Tractatus super psalmos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 21450 Trsups
32.1
LITTERA III. Gimel.
32.1
Retribue servo tuo, et vivam: et custodiam sermones tuos. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. Concupivit anima mea cupere justificationes tuas( Hilarius, ut desiderem judicia tua) in omni tempore. Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. Aufer a me opprobrium et contemptum: quia testimonia tua exquisivi. Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus. Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consolatio( Hilarius, et consilia) mea justificationes tuae sunt.
32.1
Insontis vox est, RETRIBUE.-- Quibus non est constans emundati cordis conscientia, precari ista Prophetae voce non possunt, VERS. 17: Retribue servo tuo. Si enim digna secundum opera nostra retributio aderit, in peccatorum ac delictorum nostrorum poenis manebimus. Satis est autem, si cui vel haec saltem fiducia 289 gratulandi ad Dominum fuerit: Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum injustitias nostras reddidit nobis: quia secundum altitudinem coeli a terra longavit iniquitates nostras a nobis; quia ipse cognovit figurationem nostram. Magnum est tantam in se Dei misericordiam recognoscere, et scire consuetudinem criminum procul a se abesse, et dignum Dei misericordia se esse coepisse. Propheta autem hic, in cujus scilicet corpore habitatio Dei digna est, quia sancto Spiritu plenus non communia nec terrena cogitat et effatur, libertatis ejus est, ut oret, Retribue servo tuo.
32.2
Non insolenter a David profertur.-- Sed forte insolentis istud audaciae est, sine aliqua confessionis modestia meritum retributionis optasse, nec se in corpore situm, id est, in vili atque in humili sorte esse meminisse. Exclusit autem Propheta omnem de se vanitatis ac jactantiae opinionem. Nam cum dixisset Retribue ex fiducia innocentiae; servo tuo ex servitutis officio et ex conditionis suae confessione subjecit. Constanter igitur haec postulat, qui se Dei servum, non peccati esse meminit: quia omnis qui peccat, servus est peccati.
32.3
Vita vera non est hujus temporis.-- Vivam, inquit, et observabo sermones tuos. Vivam atque observabo non praesentis temporis res est; sed significatio sermonis hujus in futurum se tempus extendit. Scit enim Propheta quando beata illa et vera viventium vita sit. Nunc enim et in pulvere mortis manemus, et in mortis corpore sumus, a quo se liberari Apostolus orat, dicens: Miser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus? Habemus autem etiam nunc admixtam nobis materiam, quae mortis legi et peccati obnoxia est; et in hujus caducae carnis infirmisque domicilio corruptionis labem ex ejus consortio mutuamur: ac nisi glorificato in naturam spiritus corpore, vitae verae in nobis non potest esse natura. Audiamus eum, 290 qui se meminit in corpore mortis habitare dicentem: Quia vita nostra absconsa est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Hanc ergo retributionem sibi Propheta orat, ut vivat: futurae hujus vitae tempus in loco altero docens, quo ait: Et placebo Domino in regione viventium. Scit hanc mundi istius sedem regionem non esse viventium. Scit nos adhuc secundum praefigurationem legis emundandos esse. Nunc enim admiscemur morticinae: et in lege quisquis mortuum contrectat, immundus est.
32.4
Lex de mortuo non contrectando; qui intelligenda.-- Sed absit istud, ut quidquam horum in lege corporaliter intelligatur, tamquam per contrectationem mortui quisquam fiat immundus. Joseph ossa egrediens Aegyptum Moyses ipse lator legis abstulit, Eliseus mortuo ut eum vivificaret incubuit: Dominus ipse mortuos manu apprehensos in vitam retraxit: et contrectatio mortui si immundum effectura fuisset, nequaquam a tantis viris, neque a Domino violata lex esset, ipso dicente: Non veni legem solvere, sed adimplere. Sed quia lex umbra est futurorum bonorum; idcirco per hanc praeformatam significantiam docuit nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo mundos esse non posse, nisi per ablutionem coelestis misericordiae emundationem consequamur, post demutationem resurrectionis, terreni corporis nostri effecta gloriosiore natura.
