Tractatus super psalmos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 21450 Trsups
34.1
319 LITTERA VII. Zain.
34.1
Memor esto verbi tui( Infra, memorare verbum tuum) servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificabit me. Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi. Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine: et consolatus sum. Defectio animi tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco incolatus mei. Memor fui in morte nominis tui, Domine: et custodivi legem tuam. Haec mihi facta est: quia justificationes tuas exquisivi.
34.1
Ad spem aeternam nos vocat omnis Scriptura.-- Omnis Dei sermo, qui scripturis divinis continetur, in spem nos bonorum coelestium vocat. Atque ob id propheta in omnibus se Dei praeceptis mansisse confidens, constanter ait, VERS. 49: Memorare verbum tuum servo tuo. Numquid promissi sui Deus immemor est? Absit istud, ut aliqua subrepere in aeternam atque indefessam Virtutem humanarum infirmitatum genera credantur. Sed propheta, qui promissis Dei credidit, qui desiderio coelestium detentus est, qui contemptu praesentium futura speravit, non ad memoriam verbi sui Deum admonet; sed ut verbi sui in se servo suo memor sit deprecatur, id est, ut ita dignus habeatur, in quo Deus verbi sui memor esse dignetur, quo in verbo spem dederit. Et spem non inanem esse oportet, neque verbis tantummodo praedicari, sed rebus ipsis doceri: ut si quando incidant infirmitates, persecutiones, damna, orbitates, contumeliae; has praesentis saeculi minas ac potestates, spe aeternorum promissorum consolemur.
34.2
Afflictum spes consolatur; verbum Dei vivificat.-- Et ad haec quidem omnia nos docemur: sed jam ipsis omnibus propheta perfunctus est, dicens, VERS. 50: Haec me consolata est in humilitate 320 mea: quid eloquium tuum vivificavit me. Haec ad spem refertur, quam sperare eum Deus fecit. Consolata vero est eum in humilitate: id est, cum contemnitur, cum irridetur, cum injuriis vexatur, cum contumeliis inhonestatur; sciens hanc sibi tentationum praesentium esse militiam. Sed se inter haec infirmitatis suae bella spes a Domino praestita consolatur: vivificatur autem per eloquia Dei. Scit in his excellentem esse in coelis humilitatis suae gloriam: scit animam eloquiis Dei refectam, tamquam pabulum aliquod vitae in se aeternae continere. Non movetur in eloquiis Dei vivens, inani superbientium gloria. Novit enim indigentiam suam eorum esse opulentia ditiorem. Scit jejunia sua coelesti atque evangelica benedictione saturari: scit humilitatem suam glorioso esse honoris praemio munerandam. Atque ideo subjecit, VERS. 51: Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi. Inter nimias et consummatas superborum iniquitates( valde enim inique agebant) nullo propheta deflexu a lege Dei declinat.
34.3
Judiciorum Dei sit assidua memoria. Sed non declinantem a Dei lege, oportet esse memorem judiciorum Dei. In omni enim vitae nostrae genere memoria nobis divini judicii inserenda et continenda est; ut cum aliquid agimus, residente in nobis judicii memoria, vel numquam potius abeunte, praeceptis Dei opera nostra famulentur. Beatus erit, quisquis non sine memoria divini judicii omnia gesserit. Quod de se profitetur propheta, dicens, VERS. 52: Memoratus sum judiciorum tuorum a saeculo, et exhortatus sum. Haec nunc a saeculo tantum, non etiam a saeculo saeculi: quia omnia in nos judicia Dei ex saeculi hujus ac mundi temporibus instituta sunt. In his autem se cohortatus est, inter hos scilicet mundi turbines, et inter haec passionum corporalium praelia, ad tolerantiam ac victoriam infestantium malorum humilitatem suam judiciorum Dei memoria adhortatus.
34.4
Sanctitas David. Sanctus dum caeditur, non suam sed caedentis vicem dolet.-- Deinde sequitur, VERS. 53: Defectio animi tenuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Virtutes propriae suae prophetae huic ad spem vitae aeternae non sufficiunt, neque quod spem in verbo Dei habuit, neque quod in spe eadem se consolatus est, neque quod Dei vivificatur eloquio, neque quod non declinat 321 a lege, neque quod semper memoria judiciorum Dei adhortatur: quin etiam dolore humanae impietatis fatigatur, et ob irreligiosas hominum impietates exanimis est. Sanctus enim quisque cum caeditur, non humilitatis suae qui caesus est, sed insolentiae ejus qui caedit, miseretur: ut a vesano filio pater, ut ab amente aegroto medicus contumeliam passus, dolorem non ex eo quod perpessus erit sentit; sed ob id quod ille quem sanum esse cuperet, injuriam sibi vesanus intulerit. Membro autem uno aliquid patiente, secundum Apostolum, compatiuntur et caetera membra. Defectio itaque secundum haec tenet prophetam super peccatores derelinquentes Dei legem: affectu miserantis scilicet et dolentis, et tamquam membris suis pro parte aegrotis, iniquorum et irreligiosorum periculo fatigatur.
34.5
Psalmos qualiter legere, audire et cantare deceat.-- Manet autem ipse, quantum ad se, justificationibus Dei semper intentus: et in omni quacumque sede habitat, nequaquam ex ore ejus religiosae confessionis hymnus abscedit. Ait enim, VERS. 54: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco incolatus mei. Exemplo suo docet, suscepta semel in aures psalmorum cantica, in corde esse continenda: et semper ea officia oris iteranda. Non negligenter, ut ipse praedicat, legit atque audit: neque irreligiositatis nostrae modo, divina eloquia aut occupatis in aliud aut incuriosis oculis legit, aut mox obliviosis auribus excipit: sed cantabiles ei sunt, id est, sine intermissione cantatae. In omni autem cujusque generis loco nequaquam a se abesse psallendi consuetudinem docet, cum ait, In loco incolatus mei. Non enim ait, In incolatu meo; sed ita ait, In loco incolatus mei, in quacumque scilicet sede mansisset: intelligens se mundi hujus esse peregrinum, Dei tamen sibi semper justificationes esse cantabiles.
34.6
Nocturnarum precum utilitas.-- Sed quam cantabiles sint justificationes Dei, ostendit; cum nullum omittat tempus, quo non in illo coelestium sacramentorum opere versetur. Ait enim, VERS. 55: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Scit praecipue nocturno tempore divini esse a nobis nominis recordandum. Scit tum maxime custodiam Dei legis a nobis esse retinendam, cum subrepunt animo impurae cupiditates. Cum vitiorum stimuli per recens sumptum cibum corpus exagitant, tum Dei nomen recordandum est, tum custodienda 322 lex ejus est, pudicitiam, continentiam, timorem Dei statuens. Novit hoc praecipue tempore Deum orandum, deprecandum, promerendum, dicens in loco alio, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Non est periculoso nocturnarum vigiliarum otio animus relaxandus: sed in orationibus, in deprecationibus, in confessionibus peccatorum occupandus est: ut cum maxime corporis vitiis opportunitas datur, tum praecipue eadem vitia divinae legis recordatione frangantur.
