Tractatus super psalmos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 21450 Trsups
33.1
304 LITTERA V. He.
33.1
Legem statue mihi, Domine, viam justificationum tuarum: et exquiram eam semper. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in utilitatem. Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum; quia judicia tua jucunda. Ecce concupivi praecepta tua: in aequitate tua vivifica me.
33.1
Latina versio graecam non satis expressit. Lex viae justificationum Dei optatur.-- Inusitatam ac novam deprecationem Prophetae in primo quintae litterae versu invenimus. Ita enim coepit, VERS. 33: Legem statue mihi, Domine, viae jusitificationum tuarum. Sed rationem consequi versus hujus ex latina interpretatione difficile est. Per conditionem enim sermonis nostri communis non ita absolute potuit virtus verbi et hebraici et graeci explicari. Graeci namque ex hebraeo transtulerunt, νομοθέτησόν με, Κύριε, τὴν ὁδὸν τῶν δικαιωμάτων σου. Orat enim in hoc versu, ut sibi lex statuatur justificationum: et quod graece est νομοθέτησον, ad ejusdem sensus intelligentiam latinitas explicare non potuit. Propheta ergo orat, ut viae justificationum suarum legem sibi Dominus constituat, id est, ut qua lege viam justificationum Dei adeat, intelligat et sciat. Non enim viae tantum ait, sed justificationum viae postulat legem.
33.2
Lex viarum communium. Lex viae populi ex Aegypto exeuntis.-- Et quae tandem justificationum viae lex erit? Nam in communibus et terrenis viis legem meminimus esse in spatiis mensuras: cum passuum mille intervallo quaedam legis viae signa statuuntur, cum mansionum 305 requies disponitur, cum usque ad urbem refectioni viantium congrua rursum mansionum intervalla dimensa sunt. Sed etiam tum cum ex Aegypto populus per rubrum mare pedes transiit, legem quamdam viae fuisse meminimus ei non humani arbitrii judicio, sed divini, constitutam in columna ignis et nubis. Nam cum oporteret populum iter agere, columna ignis nocturno tempore anteibat, sed die vero columna nubis( Exodi XIII, 21). At cum placitum Deo fuisset diu in iisdem castris populum contineri; columna neque ignis noctu provehebatur, neque nubis de die anteibat. Legem itaque hanc viae statuit. Et si diligenter stationes eas, mansionesque castrorum, et conditiones locorum quae Exodo XV et seqq. continentur, retractemus; magna in ipsis coelestis itineris mirabilia cernemus. Ob quod frequenter Propheta oravit, dicens, Considerabo mirabilia de lege tua. Sed non jam istis se viae legibus contineri Propheta orat: non enim viae legem, sed viae justificationum poscit.
33.3
Via multiplex. Cujus viae legem exoptet David. Scit esse viam testimoniorum, cum dicit: In via testimoniorum tuorum delectatus sum. Scit esse viam praeceptorum, cum ait: Viam praeceptorum tuorum cucurri. Novit esse viam legis, cum: Beati sunt qui ambulant in lege Domini. Scit esse hanc viam justificationum, de qua nunc deprecatur. Scit etiam esse viam in Prophetis, scit esse viam in Evangeliis, scit esse viam in Apostolis, de quibus saepe testatus est. Vult ergo per legem viae hujus, usque in perfectam illam vitae viam tendere. Plures enim sunt haereticorum, qui viam legis probant, plures qui prophetarum, multi qui Evangeliorum, multi qui apostolorum. Scimus etiam quosdam non omnibus his viis esse contentos. Sed scriba doctus novit divitis patrisfamilias exemplo de thesauris proferre vetera et nova. Hanc igitur justificationum viae legem Propheta desiderat. Lex enim justificationum quibusdam religiosi cordis disciplinis continetur, et intra fines nos constitutionis suae quibus se uteremur arctavit: ne excedentes eos, ad opiniones haereticae 306 intelligentiae evagaremur. Non vult igitur ab ea lege excedere, quam constitui sibi orat.