32.5
Baptismata sunt diversa.-- Et forte si quis existimet sibi in Sacramento baptismi perfectam illam innocentiae, et coelesti vita dignam redditam puritatem; Joannem Baptistam dixisse recolat, Ego quidem baptizo vos in aqua poenitentiae; qui autem post me venit, fortior me est: ipse vos baptizabit Spiritu sancto, et igni: ipsum autem Dominum baptizatum a Johanne cum adhuc esset in corpore meminerit 291 locutum, Adhuc habeo alio baptismo baptizari. Est ergo, quantum licet existimare, perfectae illius emundatio puritatis etiam post baptismi aquas reposita: quae nos sancti Spiritus sanctificet adventu, quae judicii igni nos decoquat, quae per mortis injuriam a labe morticinae et societate purgabit, quae martyrii passione devota ac fideli sanguine abluet.
32.6
Mandatorum non est hic perfecta custodia.-- Et idcirco sanctus Propheta victurum se dicit esse cum vivat, per hanc scilicet umbram vitae ad veram illam regionem viventium transferendum. Secundum quod exemplum, ut dixit vivam; ita et custodiam sermones tuos. Custodiuntur interim secundum apostolum Paulum pro parte et per speculum. Sunt enim multa saeculi scandala, quae prohibent perfectam in nobis mandatorum esse custodiam. Taceo de naturis corporum, quae nos interim aut per infirmitatem, aut per incentiva vitiorum imperfectos esse compellunt. At vero morte victa, et aculeo ejus obtuso, et cum facie ad faciem audiemus atque cernemus; tunc vere et vivemus, et mandata Dei servabimus.
32.7
Lege adumbrata: haec optat David cernere.-- Ordo intelligentiae, qui primo versu continetur, hic idem in consequentibus est. Ait enim, VERS. 18: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Scit mortalibus oculis atque corporeis nubem obscuritatis obsistere. Scit ea quae corporaliter in lege praecepta sunt, umbram esse et speculum futurorum. Legem quidem legit: sed optat legis mirabilia contueri. Meminit sancta esse sabbata: sed in aeternorum sabbatorum requie esse desiderat. Utitur quidem azymis panibus: sed fermentum ejicere naturae veteris festinat. Immolat paschae ovem: sed assistere ei qui per Joannem revelatur Agno concupiscit. Septimi anni legi satisfacit: sed ipse exactis septem millibus, saeculi esse liber expostulat. Jubilei quinquagesimi anni legem explet: sed pentecostes remissionem ac renovationem 292 obtinere festinat. Scit ex praecepto Dei secundum coeleste exemplar et altarium a Moyse institutum, et Aaron sacerdotali habitu ornatuque vestitum: sed Principis( Christi) sacerdotum, in cujus exemplum haec fiebant, interesse ministeriis properat. Induci quoque in terram sanctam, terram fluentem lacte et melle, tamquam totius hujus orbis peregrinus orat. Universa quidem ista Judaei corporaliter gerunt: sed haec Paulus aliter intelligit, dicens: Scimus enim quia lex spiritalis est. Haec igitur legis mirabilia, quae velatis oculis adumbrantur, Propheta orat ut cernat: scilicet ut caduco atque infirmo corpore absolutus, haec quae per corporalem observantiam legis magna et mirabilia in coelis praefigurantur, adspiciat.
32.8
Peregrinandum a carne.-- Non demutatur affectus orantis. Post haec enim ait, VERS. 19: Accola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Accola non juris sui terram incolit, sed alienam: neque peregrinus fructum ex ea temporariae operationis exspectat. Novit incolatus hujus Apostolus ordinem, dicens peregrinandum a corpore et cum Christo manendum esse. Propheta itaque quasdam imagines coelestium conversationum fide cernens, licet corpus incolat, tamen rem non suam incolit, oculis mentis in coelum erectis. Scit in coelo thesauros collocandos; quia ubi thesaurus sit, illic et cor futurum sit. Non erat illo sensu suae terrae accola, qui in evangelica comparatione horrea extruit capacia ingentium fructuum, et animam suam per praesentium copiam ad delicias adhortatur; stultus anima ipsa eadem nocte privandus.