34.7
Sequitur deinde, VERS. 56: Haec mihi facta est: quia justificationes tuas exquisivi. Haec ad memoriam refertur, per quam memor fuit noctibus nominis Dei. Quod autem ait, Mihi facta est, id est, non subito recurrens, neque temporarie assumpta: sed semper in se manens, et intra se quodam fidei opere instituta: et ob id ei facta, quia justificationes exquisierit; utile igitur est justificationes Dei sine aliqua temporis intermissione scrutari: quia per exquisitionem earum, ejus memoriam nos perpetem continemus in Christo Jesu cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
34.8.1
319 LITTERA VII. Zain. LITTERA VIII. Heth.
34.8.1
Portio mea Dominus. Dixi custodire legem tuam. Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. Quia cogitavi vias meas, et averti( Infra, converti) pedes meos in testimonia tua; paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus. Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae. Particeps sum ego omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Misericordia( Infra, tua, Domine,) Domini plena est terra: justificationes tuas doce me. 323
34.8.1
Psalmorum liber apud Graecos emendatus ex Hebraeo.-- Plures psalmorum codices legentes et nos ita opinabamur, versum qui octavae litterae primus est, id est hunc, Portio mea Dominus, in superioribus septimae litterae octo versibus contineri: quia ita in latinis codicibus atque etiam in nonnullis graecis scriptum continebatur: et sane absolutior ita sensus videbatur. Sed secundum Hebraeos emendatum apud Graecos Psalmorum librum legentes, invenimus hunc versum non septimae litterae novissimum esse, sed octavae primum. Itaque secundum hanc cognitionem nos quoque tractare de eo aggressi sumus.
34.8.2
Quorum Deus sit portio.-- Coepit enim ita, VERS. 57: Portio mea Dominus. Dixi ut custodiam legem tuam. Rarus quisque est, cui ista fiducia est, ut portionem suam esse Deum audeat dicere. Renuntiandum est saeculo omnibusque rebus ejus: ut nobis Deus portio sit. Caeterum si nos ambitio detineat, si cura pecuniae occupet, si illecebrae libidinum capiant, si negotia rerum familiarium demorentur; portio nobis Deus non erit, saecularium curarum atque vitiorum possessione detentis.
34.8.3
Dei ministris nulla in lege portio terrena.-- Moysi cum jussum esset portiones incolatus distribuere duodecim gentibus filiorum Israel, ita ei de tribu levitica praeceptum est: Filiis Levi non erit portio neque sors in medio fratrum suorum, quia Dominus Deus est pars eorum. Et rursum scriptum meminimus, Ego Dominus pars eorum. Nullam ergo Deo servientibus lex data terrenam esse voluit portionem: quia pars eorum Deus est.
34.8.4
Petro nulla possessio.-- Meminit et Evangelii praedicator ille Petrus, nullam sibi esse portionem possessionis humanae, cum oranti alimoniam respondit, Aurum et argentum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do. Quid est istud, Petre, quod possides? Renuntiaveras omnibus Domino tuo, dicens: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid erit nobis? Et tibi ille responderat: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione sedebitis super duodecim thronos judicantes 324 duodecim tribus Israel. Et exemplo vestro caeteris relinquentibus cuncta spoponderat, quod et centuplum acciperent, et dehinc vitam aeternam possessuri essent. Quid est igitur istud, Petre, quod habes? Habes plane, et non audeo dicere plus te centuplo obtinere: dico tamen te sine multiplicatione calculi possidere. Dicis enim, Quod habeo, hoc tibi do: in nomine Domini nostri Jesu Christi surge et ambula. O felix possessio, o perfecta Dei portio! Non terrena largiris, sed naturae opes rependis, et vitiosi partus damna restauras. Claudum natum ingredi jubes, et multae aetatis virum incessu rudi incitas. Has opes tribuit, cujus Deus portio est. Novit et Paulus divitiarum suarum gloriam, dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Talis Apostolo gloria, talis est portio.
34.8.5
Portio melior est saeculo renuntiantium. Centuplum in hac vita quid.-- Humanarum igitur haereditatum modo, portionem quae melior est et quae utilior eligamus. Si circa terrena patrimonia sua in cohaeredum divisione quis nititur sortem commodioris portionis appetere, quanto propensiore cura partem coelestis haereditatis deligemus? Centuplum Dominus promittit: et centuplum non in aeternum, sed in praesens. Aeternorum autem bonorum immensa et infinita retributio est: caeterum sub definitione centupli, praesentium mensura concluditur. Ego autem ambigo utrum hoc centuplum Petri excesserit portio. Certe secundum Domini praeceptum, sperandum nunc in hoc saeculo, relictis omnibus saeculi rebus, centuplum munus est. Est enim nobis Deus portio, qui ait, Et inhabitabo in eis. Nunc ergo centupli praemium est, ut in hoc terreno corpusculo nostro Deus habitet. Sed quid dico habitet? Ait et ipse, Et inambulabo in eis. Patens Deo est fidelis pectoris et ampla possessio: ut inhabitet et ambulet. Sed qui inhabitat, qui inambulat, quid tertium addidit? Et ego ero illorum Deus( Ibidem). Ecce promissam nobis ab eo portionem, ut simus Deo habitatio; et dum in nobis ambulat, sit nobis ipse possessio, si saeculum relinquamus, 325 si possessionis terrenae labi renuntiemus, si haereditatem caducorum respuamus, si viventes de saeculo exeamus. Quae enim merces est, emortuis corporibus et exeunte anima dissolutis saeculum reliquisse? Carendum est eo per contemptum ejus. Nesciendum est ignoratione voluptatum suarum. Moriendum nobis in eo est, dum non ei vivimus. Scit Paulus jam non se sibi vivere, dicens: Quod enim vivo, jam non ego vivo, vivit autem in me Christus.
34.8.6
Propheta itaque, secundum Apostolum, non saeculo vivens constanter et libere ait: Portio mea Dominus. Dixi ut custodiam legem tuam. Tenuit hunc quem in superioribus modum, cum quando se custoditurum legem Dei spopondit. Non enim de ea, quam corporaliter agebat, loqui intelligitur; cum custoditurum se potius, quam custodire fateatur.
