Dei sermo, quo dicit, VERS. 13: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. Quanta rerum, et nuncupationum differentia est. Primum a juventute mandata Dei custodiuntur, dehinc Deus toto corde inquiritur, tum Dei eloquia occuluntur, et justificationes disci desiderantur, nunc judicia praedicantur. Sed Propheta forte existimabitur a se excidisse, et vel suorum, vel alienorum dictorum immemor fuisse. In hoc enim psalmorum libro legimus: Judicia tua sicut abyssus multa. Paulus apostolus ait: Inscrutabilia sunt judicia Dei, et rursum propheta: Magna enim sunt judicia tua, et inenarrabilia: et quomodo audebit propheta dicere: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui? Sed nihil neque contra se, neque contra alium ejusdem spiritus propheta nunc elocutus est. Non enim ait, In labiis meis pronuntiavi omnia judicia tua; sed ait, Omnia judicia oris tui: sciens nonnullam differentiam esse judiciorum Dei, et judiciorum oris Dei. Numquid cum ait, Judicia tua sicut abyssus multa; dixit, Judicia oris tui sicut abyssus multa? Nunc autem ait, Judicia oris tui annuntiavi. Ea ergo, quae cognita esse per prophetas vel ex Dei verbis judicia esse potuerunt, et propheta non tacuit: quae idcirco praedicata sunt, ut docerentur.
31.3.8
Conscientiae rectae securitas. Opibus spiritalibus gaudet propheta.-- Post judiciorum autem oris Dei publicam et constantem praedicationem id sequitur, VERS. 14: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Non timet propheta vitae suae testes, sed in his delectatur: et ei conscientia spectantium se et contuentium jucunda est. Trepidat enim ad omnem intercessionem pollutae conscientiae metus: caeterum ubi constans innocentis vitae fiducia est, plurium testium interventio grata est. Sed non de communis cousuetudine gaudii jucundus propheta est: delectatur enim sicut in divitiis omnibus; non tantum in divitiis, sed in divitiis omnibus. Sunt opes in auro, sunt in argento, sunt in pecuniis, sunt in vestibus, sunt in domibus, sunt in agris; eorumque aut vitibus, aut oleis, aut frugibus: 287 sed Domini propheta doctrinarum fruge perfectus est, et legis ac prophetalium institutionum facultatibus dives est: et anteriore licet tempore, non tamen evangelicorum et apostolicorum praeceptorum ignarus est. Novit enim et has divitias Paulus ad Corinthios loquens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis super gratiam Dei, quae data est vobis in Christo Jesu: quoniam in omnibus ditati estis in ipso, in omni verbo et in omni scientia. In his ergo dives est, et in his delectatur propheta. Caeterum non est existimandus saecularium opum comparatione delectatus esse, qui nisi cum contemptu atque inopia saeculi dives in Domino esse non potuit.
31.3.9
Has exercitationes conservat.-- Delectatus autem in viis testimoniorum Dei, opus delectationis suae agere debebat; et non ambiguum est quin agat. Ait enim, VERSU 15: In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. Exercitatione igitur et assiduitate opus est, ut usus rerum necessariarum retineatur; quia periculosa est humanarum mentium et molesta desidia: ac ne otii consuetudo subrepat, assiduitas exercitationis adhibenda est. Sed retentus etiam hic ordo rationis est. Nam prius exercendum est in mandatis Dei; tum deinde viae ejus considerandae: quia nisi fidelium operum usus praecesserit, doctrinae cognitio non apprehendetur; et agendum a nobis antea fideliter est, ut scientiam consequamur. Vias ergo, secundum superiorem expositionem, legem, prophetas, omnia Evangelia, et apostolos esse existimamus: quos in mandatis Dei se exercens Propheta consideravit, ut noverit.
31.3.10
Mandata. Justificationes. Meditationis et exercitationis usus. Conclusit autem octavum numerum hoc, VERSU 16: In justificationibus tuis meditabor, non obliviscar sermonum tuorum.-- A doctrinae perfectae ordine Propheta non excedit. In justificationibus Dei, quas doceri se oravit, exercetur, sicut meditatur in mandatis. Mandatorum enim haec est ratio, quia nos ad observantiam atque opus innocentiae instituunt: ut illud est, Non occides, non moechaberis, et caetera his similia. In his ergo exercetur( quia in his operationis est 288 usus), per praesentium se exercitationem ad futura confirmans. Justificationes autem sunt, quibus hebraeus puer sex annis servus, liber deinceps anno septimo fiet; et post sex annorum fructus, ager otiosus relinquendus est, et caetera in justificationum observantiam constituta, quae ingentem in se habent futurae spei meditationem per negotii praesentis effectum. Atque ideo in his meditatur, ut in mandatis exercetur: quia exercitatio usum retinet consuetudinis institutae; meditatio autem se in id quod nondum obtinuit extendit; ut per meditationem id quod expetit consequatur: quae meditatio justificationis id consequitur ne sermonum et promissionum subrepat oblivio.