32.9
Mandatum unum lucidum, alia absconsa.-- Ergo accolam se propheta confitens, orat ne mandata Dei a se occulantur. Nemo enim nisi peregrinus corporis sui, cognitione mandatorum Dei dignus est. Quod mandatum Dei quod lucidum sit, et illuminans oculos; absurde nunc videbitur dixisse, ne sibi mandata Dei occulantur, quae hoc 293 naturae in se habent, ut et lucida sint, et illuminent. Sed negligentia aurium affert sensus difficultatem. Illic enim mandatum lucidum et illuminans est, hic mandata absconsa sunt. Lucidum mandatum est, per quod ad contuendum lumen mandatorum illuminamur. Per mandatum quod in lege primum est, quo Deum ex tota anima et ex tota virtute amare praecicipimur, digni illuminatione cognitionis efficimur. Et sicut de gloria in gloriam transibimus; sic et in lumine videbimus lumen, sic et per speculum faciem ipsam aliquando cernemus. Per hoc enim nunc corporalis vitae mandatum, sacramento baptismi et praecepto Dei illuminamur, et lumine utimur, et in gloria manemus. Per hoc rursum ex mandato mandata cernemus, per hoc ex lumine lumen videbimus, per hoc ex gloria in gloriam transferemur.
32.10
Angelorum ministeria sunt diversa.-- Scit autem in coelis Propheta plura Dei esse mandata, scit per diversitatem ministeriorum diversas esse praeceptorum observantias, angelorum, archangelorum, thronorum, dominationum, potestatum, et principatuum. Quos utique necesse est, ut nominibus, ita et officiis esse diversos, perpetuam tamen mandatorum custodiam pro naturae suae firmitate retinentes. Atque ob id revelari sibi coelestium mandatorum sacramenta orat: quia sciat se in terrae hujus corpore esse peregrinum.
32.11
Vers. 20. Quartus hic tertiae litterae est versus: Concupivit anima mea, ut desiderem judicia tua in omni tempore. Non est Prophetae hujus cum caeteris communis vel saeculi sermo: altius sub significatione familiarium verborum intelligentiae suae extulit sensum, dicens: Concupivit anima mea ut desiderem judicia tua 294 in omni tempore. Multis enim videbitur rectius dictum fuisse, desiderat anima mea judicia tua in omni tempore. Et forte quidam existiman id ipsum sub his dictis contineri.
32.12
Judicia Dei quam tremenda homini.-- Sed meminit Propheta, arduum esse et naturae humanae periculosissimum, Dei desiderare judicia. Cum enim nemo vivens in conspectu ipsius mundus sit; quomodo desiderabile judicium ejus potest esse? An cum ex omni otioso verbo rationem simus praestituri, diem judicii concupiscemus, in quo nobis est ille indefessus ignis subeundus, in quo subeunda sunt gravia illa expiandae a peccatis animae supplicia? Beatae Mariae animam gladius pretransibit, ut revelentur multorum cordiam cogitationes. Si in judicii severitatem capax illa Dei Virgo ventura est, desiderare quis audebit a Deo judicari? Job omnium humanarum calamitatum militia et victoria perfunctus, qui cum tentaretur, ait: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen ejus benedictum in saecula, cinerem se esse confessus, audita de nube Dei voce non loquendum sibi ultra esse decrevit. Et quis erit ausus Dei desiderare judicia, cujus vocem de coelis nec tantus propheta sustinuit, neque apostoli consistentes in monte cum Domino ferre potuerunt?
32.13
Eam innocentiam sibi optat David, qua fiant non tremenda.-- Tenuit itaque Propheta humanae et naturae et conscientiae modum, dicens, Concupivit anima mea, ut desiderem judicia tua in omni tempore. Non enim judicium desiderat, sed ut desideret concupiscit: desiderii eum cupiditas, non judicii continebat. Concupiscit enim desiderare, scilicet ut in tanta innocentia maneat, ut tuto jam et sine metuendi judicii terrore desideret: rem ipsam nondum per conscientiam humanae conditionis 295 desiderans; sed ejus desiderium, et conscientia perfectae ut proveniat innocentiae concupiscens. Scit vero continentem et indefessam desiderii hujus concupiscentiam esse oportere: atque ideo adjecit: in omni tempore, nullum scilicet docens otium nobis esse debere, quin semper desiderii hujus cupiditate teneamur.