34.8.7
Deum videre optat David, non oculis carnis.-- Sequitur deinde, VERS. 58: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. Moysen deprecatum esse meminimus, ut Deum videret. Et forte cognata preci ejus Prophetae hujus oratio existimabitur. Sed a Deo meminit dictum: Nemo hominum videbit faciem meam, et vivet. Ergo quod negatum Moysi meminerit, id concedi sibi postulat? Sed licet rursum dicto evangelico anterior sit, meminit tamen hanc fidei beatitudinem reservari, qua dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Itaque cum in lege sciat dictum, quod nemo faciem Dei videat, et vivat; et ex evangelica beatitudine non ambigat omnes mundo corde Deum esse visuros; perfectae modestiae temperamento cupiditatem desiderii sui elocutus est, dicens: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo. Scit nunc impossibile sibi esse, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit, ut videat. Scit invisibilem esse carnalibus oculis gloriam Dei. Meminit, non dico ad angelorum claritates hoc humanae visionis lumen hebetari, sed ipsam gloriam vultus Moysi humani corporis oculos non tulisse.
34.8.8
Quam flagrans ejus desiderium.-- Sed nos ex desideriis humanis Prophetae desideria metiamur. Ad egressus regum quanta exspectationis sollicitudine curritur? et quod videntibus gaudium est, cum se praebuerint contuendos? Quid illum coelestis spiritus capacem virum existimabimus velle? 326 quanto desiderii ardore cupere ut Deum cernat, qui ipsam illam invisibilem majestatem per has angelorum claritates et per hanc Moysi gloriam metiatur; et sciat etiam eos, qui digni sunt conspectu. Dei, gloriam ex conspectu gloriae esse sumpturos, quod eos visio tantum et dignatio contemplatae majestatis illuminet? Quod sanctus Apostolus ita intelligens loquitur: Nos, inquit, omnes revelata facie gloriam Dei exspectantes( Id est, spectantes), in eamdem ipsam transferemur imaginem a gloria in gloriam, sicut a Domini spiritu. Et nunc quia id impossibile istis corporis oculis sciat esse, toto istud corde desiderat. Et cui est portio Deus, confidenter faciem ejus deprecatur: quia quamvis nemo hominum videat faciem Dei, et vivat; tamen Deum omnes mundo corde visuri sunt. Ergo misericordiam hanc a Deo postulat, ut sibi videndae faciei ejus beatitudo contingat: et postulat non sine ratione modoque praestandi.
34.8.9
Dei bonitas simul et severitas intuenda.-- Ait enim: Miserere mei secundum eloquium tuum. Fidei modestae vox est, misericordiam Dei non secundum peccatorum suorum conscientiam, sed secundum ejusdem Dei eloquia deprecari. Scit Deum etiam peccatoribus esse ignem consumentem. Moyses enim ait: Deus noster ignis consumens est. Novit eumdem esse fidelibus lucem, de quo et alibi Propheta ipse dicit: Illuminans tu mirabiliter de montibus sanctis. Discernit et hanc Apostolus bonitatis et severitatis Dei consuetudinem, cum ait: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei; in eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te vero bonitatem; et rursum: Tu nisi permaneas in bonitate, excideris: illi vero si non permaneant in infidelitate, inserentur( Ibidem, 22 et 23). Bonitatem Dei Propheta exspectat, cum ait: Miserere mei. Scit enim neminem sine peccato esse qui vivat, et omnes in carne sitos misericordia Dei egere. Officii autem sui devotionisque non immemor est, cum ait: secundum eloquium tuum; ejus scilicet eloquii, quo et peccatoribus poenam denuntiat, et in se credentibus vitae aeternae beatitudinem pollicetur.
34.8.10
Agenda quisque debet praemeditari.-- Dehinc sequitur, VERS. 59: Quia cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. Ex his quae Propheta se gerere, vel gessisse commemorat, quid nos quoque facere oporteat docet. Vias enim suas cogitat, et cogitatis 327 his pedem in testimonia Dei refert. Nihil egit, quod non antea cogitatione pervolverit. Non linguam in officium suum movit, non pedem in aliquod quod acturus esset opus protulit, non manum ad agendum aliquid exseruit, nisi antea super his omnibus cogitasset, et cum operationem atque effectum cogitatio rebus attulerit. Vidit igitur antea omnes vitae suae vias: et cum placentem sibi ac probabilem reperit, tunc in eam pedem contulit: scilicet perspectis omnibus humanae operationis viis, postquam quid esset sibi utile cogitavit, fidei suae pedem in testimonia divina detorsit. Cogitatio enim nihil potest subitum, nihil novum, nihil inopinatum pertimescere, cum de consilii sententia omnia quae accidere solent sperantur, praefiniuntur, adeuntur. Et id consequenti versu docetur.
34.8.11
Sic praeparatum nil perturbat.-- Postea enim quam vias suas Propheta cogitaverat, et pedem ad testimonia Dei converterat, libere loquitur, VERS. 60: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Qui ad aliquid praeparatur, longo usu ad id, in quo ei est meditatio, praeparatur: ne eum de propositi sui sententia negligentem et incautum vis aliqua repentinae turbationis excutiat. Propheta itaque novit esse plurima saeculi scandala. Novit insidiantes esse humanae naturae adversantesque virtutes. Scit periculose dulcem esse opinionem ambitionemque gloriae saecularis. Novit occursus lascivientium feminarum esse continentium oculis captiosos. Scit turpes corporum cupiditates affectu blandae voluptatis irrepere. Scit caetera vitiorum genera illecebrosis aditibus ingruere. Novit etiam plurimis se irreligiosorum odiis subjacere, et ob praedicationem Dei pietatisque doctrinam, variis persequentium contumeliis esse vexandum. Ne igitur turbari tot et tantis insidiis ingruentibus posset, contra omnia se haec fidei excidia praeparavit, dicens: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
34.8.12
Pauli exemplum.-- Habet parem beatus Apostolus hujus praeparationis suae fiduciam, dicens: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustiae, aut passio, aut fames, aut nuditas, aut periculum, aut gladius?[ Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus tanquam oves occisionis. Sed in his omnibus superamus et vincimus, propter eum qui dilexit nos.] 328 Et quia adversum horum tolerantiam, ne per haec a caritate separari posset, sese praeparasset; adjecit: Confido enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque potestates, neque praesentia, neque futura, neque virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro( Ibidem, 38 et 39). Nulla Apostolum rerum earum quae accidere possunt genera, tali spe praeparatum firmatumque perturbant.
34.8.13
Exhortatio ad constantiam.-- Sit ergo in nobis et fiducia haec et vox, ut cum subrepunt cupiditates, cum passiones ingruunt, cum pericula fatigant, cum supplicia cruciant, dicere audeamus: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodium mandata tua. Dominus noster unigenitus Dei filius inter caetera praecepta discipulis suis mandat, dicens: Non turbetur cor vestrum, neque trepidet. Adversum turbationem, quaecumque ex accidentibus erit, longae praeparationis opus est firmitate: ut robusta fides atque firmata, Dei mandata custodiat.