33.4
Ad quid.-- Sed in quam causam hanc legem orat institui? Scilicet ut exquirat eam. Lex erat justificationum per Moysen scripta: et hanc Propheta operibus exercebat. Non ergo hanc statui sibi orat, quae jam statuta erat, et ab eo religiose agebatur; sed eam quam optat inquirere. Quid ergo optat inquirere? Finem scilicet legis. Et quis erit finis legis? Apostolum audiamus: Finis enim legis Christus est. Sed per has justificationum vias, quibus statuta lex fuerit, finem legis optat exquirere: neque solum exquirere, sed semper exquirere. Ita enim ait: Et exquiram eam semper. Officium exquirendi non suffecerat per voluntatem, nisi etiam indefessa ab eo temporis continuatione gereretur.
33.5
David praerogativae cujus legit et qua lege optet intellectum.-- VERS. 34. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et servabo eam in toto corde meo. In Proverbiis Salomonis scriptum meminimus, Inintelligendo sapientiam interroganti sapientia deputatur. Quo sensu id ostendi videtur, quod qui non intelligat, et sapienter interroget, sapere credatur. Hoc itaque eo proficit, quia Propheta in lege manens, et secundum Apostolum Hebraeus ex Hebraeis octava die circumcisus, et secundum genus ex tribu Juda, et secundum gratiam corporeae unctionis et rex electus et christus, et secundum sacramentum dominicae nativitatis dignus cujus filius Jesus Christus esset, tamquam peregrinus legis orat, Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam, et servabo eam in toto corde meo. Nondum ergo servat, nondum scrutatus est, nondum intelligit. Non ergo de ea lege loquitur, in qua natus est, eruditus est, operatus est Propheta. Sciens itaque primam partem esse prudentiae, ut quis quod non intelligit, sapientes interroget; et quod ignorat, intelligat: idcirco intellectum ut accipiat rogat. Sciens vero adepto spiritu intelligendi, studio opus esse scrutandi, ait: Et scrutabor legem tuam. Scrutationis autem 307 fructum repertae rei custodiam esse cognoscens, dixit, Et servabo eam. Intelligens vero perfectam custodiae diligentiam in toto esse cordis officio, consummavit omnem sermonis sui ordinem, dicens: Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et servabo eam in toto corde meo.
33.6
Legis ritus varii. Sed quid tandem istud est, quod intelligere optat, quod scrutaturum se et servaturum toto corde promittit? Meminit namque non otiosos dies sex Moysi libro in mundi hujus operatione monstrari. Scit non superfluam esse diei septimi requiem. Recordatur in mensis novi religione sacramentum festivitatis coelestis tamquam in speculo figurari. Novit annum illum, quo post sex annorum servitutem liber Hebraeus est, quo post multam operationem terra requiescit, fructibus ejus relictis proselyto pauperi et bestiis terrae, quo et debita universa Hebraeis omnibus remittuntur. Quinquagesimi quoque anni leges concupiscit scrutari. Vult quae sit in primo mense decimi diei usque in quartam decimam, et deinde usque in vigesimam primam religio. Illam quoque septimi mensis cogitat solemnitatem, cujus memoriale in tubis est; decimi quoque diei in eo placationem, et post quintam decimam in tabernaculis dierum octo laetitiam, quomodo ex his et sancta prima, et octava sit sancta. Scit circumcisionem primam fuisse, scit et iteratam per Jesum esse gestam. Azyma sancta desiderat, litare pascha concupiscit, de quo in agni ipsius immolatione scriptum est, Hoc est pascha Domini( Exodi XII, 11). Terram repromissionis, terram fluentem lac et mel scit nondum vere a populo, qui secundo est circumcisus, obtentam. Ob haec igitur intellectum orat; haec intelligens, scrutaturum se pollicetur; haec scrutatus, servaturum se professus est; haec servans in toto corde custodiet.
