Tractatus super psalmos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 21450 Trsups
35.1
LITTERA XI. Caph.
35.1
Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum spero. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? Quia factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus. Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ut lex tua. Omnia mandata tua veritas: iniqui persecuti sunt me, adjuva 343 me. Paulo minus consummaverunt me in terra: ego vero non dereliqui mandata tua. Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
35.1
Defectionem animi parit ingens desiderium. Salutaris Jesus.-- Naturae humanae est, ut cum id quod desiderat non potest obtinere, per desiderii jugem cupiditatem animi defectione teneatur. Et hoc nosse ex ipsis affectionis nostrae motibus promptum est, in quantam animi defectionem, eorum quos desideramus exspectatione, redigamur. Propheta itaque, cui exspectatio omnis ad Deum est, cui omne in mandatis ejus desiderium est, loquitur et dicit, VERS. 81: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum spero. Non habet alia, quae desiderium suum occupent: et sancti cupiditas non vacat saeculi rebus. Deficit igitur in desiderio salutaris: et deficit ob id, quia in verbum Dei speret: finis enim legis Christus Jesus est, et hic est de quo scripserunt Moyses et prophetae. Est autem salutaris ipso illo nomine quod Jesus nuncupatur. Jesus enim secundum hebraicam linguam salutaris est: et idipsum Angelus ad Joseph loquens docet, cum dicit: Et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis. Causa itaque defectionis est desiderium salutaris. Desiderii autem hinc origo est, quod in verbum Dei sperat. Salutaris enim noster Jesus est, qui et desideratus et natus est. Sed defectionem animae desiderantis intelligendum est quid sequatur.
35.2
Defectio oculorum.-- Ait, VERS. 82: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando exhortaberis me? Sequitur ergo defectionem animae defectio oculorum. Sed ut de natura defectionis animae tractavimus, videamus qualis oculorum soleat esse defectio. Pone igitur in exspectatione aut peregrinantis viri conjugem, aut jam diu absentis filii patrem, quem in omni tempore existimet reversurum: nonne ei itineri, quo venturum opinabitur, semper intendet? nonne intentio ac visus oculorum 344 contuitionis ipsius exspectatione deficiet? Desideria haec in se prophetarum Dominus testatur, cum dicit: Amen dico vobis, multi prophetae et justi quaesierunt videre quae vos videtis, et audire quae auditis. Propheta itaque et animo et oculis deficit.
35.3
Oculi mentis hic designantur. Exhortatio ad sanctos in inferno quiescentes.-- Sed hi nunc oculi Prophetae, licet Dominum videre desideraverint, non sunt tamen corporis oculi; loquuntur enim et exspectant: et mentis potius est contuitio ista et loquela, non corporis. Dicunt enim: Quando exhortaberis me? Scit exhortationem hanc sanctos quiescentes in inferno desiderare. Scit testante apostolo Petro, descendente in inferna Domino, etiam his qui in carcere erant, et increduli quondam fuerunt in diebus Noe, exhortationem praedicatam fuisse. In haec igitur Dei eloquia oculis loquentibus deficit: non tam visu corporeo Dominum ex eloquiis Dei nuntiatum, quam contemplatione animae et mentis exspectans.
35.4
Uter in pruina, corpus continentia castigatum. Cupiditas ardens justificationum Dei non meminit.-- Dehinc sequitur, VERS. 83: Quia factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus. Novi generis haec causa est, ut ideo justificationes Dei non oblitus sit, quia factus sit sicut uter in pruina. Et si rem solis auribus metiamur, inanis et ridiculus Prophetae sermo existimabitur. Sed meminit utrem pro humanis corporibus nuncupari, Domino in Evangeliis dicente: Nemo, inquit, mittit vinum novum in utres veteres. Et non ambigitur eum in utribus corpora, in peccatis suis vetera memorasse. Per continentiae autem studium frigent fidelium corpora: et calore naturae interioris exstincto, utres erunt frigidi; quae cum intrinsecus per naturam vitiorum efferventium incalescant, extrinsecus tamen continentiae patientia tamquam pruinae frigore obrigescant. Ergo in hoc corporum frigore justificationum Dei immemores esse non possumus. Quisquis autem per vitiorum ardorem utre pleno caluerit, neque per metum Dei religionemque frigescat, necesse est justificationum Dei obliviscatur. Quae oblivisci sanctus non poterit, cum utris in pruina modo obrigescens extrinsecus, 345 internarum cupiditatum omnium instigatione sit frigidus.
35.5
Judicium non hic poscitur extremum, sed virtus qua diabolus cum ministris conteratur.-- Dehinc sequitur, VERS. 84: Quot sunt dies servi tui? quando facies mihi de persequentibus me judicium? Judicium post consummationem saeculi Propheta esse non ignorat, cum ait: Propterea non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: quod ergo nunc orat de persequentibus se fieri judicium? Non illud utique quod in resurrectionis saeculo meminit futurum, cum se paucorum nunc dierum secundum corporalem vitam sciat esse. Ita enim ait: Quot sunt dies servi tui? Cum dicit quot scit esse non plures. Et superius dixerat, esse se tamquam utrem in pruina. Ergo quia se paucorum dierum scit, fieri judicium ab his qui se persequuntur desiderat, a diabolo scilicet, ministrisque ejus. Sunt enim spiritales nequitiae in coelestibus. Sed scit et diabolum in resurrectionis saeculo judicandum. Paucorum itaque dierum ipse cum sit, fieri hoc judicium desiderat: scilicet ut consummate sanctus et perfecte Deo placens conterat intra se diabolum, conterat adversantes sibi inimicasque virtutes, et fidei suae animae subdat nequitias spiritales. Nondum igitur de naturae suae firmitate confidit, licet jam ut uter frigeat: sed ut per misericordiam Dei judicium in inimicos suos sit, deprecatur. Hanc potestatem judicii Dominus apostolis suis dedit, dicens: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici. Vocem hanc quidem nondum Propheta Domini in corpore manentis audivit: sed dari sibi id potestatis orat, ut constituatur sibi in persequentes se tale judicium. Tentatur enim undique, cum ei per naturam corporis vitiorum inest connata materies: eamque diabolus conatur ardore geminae cupiditatis accendere, cum impiis irreligiosorum vocibus laeditur, cum profanas gentium contra Deum disputationes et eloquia vesana perpetitur.
35.6
Iniqui doctrinae veritatem mentiuntur, non habent.-- Ideo in consequenti ait, VERS. 85: Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ita ut lex tua. Quanti enim sunt, qui quaedam humanae vitae instituta docere se asserant, cum ad virtutes saeculi studiis animam nostram Deo rectius servientem accendunt? Quanti etiam sunt, qui cognitionem se habere divinarum Scripturarum mentientes, haeretica et perversa dogmata praedicant? Sed sciens Propheta perfectam humanae doctrinae eruditionem 346 in Dei lege esse, ait: Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ita ut lex tua. Iniqui enim sunt haec praedicantes. Et ideo vox Dei vetuit peccatorem eloquia sancta narrare; quia iniquitas, doctrinae coelestis non recipit veritatem. Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, rejecisti sermones meos retro. Et has igitur exercitationes Propheta non fert, sciens nihil narrationi legis aequandum.
35.7
Justi iniqua est persecutio.-- Denique adjecit, VERS. 86: Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. Justum qui persequitur, necesse est ut inique persequatur: quia iniquitas injustae operationis effectus est. Scit et hanc Apostolus persecutionum iniquitatem, cum dicit: Omnes volentes religiose vivere in Christo, persecutionem patientur. Multae enim tribulationes justorum sunt. Nunc Satanas insectatur, nunc ministeria ejus impugnant, nunc falsorum fratrum simulatio ad nocendum arte fraudulentae insectationis irrepit. Sed Propheta, qui veritatem esse mandata Dei meminerit, injustae iniquitatis persecutionem fideli animo sustinet. Et quia persecutionem sciat fidei esse documentum, non orat eam a se removeri: sed adjuvari se in ea postulat, et opem atque auxilium misericordiae Dei precatur, evangelici hujus praecepti non ignarus: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
35.8
Veritas. Persecutionis necessitas et utilitas.-- Veritas ergo est in praeceptis Dei. Veritas nihil falsum, nihil incertum, nihil imperfectum habet. Persecutio autem justo intentata, iniqua est. Iniquitas enim praedicatorem necesse est oderit veritatis: sed auxilium a Deo est veritatis praedicatori. Graves enim meminit has esse persecutorum molestias: et quia justo utiles sint, non putat amovendas. Periculosa namque otiosae fidei pax est, et faciles securis excubiis insidiae sunt. Bellis autem exercitatum virum non cito doli capient: et glorioso certamine opus est, ut corona victoriae deferatur. Ob quod non orat sibi adimi causam certandi, sed tribui auxilium vincendi.