34.8.14
Peccata quare funes.-- In quem autem se profectum, quamve in causam Propheta praeparaverit, neque turbatus sit, quo minus custodiret mandata Dei, continuo subjecit, dicens, VERS. 61: Funes peccatorum circumplexi sunt me; et legem tuam non sum oblitus. Esse peccatorum funes per Esaiam docemur dicentem: Vae qui ligant peccata tanquam funem longum, modo funis ex plurimis minimis crescentis in multum, peccata semper tanquam longum funem tendentibus. Sunt etiam haec delictorum vincula, quibus humanae mentes illigantur, de quibus in Proverbiis scriptum est: Fasciis peccatorum suorum unusquisque constringitur. Stringit enim nos atque alligat, et his vitiorum funibus implicat diabolus, in omni vitae nostrae cursu laqueos praetendens. Quod autem liget, in Evangeliis cognovimus, cum dicitur: Hanc autem filiam Abrahae ligavit Satanas annis decem et octo. Ligat igitur omni vitiorum genere, ebrietatis consuetudine, voluptatum desideriis, infidelitatis piaculo. Sed inter hos funium laqueos, non est admittenda legis oblivio. Praeparatos enim nos esse convenit, ut ab his laqueis, si quando circumligent, exuamur: ut legis Dei omni tempore recordemur.
34.8.15
Media nocte cur surgat Propheta.-- Et recordatur plane Propheta, dicens, VERS. 62: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae. Non vacat totis noctibus somno, nec otiosus lecto continetur: 329 ad confitendum Deo non solum nocte, sed etiam media nocte consurgit. Meminit hoc esse tempus, quo primitiae Aegyptiorum meritissima impiae obstinationis clade percussae sunt: his ergo horis non laxatur in somnum, ne cladi Aegypti admisceatur. Hoc noctis tempore introeunte sponso, sapientes virgines in nuptias cum lampadibus introibunt: vigilat ergo, ne cum stultis mereatur excludi. Hoc tempore psallentibus Paulo et Silae apostolis catenae et vincula resolvuntur: non dormit itaque ne vinctus sit. Nec habet eum totus nocturni temporis somnus, nec ei oblivio officii sui requie mediae noctis obrepit; surgit enim ad confitendum Deo. Confessio vero non semper ad peccata referenda est: verum etiam in Dei laudibus intelligenda est. Nunc ergo confitetur Deo super judicia justificationum ejus. Laudat igitur Deum, quod nihil nisi in judiciorum justificatione decreverit.
34.8.16
Participes Christi plures. Modestia David. Quis timentium Deum sit particeps-- Sequitur deinde, VERS. 63: Particeps sum ego omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Apostolum dixisse meminimus: Participes Christi facti sumus. Sed et in quadragesimo quarto psalmo, quosdam participes Dei significatos esse meminimus, cum dicitur: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Sunt ergo secundum Apostolum et secundum Prophetam plures Domini nostri Jesu Christi participes. Et particeps ejus erit quisquis in justitia manet; quia ipse justitia est: et particeps ejus erit quisquis in veritate persistit; ipse est enim veritas: et quisquis in novitate vitae ambulabit, erit particeps ejus; quia ipse est resurrectio. Ergo cum sciat Propheta plures Dei esse participes, nunc per verecundam ac modestam de se praedicationem, cum se, quia et ipse Christus et factus et dictus sit, Christi meminerit esse participem; tamen omnium timentium Deum potius se confessus est esse participem. Est autem tunc etiam timentium Deum particeps, cum patientibus compatitur, cum plorantibus complorat, cum tamquam ejusdem corporis membrum in dolore membri alterius dolet. Hac igitur passionum communione timentium Deum particeps sit. Caeterum quisquis per insolentiam suam credentem in Christum et redemptum a Christo dedignatur, exacerbat, inhonorat, non est ille timentium Deum particeps, quibus non sit in compatiendis passionibus consors.
34.8.17
Timentium Deum duo genera.-- Non nudum autem hoc, neque solitarium propheta posuit, cum dicit: Particeps 330 sum ego omnium timentium te. Plures sunt timentes Deum, et tamen inobedientes: plures sunt timentes Deum et tamen infideles; quos naturae suae conditio timori quidem Dei subdit, sed voluntatis suae perversitas ab obsequiis Dei avocat. Atque ob id non suffecisset Prophetae dixisse ita: Particeps sum ego omnium timentium te; nisi addidisset: et custodientium mandata tua. Timor enim fidei in sola obedientia est, et metus religionis in obsequela est. Horum itaque particeps est, qui timorem suum in mandatorum Dei custodia comprobabunt.
34.8.18
Justis et injustis dona sua largitur Deus.-- Dehinc sequitur, VERS. 64: Misericordia tua, Domine, plena est terra, justificationes tuas doce me. Terra misericordia Dei plena est, quae contaminata, quae corrupta, quae irreligiosa, quae infida, quae perdita est. Et si quis forte audebit impio ore Prophetam mendacii arguere, tamquam non in omnem terram Dei misericordiam putet esse diffusam; Dominum in Evangeliis recolat dixisse: Estote boni sicut Pater vester qui est in coelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Patiens enim et misericors Deus, dum mavult poenitentiam peccatorum quam mortem, dona sua justis injustisque largitur, unicuique per patientiam longe aequanimitatis poenitendi tempus impertiens.
34.8.19
Doctorem sibi Dominum optat David.-- Et quia hanc bonitatem patientiae Dei et perfectionem, quae sub illis justificationibus legis corporaliter adumbratur, meminit semper sibi Propheta sperandam; ait: Justificationes tuas doce me. Justificationes omnes in lege legerat: sed quia coelestes sperabat, quae in terrenis praeformabantur, non eget doctore terreno. Doceri enim se ab eo orat, qui ait: Petite et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis. Aperiri sibi et dari clavem a doctore legis dedignatur Propheta, scientiae coelestis expectans magistrum Dominum nostrum Jesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
34.9.1
319 LITTERA VII. Zain. LITTERA IX. Teth.
34.9.1
Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Bonitatem et disciplinam et scientiam tuam doce me; quia mandatis tuis credidi. Priusquam humiliarer, ego 331 deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. Bonus es tu, Domine: et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum. Bonum mihi quod humiliasti me: ut discerem justificationes tuas. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
34.9.1
Psalmi CXVIII scopus. Deo in adversis gratiae referendae.-- Jam in exordio psalmi commemoravimus, nihil aliud in eo quam doctrinam humanae vitae contineri, per quam ad cognitionem Dei, ipsis tamquam parvuli litterarum elementis erudiremur. Ex persona enim sua nos Propheta confirmat, qualiter in omni genere divini officii versari nos oporteret, ut per disciplinam adeptae institutionis, fidei ordinem teneremus, ut ipso illo primo nonae litterae versu docetur. Ita enim dicitur, VERS. 65: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Et forte quidam existimabunt, de secundis rebus Prophetam locutum, Deoque gratiam ob ea quae sibi prospere acciderint retulisse. Sed novit etiam in adversis rebus gratiam Deo esse referendam: scit in omni passione ac tribulatione eum, cujus judicio haec ingruunt gratulationibus honorandum. Scit diligentem esse medicum, putribus vulnerum sinibus non parcentem. Meminit piam esse patrum in filios severitatem. Argui se per tentationes, ac probari per patientiam Deo optat: et in his quae adversa existimantur agit gratiam.