32.14
Superbia provocat in nos iram Dei.-- Deinde loquitur, Vers. 21: Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. O infelix superbia, quae dedignatur sub praeceptis coelestibus vivere, quae mandata divina animi infidelis tumore fastidit! Plurima sunt humanorum vitiorum crimina, et diversae atque innumerabiles peccatorum operationes: sed nulla magis provocandae in nos irae Dei, quam superbiae causa est. Increpasti enim non avaros, non lascivos, quibus utique increpatio debita est, sed superbos; quia plures per superbiam, qua humana contemnunt, etiam Deo obsequi spernunt.
32.15
Inania reddit opera bona.-- Sed sint licet praeclara caetera fidei opera, et in omni divinorum praeceptorum custodia devotio immoretur: tamen subrepente superbia, memoria eorum quae recte operamur abolebitur. Quanto evangelicus ille pharisaeus labore se in vitae viam statuit, ne in alienam rem rapax esset, ne in quemquam injuriosus existeret, ne adulteriis dissolveretur? Laboravit bis in sabbato jejunans, suumque corpus per abstinentiam cibi ingenti patientiae virtute confecit. Quanto deinde labore avaritiae vincendae, decimas substantiae suae in usum egentium intulit? Quid his praeclarius? quid eorum opere difficilius? Sed incidit in superbiae laqueum, dicens: Quia non sum sicut peccator iste et publicanus( Ibidem): et infelix hoc vitio ex ingentibus operibus cecidit in crimen, et insolens per hanc virtutum suarum gloriam factus, justificato magis publicano recessit.
32.16
Paulus qui ab ea liberatus.-- Sed quid de Pharisaeo dicimus? Apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum, adversus quem diabolus omni virtutis suae arte luctatus est, angelum Satanae qui se colaphizaret accepit): ut per passionum omnium indefessas molestias, nulla superbiendi occasio per otium temporis posset irrepere. Ipse quoque eligendi et constituendi sacerdotis quamdam legem ferens, cum jam eum in his quibus episcopum dignum est virtutibus collocasset, neophytum eligi vetuit, ne superbiret, dicens: 296 Non neophytum, ne inflatus incidat in judicium diaboli: id est, ne per recens adeptam regenerationis gratiam insolescat, vult illum multo passionum bello ante tentari, vult multis humilitatis et fidei stipendiis provehi. Cor enim humiliatum Deus non spernit, et sacrificium optimum cor contribulatum, quia qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur.
32.17
Superbia humana despicit, divina negligit.-- Et idcirco maledici qui declinant a mandatis tuis, quia increpantur superbi: quia per superbiam animi insolentis, et humana despicimus, et divina negligimus. Sed virtus verbi hic collocati non negligenter est audienda. Promptum enim fuerat dicere, Maledicti qui non obtemperant mandatis tuis.( De uno et de plurimis mandatis in superiore versu competentia diximus.) Maledicti autem sunt, qui per hanc prophetiae doctrinam eruditi, a mandatis Dei declinant, id est, per vitiorum praesentium desideria ab spe aeternorum mandatorum decidunt. Qui enim declinat, id in quo est devitat, et ex alia parte in aliam deducitur, et deflexu quodam de itinere decedit. Vel leviter ergo declinantem a mandatis Dei maledictionis sententia comprehendit: ut intelligeremus quanti periculi res esset, ea omnino ignorare nos; a quibus declinare maledictum est.
32.18
Opprobrium merentur peccata.-- VERS. 22. Aufer a me opprobrium et contemptum; quia testimonia tua exquisivi. Peccata opprobrio sunt digna: et idcirco peccatores exurgent in opprobrium aeternum. Quod autem peccata omnia opprobrio sint digna, in Evangeliis discamus, tum cum Dominus exprobrare civitatibus illis coepit, in quibus plures virtutes ejus effectae essent nec poenituissent, Corozaim et Bethsaidae. Quod ab illis coeptum, necesse est ut in omnes ejusdem criminis pares fiat; et tunc humano generi exprobret non poenitenti, neque in viam evangelicam pergenti, id quod psalmo continetur: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Exprobrat enim superbis atque maledictis, cur nihil in sacramento sanguinis sui atque mortis utilitatis suae esse existimaverint; cum ille nostri causa et natus et passus et mortuus sit.