35.9
Tentationibus pene cessit David.-- Meminit autem non in levi se tentationum esse pugna. Sequitur enim, VERS. 87: Paulo minus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. Prope usque ad finem fidei, injustae persecutiones Prophetam redegerunt, illae scilicet, de quibus superius 347 diximus, spiritales nequitiae in coelestibus, quae nos ad corporalia vitia ingestis cupiditatum illecebris instigant. Pene igitur est Propheta consummatus in terra, id est, in corporum vitia et peccata dejectus. Ut enim consummatio bonorum, ita et malorum est. Sed ingruentibus licet his perniciosissimis inimicis ac persequentibus se, mandata Dei non derelinquit: et infirmata licet naturae suae imbecillitate, in praeceptis Dei permanet; hoc gloriosius in mandatis Dei permanens, quod pene naturae suae infirmitas sit subacta.
35.10
Vitam futuram optat, Evangelium interim servaturus.-- Concludit deinde modestiae et spei suae more, dicens, VERS. 88: Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. Vivificari se tamquam nondum vivens precatur: et custoditurum se testimonia oris Dei, tamquam nunc non custodiat, pollicetur. Sed cum vivat in corpore, vitam ille non hujus saeculi concupiscit: et cum testimonia Dei in lege custodiat, tamen testimonia oris Dei custoditurum se pollicetur: quae evangelicis innovata praeceptis, non adulterio tantum, sed etiam desiderio adulterii abstinentes, sola fidei sanctificatione consummant: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui et os et dextera et virtus et sapientia Dei est, benedictus in saecula saeculorum. Amen.
35.11.1
LITTERA XI. Caph. LITTERA XII. Lamed.
35.11.1
In aeternum, Domine, permanet verbum tuum in coelo. In generatione et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet. Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi. Nisi quod lex tua meditatio mihi est, tunc periissem in exprobratione mea. In aeternum non obliviscar justificationes tuas; quia in ipsis vivificasti me, Domine( abest infra Domine). Tuus sum ego, salva me: quoniam justificationes tuas exquisivi. Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi. Omni consummationi vidi finem: latum mandatum tuum nimis. 348
35.11.1
Scientia coelestis, Dei donum.-- Sermonem Prophetae non in humilibus aut pervulgatis demorari decet, sed semper excelsa et Deo digna tractare: atque ita, ut dum nos ad innocentis vitae observantiam imbuit, ingenii quoque nostri humilitatem ad intelligentiam divinorum et invisibilium sacramentorum extollat. Nec sane humana infirmitas in coelestem scientiam se ipsa proveheret, nisi Deo donum scientiae per doctrinam Spiritus largiente ad cognitionem divinae et imperspicabilis naturae erudiretur. Volens igitur Propheta praestare nos ac perficere Deo dignos, et sciens repositum humanae spei esse, ut in coelestem gloriam, si disciplinam coelestis obedientiae consectaretur, adscenderet, ita coepit, VERS. 89: In saeculum, Domine, permanet verbum tuum in coelo.
35.11.2
Coeli obsequium Dei verbo.-- In coelo ait: quia scit in terris propter falsitatem hominum non manere. Et quomodo in coelo maneat, ipsa veluti corporalis contemplationis fide cernitur. Non est illic transgressio, non demutatio, non infirmitas, non otium. Contueamur solis annuum cursum, et menstruum lunae recursum, astrorum quoque aut stationes aut conversiones aut demutationes: numquid non finibus suis et constitutis terminis ac decretis vicissitudinibus continentur? Nihil illic demutatur, nihil differtur, nihil negligitur: sed in constitutionis suae manet lege, et in indefessis obedientiae ministeriis perseverat.
35.11.3
Verbum Dei post saeculum hoc in aliis etiam manebit creaturis.-- Sed servavit hanc desinendorum et praeteriturorum officiorum Propheta rationem, dicens, VERS. 89: In saeculum, Domine, permanet verbum tuum in coelo. Latini quidem interpretes ambigua id significatione et minus propria transtulerunt. Nam quod graecitas habet, εἰς τὸν αἰῶνα, Κύριε, id nobiscum est in aeternum, Domine, translatum. Accipi autem aeternum ita potest, ut intelligatur nullo id quod aeternum est fine desinere. Saeculum vero, quod αἴων graece est, intra spatium definiti temporis continetur. Non enim ait, in saeculum saeculi; neque, in saecula saeculorum: sed, in saeculum verbum tuum permanet. Scit post hoc saeculum coelum et terram praeterire, Domino dicente: Amen dico vobis, coelum et terra praeterient, verba autem mea non transient. Meminit etiam hoc saeculum praeteriturum esse, ut sit coelum novum, et terra nova. Idcirco ait, In saeculum, Domine, permanet verbum tuum in coelo: quia post hoc saeculum transeunte 349 coelo, verbum hoc obedientiae constitutae in creaturis, quae revelationem filiorum Dei exspectant, necesse sit permanere.
35.11.4
Quos jam habitet, quos deserat, quos fugiat.-- Sed non idcirco non et in terris aliquando Dei verbum est, licet id tantum in coelo propheta praedicet manere. Nemo enim nostrum est, qui non interdum donum spiritalis gratiae sentiat, qui non aliquando in se habeat Dei verbum, cum sobrius, cum tranquillus est, cum continens est, cum benevolus est, cum misericors est( in his enim cum sumus, manet in nobis Dei verbum), cum praeceptis ejus bonarum rerum obeditione famulamur. Sed subrepentibus turbidarum affectionum motibus, cum subit pecuniae cura, cum aestus turpis ac lascivae cupiditatis accenditur, cum irae impetus commovetur, cum ebrietas desideratur; jam non est in nobis manens Dei verbum. Est autem in his, qui secundum Apostolum exuti veterem hominem cum peccatis suis, novum induerunt; qui commortui Christo et consepulti, jam in novitatem vitae resurrexerunt, et collocati sunt in coelestibus; qui terrestris imagine derelicta, coelestis imaginem portant. In his enim tamquam in coelo verbum Dei permanet, in quibus hoc verbum non offenditur ira, ebrietate, odio, infidelitate, lascivia. Nam etsi aliquando manet in nobis: tamen has habitationis suae contumelias non fert, ut semper inesse permaneat. Si vero haec commemorata vitia semper in nobis erunt, ne introire quidem polluta corporum domicilia dignabitur.
35.11.5
Verbum Dei praesto est cuique. Solis instar patenti se immittit, negat clauso.-- Adest autem unicuique proximum, ut dictum est: stat enim ad ostium verbum Dei, et pulsat ostium animae nostrae, et dicit: Ecce stans ante ostium pulso; si quis aperiet mihi ostium, ingrediar ad eum. Vult ergo semper introire: sed a nobis ne introeat excluditur. Claudimus enim per haec corporis vitia animae nostrae aditum. Quae si coeperit emundatis omnibus patere, illico introibit, modo solis, qui clausis fenestrae valvis introire prohibetur, patentibus vero totus immittitur: Ipse quidem semper ut illuminet promptus est; sed lumen sibi domus ipsa obseratis aditibus excludit. Est enim verbum 350 Dei sol justitiae, adsistens unicuique ut introeat: nec moratur lucem suam repertis aditibus infundere. Manet igitur hoc verbum Dei in coelis per indefessam coelestium obedientiam: quo exemplo in sanctis quoque, qui coelestes secundum coelestis imaginem sunt, Dei verbum manere credendum est.
35.11.6
Ut in coelo, ita in sanctis manet. Generationes duae, in quibis solis veritas Dei.-- Sequitur dehinc, VERS. 90: In generatione et generatione veritas tua. Duplicem hanc sensus nostri intelligentiam, qua verbum Dei manere ut in coelo ita et in sanctis hominibus existimamus, versus hc qui consequitur confirmat. Non enim ait, in generatione generationis, aut generationibus generationum: sed in generatione et generatione veritas tua. Utramque generationem simplici significatione commemorat. Duas igitur generationes in duobus populis cognovimus: quorum unus est legis et prophetarum, alias est Evangeliorum et Apostolorum. Veritas ergo Dei in solis his duabus generationibus manet. Sed cum prior generatio veritatem Dei intra se haberet, nulla alia tum habuit. Erant enim plures generationes gentium atque populorum. Et nunc cum haec eadem generatio indigna exstitit, in qua veritas Dei esset; hanc eamdem Dei veritatem, praeter eam quae Evangeliis credidit, non habet alia ulla generatio.