34.9.2
Bene nobis in omnibus consulit.-- Atque hanc nostram intelligentiam ut id Prophetam orasse credamus, versus qui subjectus est docet, dicens: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. VERS. 66. Bonitatem et disciplinam et scientiam tuam doce me: quia mandatis tuis credidi. Quidquid ergo Deus in servum suum facit, bonum est; secundum enim verbum suum facit. Et quidquid secundum verbum ejus est, non potest malum existimari: quia ei, qui solus bonus est, voluntas sit plena bonitatis.
34.9.3
Id credens David petit et scire. Disciplina, utilitas, scientia.-- Versus itaque, ut diximus, secundus Prophetae exponit affectum, cum orat dicens: Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Bonitatem superius confessus erga se factam: 332 quomodo hanc quasi ignorans doceri se precatur? Nisi quod tunc fuit ex fidei confessione gratulatio, cum quidquid illud fieret in se, id esse bonum credidit: nunc vero est per naturam humanam ignorantiae causa, cum ut doceatur orat. Sed eam bonitatem vult discere, cui disciplina sit juncta. Disciplina enim necessarium est severitatis officium peccata arguentis, et vitia corrigentis. Correctio vero vitiorum magnum affert in bonitate profectum. Bona ergo est severitatis disciplina: sed adhuc eam Propheta ignorat. Non enim tantum bonitatem et disciplinam, sed etiam scientiam vult doceri: affectum in eo fidei suae ostendens, cum bonitatem et disciplinam, quam nondum sciat, tamen bonam sibi a Deo esse fateatur. De scientia autem locis plurimis admonuimus, hanc et Apostolum, hanc et prophetam inter praecipua gratiarum spiritalium dona numerasse. Ergo ut bonitatem et disciplinam, ita et scientiam doceri orat: et doceri ob id, quia mandatis Dei credat; ostendens non nisi fideles atque credentes scientiae consequi posse doctrinam.
34.9.4
Humiliatio, delicti emendatio.-- Manet autem etiam in tertio versu ejusdem intelligentiae sensus. Ait enim, VERS. 67: Priusquam humiliarer, ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi. Non prius tribulatio passionum ingruit, quam delicta praecedant: neque per passionem ante humiliamur, quam per peccatorum iniquitatem digni passionibus simus. Docet itaque Propheta humiliationem suam emendationem esse dilecti: atque ob id bonum scit esse sibi quidquid a Deo est, quia pati meruit quod pati coepit. Et scit disciplinam emendationem esse vitiorum. Prius ergo deliquit, secundo autem humiliatus est, et per humilitatis disciplinam oportet eum ne delinquat doceri, et in eloquiis Dei manere; quia jam sit delinquens humiliatus, et in mandatis Dei, ne ultra possit peccare, mansurus sit.
34.9.5
Justificatio, opus rei justae.-- VERS. 68. Bonus es, Domine: et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Scit justificationes Dei Propheta bonas esse; quia bonus sit qui eas statuit. Scit sibi nihil nisi ex justificatione Dei accidere; quia professus sit prius se deliquisse, dehinc postea esse humiliatum. Et quia superius orasset, ut bonitatem et disciplinam et scientiam doceretur; nunc orat, ut justificationes Dei in bonitate doceatur: quia justificatio opus sit rei justae, quae sibi ignorabilis sit; quia justificationes, quae in lege sunt 333 constitutae, umbram in se justificationum coelestium continerent.
34.9.6
Iniquorum in justos opprobria. Qui eis resistendum.-- Deinde adjecit, VERS. 69: Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Patienter omnia et aequanimiter Propheta tolerans, in opprobrium superborum atque iniquorum deductus est. Si quis enim objurgationes trium regum in Job recolat, intelliget quanto illudentium exacerbetur opprobrio. Namque cum irreligiosi quique per passiones aliquas emendari Dei servos contuentur, exprobrare haec ita solent: Ubi fides? ubi spes in Deum? ubi auxiliantis virtus? ubi boni Dei misericordia est? Contra quae firmo animo fidelique opus est, et in mandatis Dei intento atque occupato: ne multiplicatis tot in se superborum iniquitatibus cedat, sed semper dicat: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine; ut ait ille passionum humanarum gloriosus et beatus victor: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum.
34.9.7
Ut lac in secundis blandi, velut coagulum in adversis acerbi.-- Deinde sequitur, VERS. 70: Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum. Cor superborum ait sicut lac coagulatum. Lac specie et sapore blandissimum est, quod vitio aliquo corruptum coagulari solet, et ex naturae suae suavitate decedens, inutili sapore amaroque corrumpitur. Ergo antea iniqui, cum in secundis rebus esse Prophetam contuerentur, felicium rerum amici, simplicitatis specie blandientes, tamquam lac fuerunt. At ubi eos, ex hac humilitate sancti viri, superbia et fastidium tenuit; et ex lacte coagulati sunt, et ex blandis ac suavibus adulationibus in vitiosi et coacescentis saporis amaritudinem sunt redacti. His vero sicut lac coagulatis, legem tamen Dei Propheta meditatus est: meditatus autem in id, ut diceret quod sequenti versu continetur.
34.9.8
Tribulationes quid prosint.-- VERS. 71. Bonum mihi quod humiliasti me. Iniquitas licet superborum multiplicetur, et cor eorum sicut lac coaguletur, scit humiliationem tamen suam sibi Propheta bonam esse: novit secundum Apostolum virtutem in infirmitatibus perfici. Bona omnis passio, bonae omnes tribulationes, per quas justificationes Dei cognoscuntur: ut peccantes humilitate emendet, ut delinquentes severitate coerceat, ut ignorantes doctrina doceat. Idcirco enim bonum sibi quod humiliatus est, ait quia per humiliationem justificationes Dei disceret. Deliquit enim priusquam humiliaretur: et humilitas ei bonum est, quia per eam justificatio Dei discitur.