33.7
Post quae sequitur, VERS. 35: Deduc me in semita mandatorum tuorum; quia ipsam volui. Et in hoc nunc versu, sermonis virtus non proprie per conditionem translationis expressa 308 est. Nam id quod nostri ita dixere, Deduc me in semita, graecitas sic locuta est: ὁδήγησόν με ἐν τῇ τρίβῳ. Et id quod cum illis τρίβος dicitur trita et frequentata discursibus semita intelligitur: nobiscum autem semita dici potest, et esse semita, et esse non trita. Ergo quia graecitas utrumque eadem nuncupatione completa est, nos quoque ita sentiamus; et semitam eadem sciamus esse quae trita est.
33.8
Via mandatorum trita a saeculo.-- Et observandum est, quod hic non legis, sed mandatorum semitam esse dicat. Via enim legis a Moysi gradientes, postquam ipsa constituta est, habuit. Caeterum mandatorum idcirco semita est, quia in mandatis Dei jam a saeculi institutione perrectum sit. In hac enim semita et Abel cucurrit, et Seth institit, et Enoc placuit, et Noe reservari meruit, et Melchisedech et benedicere potuit et decimas accepit, et Abraham amicus Dei est, et Isaac haeres est, et Jacob Israel est, et ex Juda expectatio gentium est, et Joseph in testimonium positus est, Job a Lege liber de hoste legis triumphat, et Hebraeum Moyses vindicat, et Jesus secundo Israel circumcidit, et Samuel dignus in unguendo rege deligitur.
33.9
Duce ad eam nobis est opus. Dux Christus.-- Et nunc in hac orat se hic et unctus et rex et propheta deduci. Scit enim imbecillam sibi esse naturam, neque se posse hanc semitam sine duce aggredi. Dux enim est omnibus hac semita pergentibus Deus. Dux enim est, cum dicitur, Retro post Dominum Deum tuum ambula, et ad eum adhaereto: et rursum: Retro post eum ambula, quoniam ipse te deducet. Deducit autem, cum ait, Qui non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non est me dignus. Deducit etiam, cum prior omnem evangelicarum passionum semitam trivit. Si Apostoli docent, prior ille docuit; constituit enim Sapientia amicos Dei et prophetas. Si juste nunc aliquid geritur a nobis, princeps justitiae nostrae est; est enim ipse justitia. Si ob fidem ad terrorem flagellamur, flagellis ille dorsum suum praebuit. Si alapis ad injuriam 309 caedimur, has ille suscepit. Si in contumeliam conspuimur, faciem suam ille non avertit a sputis.
33.10
Legem scil. diligentibus.-- Dux in omnibus ille est: sed dux est diligentibus legem, quam superius se toto in corde custoditurum propheta professus est. Non enim hic secundum sermonem graecitatis, cum dicitur: Quia ipsam volui, ad semitam mandatorum referri potest: quia in graeco ubi foeminino genere semita scripta est, id quod vellet, masculino genere pronuntiat, dicens, ὁδήγησόν με ἐν τῇ τρίβῳ τῶν ἐντολῶν σου, ὅτι αὐτὸν ἠθέλησα. Lex enim a nobis foeminino genere nuncupatur, quae graece νόμος dicta est, quod ab his genere masculino enuntiatur. Et cum illic foeminino genere semita nuncupetur; id quod voluit, ad id refertur, quod per masculinum genus graecitatis proprietate memoratum est.
33.11
Omnia ex Dei munere.-- Sequitur nunc, VERS. 36: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in utilitatem. Omnia propheta ad munus Dei retulit, sive ut lex viae justificationum sibi statuatur a Domino, sive ut sibi intelligentia praestetur, sive ut deducatur in semita, sive ut cor ejus in testimonia inclinetur, id est, in ea quae sub testibus scripta sunt. Teste enim coelo et terra lex tradita est.