35.11.7
Terra fundata et mansura, moles terrena, rectius corpus humanum.-- Sequitur vero: Fundasti terram, et permanebit. Convenerat ordini, ut post coelum dehinc terra nuncuparetur: sed hoc quod medium est, id est, in generatione et generatione veritas tua, ob eam causam intervenisse existimo, ut duplex illa de coelo, in quo verbum Dei manet, intelligentia confirmaretur. Nunc ergo tamquam integer ordo servatus est: cum post coelum, in quo permanet Dei verbum, fundata terra mansura est. Et quidem hoc etiam de hac terra forte dictum intelligetur, quae fundata permanet, quam secundum Salomonem Deus per sapientiam fundavit: quae cum fluidae sit aquarum naturae superjecta, et inconstanti innatet substrata elemento, ita tamen sapienta et virtute et spiritu Dei fundata fuerit, ut permaneat. Sed mihi propheticus sermo etiam 351 de terra humani corporis videtur locutus: quae ita fundata sit, ut in ea tamquam in coelo verbum Dei maneta. Coelum enim et terra praeteribit: et quomodo haec terra fundata mansura est? nisi fundata in hoc saeculo tantum mansura sit, id est, secundum saeculi hujus constitutionem et ipsa mansura. Sed si permansura est,( quo verbo significatur in perpetuum mansura), earum necesse est generationum terra fundata et mansura esse credenda est, quibus ob veritatem in his Dei manentem, coelestis horum, nunc terrenorum corporum gloria praeparatur. Et absolutis id ita consequenti versu poterit intelligi.
35.11.8
Dies, sanctorum lumen. Nunc non omnia Deo serviunt.-- Ait enim, VERS. 91: Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. Dies iste qui nunc est, non perseverat, interventu noctis exemptus. Aut si de hujus diei temporibus locutus esset, mentionem etiam noctis fieri convenerat, quae pari, ut dies, Dei ordinatione persistit. Sed quia dies lux est, et sanctus quisque mundi istius lumen est; hujus ergo luminis dies non ambigue ordinatione Dei perseverare creditur: et perseveraturus, quia omnia Deo serviant. Nunc enim non omnia Deo serviunt. Numquid peccatores Deo serviunt? Numquid et hi serviunt, qui adhuc scabello Domini pedum subdendi sunt? Dixit autem David: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum. Et secundum Apostolum: Oportet eum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis. Ergo tunc dies, id est, sanctorum lumen permanebit, cum Deo coeperint universa servire.
35.11.9
In superioribus verum est etiam quod littera sonat.-- Et haec quidem a nobis secundum propheticam atque apostilicam doctrinam commemorata sunt: ut quamquam in praesentibus dictis futurorum bonorum significari tempus intelligatur, in quo et coelum novum, et terra nova, et felix demutandorum corporum gloria, et aeterna, abolitis terrenorum vitiorum noctibus, nostri luminis dies spei et exspectatione nostrae praeparatur; tamen et magnificentiam Dei omnes hujus quoque mundi creationes indemutabili officiorum suorum constitutione testentur, cum ita firmata, fundata, statutaque omnia sint, ut perpetuis quibus manebunt constitutorum ab exordio temporum cursibus perseverent. 352
35.11.10
Legis meditatio in tentationibus et aerumnis non deserenda.-- Sed propheta perseverare se ut diem postulat, seque jam servum esse Domini sui meminit, dicens, VERS. 92: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humiliatione mea. Frequenter admonuimus humiliationem id significare, cum tentationibus anima subjecta est, et infirmitati suae derelicta humilis efficitur. Lex ergo ei meditatio est: et nisi meditatio ei fuisset, forsitan in humiliatione perisset. Non est ergo meditatio legis Dei, cum tribulamur et angustiamur, relinquenda: sed cum variis corporum infirmitatibus affligimur, cum inter persecutionum bella vexamur, constans in nobis debet legis esse meditatio. Urant enim licet in excidium fidei ignes, lacerent quoque ad periculum salutis nostrae flagella, fodiant etiam ad eliciendam impietatis confessionem redempta a Deo corpora ungulae: dicti tamen prophetici meminisse debemus, ut consortes ipsius simus. Dicamus et nos patientes atque vincentes: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea. Et beatitudinem meditationis hujus in exordio Psalmorum propheta meminit, dicens: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et vere beatus erit, quisquis in lege Dei meditabibur: quia meditatione in ipsa quoque tribulationum humiliatione servabitur.
35.11.11
Lex vitae initium.-- Dehinc sequitur, VERS. 93: In saeculum non obliviscar justificationum tuarum; quia in ipsis vivificasti me. Scit propheta, secundum Apostolum, finem legis esse Christum, in qua justificationum observatio constituta est, scit et in Evangelia credituris legem esse paedagogam, scit et justum ex fide vivere, scit et legem spiritalem esse, scit quod qui ea quae in lege sunt fecerit, vivet, et idcirco ait: In saeculum non obliviscar justificationum tuarum; quia in ipsis vivificasti me: ut quamquam fides evangelica finitis legis sit operibus praedicanda, justificationum legis tamen, quae sibi vitae initium sit, immemor non sit; quia legis justificatio evangelicae justificationis fideique paedagoga sit.
35.11.12
Dei est qui ei soli servit. Vitiorum est qui eis obsequitur.-- Constanter vero, cum sibi nulla justificationum Dei subrepere possit oblivio, id quod consequitur est professus, dicens, VERS. 94: Tuus 353 sum ego, salva me: quia justificationes tuas exquisivi. Non omnibus vox professionis istius competit: et rarus quisque est, qui se Dei audeat dicere. Audebit sane ille qui dixit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum; et: Vivo jam non ego, vivit autem in me Christus. Et qui hujus fidei erunt similes, non impudenter quod Dei sint confitebuntur. Vox ista est animae Deo semper intentae: opus istud est misericordiae indefessae, continentiae immobilis, jejunii usitati, largitionis impoenitentis. Quomodo enim se Dei esse profitebitur in libidinem calens, in iram mobilis, in avaritiam sollicitus, in ebrietatem sitiens, in gloriam saeculi inanis? Horum potius erit iste, non Dei. In quo enim haec passionum vitia abundabunt, quomodo non eorum erit, quibus serviet? Plures gentium dii: sed unus Paulo Deus ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus per quem omnia. Constanter ergo propheta, cui soli servit, quod suus sit confitetur: et quia suus sit, ut salvetur orat. Suus autem per id est, quia justificationes ejus exquirat. Aliis quaerentibus gloriam mundi, aliis quaerentibus agros, domos, pecuniam, ille justitias Dei exquirit, et quod Dei sit gloriatur.
35.11.13
Diaboli contra justos contentio. Justi arma.-- Est autem in istiusmodi pios ac religiosos viros ingens odium irreligiosorum. Et scit propheta, vel saeculi hominibus, vel diabolo et ministris ejus eum qui se Dei profitetur, esse perosum. Hoc etiam consequenti versu docet, quo ait, VERS. 95: Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua, Domine, intellexi. Diabolo vel ministris ejus pugna est, omnem gloriam viri fidelis auferre: et eum non ex portione Dei sinere esse, sed in damnationis suae consortium assumere. Longo itaque ac diutino praelio contra fidem Prophetae dimicatur. Sed memor ille mandatorum Dei, et testimonia ejus intelligens, restitit atque permansit. Neque aliter spem eorum, qui perditionem suam exspectabant, elusit, quam quod vitae sibi in testimoniis Dei intellexit esse doctrinam. Arduum autem atque difficile est intelligere Dei testimonia: et ultra praesentis cognitionis scientiam eorum intelligentia procedit. De testimoniis vero jam in psalmi exordio tractavimus. Per haec enim praesentia legis testimonia, testimoniorum aeternorum cognitio praestatur. Denique id ipsum consequens sermo demonstrat.
35.11.14
Πέρας quid. Quid finis. Consummatio multiplex Prophetam non latens regnum Christi ante judicium.-- Sequitur enim, VERS. 96: Omnis consummationis 354 vide finem. Frequenter admonuimus, non posse satisfactionem intelligentiae ex latinitatis translatione praestari. Alia enim vis dicti hujus est ex graeco enuntiati: ita enim est, πάσης συντελείας εἶδον πέρας. Id quod cum Graecis πέρας nuncupatur, ultra finem est rerum statutarum, neque aliquo ut desinat continetur; sed omnem limitem sub indefinita significatione transcendit. Quod autem nobiscum scribitur in finem, fine eo, quo significatur, existimabitur id unde agitur contineri. Sed Propheta, qui non corporalia neque terrena testimonia legis intelligit, secundum graecam significantiam ultra omnem consummationem contuetur. Scit consummationem esse temporum legis, cum post plenitudinem temporum Deus in corpore contuendns sit: sed ultra hanc consummationem videt! videt et enim evangelicae spei tempus. Sed et hujus quidem consummatio non ignota ei est; ultra id enim intelligentiae suae oculos extendit. Namque et resurrectionis consummationem videt; scit enim et demutationis esse ordinem constitutum, Apostolo dicente: Unusquisque autem in suo ordine; et rursum: Omnes quidem resurgent, sed non omnes commutabuntur. Novit et dies regni Domini nostri Jesu Christi, ex quo in regnum Dei patris provehemur, et in illa inexquisita et investigabilia Dei judicia transferemur. Scit et tempus esse judicii. Et haec scire ei ex amplitudine mandatorum Dei licuit: quia se in immensae cognitionis doctrinam divinus sermo diffuderit.