32.19
Avertit confessio, modo exquirantur etiam Dei testimonia.-- Tenuit etiam Propheta rationem infirmitatis humanae. Scit inesse quaedam, quae per Dei misericordiam auferenda a nobis sint. Scit Deum tali peccatorum nostrorum confessione orandum, ut etsi digna arguitione 297 habeamus, non tamen arguamur: confitendum enim crimen est, ut obtineatur et venia. Scit deinde post arguitionem in contemptum, id est, in nihilum gentes aestimari; quia scriptum sit: Omnes gentes nihil sunt, et omnia quae a malitia sunt, in nihilum aestimata sunt. Sed secundum Prophetae exemplum auferri a nobis opprobrium et contemptum hac spe ac fiducia deprecari nos oportet: ut addamus ad id quod dicitur: Aufer a me opprobrium et contemptum, et( etiam) id quod sequitur: Quia testimonia tua exquisivi. Et testimonia Dei exquirit, ut argui non debeat; et auferri a se opprobrium contemptumque precatur, ut verecundiam non derelinquat: esse quidem in natura sua confessus arguitionis et opprobrii causam quam a se deprecatur auferri; sed per devotionem exquisitorum testimoniorum eam sperat auferri.
32.20
Principibus mundi perosa fides.-- Exquirit autem testimonia Dei Propheta, non in otio, neque in insolentia rerum secundarum, sed exquirit multis adversus se residentibus, multis adversus se colloquentibus, dicens, VERS. 23: Etenim sederunt principes, et adversum me detrahebant. Scit omnem prophetiae fidem mundi hujus perosam esse principibus: scit Apostolos cunctis futuros propter Christianum nomen odiosos. Sedent adversus Prophetam principes, et detrahunt tunc, cum audiunt etiam dicentem, Audite verbum Domini principes Sodomorum, attendite legem Dei populi Gomorrhae. Ex consilio enim talium Esaias sectus est, Jeremias quoque carcere clauditur, Daniel leonibus fame ad saevitiam incitatis objicitur, Zacharias inter templum et altare occiditur, apostoli caeduntur, desecantur, crucifiguntur: ut praedicatio Dei auferatur, ut doctrina prophetiae inhibeatur, ut vitae aeternae via obsepiatur. Sed hos principum consessus et haec obtrectationum eloquia sprevit fides constans. Consequitur enim: Servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. Obstrepentibus illis videlicet, et totis poenarum armis inhibentibus, in exercitationibus justificationum Dei spiritus perseverat.
32.21
Meditatio et operatio legis aeternorum est praeparatio.-- Sed, ut jam superius tractavimus, exercitatio justificationum et meditatio testimoniorum illa est, qua cum legis opera per corporales efficientias exerceantur; exercitatione justificationum tamen et testimoniorum meditatione, bonorum aeternorum 298 per praesentium meditationem quaedam praeparatio comparatur. Sed testimoniorum meditatio unde oriatur ostendit. Adjecit enim, VERS. 24: Et consilia mea justificationes tuae; omnem scilicet vitae curam, omnes consiliorum varios diversosque motus intentos esse justificationibus confitens Dei in Christo Jesu, cui gloria et honor in saecula saeculorum. Amen.
32.22.1
LITTERA III. Gimel. LITTERA IV. Daleth.