33.12
Objectio et responsio.-- Sed forte per hanc prophetae religiosam modestiam, quisquam impie loqui ita audebit: Si, inquit, omnia a Deo sunt, humana ergo ignorantia caret culpa; cum nihil obtinere possit, nisi quod donatum a Deo sumpserit. Et primum hoc impietatis 310 est voluntas, existimare idcirco se ea quae sunt credentium propria non consequi, quod sibi a Deo indulta non fuerint. Sed omnem occasionem hujus impiae excusationis propheta submovit. Primum enim cum orat, conveniens infirmitati suae egit officium: dehinc Dei muneribus humanae devotionis studia connexuit. Cum enim ait, Legem mihi statue, Domine, viam justificationum tuarum; quid secundum orationis nostrae humilitatem Dei esset ostendit. Cum autem subjecit, Et exquiram eam semper; officium devotionis suae protulit. Et in caeteris quoque utrumque quodam complexu sibi invicem colligavit: cum deduci se in semita postulavit, et cum id ipsum voluit. Prius enim quae a Deo sunt cum honore praeposuit; et tunc quae hominis sunt cum humilitatis atque officii sui confessione subjecit. Orat igitur ut Deus tribuat. Est ergo a nobis, cum oramus, exordium; ut munus ab eo sit: dehinc quia de exordio nostro munus ejus est, ex nostro rursum est ut exquiratur et obtineatur et maneat.
33.13
Avaritia et utilitas qui idipsum.-- In eo autem quod ita se habet, Inclina cor meum in justificationes tuas, e t non in utilitatem; quidam transtulerunt, Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Id quod in hebraeis codicibus continetur, ambigua in definitione utrique intelligentiae opportunum est. Sed nos, sicut oportet, sequimur Septuaginta interpretum religiosam et antiquam auctoritatem, ex judicio tamen caeterorum translatorum proprietatem intelligentia cujusque 311 desiderio coaptantes. Cum enim hi dixerint, in utilitatem, illi dixerint, in avaritiam; per idipsum quomodo utilitas hic nunc sit subjecta noscetur. Nam saeculi homines pecuniam, argentum, aurum, et caetera opum instrumenta utilitatem vocant. Ergo cum in Dei testimonia inclinari cor suum, et non in utilitatem propheta orat, inclinatum in Dei testimonia cor ab his sine dubio refert, quae humano judicio existimantur utilia. Et quidem intelligentiae nostrae sensum versus qui consequitur confirmat.
33.14
Quos oculos, a qua vanitate averti par est.-- Ait enim, VERS. 37: Averte oculos meos, ne videant vanitatem, et in via tua vivifica me; vanitatem eorum docens, quae ab hominibus existimantur utilia. Et quaerendum est quos oculos, et a qua vanitate oret averti. Orat autem et animi et corporis oculos, eos scilicet qui theatralibus ludis captivi incubant, eos qui Circensium certaminibus serviunt, eos qui vestium pretia mirantur, eos quos auri splendor et gemmarum varietas occupat. Nisi forte non magis equorum cursu astrorum cursus est gratior; et obscoenis illis spectaculorum turpium fabulis, non amoenius divina illa humanae spei eloquia cantantur. Nisi forte huic terrenorum metallorum usui, non magis aeternitatis repositae divitiae, honor et gloria praeferetur: et blandior mihi erit auri species, quam hominis et terrae et lucis et coeli. Ab eorum igitur vanitatibus averti oculos et hos corporis sui, et illos animae deprecatur: de quibus obcaecatis 312 beatus Apostolus docet, cum ait, In vanitate sensus eorum intenebrati, alienati a vita Dei.