35.11.15
Mandatum Dei cur latum. Praecepta Dei non sunt difficilia.-- Ait enim: Latum mandatum tuum vehementer. Latum plane est, sive quod in infinitum cognitionem humanae ignorantiae extendit; sive quod multa sunt in quibus Dei praeceptis obtemperetur: atque obtemperetur secundum divisiones et munera gratiarum. Non enim ab omnibus omnia exspectantur, neque universi universa ad summam placendi implere possunt. Alius jejunio placet, alius simplicitate fidei promeretur, alius vitia eleemosynis redimit, alius se charitate consummat: sicut alii curationum concessa virtus est, alii prophetiae scientia contributa est, alii fidei firmitas data est, alii sapientia et cognitio donata est. Latum igitur mandatum Dei est, et in omnia spei nostrae genera diffunditur: ut non difficile sit si voluntas adsit, praecepto Dei obtemperare; cum latum et diffusum sit ad placendum officiosae religionis varietate. Neque solum 355 latum, sed vehementer latum: latitudinis infinitate hac ipsa superlativa adjectione monstrata.
35.12.1
LITTERA XI. Caph. LITTERA XIII. Mem.
35.12.1
Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio est mihi. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est. Super omnes docentes me intellexi: quoniam testimonia tua meditatio est mea. Super seniores intellexi: quia mandata tua exquisivi. Ab omni via mala prohibuisti pedes meos: ut custodiam verbum tuum. A judiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo. A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.
35.12.1
Psalmi hujus utilitas.-- Utile hoc nobis ac necessarium Prophetae opus est, quo ad perfectam Dei cognitionem atque obeditionem edocemur. Duabus nos rebus maxime infirmitati nostrae congruis instituit; ut et Deum qui ignoratus sit noverimus, et mandatis ejus secundum voluntatem decreti sui obtemperemus. Perfectum enim Legis et Prophetarum et Evangeliorum virum in omni psalmi istius corpore Propheta conformat vel ex sua, vel ex alterius quem instituat persona, cui in fiducia sit, haec de se quae subjecta sunt praedicare. Est autem dignum contueri, qua verborum diligentia, qua intelligentiae absolutione nos in singulis quibusque dictorum generibus Propheta confirmet.
35.12.2
Differat facere et amare. Amor legis quantus in David.-- Dicit enim in tertiae decimae litterae versu, VERS. 97: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio est mihi. Promptum utique fuerat dixisse: Quomodo feci legem tuam! Sed quia majus meritum est, amantem aliquid potius agere, quam timentem; idcirco ait: Ut dilexi legem tuam. Differt enim longe obsequium amoris a timoris officio: nec habet gratiam voluntatis, necessitatis operatio. Non omnia enim ad perfecti obsequii consummationem sibi illa sufficiunt, quae quamvis 356 opus suum impleant, tamen quia coacta sunt, merito plenae gratiae indigent. Vult igitur Propheta opus suum dilectionis potius, quam terroris esse: et ex charitate obsequium suum, non ex metu suscipi. Multi jejunant, dum a nobis objurgari timent. Multi aliquid in usum indigentium praebent, dum exprobrari irreligiosam avaritiae suae et inutilem cupiditatem pertimescunt. Multi ecclesiam adeunt, dum argui absentiam suam et negligentiam erubescunt. Sed non omnes id quod faciunt, et amant. In amorem ergo non potest incidere necessitas obsequelae: quia nemo id quod diligit non vult. In facto vero potest non subesse dilectio, dum id efficitur, quod non fecisse aut terror aut pudor sit. Sed Propheta in nullo infirmus est. Quod amat facit, et quod facit indeficienter exercet. Legem enim, quam diligit, omni die et sine intermissione meditatur. Non subrepunt alia occupationum studia, non interveniunt diversi saecularium curarum aestus, nec in eum incidit, interjectu novae alicujus cogitationis, oblivio: semper idem est, et in eodem est. Tantus ipse in dilectae sibi legis meditatione est, quantus dies universus in tempore sit.
35.12.3
Idolorum cultoribus prudentiorem eum esse non magnum est.-- VERS. 98. Et quia, ut superius commemoravimus, legis et prophetarum atque evangeliorum hominem in se Propheta demonstrat; ait in consequenti, versu: Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo; quoniam in saeculum mihi est. Mandata Dei prudentius Propheta, quam inimici ejus, intelligit. Sed quid commune nobis et inimicis nostris in praeceptis est Dei, qui ea non solum ne mediocriter quidem comperta habent, verum ne initium saltem cognoscendi consectantur? Et quid magnum, si inimicis suis in mandatis Dei Propheta prudentior sit? Quando enim inanimantia saxa aut metalla aut ligna venerantes consequi aliquid de viventis atque aeterni Dei cognitione potuissent, ut his comparatus fieret Propheta prudentior? Sed omnis hic impiorum error ipsum illud nomen( supple, aeterni Dei) cum Lege et prophetis et apostolis respuit, detrectat, horrescit.
35.12.4
Haeretici ac Judaei, inimici quos prudentia superat.-- Sed habet alios Propheta hic sanctus inimicos, quibus prudentius in mandatis Dei est eruditus. Mandatum Dei in prophetis et in lege haeretici habent: sed nullo eorum per imperitiam irreligiosae voluntatis utuntur. Mandatum legis Judaei tamquam proprium et haereditarium sibi vindicant, sed spiritalis circumcisionis auctorem non habentibus, quid circumcisio in signo tantum constituta jam proderit? quid sabbati religio Dominum 357 sabbati nescientibus opis afferet? quid paschae agnus, liminum sanguis, et azymorum festivitas, agnum Dei et azyma sinceritatis et sanguinem salutis ignorantibus auxilii praestabit? Mandata exercent; sed efficientiam mandatorum et tempus ignorant. Legem legunt; sed eam, legente et nesciente Judaeo, Christianus intelligit. Inimicus plane hic Prophetae est, parricidales manus unigenito Dei filio inferens, et salvatorem generis humani et vitae aeternae largitorem morte quantum in ipso est condemnans. Prae his ergo omnibus in Dei mandato prudentior est.
35.12.5
Ii doctores, qui inimici. David scientia a Deo.-- Atque ut absolute hos inimicos significasse intelligeretur, id quod consequitur adjecit, VERS. 99: Super omnes docentes me intellexi, quoniam testimonia tua meditatio mea est. Didicisti, o David, a Moyse legem, et Aaron tibi sacrificiorum omnium doctor est, Jesus iteratae circumcisionis magister est, Samuel ungendi tibi sacramentum in temetipso et prophetae et regis ostendit: quid est istud quod loqui ausus es, quod super omnes docentes te intellexeris? Sed superior versus, super quos omnes docentes se intelligat, ostendit, id est, super inimicos. Et rursum hic, qui nunc est versus inferior, qui inimici sint declarat, id est, omnes docentes. Claves enim coelorum se habere profitentur, et doctores esse se legis gloriantur. Et cum omnia legis testimonia adventum Domini nostri Jesu Christi testentur, super doctores suos Propheta intelligit: quia unigenitum Dei filium in carne venturum, testimonia ejus meditans, semper expectet. O felix discipuli intelligentia! o doctorum mirabilis imperitia! Docentes nesciunt; et intelligunt qui docentur. Caret autem Propheta vitio jactantiae: intelligentiae enim praestantiam unde adeptus esset ostendit. Nam superius ait, quod super inimicos suos prudentior a Deo in mandatis ejus esset effectus. Intelligentia enim omnis ex eo est, qui prudentiorem esse eum constituit. Super docentes se ergo intelligit.
35.12.6
Datur exquirenti. Senior, populus anterior.-- Et quia interdum ex naturae diversitate soleat accidere, ut discipulus prudentior sit magistro; tamen hoc ipsum diligentiae suae et studii esse demonstrat. Ait enim, VERS. 100: Super seniores intellexi: quia mandata tua exquisivi. Et super docentes intelligit, et super seniores intelligit, doctrinae atque intelligentiae suae officium cum ipsa temporis antiquitate demonstrans, id est, populi ante se anterioris 358 significans aetatem. In quo utrumque convenit, ut et antiquior sit, et se putet esse doctorem. Sed super eum ille intelligit, qui et docetur et junior est. Intelligit vero, quia mandata Dei exquisierit, quae doctor dum se docere credit, ignorat.
35.12.7
Scientiae fructus.-- Consequens autem est, ut qui super seniores et doctores intelligit, fructum intelligentiae suae reddat, scilicet ut ea, quae cognita et perfecta habere coepit, exerceat. Et videamus an hoc ipsum in consequentibus sit. Ait enim, VERS. 101: Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verbum tuum. Perfecta haec et evangelici viri vox est, ab omni se malitiae via abstinere, et tot ubique occurrentibus erroris semitis, nulla earum per quam nequitia adeatur incedere.