34.9.9
Lex oris Dei, lex Christi.-- Conclusit autem hoc modo, VERS. 72: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Non 334 est simplex conclusionis istius sermo. Suffecerat enim ad Prophetae gratulationem dixisse: Bonum mihi est lex tua. Sed cum ait, lex oris tui, plus voluit intelligi. Locutus est Deus per Moysen legem, locutus est per prophetas: sed haec lex Dei est, non etiam lex oris Dei. Os autem Dei est ille, qui et virtus Dei est, qui et sapientia Dei est, qui et brachium Dei est, qui et imago Dei est, Deus scilicet et Dominus noster Jesus Christus, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, dicens: Beati lugentes, quia ipsi consolabuntur; dicens: Benedicite qui vos persequuntur, et orate pro calumniantibus vos ac persequentibus vos. Hanc legem oris Dei bonum sibi esse Propheta confessus est: et bonum num non cum comparationis et definitionis et modi numero, sed super millia auri et argenti. Indefinitus hic sermo est, cum dicitur millia: quia indefinite bona est lex oris Dei. Ex comparatione vero rerum maxime in terris pretiosarum, utilitatem bonorum eorum quae a Deo sunt statuta significat in Christo. Amen.
34.10.1
319 LITTERA VII. Zain. LITTERA X. Jod.
34.10.1
Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me. Da mihi intellectum ut discam mandata tua. Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua spero. Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. Fiat misericordia tua, ut exhortetur me secundum eloquium tuum servo tuo. Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est. Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me( infra, super me): ego autem exercebor in mandatis tuis. Convertantur mihi qui timent te, et qui noverunt testimonia tua. Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis: ut non confundar.
34.10.1
Homo terrenis Dei operibus praestantior. Ad quid creatis uti debeat.-- Commune judicium est, inter omnia terrena Dei opera nihil homine utilius, nihil esse speciosius: quia etsi sint aliqua pulcra et ornata, magnitudinem quidem ejus qui ea tam decora genuerit 335 testantur, verum speciei et ornatus et institutionis suae fructum ipsa non sentiunt. Loquimur enim de his quae humano subjecta conspectui sunt, scilicet de creatis in terra et mari et aere, et quae singulis quibusque generibus naturisque permixta sunt. Pulcra haec; sed quod tandem in Oceano aut terra aut coelo aut aere bonum, quae in his creata sunt, eo quod talia creata sint, consequentur? In homine autem quidquid est, sibi proficit. Et hoc unum in terris animal rationale, intelligens, dijudicans, sentiens constitutum est: horumque omnium generum, quae in eo sunt; nihil ad aliud aliquid proficit, quam ut ipse et caeteris aliis, et his in quibus est natus utatur: utatur autem ad cognoscendum venerandumque eum qui tantorum in se bonorum auctor et parens sit.
34.10.2
Quando quid grande. Nomen suum quando amittat.-- Ex quo magnum illud atque mirabile Salomonis dictum esse intelligitur, quod tale est: Grande homo et pretiosum vir misericors: virum vero fidelem opus est invenire. Quid enim tam difficile est, quidve tam ardui operis est, quam invenire eum qui meminerit se secundum imaginem et similitudinem Dei esse factum, qui divinorum eloquiorum studio intentus, rationem animae suae corporisque cognoverit, et originem utriusque generis naturamque perceperit; ad quem denique finem haec institutio sua ortusque contendat? Atque ob id magnum quiddam est homo. Hoc enim nomen, ubi rerum superius commemoratarum cognitione neglecta in vitia deciderit, amittit; indignus scilicet jam judicatus homo nuncupari. Et qui secundum imaginem et similitudinem Dei factus sit, secundum exprobrationes propheticas et evangelicas, aut serpens, aut progenies viperarum, aut equus, aut mulus, aut vulpes ei nomen est: et proprietas ei nominis sui, ubi de innocentia exciderit, aufertur.
34.10.3
Hominis duplex origo.-- Verum qui studiosa fide doctrinam Dei et praecepta scrutatus sit, et per innocentiae studium dignum praestare se velit, qui secundum imaginem et similitudinem Dei factus sit, uti et ipse Prophetae voce poterit, dicentis, VERS. 73: Manus tuae fecerunt me, et praeparaverunt me. Et in aliquibus codicibus ita scriptum deprehendimus: Manus tuae fecerunt me, et finxerunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. 336 Et sine dubio non otiosum esse existimandum est, quod non satis erat Prophetam dixisse: Manus tuae fecerunt me; nisi adjecisset, finxerunt, vel, praeparaverunt. Sed honorem conditionis suae Propheta intelligens, specialem originis suae in hoc significare voluit dignitatem, primum dicens, Manus tuae fecerunt me.
34.10.4
Creata verbo omnia. De homine condendo ante tractatur.-- In creatione mundi omnia verbo effecta esse acecpimus, cum dicitur: Fiat lux; cum dicitur: Fiat firmamentum; cum dicitur: Et pareat arida; cum dicitur: Germinet terra herbam pabuli seminantem semen secundum suum genus; cum dicitur: Fiant luminaria in firmamento; cum dicitur: Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum. Ergo omne, ex quo vel in quo mundi totius corpus creatum est, originem sumit ex dicto, et subsistere in id quod est ex verbo Dei coepit. Verum de homine ita Deus locutus est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Differt itaque natura et origo hominis ab institutione universae creationis: et proprie de eo ante et tractatur et confirmatur ut fiat, cum caetera sine quadam consilii sententia esse sint jussa. Habet ergo primum hanc origo hominis dignitatem, quod ei proprium fuit de se ante tractari.
34.10.5
Privilegium aliud, quod manibus Dei condatur. Quae hic indagentur.-- Verum et in hoc praesenti prophetico dicto ingens humanae originis privilegium continetur. Non enim manus Domini pecora et aquatilia et volatilia fecerunt; nusquam istud Scripturae tradidere. Egregium hoc itaque et praeclarum in homine est, quia a caeteris dignitate operationis excipitur. De confirmatione autem coeli ita quodam in loco legimus: Ego manu mea firmavi coelum. Ergo exaequatur operationi hominis istud elementum, cum idipsum manu Dei firmatum esse memoratur? Sed quamquam coelum manu; homo tamen manibus. Praestat ergo officio unius manus, duarum operatio: et id quod ad confirmationem coeli satis est, in hominis conditione non sufficit. Intelligendum autem est cur manibus Propheta se factum esse dicat: neque solum factum, sed etiam figuratum vel praeparatum.
34.10.6
Uno Dei jussu perfecta omnia, non homo.-- Caeterorum omnium elementorum creatio eo ipso tempore et instituta et effecta est, quo subsistere jubebatur: neque inchoationem eorum et perfectionem tempus aliquod 337 discernit; nam consummationem inchoatio in eo quod est coepta percepit. Homo vero, cum internam et externam in se naturam dissonantem aliam ab alia contineat, et ex duobus generibus in unum sit animal rationis particeps constitutus, duplici est institutus exordio. Primum enim dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; dehinc secundo, Et accepit Deus pulverem de terra, et finxit hominem.