33.15
Oculorum a vanitate aversorum praemium.-- Et aversorum oculorum a vanitate quod praemium sit, non longe requirendum est. Sequitur enim, Et in via tua vivam. Declinandi enim a vanitate sunt oculi, ut nobis in via Dei vita sit: non ea vita quae nunc est, sed ea quae in coelis reposita est, et in Christo absconsa. Ita enim in omni hoc psalmo locutus est, tamquam victurus sit, non modo vivat. Erigendi igitur oculi sunt, quibus Christi potius gloria, quam mundi hujus inania et vana cernantur. In via enim Dei, referentes oculos a vanitate, vivemus.
33.16
Dei verba cum timore excipienda.-- Dehinc sequitur, VERS. 38: Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Novit a plurimis propheta eloquia Dei sine metu suscipi. Plures enim auditas coelestis eloquii Scripturas tamquam fabulam rerum inanium negligunt, et Dei verba, quae praeterire coelo et terra praetereunte non possunt, magno cum periculo irreligiosae temeritatis irrident. Novit initium sapientiae esse Dei timorem. Novit in illa septiformis Spiritus gratia timorem in postremo tamquam firmamentum eorum quae superius sunt dicta numerari. Constitui ergo in se Dei eloquia in timore Dei deprecatur: quia scit ea nobis eloquia futura esse, quae tamquam Dei timebuntur, utilia. Dehinc adjecit, VERS. 39: Circumcide opprobrium meum quod suspicatus sum: quia judicia tua jucunda. Propheta in corpore positus loquitur, et neminem viventium scit sine peccato esse posse. 313 Unum meminit esse qui peccatum non fecit, neque dolus inventus est in ore ejus. Ergo cum circumcidi a se opprobrium deprecatur, peccata circumcidi orat; quia peccatum sequatur opprobrium. Sed cum circumcidi a se orat, non tamquam de admisso perpetratoque confessus est; sed quia id per infirmitatem carnis suae in se suspicatur habitare. Non enim ait, Circumcide opprobrium quod in me est: sed ait, Circumcide opprobrium meum quod suspicatus sum, suspicionem opprobrii ex conscientia propriae infirmitatis ostendens. In judiciis enim multi ad opprobrium resurgent. Quae quia his jucunda sint, in quibus peccati non manebit opprobrium; ipsam illam quae in se est suspicionem a se circumcidi orat opprobrii, ut sibi Dei sint jucunda judicia.
33.17
Deus quos vivificet.-- Ac ne de admissi peccati conscientia precatus esse existimaretur, orationem omnem quam sub singulis octonis versibus defert, hac libertate conclusit, VERS. 40: Ecce concupivi praecepta tua: in aequitate tua vivifica me. Superius oravit, ut in Dei timore Dei in se statuerentur eloquia; dehinc ut a se suspicio circumcideretur opprobrii: nunc concupiscentiam ac desiderium suum erga Dei praecepta demonstrat, et ut in aequitate Dei vivificetur orat; sciens proprium divinae aequitatis esse munus, ut vivificet eum, qui et praecepta Dei desideraverit, cui et circumcisa opprobrii suspicione jucunda judicia sint, et in timore Dei in se constituantur eloquia.