35.12.8
Vitia arcenda, ut verbi Dei possit esse custodia.-- Sed altius nescio quid in eo Propheta significat, cum dicit, Prohibui pedes meos. Natura corporis nostri ferimur in omnem criminum cursum: et humanarum cupiditatum impetus in hanc nos viam cogit. Sed qui super seniores et docentes intelligit, per intelligentiae doctrinam se prohibuit, et exeuntem procurrentemque revocavit. Resistendum ergo est et obnitendum, ut nosmetipsos ab omni via mala primum arceamus, tum deinde si quis nos instinctus eo coeperit ferre, retrahamus: et prius nostramet ipsi potestate sumus inhibendi, ut deinceps custodiamus Dei verbum. Antea autem propria inhibitione opus est, ut possit Dei verbi esse custodia. Neque enim quisquam verbum ante custodiet, et tum probibere se poterit. Prohibitio enim ea demum est, ut id quod fiebat, fieri arceatur: custodia vero tum firma est, cum se quis a malis inhibens, bona observat sine intermissione custodiae.
35.12.9
Verbi Dei vera custodia.-- Qualis autem custodia verbi Dei esse debeat, sequens versus docet. Sequitur enim, VERS. 102: A judiciis tuis no declinavi: quia tu legem posuisti mihi. Haec est igitur vera custodia, nullam in partem a Dei se judiciis deflectere, neque levi saltem declinare decessu; sed intentum semper, et semper immobilem in eo in quo institit permanere.
35.12.10
Lex evangelica lege Moysi continetur, homini dal spem gloriae Dei.-- Non declinat autem, quia legem sibi Dominus statuerit. Legem quidem Moyses statuerat; sed hic idem propheta in psalmo altero oraverat, dicens: Domine, constitue legislatorem super eos: sciant gentes quoniam homines sunt. Ea enim lex, quam Moyses scripserat, paedagoga nobis in Christo fuit: et idcirco super docentes se et seniores 359 intellexit, quia legem evangelicam, quae Moysi lege continetur, intelligit. Haec ergo per Dominum nostrum lata est, haec omnem hominem in scientiam Dei erudivit. Et idcirco ad id quod dixerat: Constitue legislatorem super eos; adjecit: Sciant gentes quoniam homines sunt: id est, ex terra genitae et in cognitionem Dei ex limo conformatae. Quod enim antea per ignorationem legis Moysi nesciebant, nunc per praedicationem Domini nostri Jesu Christi sciunt: et ut originem suam, id est, corporis naturam in novo latore legis agnoscunt, ita et gloriam novi hujus latoris legis exspectant, in exordio sui jam ad imaginem et similitudinem Dei constitutae.
35.12.11
Eloquia Dei dulcia, sed si animum penetrent.-- Et praedicationis hujus evangelicae dulcedinem in consequentibus Propheta testatur. Ait enim, VERS. 103: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! Mel in ore, non etiam in faucibus dulce est. Extra regionem enim oris corporalium saporum nullus est sensus. Sed Dei eloquia in faucibus dulcia sunt, in animam scilicet defluentia et interna penetrantia: non in ore modo cibi placentia, sed illic dulcia ubi cognitionis et prudentiae et intelligentiae sensus est. Et ideo eloquia in faucibus et in ore melle dulciora sunt. Sed ut mel per aegritudinem aestumque febrium ea quae acciderint oris amara mitificat; ita animae nostrae amaritudines et tristes cupiditatum insalutarium febres infusa Dei eloquia mitificant, si modo non ore contineantur, sed faucibus devorentur.
35.12.12
Praecepta erudiunt ea per ficientes. Scientia a Deo non datur non appetentibus.-- Sequitur deinde, VERS. 104: A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis. Intelligentes nos faciunt praecepta; sed praecepta re atque opere expleta: id est, ut ea quae his continentur in quantum possumus expleamus. Ergo efficienda praecepta sunt, ut simus intelligentes. Et licet a Deo intelligentia perfecta sit, tamen a nobis incipiendum est, ut possimus perfectam intelligentiam promereri. His enim, qui non hoc per se inchoant, clausa a Deo omnia sunt. Et idipsum propheticus sermo per Esaiam docet dicentem: Ne dicas de mandatis meis, quod cognoveris ea: neque cognovisti, neque credidisti ea, neque ab initio aperui tibi aures. 360 Cognovi enim quod spernens sperneres, et quod iniquus adhuc ex ventre vocandus esses. Ergo non indulgetur scientia non appetentibus eam. Et quia Deus cordium scrutator est, his qui spreturi eam essent, obtusae aures sunt, et hebes sensus est. Sed Propheta a praeceptis Dei intelligit: praecepta scilicet agens, intelligentiam consecutus: intelligens vero omnem odit iniquitatis viam.
35.12.13
Affectionum humanarum rectus usus.-- Humanae enim naturae omnes diversarum affectionum adjacent motus, ut sunt odia et amores. Sed amor impendendus est in dilectionem bonorum, odium autem assumendum est ex offensa malorum. Nostrum ergo est modo utilis organi corpora nostra in coaptatos et concinentes modos temperare, ut non vitia diligamus, ut non virtutes bonas oderimus, ut unicuique nos generi decenter atque utiliter coaptemus. Propheta mandata Dei diligit: et qui mandata Dei diligit, iniquitatis vias odit. Ut enim perfectae fidei obsequelae est, obedientiam diligere, et id quod quis agit ex affectu charitatis explere, et necessitatem agendi amantis voluntate praecurrere; ita et magnae innocentiae est, iniquitates non modo non agere, sed odisse, quia interdum nos ab his metus et terror avertat. Odium autem nobis earum, judicium verae et perfectae de his opinionis insinuat. Diligamus ergo justitiam, modestiam, frugalitatem, misericordiam; et oderimus rixas et ebrietates, caedes, superbias, stupra, cum quibus necesse est et diabolum oderimus. Diligentes vero pacem, veritatem, justitiam, diligemus eum qui est pax, justitia et veritas, Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
35.13.1
LITTERA XI. Caph. LITTERA XIV. Nun.
35.13.1
Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. Juravi et statui custodire judicia 361 justitiae tuae. Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum. Voluntaria oris mei fac beneplacita, Domine, et judicia tua doce me. Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis meis non erravi. Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exultatio cordis mei sunt. Declinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem.
35.13.1
Hominis tenebrae. Aeternitas. Ad hanc dux ei Deus.-- Vita sensusque hominum in errore ac potius nocte inscientiae manent, dum carnali infecta contagio in profundo ignorantiae per gravitatem naturae, cui admixta est, detinetur. Quando enim per semetipsam, causam et rationem originis suae noverit? Quando sciet qui vitae suae fructus sit, quae conditio spei, quae promerendae posteritatis via? Neque enim quisquam tam demens aut inops sensu est, ut in id cum nullus esset natum se esse existimet, ut rursum postquam natus est nullus esset; cum sine dubio meminerit ex bonitate Dei profectum esse quod natus est, nec id in bonitatem ejus malitiae cadat, ut in nobis hoc suum quo nascimur munus interimat. Sed propheta cognitione rerum coelestium dignus, et in lucem scientiae munere Dei et eloquio collocatus, ducem ad bene et innocenter vivendum eum sequitur qui lux vera est, et qui omnem hominem lucificat.
35.13.2
Verbi Dei luce ad omnes actus utendum.-- Hanc ergo vitae suae ignorantiam, quodam praelato lumine ad intelligentiam dirigit, dicens, VERS. 105: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine. Scit se, nisi verbo Dei illuminatum, has corporum tenebras et hanc saeculi noctem non posse evadere. Scit ubique adesse lapides offensionum, laqueos funium, et scrobes fovearum. Ut enim quis nocte egressus lucernam antefert, et quo pedem inferat contuetur, atque ad singulos gressus lumine praeeunte sollicitus est: ita unusquisque nostrum manens in se verbum Dei in omnes operum processus tamquam lucernam praetendit. Omnis etenim doctrina coelestis dux nobis ad iter vitae est, quae lucernae modo in hac nocte saeculi praeferenda est, cum aliquid 362 aut agimus, aut cogitamus, aut loquimur: ut ea in omnem progressum cujuscumque operationis utamur.
35.13.3
Lucernae lux ne sit in nobis inutilis. Jugiter ardeat. Jubet Dominus in Evangeliis, hanc praeceptorum suorum lucernam non otiosam et inutilem occuli, dicens: Nemo enim lucernam accendit, et ponit eam sub modio. Quae enim lucernae, si modio tegatur, utilitas est? Usum suum tantum intra id quo operitur impendit. Jubet igitur eam in candelabro, id est, in officii sui sede constitui. Itaque hanc doctrinam, atque hoc verbum Dei intra nos receptum, non otiosum, neque inutile tamquam in modio occulamus: sed lumen istud nobis ipsis primum, et rursus ex nobis omnibus gentibus praebeamus. Sequenti quoque istud mandato Dominus admonuit, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes. Jubet ergo nihil nos agere in obscuro: quia omnis in peccatis agens odit lumen, et diligit tenebras. Vult has lucernas nostras esse semper accensas, ne quando in nocte hujus saeculi relinquamur. Judaeis in tabernaculo testimonii lucerna accenditur, et haec omni festivitatis suae tempore ardet( Exodi XXVII, 20 et 21). Illi quod agunt nesciunt. Sed nos in his tabernaculorum nostrorum, id est, corporum testimoniis ardentes lucernas semper habeamus, et festivitatem spei nostrae earum luce peragamus.