32.22.1
Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Vias meas enuntiavi, et exaudisti me: doce me justificationes tuas. Viam justificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis. Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis. Viam iniquitatis amove a me: et in lege tua miserere mei. Viam veritatis elegi: justitiam tuam non sum oblitus. Adhaesi testimoniis tuis, Domine: noli me confundere. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
32.22.1
Carnis terrenae societas prophetae molesta est.-- Multiplex intelligentia non potest in se habere dictorum difficulatem, cum amota omni obscuritate, intelligendi magis abundet electio: ut in primo quartae litterae versu contuemur. Ait enim, VERS. 25: Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Potest istud et de assiduitate orationis intelligi, tamquam ex peccatorum confessione in terram Propheta prostratus adhaeserit pavimento. Sed ut altius aliquid sub his dictis intelligamus, perspecta diligentius verborum virtute, necessarium ducimus. Non enim ait, Adhaesi pavimento; sed: Adhaesit pavimento anima mea: et admonemur intelligere hic eum esse de animae et corporis societate conquestum. Et multa sunt, quae nos ut hoc potius probabile existimemus admoneant. Dixit enim Apostolus, corpus humiliationis nostrae; dixit et propheta: Humiliata est in 299 pulvere anima mea; dixit rursum, Et in pulverem mortis deduxisti me. Igitur, vel quia in terrae hujus solo commoramur, vel quia ex terra instituti conformatique sumus, anima quae alterius originis est, terrae corporis adhaesisse creditur: maximum ipsa certamen suscipiens, ut se, etsi manens in eo, ab ejus societate divellat ut tamquam peregrina incolatu ejus utatur.
32.22.2
Vitam optat meliorem.-- Non ignarus est autem Propheta, licet anterior aetate, apostolici tamen dicti, quia qui adhaerent Domino, in uno spiritu sunt. Scit etiam a se esse praedicatum, Adhaesit post te anima mea. Quin etiam legit in lege, Post Dominum Deum tuum ambulabis, et adhaerebis ipsi. Adhaerere igitur huic magis quam illi concupiscit. Sed quia meminit ex consortio ejus nonnullam se labem contraxisse peccati; orat ut per verbum Dei, quamvis admixta terrenae mortalique naturae anima ejus sit, ipse tamen in vitam vitae coelestis animetur. Scit enim se nunc pavimento adhaerere, non vivere: sed secundum verbum Dei, cui mortui vivunt, orat ut vivificetur in vitam.
32.22.3
Quid in viis suis, quid in via Dei ambulare.-- Dehinc sequitur, VERS. 26: Vias meas pronuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. Qui secundum voluptates corporis vitam agunt, in viis suis ambulant. Qui autem omni vitiorum carnalium consuetudine derelicta in praeceptis Dei vivunt, jam illis non in sua, sed in via Dei iter est. Et haec audiamus in Deuteronomii praecepto: Sed nunc Israel quid Dominus Deus tuus poscit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et custodias praecepta Domini Dei tui et justificationes ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi( Deut. X, 12 et 13)? Ergo Deo adhaerens, in Dei via est.
32.22.4
Peccatorum confessio via est ad doctrinam Dei.-- Et qua ratione Prophetam hic locutum existimabimus dicentem: Vias meas pronuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas? Si enim vias suas praedicat, necesse est peccati vias praedicet: quia in via peccati sit, quisquis in via Dei non sit. Sed huic praesenti dicto consentiens illud videtur, quod dictum est, Pronuntiabo adversum me in justitias 300 meas Domino; et rursum, Justus in exordio sermonis sui ipse sibi accusator est. Ergo hic pronuntiatio quae dicitur, non laudatio est, sed confessio viarum suarum, id est, peccatorum suorum poenitens professio. Et Propheta ut esset dignus spiritu prophetiae, vias suas, id est, peccata sua ante confessus est, ut post hanc pronuntiationem eorum, doctrinae justificationum Dei capax esset. Quod utrumque absolute docetur. Nam cum dicit, Pronuntiavi, confessionem hanc praeteriti temporis esse demonstrat, cum dicit, Doce me, oratio est ex futuro, quia confitendum ante est de peccatis, et exacta confessione discendum.