33.18.1
304 LITTERA V. He. LITTERA VI. Vau.
33.18.1
Veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. Et respondebo improperantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque; quia in judiciis tuis spero. Et custodiam legem tuam semper in saeculum saeculi. Et ambulabam in dilatione: quia mandata tua exquisivi. 314 Et loquebar in testimoniis tuis in cospectu regum, et non confundebar. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi vehementer. Et erexi manus meas ad mandata tua quae dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
33.18.1
Scripturas ut sapientia destitutas sunt qui spernant. Nil in iis nisi perfectum.-- Plures secundum Apostolum sunt qui sapientiam saeculi sequentes, sapientiam Dei reprobaverunt: ob quod stultam fecit Deus saeculi sapientiam. Quid enim infidelibus stultius est, qui praeter illum communem irreligiosorum errorem etiam hoc adjiciunt piaculi, ut divina Scripturarum eloquia putent perfectae doctrinae carere ratione? Et quia pro impietate ingenii sui divinorum dictorum capaces esse non possunt, ad contumeliam coelestium verborum pro excusatione hebetudinis suae prorumpunt, dicentes, nihil in his rationabile, nihil esse perfectum: volentes ea quae a se dicantur, sola esse erudita, et doctrinis verae prudentiae expolita; stulti Deo negantes, quae assumere ipsi sibi audent. Nec mirum est, si irreligiose de eis opinantur, quorum, pecudeae hebetudinis modo, intelligentiam non consequuntur. Verum quamvis in eo sermone, quem superius habuimus, his qui sapientiam Dei sequuntur, cognitam dictorum coelestium perfectionem existimem, nihilque eorum esse, quod non consummatum atque omni ex parte perfectum sit: tamen id quoque etiam in his sextae litterae versibus absolutius licebit intelligi.
33.18.2
Salus nostra Dei munus.-- Post superiorem enim sensum ita loquitur, VERS. 41: Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum verbum tuum. Misericordiam itaque primum deprecatus est, dehinc salutare. Salus enim nostra ex misericordia Dei est, et bonitatis suae hoc munus in nobis est: et inde coepit oratio, unde et salus inchoat deprecantis. Dehinc ne ex incerta et ex inopinata spe precari Propheta existimaretur, primum misericordiam, dehinc salutare commemorat, tum tertio subjecit, secundum verbum tuum: ut hanc orandi fiduciam proficisci secundum verbum Dei, id est, secundum doctrinam legis ostenderet.
33.18.3
Post hunc itaque perfectae orationis ordinem id sequitur, VERS. 42: Et respondebo exprobrantibus 315 mihi verbum, quia speravi in verbis tuis. Tenet ordinem ratio perfecta: Si, inquit, in me venerit misericordia tua, et salutare tuum secundum verbum tuum, et a te fuero misericordiam consecutus, et a te conservatus ut spopondisti; consequens erit, ut his qui insipientiam mihi, et errorem spei, et verbum hoc quod in te spero exprobrant, respondeam. Quid itaque adversus hanc prophetae responsionem exprobrare irreligiosa mens poterit? Misericordia primum oratur a Deo, salus etiam exspectatur a Deo: et deinde eam spopondisse per verbum suum Deus ostenditur. Concluditur itaque exprobrantium impietas ab his qui in Dei verbis sperant: cum quando Deus precatur, et misericordiam et salutem ab eo credentium fides sperat, et doctrina haec spei nostrae sit, ut oratus et misereatur et salvet.
33.18.4
Oratio David Dei misericordia, non suis nititur meritis.-- Dehinc sequitur, VERS. 43: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque nimis; quia in judiciis tuis speravi. Accipiat humana insolentia humilitatis modestiaeque doctrinam. Prius propheta concedi sibi orat, quam se id mereri ut obtineat ostendit. Omnia vult a bonitate Dei in se inchoari: nec tamen causam fiduciae suae subtrahit. Ait enim, Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque nimis. In quo primum majestatem ejus confitetur qui semper orandus est: dehinc se non ex inani sperare subjecit, dicens, Quia in judiciis tuis speravi. Humanae autem temeritatis est hic mos, prius, ad obtinendum aliquid, meritum quam mereatur ingerere; et eum, a quo quid postulet, tamquam ex officii debito convenire.