35.13.4
Apostoli Ecclesiae oculi; Joannes lucerna. Virgines prudentes.-- Apostolos quoque, quos sal terrae, quos et lumen mundi Dominus nuncupat, per hanc significationem hos et lucernas esse Ecclesiae ostendit, dicens: Lucerna corporis tui est oculus tuus, corporis scilicet Ecclesiae, quae unum corpus in Christo est, nosque invicem membra ejus sumus. Primum enim unicuique nostrum Dei verbum oculus sive lucerna est: deinde vir apostolicus toti corpori suo, id est, Ecclesiae lucerna est. Neque enim omne corpus, aut pes, aut oculus, aut manus est. Ergo si oculi totius corporis pars lucidissima, et ob id membris caeteris praestans, erunt tenebrae, id est, si apostolorum lucernae non ardebunt, lumine ipso in tenebris sito, quanta totius corporis nox manebit? Joannes praedicator poenitentiae lucerna et Judaeis, et gentibus fuit, Domino dicente: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis ad horam exsultare in lumine ejus. Habemus ergo doctrinae lumen: exsultemus in eo, non ad horam, sed semper; neque ad tempus, sed in aeternum. Beatae virgines illae, et utiles olei mercatrices, solae in 363 lampadum suarum lumine cum sponso thalamum ingressae sunt, caeteris negligentibus et dormientibus ab ingressu thalami exclusis.
35.13.5
Verbum Dei qui lucerna et lumen.-- Ad omnem igitur animae nostrae pedem utamur Dei verbo ut lucerna; sed lucerna semper ardente, semper in officium suum per nostram providentiam praeparata. Verbum autem, quod pedibus lucerna est, ipsum illud et semitis lumen est. Sensim enim et domestice incedentibus lucerna opus est: peregrinum autem et publicum iter ingredientibus lumen potius necessarium est, ne latro insidietur, ne ambiguae viae error occurrat. Per incrementa enim a minore ad majus adscenditur: ut ei cui verbum Dei primum lucerna sit pedibus, id ipsum verbum ei fiat lumen semitis. Sed lucerna pedibus et lumen semitis utilem profectum praestare debent. Et videamus an dignum aliquid propheta subjecerit.
35.13.6
Jurata et statuta quid.-- Ait enim, VERS. 106: Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae. Jam non in nocte saeculi errat, nec pedem metuit offendere. Sacramentum enim omne firmatae scientiae res est, et jurandi religio ex veritatis cognitione suscipitur. Jurat ergo propheta; nec tantum jurat, sed et statuit; quia sacramenti vinculum firmitas sit statutorum. Statuit ergo jurans custodire judicia justitiae Dei. Et difficile est statuta convelli, et optimum est statuere jurata.
35.13.7
Judicia Dei justa.-- Sed meminit nihil esse in Dei judiciis injustum. Si enim humana judicia ea vere judicia existimantur, quae ex arbitrio justi judicii sanciuntur; quomodo ambigendum sit, nihil esse in Dei judiciis injustum? Amittimus liberos; injustum hoc judicium existimamus. Numquid injuste Deus in Job filios dedit diabolo potestatem? Damna nostra tamquam inique accidentia dolemus. Numquid egere solum illum perfectum virum Deus sine justitiae ratione permisit? Cruciamur doloribus, et contra Deum impatientiae nostrae querelis increpamus. Anne incerto consilio exesus vermibus, sanie defluens, perfossus ulcere fuit? Certe haec omnia ad documentum fidei et ad praemium gloriosae patientiae profecerunt. Infirmitas nostra efficit, ut malum esse id quod patimur existimemus. Caeterum Dei semper voluntas est, ut patientia passionum probemur: nos vero 364 divini judicii justitiam, dum sine documento fidei latere volumus, improbamus.
35.13.8
Christus humilitatis praeceptum praebuit et exemplum.-- Sed qui superius et juraverat et statuerat ut custodiret judicia justitiae Dei, dignum aliquid sacramento et constitutione sua in observandis debet praestare judiciis. Non enim leve est, quod custoditurum se statuit juratus. Et quid illud sit, sequens versus loquitur. Ait enim, VERS. 107: Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum. Unigenitus Dei filius naturae nostrae ex Virgine sibi corpus assumens, cum in se ipso veram et perfectam humanae prudentiae formam praebuisset, quid a se disci tamquam exemplo doctrinae voluerit, noscendum est. Ait enim: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Ipse utique perfectus et sine peccato solus, et unus in cujus ore dolus non fuit, hoc praecipuum a se doctrinae sumi voluit exemplum, mansuetudinis scilicet et humilitatis, per quae animabus requies inveniretur.
35.13.9
Superbiendi causas sustulit.-- Scit insolentem esse et incapacem rerum secundarum naturae nostrae infirmitatem. Alii per opes insolescunt; nescientes de largitione opum dictum esse, Eleemosyna enim abscondit peccatum; et rursum: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum; et Deum ipsum his qui esurientem cibassent, sitientem potassent, peregrinum domo recepissent, nudum veste texissent, infirmum visitassent, clausum carcere consolati essent, dixisse: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi. Alii gloria saeculi tument; nescientes hunc principalem benedictionem coelestium fuisse sermonem: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Alios nobilitas carnalis in fastigium erigit; non cogitantes illis qui in Christo renati sunt dictum esse: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. Aliae sunt saeculi leges, alia Dei munera. Diabolus cum Dominum tentare ausus est, suum esse saeculum gloriatur. Dominus vero mori nos saeculo jubet, ut vivamus ipsi. Cum Domino opum contemptus, opulentia est, cum Domino terreni honoris despectus, coelorum regnum est; cum Domino 365 humilitas cordis, generosae et regiae nativitatis ornatus est. Hoc igitur a se disci voluit, quod virtutum omnium maximum est.
35.13.10
Humilitatis Christi praemium.-- Apostolus etiam ad humilitatem nos docens, talibus adhortatur: Hoc enim sapite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam existimavit esse se aequalem Deo, sed se exinanivit formam servi accipiens, et habitu repertus ut homo. Humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Habemus exemplum ab unigenito Deo humilitatis: sed videamus et praemium. Propter hoc enim eum Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria Dei patris. Hoc humilitatis fuit praemium, ut corpus assumptum in gloria Dei patris maneret, ut in nomine ejus genu coelestia et terrestria et inferna curvarent. Manens enim in forma Dei, non vi aliqua sibi ac rapina, id quod erat, praesumendum existimavit, scilicet ut Deo esset aequalis. Erat enim in Dei forma, nihilque ei ex ejus gloria deerat, in cujus forma manebat; sed formam servi per humilitatem accepit, et habitu ut homo repertus est, humilians se per obedientiam usque ad mortem: nec solum usque ad mortem, sed usque ad mortem crucis. Coelum ex praecepto Dei ipse firmavit, mundum ex paterno jussu in hanc speciem tanti decoris ornavit, terram et quae in ea sunt creavit. Sed numquid ob illa meruit hominem assumptum in aeterni patris gloria collocare? Humilitatis hoc praemium est, humilitatis haec merces est: ut quia manens antea in forma Dei, esset in forma servi deinceps effectus; et manens in forma Dei, et effectus in forma servi, confessione coelestium et terrestrium et infernorum esse in Dei patris gloria nosceretur.
35.13.11
Paulus elationem suis cavet. Eam ab ipso Deus avocat.-- Verens quoque idem apostolus, ne quos ipsa illa divinorum munerum gratia efficeret insolentes, ait: Unicuique data est demonstratio Spiritus ad utilitatem. In eo enim quod ait, ad utilitatem, docuit eo humiliter utendum: ne forte quemquam spiritalium donorum confidentia efficeret insolentem, et Dei gratia per insolentiae vitium fieret 366 otiosa. Ex persona autem sua ipse demonstrat, etiam hoc se a Deo gratiae consecutum, ne per confidentiam plurium in se gratiarum in aliquem tumorem superbiae tolleretur, dicens: Et propter eminentiam revelationum datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colaphizaret, ne extollar. Etiam hoc ille vas electionis et doctor gentium metuit, ne ultra humanae infirmitatis naturam per spiritalium in se munerum confidentiam superbiret Ezechiam regem Scriptura laudat, quod fecerit rectum et bonum in conspectu Dei: sed non usque in finem potuit haec manere laudatio. Scriptum enim est in secundo Praeteritorum libro: Et cecidit Ezechias ab altitudine cordis sui. Ubi cor in altum erexerat, ubi in superbiam se per confidentiam laudationis extulerat, praeteritorum gestorum gratiam per superbiae crimen amisit.