32.22.5
Legis non opera, sed scopum rogat doceri.-- Manens autem Propheta in lege, non ex his doceri se postulat, quae corporali tunc ministerio gerebantur; sed ex his quae per speciem praesentium futuri erant sacramenta complexa. VERS. 27. Viam justificationum tuarum fac ut intelligam; et exercebor in mirabilibus tuis. Sermo praesens discrevisse cognoscitur justificationes a via earum. Et quantum re ipsa intelligitur, omne quidem ad quod per viam tenditur, non idem est quod et via ipsa quae pergitur. Quaerenda igitur causa est, cur Propheta praestari sibi, ut viam justificationum intelligat, potius quam ut ipsas justificationes cognoscat oraverit. Meminit enim omnes justificationes legis, umbram in se sanctarum justificationum continere: cum post sexennii servitutem hebraeus puer liber est, cum septimi anni fructus indigentibus et pecoribus terrae relinquuntur, cum post quinquagesimum annum omnia in jus familiae ejus unde decesserint revertuntur. Et quia haec quae in lege sunt constituta, via est eorum quorum in his praeformatur exemplum; ut viam harum justificationum intelligens in mirabilibus Dei exerceatur orat, id est, in legis operibus versetur: quia lex sit ad futurorum bonorum speculum constituta.
32.22.6
Versionibus variis praefertur versio LXX.-- De consequenti versu comperi multos varia sensisse, eo quod non eadem proprietate a caeteris translatoribus ex hebraeo demutatus esset, ut ab his Septuaginta interpretantibus conscriptus est. Nonnulli enim pro eo quod ab illis dictum est ἐνύσταξεν ἡ ψυχή μου, posuerunt ἔσταξεν ἡ ψυχὴ μου. Quidam 301 autem ex illis non ἐνύσταξεν, sed κατέσταξεν transtulit. Et aliud ἐνύσταξεν, aliud ἔσταξεν, aliud κατέσταξεν significare intelligitur. Sed nobis neque tutum est translationem Septuaginta interpretum transgredi: et sane ratio et sensus dictorum ita admonet, ut recte ac probabiliter versum translatum intelligamus. Est enim cum illis et nobiscum ita, VERS. 28: Dormitavit anima mea prae taedio. Et superior omnis sermo et consequens humilitatis et infirmitatis confessionem in se habet; cum pavimento anima adhaesit, cum peccatorum viae confitentur, cum intelligentiam viae justificationum orat. Consequens ergo est, ut nunc animam suam prae taedio mortalis habitaculi dormitare conquestus sit, quae nondum justificationum viam intelligat, quae etiam nunc pavimento adhaeserit. Atque ob id in viis Dei confirmandum sese orat, quia prae taedio dormitet.
32.22.7
Dormitationis ratio.-- Sed hic ea ratio servata est, ut dormitare se, non dormire dicat: quia qui dormit, in ipso somni opere est; qui autem dormitat, dormitat antequam dormiat. Quae et in alio loco ratio servata est, cum dicit, Ecce non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel. Sed et illic, ubi meminit, Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem; dormitationem palpebrarum, somnum vero esse dixit oculorum, quia palpebrarum officium est, ut somnum ex dormitatione concilient. Propheta igitur etsi dormitat, non tamen dormit: atque ob id ne dormitans obdormiat, subjecit, Confirma me in verbis tuis: id est ut per omnium justificationum, quas superius memoravit, intelligentiam confirmatus, non modo non dormiat, sed etiam sine aliqua dormitatione pervigilet.
32.22.8
David a peccato, non a peccati via alienus. Beatitudinem rogat lege promissam.-- Ait autem post haec, VERS. 29: Viam iniquitatis amove a me, et lege tua miserere mei. Promptum fuerat dicere, iniquitatem amove a me: sed licet infirmitatis suae conscius, cum meminit in corpore suo viam inesse peccandi, tamen per timorem Dei a peractione peccati omnis alienus est. Viam igitur peccati, qua ad peccatum pergere promptum est, amoveri a se deprecatur, id est, omnia corporalium voluptatum desideria auferri, nec tentationem aliquam concupiscentiae aut ignorantiae, qua tamquam per viam ad peccatum itur, ingruere. Nec solum id orat Deum, sed etiam ut per legem suam misereatur ejus. Per legem autem hoc modo misericordiam consequitur: quia ut superius ostendi, ita in lege sit scriptum: Et nunc Israel quid Dominus Deus tuus poscit a te, 302 nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et custodias praecepta Domini Dei tui et justificationes ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi? Ergo cum lex doceat in viis Dei ambulandum, ut ambulanti in his bene in posterum sit; et nunc Propheta oret vias injustitiae a se amoveri, sibique ut Deus misereatur ex lege: id orat quod lege conclusum est, ut in viis Dei ambulans in beatitudine collocetur.