33.18.5
Verbi Dei praedicator liber esse debet a crimine.-- Sed non sufficit nobis, ut modestiae tantum tenuerit Propheta rationem: collocationes etiam verborum virtutesque noscendae sunt, cur ita dixerit: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque nimis. Omne oris officium, cordis sensui motibusque famulatur. Et cur Propheta ne ab ore sibi verbum veritatis auferatur orat, versus istius consequentia docent. Non enim metum hunc Prophetae fuisse existimandum est, ut sibi veritatis verbum ex corde vereretur auferri: ait enim Quia in judiciis tuis speravi. Sperans ergo in judiciis Dei, verbum veritatis de corde sibi non metuit auferri. Scit autem quaedam esse peccata, quae ex ore verbum auferant veritatis. Peccatori enim dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas? Non enim ait, Quare immemor es justitiarum mearum? sed peccatorem monuit 316 eum, qui in peccato mansisset, praedicationis officio abstinere. Vult enim liberum a crimine esse doctrinae coelestis praedicatorem, vult eloquia sua a casti corporis casto ore tractari. Cavendum igitur est, ne quando ex ore nostro verbi veritatis auferatur eloquium. Hinc illud est quod Apostolus monet, Noli negligere quod in te est charisma: ne per negligentiam ac desidiam indigni praedicatione verbi Dei simus.
33.18.6
Unus sine peccato.-- Sed Propheta non audet in tantum se a peccato liberum effici velle, ut non meminerit unum solum esse qui peccatum non fecerit, et dolus in ore ejus non inventus, sit et idcirco subjecit, usquequaque nimis. Per modestiam scilicet confessionis, et ut non auferatur a se verbum veritatis orat: et per honorem ejus qui unus tantum sine peccato est, ne usquequaque nimis a se auferatur expostulat: quia se hominem meminerit, qui per naturae infirmitatem sine peccato esse non possit.
33.18.7
Legem, et quae lege adumbrantur spondet David se servaturum.-- VERS. 44. Et custodiam legem tuam semper in saeculum, et in saeculum saeculi. Nullum Propheta vitae suae finem pertimescit. Non enim concluditur fides sua saeculis: sed se in infinitatem temporum officio custodiendae legis extendit. Scit et altare a Moyse in exemplum esse superioris altaris exstructum. Scit et Aaron sacerdotem ad speciem esse ostensi in monte sacerdotis ornatum. Moysi enim Deus ait: Vade, fac omnia secundum exemplum, quod ostendi tibi in monte( Exodi XXV, 40). Festinat ergo in leges illas aeternorum saeculorum. Nam cum lex futuri umbra sit; necesse est corpus illud verae legis aeternum sit. Distinxit autem praesens officium ab indefessa illa perpetui officii jugitate, dicens, Et custodiam legem tuam semper in saeculum, et in saeculum saeculi. Cum ait, semper in saeculum; nullum in hac temporis vita subrependae oblivionis tempus admisit. Cum autem adjecit, et in saeculum saeculi, scit per hanc umbram legis ad ministerium verae et aeternae legis ascendi. Ait enim, saeculum saeculi, tamquam temporis tempus, quod succedente quadam vicissitudine hujus saeculi saeculum sit futurum.
33.18.8
Leges Dei post hanc vitam.-- Novit esse, secundum evangelicum divitem et pauperem Lazarum, exemptae a corpore animae legem, per quam alia ab alia chao impenetrabili separetur. Scit secundum apostolum Paulum et resurrectionis quoque esse legem, in qua differt stella ab stella in claritate. Scit esse leges Angelorum, cum alii assistentes Deum indefessa voce collaudant, 317 alii ante conspectum invisibilis nobis Dei tamquam lege officii proprioris assistunt. Novit et pusillorum Angelos faciem Dei quotidie ex quadam lege conspicere. Scit utique esse aeternas leges, et eas omnes se in illo saeculi saeculo custoditurum esse confidit: quia ea quae per umbram sunt constituta, in hoc nunc saeculo semper observet.