35.13.12
David humillimus, cui multae superbiendi causae.-- Propheta igitur sacramento constituens ut justa Dei judicia custodiret, hoc primum opus sumpsit, ut humilis fieret: neque solum humilis, sed humilis valde: per adjectionem hanc consummatae in se humilitatis modestiam edocens. Et erant causae in eo plures superbiendi. Praebebat insolentiae causas nobilitas ex Juda, et in eo primum potestas benedictionis regiae inchoata. Mansit enim aliquandiu ex David tribu regiae potestatis familia, ex qua secundum carnem Rex aeternus emersit. Erat etiam prudentissimus. Ait enim: Invisibilia et occulta sapientiae tuae manifestati mihi. Meruit etiam et propheta esse, cum dicitur: Aperiam in parabolis os meum, eructabo absconsa a constitutione mundi. Humanae quoque opulentiae copiis abundavit. Ait enim ipse: Ecce congregavi de paupertate mea auri talenta centum millia, et argenti mille millia, et aeris et ferri quorum numerus non est. Hinc familiae nobilitas, hinc regis potestas, hinc sapientiae fiducia, hinc prophetiae meritum, hinc copiae facultatum, non erexerunt tamen in superbiam, neque in aliquem fastigii tumorem extulerunt. Tuto ergo postulat, dicens: Vivifica me secundum verbum tuum; id est, ut tamquam nondum vivens aeternae vitae vitam secundum verbum Dei mereatur, quia eum humilitatis modestia intra disciplinam et doctrinam praedicationis evangelicae contineret. 367
35.13.13
Plura sponte praestat David quam lex jubeat.-- Deinceps sequitur, VERS, 108: Voluntaria oris mei fac beneplacita, Domine, et judicia tua doce me. Digne exsequitur propheta sacramentum constitutionis suae. Primum enim humilis valde effectus est: sequenti nunc orat ut voluntaria oris sui beneplaceant. Non contentus est etiam praescriptis legis contineri, neque tantum necessitatem obedientiae subjacere. Lex praecipiebat malum pro malo esse reddendum. David iste cum Saul totis se imperii sui viribus persequentem, frequenter captum et conclusum habuisset, non modo non peremit, sed etiam cum honore dimisit, dicens: Non inferam super eum manum meam, quia Christus Domini est. Hunc etiam cum in bello peremptum comperisset, flevit et vindicavit. Filius quoque ejus Abessalon regnum occupat, exercitum contrahit, patrem bello parricidali persequitur. Sed militibus David dicit: Parcite puero Abessalon. Illi quidem ad resistendum necessitas imposita est, ut regi; sed pietas et bonitas adfuit ad parcendum, ut prophetae. Mortuum quoque affectu paterno et dolore deflevit. Haec enim voluntaria, non legitima sunt: et his obtemperare, libertatis potius quam necessitatis officium est.
35.13.14
Voluntariae devotionis opera a Paulo commendata.-- Habet hanc Apostolus voluntariae doctrinae, non et legitimae consuetudinem, dicens: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Aut cum gloriam viduitatis et continentiam laudat, non inhibet potestatem nubendi, sed meritum coelibatus praedicat. Ulta legem instituit, et ultra praeceptum adhortatur, voluntaria legitimis anteponens. Et rursum ait: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem mulieres circumducendi, sicut caeteri apostoli et fratres Domini et Cephas? Aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Sed non utimur hac potestate. Potestas in licito est, cum lex( evangelica) infidelitati nostrae parcens praescriptis nos gravibus non onerat. At vero voluntatis professio ex incremento fidei est, cum in his quae moderata lex nobis est, nosmetipsos voluntariae devotionis studio continemus.
35.13.15
Judicia legis agens David non intelligit.-- Haec igitur voluntaria ut Deo sint placita 368 Propheta orat; quia illa, quae ex praescripto legis gerantur, ipsa servitii sui necessitate peraguntur. Causam autem semper praetendit deprecationis suae. Postea enim quam voluntaria oris sui ut beneplacita essent oravit, adjecit: Et judicia tua doce me. Judicia legis agit, et quantum in se est gestis atque operibus exercet; sed nondum ea intelligit. Scit enim esse legem spiritalem. Et illud quod sub specie praesentium operationum continetur nosse festinat: ea enim quis necesse est doceri postulet, quae ignorat.
35.13.16
Totum se Deo tradit.-- Totum autem se Propheta secundum sacramenti sui constitutionem Deo dedit. Humiliatus est valde, voluntaria oris ejus placentia sunt: nunc ejus anima in Dei manibus semper est, et legis Dei non obliviscitur, dicens, VERS. 109: Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. Totum quod vivit, Deo vivit. Omnis ejus sensus et spiritus in Deo est: nullum tempus admittitur, quo subrepere legis possit oblivio. In omnibus suis operibus et cogitationibus Deus cogitatur. Lex in memoria est, in Dei manibus anima viventis semper est.
35.13.17
Quam id cuique necessarium. Laquei ubique.-- Scit etiam quam sibi istud utile sit, scit quam sit necessarium quotidie se manibus Dei, gestis atque operibus suis, et per indefessam memoriam legis inserere. Ait enim, VERS. 110: Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi. Scit in hac saeculi sylva plures laqueos extendi, plures vitae suae captiones parari. Sermo, cogitatio, opus nostrum semper adjacentes habent laqueos: cum interdum occurrit causa irae, doloris affectio, querelae necessitas, malae cupiditatis occasio. Hos diabolus angelique ejus ab initio transgressores, et ab exordio peccatores, laqueos semper extendunt. Sed cujus in manibus Dei anima est, et qui numquam legis Dei immemor est, his undique licet laqueis circumjectis, a praeceptis tamen non aberrabit. Semper enim Deum cogitans ab his evolat, ut in psalmo alio loquitur: Sicut passer, liberatus ex laqueo venatorum. Et Dominus ipse per Prophetam ait, Liberate vos ex laqueo venatorum, et a verbo conturbationis.
35.13.18
Saeculum quam perniciosum iis qui ei renuntiarint.-- Non enim injuste tenduntur retia avibus. In coelestem scientiam homo eruditus 369 es: quid tibi cum terrenis operibus et gestis est? Avis effectus es: cur non in naturae tuae elemento moraris? Volucres enim coeli nuncupantur: non injuste ergo illis in possessione terrenae habitationis insidiae sunt. Saeculo renuntiasti: quid tibi cum saeculi rebus? quid quereris captus in saeculo? quid quereris injuriam laquei in regione non tua? Dic potius et utere ipse tu voce Psalmistae dicentis ista: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? Et volabo, et requiescam. Natura avium est, ut non cum volent requiescant: tu autem jam factus columba, volando requiescis, id est, in coelestem te sedem et cognitionem a laqueis terrenis volatu fidelis animae efferendo.
35.13.19
Testis Dei esse et ejus causa pati avet David. Testimonia haereditate parta.-- Dehinc sequitur, VERS. 111: Haereditavi testimonia tua in saeculum; quia exultatio cordis mei sunt. Haeres, secundum humanam consuetudinem, omnia ejus obtinet cujus et haeres est. Sed humanas haereditates dedignatur Propheta, qui testimonia Dei haereditavit. Gratum ipsi, si Dei fiat ipse testis, quia exultatio cordis sui sit, si se Dei inter persecutionum bella testetur. Sic et meminimus his testimoniis apostolos gratulatos, cum exeuntes de consessu persecutorum, laetati sunt propter Dei nomen dignos se injuriis judicatos. Testimonia ergo ejus exultatio eorum cordis fuit. Sed Propheta, ut et apostoli, licet inter multas persecutiones haec testimonia Dei, id est, testandi de eo cum exultatione cordis tamquam haereditatem retineat; tamen etiam illa Dei testimonia haereditate acquisita habet, quae sub testibus dicta sunt. Moyses legem sub testibus dedit coelo atque terra, Esaias sub testibus arguit coelo atque terra, Apostolus jam celsioribus testimoniis ut praedicator evangelicus usus est, dicens: Testor vobis coram Deo et Christo Jesu et angelis ejus. Haec ergo testimonia sub his scripta, et sub his testata, et in his testata, tamquam novi patrimonii haeres occupat: non ex parte, sed in totum. Jus enim haereditatis ex solido est. Etsi inter plures secundum humanam successionem haereditas dividatur, tamen haereditas ipsa nomine haeredis ex solido est.