34.10.7
Facta illius ad imaginem Dei anima. Corpus deinde de terra formatum.-- Primum opus non habet in se assumptae aliunde alterius naturae originem. Incorporale est, quidquid illud tum de consilii sententia inchoatur: fit enim ad imaginem Dei. Non Dei imago; quia imago Dei est primogenitus omnis creaturae: sed ad imaginem Dei, id est, secundum imaginis et similitudinis speciem. Divinum in eo et incorporale condendum, quod secundum imaginem Dei et similitudinem tum fiebat: exemplum scilicet quoddam in nobis imaginis Dei est, et similitudinis institutum. Est ergo in hac rationali et incorporali animae nostrae substantia primum, quod ad imaginem Dei factum sit. Secundi vero operis efficientia quanto differt ab institutione prima? Deus terrae pulverem accipit. Nam sumitur pulvis, et terrena materies formatur in hominem, vel praeparatur: et ex alio in aliud opere ac studio artificis expolitur. Primum ergo non accepit, sed fecit: secundum non ut primum fecit, sed accepit; et tunc formavit vel praeparavit.
34.10.8
Praeparatum etiam recte dici potest. Cur manibus Dei, non manu.-- Utrumque autem intelligi recte potest, quia utrumque scriptum deprehendimus: ut formaverit in id quod est, corporis scilicet speciem; vel praeparaverit in id quod dicitur: Et inspiravit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem. Inspirationi ergo huic praeparatus sive formatus est: per quam natura animae et corporis in vitae perfectionem quodam inspirati spiritus foedere contineretur. Scit in se duplicem beatus Paulus esse naturam, cum secundum interiorem hominem delectatur in lege, et cum aliam in memsuis videt legem quae se captivum ducat in lege peccati. Quod ergo fit secundum imaginem Dei, ad animi 338 pertinet dignitatem. Quod autem formatur ex terra, speciei corporis naturaeque primordium est. Et quia vel locutus ad alterum Deus intelligitur cum dicit, Faciamus hominem; vel triplex cognoscitur hominis facti praeformatique perfectio: cum et fit ad imaginem Dei, et formatur e terra, et inspiratione spiritus in viventem animam commovetur: idcirco manibus se factum et formatum, non manu tantum Propheta testatur, quia in constitutione sua non solitarii tantum, et eadem triplex fuisse docetur operatio.
34.10.9
Humana de se ignorantia. Intellectus a Deo rogandus.-- Et quia istud sciat Propheta valde esse occultum atque reconditum, quatenus scilicet manibus Dei formatus sit: tamen ut plenam atque absolutam intelligentiae hujus rationem consequatur, ait: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Tamquam ignorans haec loquitur, et tamquam nondum intelligentiam adeptus, dari sibi intelligentiam deprecatur: et audent non dico Ecclesiae homines, sed gentium sophistae, quaedam de naturae humanae institutione velle tractare; audemus etiam gloriari, rectae ac perfectae nos vitae esse scientiam consecutos. Sed doceri nos oportet prophetae hujus exemplo, ut vel divinarum rerum ignorantiam confiteamur, vel ignoratarum intelligentiam deprecemur. Optimum est autem coelestium mandatorum scientiam a Deo per precem postulare, infirmitatem ingenii nostri paupertatemque cognoscere. Primum enim, secundum Apostolum, munus est gratiarum sapientiae donum, sequens scientiae: et idcirco hunc ordinem etiam hic propheta servavit, dicens: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Primum intelligentiam, post etiam scientiam deprecatus est.
34.10.10
Piorum conspectus tristis impiis, laetus justis.-- Sequitur deinde, VERS. 74: Qui timent te videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua speravi. Consuetudo impiorum est, ut conspectis religiosis viris tristes sint. Oderit enim necesse est, ebriosus sobrium, continentem impudicus, justum iniquus: et tamquam conscientiae onus, praesentiam sancti cujusque non sustinet. Contra vero ad conspectum viri fidelis, religiosi omnes quibus timor Dei est laetantur, et vel solo corporeae contemplationis 339 visu gratulantur, modo avium herbarumque quarumdam, quae visae tantum et conspectae morbis aliquibus et infirmitatibus medentur. Utilis ergo est et sancti praesentia timentibus Deum: quia necesse est profectum aliquem ex contemplatione ipsius consequantur. Sed Propheta non hoc in se solum contuendum putat, quod caducis ac promiscuis oculis subjectum est. Vult ille probitatem vitae suae conspici, vult justitiam suam et religionem et continentiam cerni, Non enim tantum, quia vident eum, timentes Deum laetabuntur; sed quia vident eum in verba Dei sperantem: et sperantem non mediocriter, neque confuso humanae opinionis errore; sed dicentem cum libertate id quod consequitur.
34.10.11
Judicia Dei praesentia, non aeterna, Prophetae nota.-- VERS. 75. Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua et vere humiliasti me. In locis caeteris meminimus, ita Prophetam dicere solitum: Da mihi intellectum, et doce me, et observabo praecepta tua. Nunc autem tamquam de adeptis profitetur, dicens: Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua. Sed hic non de judiciis illis aeternis, sed de praesentibus sermo est. Judicia enim illa aeterna secundum eumdem prophetam, sicut abyssus multa; et secundum Apostolum: Judicia Dei investigabilia et inscrutabilia. Scit autem in his judiciis quae nunc sunt, quidquid in se geratur, ex judicio Dei fieri: omnes tribulationes, omnes pressuras, omnia insectationum odia, omnes persecutionum infestationes, ex judicio in se Dei adesse, ut per haec probabilis, ut per haec emendatus, et tamquam per ignem examinatus atque purgatus sit.
34.10.12
Scientiae et fidei discrimen.-- Plus est autem nescio quid in cognitione, quam in fide, operis: et idcirco hic non credidit, sed cognovit: quia fides habet obedientiae meritum, non habet autem cognitae veritatis fiduciam. Distinxit Apostolus plurimum inter cognitionem fidemque differre, posteriore eam loco inter gratiarum dona connumerans. Primo enim sapientiam, sequenti cognitionem, tertio fidem praedicavit: quia qui credit, potest ignorare quod credit: qui autem jam cognovit, non potest id quod cognovit adepta cognitione non credere.