33.18.9
Cordis ampli quis fructus, quae causa.-- VERS. 45. Et ingrediebar in dilatatione: quia mandata tua exquisivi. Non est angustus propheta: et superius jam dixerat: Viam praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Scit inter humanarum tribulationum passiones semper ad Deum patulo esse se corde oportere. Quod ipsum Apostolus docet, dicens: In omnibus tribulati, sed non angustiati. Novit hac ipsa amplitudine cordis de se idem Apostolus gloriari, cum ad Corinthios ait: Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in vobis. Patet etiam hic quoque propheta, dicente Deo: Et inhabitabo in his, et inambulabo in ipsis: Angusta igitur sunt peccantium corda, et hospitio Deum mens polluta non recipit. Patulum enim domicilium inconceptibili Deo opus est: et idcirco in amplitudine propheta ambulat, quia in eo Dei in se loquentis habitatio est. Causam vero amplitudinis suae docet, dicens: Quia mandata tua exquisivi. Naturae nostrae consuetudinem recordemur, quotienscumque lectioni vacantes mandata Dei et praecepta scrutamur, in quantam amplitudinem intelligentiae mentium nostrarum dilatantur angustiae, et quam patulus nostrae humilitatis in desideria divina fit sensus. Per peccatorum autem nostrorum conscientiam coarctatur nobis omnis animae amplitudo: ac difficilia omnia et angusta sunt, cum divini verbi habitatione sumus indigni.
33.18.10
Reges, vel principes terrae vel sancti intelliguntur.-- Sed ambulans in latitudine propheta, versari in officio digno adeptae amplitudinis debet: et versatur plane. Sequitur enim, VERS. 46: Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Hoc officium dilatati cordis est, ut ex eo in abundantia divinae doctrinae verba procedant. Loquitur enim propheta constanter adversus principes terrae Deum praedicans. Et quidem duplex significatio sensus hujus est, quia secundum dominica praecepta oporteat a nobis Christum coram regibus et potestatibus praedicari: neque nos terrenarum potestatum fas est jure 318 terreri, quominus omni confusione rejecta, constanti et publica fide Deum qui negantes se negaturus sit non negemus. Potest et sermo ad eos referri, de quibus et Apostolus ait: Jam sine nobis regnatis, et utinam regnetis: id est, tamquam in conspectu sanctorum, qui utique frequenter reges terrae sunt nuncupati, propheta Dei testimonia sit locutus, neque confusus sit per praedicationem suam doctrinae coelestis instituta praebere. Geminam autem lectio intelligentiam ex se praestat: ut quia utrumque ex testimoniis Scripturarum intelligi promptum est, aut utrumque significatum existimetur, aut quod magis videbitur probabile eligatur.
33.18.11
Lex debet esse in ore, in mente, in corde.-- VERS. 47. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi vehementer. Non solum igitur loqui nos in testimoniis Dei convenit: sed legis mandata omnia diuturna meditatione percensere. Neque tantum meditatio utilis est, nisi lex ipsa quae in meditatione est diligatur: neque diligere communi dilectione sufficiet, nisi etiam vehementer id quod diligitur diligatur. Atque ideo hunc omnem perfectae rationis ordinem sermo propheticus percurrit, dicens: Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi vehementer.
33.18.12
Sit et in manibus.-- Sed neque meditatio legis, neque ipsa dilectio impensa sufficiet, nisi fructum operum et voluntatis efficientia consequatur. Neque in hoc propheta cessavit: ait enim, VERS. 48: Et erexi manus meas ad mandata tua quae dilexi valde. Manus ad mandata ea quae diligebat erexit; non utique contumeliosas aut procaces, sed mandatis humilitatis servientes, sed operibus misericordiae insistentes, sed fidei praecepta peragentes. Operis vero officium semper oportet esse intentum, et nulla interdum negligentis otii dissimulatione cessare. In hoc quoque se manere propheta testatur, dicens: Et exercebar in justificationibus tuis. Exercitatio assiduitatem operationis ostendit. Frequentem itaque sibi esse, et semper intentam praeceptorum observantiam docet ad illas, de quibus superius memoravimus, coelestium justificationum efficientias, nunc se in justificationibus praesentis, et ex futuris adumbratae legis exercens.