32.22.9
Via veritatis, judicium.-- Dehinc sequitur, VERS. 30: Viam veritatis dilexi, et judicia tua non sum oblitus. Viam multi diligunt, sed non omnes diligunt viam veritatis. Et quicumque aut voluptatum aut divitiarum aut honorum viam ineunt, sed et qui haereticorum doctrinis vagi et incerti et impii differuntur, in via quidem sunt, sed non sunt in via veritatis. Sed Propheta ex spiritu ejus loquitur, qui assumpto corpore dicturus postea erat, Ego sum via, veritas et vita. Et quia hoc judicium est, secundum quod Evangeliis continetur, Hoc enim judicium est, ut qui credit in me, habeat vitam aeternam; merito Propheta ait, Viam veritatis dilexi, et judicia tua non sum oblitus. Nobis enim haec ad cognitionem posterius dicta sunt; sed Propheta in his et vivit et loquitur.
32.22.10
Testimoniis Dei adhaerendo a confusione liberamur.-- Cohaeret autem sibi doctrinae et confessionis propheticae sermo: ait enim, VERS. 31: Adhaesi testimoniis tuis, Domine, noli me confundere: quia veterum et anteriorum peccatorum veniam testimoniis Domini adhaerendo sit meritus. Scit enim verbis Dei dictum esse: Ecce deleam ut nubem injustitias tuas, et tamquam nebulam peccata tua. Dominus potens est omnia ea quae nobis pudori et confusioni sunt amovere, si et nos dicere cum libertate possimus, Adhaesi testimoniis tuis. His enim adhaerentes, a confusione pudendorum et anteriorum criminum liberamur.
32.22.11
Gradus ad cursum viae Dei. Via vitae angusta.-- Sed concluduntur omnia suo ordine, suis rebus. Superius enim ait, Viam injustitiae amove a me: deinde subjecit, Viam veritatis dilexi: tertium id sequitur, Adhaesi testimoniis tuis: nunc deinde ita finit, VERS. 32: In via praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Per gradus ad id ventum est, Viae iniquitatis amotae, viae veritatis dilectae, testimoniorum indivisibili societate; ut in via mandatorum Dei curreretur. Sed via quae ad vitam ducit, et angusta, et tribulata est; angusta, quia diligenter et caute in ea ingrediendum est; tribulata, quia per multas 303 tribulationes et passiones aditur. Et insolens Propheta existimabitur qui se viam hanc currere glorietur?
32.22.12
Non curritur nisi Deus dilatet cor: qui dilatet.-- Meminit autem inter innocentiae studium, et humilitatis confessionem sermonum suorum moderandam esse virtutem. Idcirco posteaquam dixerat. In via mandatorum tuorum cucurri, hoc addidit, cum dilatasti cor meum. Dilatatum est cor, quod per fidem capax doctrinae Dei panditur. Et hoc de credentibus dictum est: Et inhabitabo et inambulabo in eis. Cor igitur dilatatur, in quo sacramentum Patris et Filii residet, in quo capaci habitatione Spiritus sanctus delectatur. Meminit et Salomon dicens, Sapientia in exitibus canitur, in plateis cum libertate agit. Verbi utriusque hujus latinitas nostra vel obscuritatem nobis affert, vel alterius intelligentiae opinionem praebet. Nam quod nos in exitibus dicimus, graecitas ex hebraeo ἐν ἐξόδοις transtulit, Et exodus proprie est, ubi ex multis angustis viis in unam patentem viam coitur. Quod vero nos plateas nuncupamus, eodem nomine graecitas( πλατεῖασ) nuncupavit. Sed plateas latitudines esse graecus sermo designat: et nos putamus has esse urbium vias. Ergo Sapientia, quae Christus est, in via illa, in qua nobis ex multis egressus est, canitur: in latitudinibus autem cum libertate agit, in quibus non solum habitare, sed etiam deambulaturam se esse promisit. Ergo viam Domini Propheta libere currit, posteaquam dilatato corde esse coepit. Non enim ante potuit viam Dei currere, quam ipse ille digna et ampla Deo efficeretur habitatio.