34.10.13
Judicia Dei justa.-- Ergo ambiguitatem hic non admittit Propheta, quin sciat justa esse Dei judicia, id est, humiliationis suae et tribulationis et 340 contemptus et injuriae et doloris. Ita enim ait: Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et vere humiliasti me. Non sine causa se scilicet esse tribulationibus subditum, non sine causa passionibus permissum, non sine causa injuriis humiliatum; sed ad humanorum vitiorum expianda peccata, ex justis se ac veris Dei judiciis humiliationi esse subjectum.
34.10.14
Ea non petit David declinare; sed Dei ope fortiter ferre.-- Sed quia in his passionibus ex aequitate divini judicii versetur: exhortationem praesentium humiliationum ex misericordia Dei deprecatur; quia humana infirmitas impar sit tolerantiae passionum, dicens, VERS. 76: Fiat misericordia tua, ut exhortetur me secundum eloquium tuum servo tuo. Sed meminit bonum sibi esse humiliari, bonum sibi esse passionibus subdi, et ea omnia, a quibus vexatur, purgationem sibi terrenorum esse vitiorum. Non enim ut humilitas ac tribulatio a se auferatur, orat; sed ut sibi ex misericordia Dei adhortatio in tribulatione praestetur. Optat ergo diutino praelio in his corporis sui infirmitatibus militare: optat longo certamine adversus mundi hujus nequitias consistere. Sed adhortationem ex misericordia Dei sperat: ut tribulatus licet et afflictus, divinae adhortationis auxilio firmetur. Scit et beatus apostolus Paulus, omni ipse tentationum genere perfunctus, uti se divinae misericordiae adhortatione, dicens: Benedictus Deus pater Domini nostri Jesu Christi, pater miserationum, et Deus omnis exhortationis, qui exhortatur nos in omni tribulatione. Et adhortationem hanc scit sibi Propheta promissam a Deo patre et Domino miserationum, qui per tentationes eum qui in se credat examinet: atque ideo subjecit, secundum verbum tuum servo tuo: id est, secundum eam promissionem, qua spoponderit se tribulatos in passionibus non relicturum. Dixit enim in Evangeliis: Cum ergo tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Et hoc quidem quantum ad praesens pertinet tempus.
34.10.15
Vita aeterna ex Dei misericordia. Jam non vere vivimus. Vitae verae spes quibus foveatur.-- Futurae autem spei Propheta non immemor est, dicens, VERS. 77: Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est. Naturae corporalis infirmitas eget miserationibus Dei. Neque enim beatae illius vitae aeternitatem 341 consequi merito suo poterit, nisi miserationibus ejus, qui pater miserationum est, provehatur. Scit Propheta nondum se ea vivere vita quae vita sit: nemo enim nostrum hoc quod nunc vivit, vitam audebit existimare. Nunc enim in corpore mortis sumus, Paulo dicente: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et hoc ipsum eodem hoc propheta testante ita: Et in pulverem mortis deduxisti me. Vera enim vita nostra cum Christo absconsa est in Deo. Sed neque haec, in qua nunc agimus, regio viventium est: ea autem est de qua hic idem propheta ait: Et complacebo Deo in regione vivorum. Atque ideo vivam dixit quia non usu vitae istius vivit, sed in Dei sit miseratione victurus. Sed sperat istud, quia lex Dei meditatio ejus est. Vacemus igitur divinae lectioni, vacemus praeceptis Dei, et opera legis, vitae nostrae officiis exsequamur: quia propter meditationem legis veniente in se Domini miseratione, sperat se Propheta victurum.
34.10.16
Inimicorum non rogat David ultionem, sed conversionem.-- Non est vero sufficiens huic prophetae, ut sibi tantum sollicitus sit, ac solum sui memor sit. Oportet eum curam humani generis sumere, et publicae sollicitudinis affectum subire, et orare pro his qui in peccatis et irreligiositate versantur. Hujus itaque affectus sui sollicitudinem consequenti versu docet, dicens, VERS. 78: Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt super me. Non est hic maledicti oratio, neque retributionem injuriae sibi illatae precatur. Et absit ut Propheta Evangelii praedicator rationem evangelicae charitatis excesserit. Domino enim dicente, Diligite inimicos vestros, et orate pro calumniantibus vos ac persequentibus vos, ratio non patitur, ut nunc vindictam in superbos atque injuriosos precetur. Sed quia a peccatis qui desinit, in his erubescit; et qui vitia derelinquit, necesse est ea idcirco quia oderit derelinquat: orat Propheta, ut qui in se superbi injuste fuerint, hi per cognitionem vitiorum suorum in his quae gesserint erubescant. Quamdiu enim quis peccat, in his quae peccat non confunditur, consuetudine et voluntate peccandi. Ubi vero peccare destiterit, finem peccandi habet ex pudore peccati. Ipse autem exercetur in mandatis Dei, vivendo juste, religiose praedicando, injurias non retribuendo, et tolerando patienter. Ob id enim multorum in se superborum contradictiones iniquitatesque sustinuit.
34.10.17
Absolute autem consequenti versu id, quod de confusione superborum tractamus, significasse intelligitur. Sequitur enim, VERS. 79: Convertantur mihi qui timent te, et qui noverunt 342 testimonia tua. Vult ergo eos, qui Deum timere coeperunt, ad se Propheta converti, ut per doctrinam suam in vitiis suis et criminibus erubescant: cognitis scilicet testimoniis Dei, de quibus multa jam diximus, et confusi de veteribus delictis ad institutionem Prophetae doctrinamque se referant; quorum ex superbia atque peccatis ad pietatem modestiamque conversio est.
34.10.18
Modestia David nostram arguit superbiam.-- Conclusit autem verecundiae suae more, dicens, VERS. 80: Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. Exercetur in mandatis, meditatur in lege, justitiam judiciorum Dei cognovit, timentes Dominum conspectu ejus laetantur, manibus Dei factus atque formatus est; et non audet dicere immaculatum cor sibi esse: et audemus interdum praeferre innocentiam nostram, jactare vitiorum abstinentiam, et puros nos a peccatis atque iniquitatibus gloriari? Sed ut fidem, ita et humilitatem ac modestiam discere a Propheta nos convenit, orante ut sibi immaculatum cor fiat. Scit enim ex eo progredi, secundum id quod dictum est: De corde enim exeunt cogitationes malae, caedes, lasciviae, fornicationes, furta, falsitates, blasphemiae, et horum similia. Hoc igitur immaculatum fieri deprecatur, unde tot tantorumque vitiorum, quasi ex quodam fomite, initia suggeruntur. Immaculatum autem hoc modo sciens fieri, si in justificationibus Dei maneat: justificationum autem hunc fructum esse intelligit, ne in his manens confundatur. Confusio enim ex peccatorum conscientia est, et ex opprobrio delictorum. Ubi ergo confusio non erit, nec peccatum erit. Peccatum vero ubi non erit, in justificationibus Dei manebitur. Justificationes autem Dei, immaculatum cor esse praestabunt.