35.13.20
Perseverantia a Deo quoddam initium a nobis. Originis vitium:-- Ac ne quod a multis dici saepe solet rationis aliquam habeat auctoritatem, cum asserunt proprium Dei munus esse, ut quis in Dei rebus atque operibus versetur; excusantes 370 infidelitatem suam, quod cessante erga se Dei voluntate maneant infideles: est quidem in fide manendi a Deo munus, sed incipiendi a nobis origo est. Et voluntas nostra hoc proprium ex se habere debet, ut velit: Deus incipienti incrementum dabit: quia consummationem per se infirmitas nostra non obtinet, meritum tamen adipiscendae consummationis est ex initio voluntatis. Idcirco psalmum ita Propheta conclusit, VERS. 112: Declinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem. Cor suum ipse declinat, et ex naturae humanae peccatis in obedientiam Dei inflectit. Natura quidem et origo carnis suae eum detinebat: sed voluntas et religio cor ejus ex eo in quo manebat originis vitio ad justificationum opera declinat. Et declinat in omni vitae suae tempore: non in definitione aliqua spatii, sed in omni vitae suae saeculo. Declinat autem propter retributionem, certus scilicet ea fidei meritis reservari, et in his retributionem ejus esse, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum in Christo Jesu, cui gloria est et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
35.14.1
LITTERA XI. Caph. LITTERA XV. Samech.
35.14.1
Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. Adjutor et susceptor meus: et in verbum tuum speravi( spero). Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei. Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea. Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. Sprevisti omnes discedentes a justitiis( infra, justificationibus) tuis: quia injusta cognitio( cogitatio) eorum. Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua( infra, justitias tuas sine semper) semper. Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui. 371
35.14.1
Inimicos diligere est praeceptum.-- Praecepti evangelici doctrina est, ut inimicos diligagamus: et non solum amantibus nos amorem, sed etiam his qui nos oderint debeamus. Ergo haec prophetae professio adversari videtur dominicis mandatis: ut cum amor nobis inimicorum imperetur, ille quod iniquos oderit, tamquam bonum opus praeferat, dicens, VERS. 113: Iniquos odio habui.
35.14.2
Odium patris, matris, etc., jubetur quando illi a martyrio aut a Dei famulatu avocant.-- Sed hujus ipsius dicti ratio ex ipsis evangeliis noscenda est. Nam Dominus, qui inimicos diligi jussit, et maledicentes patrem aut matrem reos esse mortis constituit, rursum alio in loco praecepit, dicens: Si quis venit ad me, et non oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc etiam et animam suam, non potestus me esse discipulus. Ergo haec videntur sibi esse contraria, ut cujus ex praecepto non solum odium in parentes, sed maledictio tantum morte sit digna, ipse rursum, dicat, neminem discipulum suum esse posse qui nisi( quasi, nisi qui) patrem et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, et animam suam oderit. Durus hic sermo, et praeceptum grave est, impietatis necessitatem ad consummationem religionis imponere.
35.14.3
Verum nihil a Deo durum, nihil impium, nihil contrarium anterioribus praeceptis jubetur. Irasci autem haec carissima nobis nomina, pater scilicet ac mater, et uxor, et filii non possunt, quod eos praecipimur odisee; cum animam ipsam nostram odisse jubeamur. Scit enim esse Dominus plures tam inconsulti amoris, ut cum persistere in martyrii gloria filios suos videant, ut tempori cedant, rogent; ut sententiam mutent, precentur; et impiae pietatis erga eos utantur affectu: cum anus mater, et pater senex miserabiles canos filio in ipso martyrii certamine cum invidia praedurae voluntatis ejus ostendat: hinc et uxor adsit filiorum ambitiosa comitatu, oret ut potius sibi illisque vivat: hinc fratres et sorores blandis nominum suorum familiaritatibus deprecentur: ipsa quoque anima illecebris jam pridem capta vivendi, tacitis quibusdam consiliis ad conniventiam 372 deflectendae voluntatis irrepat. Hoc igitur in tempore odisse nos patrem, matrem, uxorem, filios, fratres, sorores, et ipsam quoque animam Dominus praecepit. Nam hunc eumdem sermonem ita clausit, post odium universorum dicens: Et si quis non portat crucem suam, et venit post me: non poterit meus discipulus esse. Ergo tum odio habendi sunt, cum portare nos martyrii crucem nolunt, cum sequi Deum exemplo passionis dehortantur. Honestum hoc odium et utile est, eos qui ab amore Christi abducere conantur odisse.
35.14.4
Iniquos odiendo David Evangelio non repugnat.-- Itaque nunc Propheta nihil contrarium evangelicis praeceptis, quibus amare inimicos jubemur, locutus videtur, dicens, Iniquos odio habui. Non enim inimicos suos dicit, sed iniquos: id est, transgressores legis. Propriore istud verbo graecitas nuncupat dicens, παρανόμους id est, extra legem agentes. Sed qui praeteritores legis odit, non potest non id amare quod odit esse neglectum: et ideo ait: Et legem tuam dilexi. Convenit autem, ut quia legem amat, eos oderit qui legis inimici sunt.
35.14.5
Adjutorio Dei magno nobis opus. Spes obtinet. Meritum omne ex spe ac fide Christi.-- Dehinc sequitur, VERS. 114: Adjutor et susceptor meus es tu: et in verbum tuum spero. Magno nobis Dei auxilio opus est in tanto atque assiduo saeculi istius praelio. Non enim nobis, secundum Apostolum, pugna est adversus carnem et sanguinem, sed adversus potestates et mundi potentes harum tenebrarum, adversus spiritales nequitias in coelestibus. Hos ergo hostes habemus, adversus hos adjutor Deus precandus est, ut nos in susceptionem suam recipiat. Sed non tam timoris haec precatio debet esse quam meriti. Timor enim ex trepidatione conditionis humanae est, Propheta autem in verbo Dei sperat. Spes non res praesentes obtinet, sed futuras. Sperat ergo quae verbo Dei, id est, dictis propheticis continentur. Sperat autem vel retributiones fidei in vitam spiritalem: vel ipsum illum Domini nostri, qui Dei Verbum est, adventum exspectat. Spes enim ista meretur auxilium et adjutorium Dei. Non aliter aut nos meremur, aut aliqui ante meruerunt, quam Verbum Dei Deum naturae nostrae carnem vel 373 habitaturum sperasse, vel quod habitaverit credidisse.
35.14.6
Malitia omnibus inest. Malitia multiplex in corde.-- Sed Propheta multa in se esse meminit, quae spei suae conentur obsistere: et ideo subjecit, VERS. 115: Declinate a me maligni; et scrutabor mandata Dei mei. Doctrinae coelestis ratio admonet ut dictum hoc referendum ad personam hominum, quibus insit malignitas, existimetur. Propheta enim, qui gentes docet, qui verbum Dei praedicat, jubet ut a se universi maligni declinent: quia congregatio sanctorum ad malitiae operarios sit indigna. Et nescio quem possit excipere. Omnibus enim per naturae demutabilis voluntatem malitia adjacet, ipsisque apostolis verbo licet jam fidei emundatis atque sanctis, non abesse tamen malitiam per conditionem communis nobis originis docuit Dominus, dicens: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris. Nostrum autem est et malos amare, et bonos ad bonitatem docere, secundum eum, qui universos ad se potius invitat, dicens: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Sed scit Propheta plures malignitates in occulto humani cordis esse. Secundum enim Domini dictum, De intus exeunt cogitationes malae, caedes, moechiae, fornicationes, furta, falsitates, blasphemiae. Haec enim sunt, quae communem hominem faciunt. Hujusmodi igitur ut a se declinent adversantes fidei suae postulat. Obsistunt enim innocentiae studiis, obsistunt doctrinae spiritali: atque his per consiliorum suorum assiduam familiaritatem se ingerentibus, non vacant animo Dei mandata scrutari: quia maligni viri praesentia multum eum qui mandata Dei scrutari velit, impediat.
35.14.7
Calumniae contra spem Christianam. Oratio adversus eas.-- Et quia Dei opus est misericordia, ut in familiam ejus recepti a dominatu malignorum horum liberemur; propheta orat dicens, VERS, 116: Suscipe me secundum eloquium tuum, et 374 vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. Propheta exspectat et sperat: nihil praesens, nihil temporarium sectatur. Plures autem sunt, qui hanc exspectationem fidei nostrae arguunt et irrident, dicentes talia: Quid jejunia, quid continentia, quid castitas, quid jactura patrimoniorum utilitatis auferet? Ubi spes vestra est, o Christiani? Mors aequaliter dominatur universorum: in omnium corporum naturas commune jus illi est. Quin etiam universis nos bonis saeculi fruimur, et vitae verae licentia utimur: et in quo tandem nobis spei vestrae exspectatione praestatis? Non confundi ergo se in hac exspectatione sua Propheta orat: sed ut maneat confidens, et fructus verae illius vitae quam exspectat accipiat. Scit enim se nondum vivere, licet vivat. Vita enim nostra, secundum Apostolum, absconsa in Christo est. Et idcirco ait: Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: quia verae illius et indeficientis vitae exspectatione ac spe detinetur. Sperat enim aeternitatem, sperat regnum coelorum, sperat regnum Dei, sperat spiritales benedictiones in coelestibus in Christo. In hac spe, in qua non confundetur, rogat ut suscipiatur et vivat.
35.14.8
Oratio non ut desint, sed ut vincantur adversarii.-- Dehinc sequitur, VERS. 117: Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. Superius dixerat, Adjutor et susceptor meus, nunc autem nominum commemoratorum rem precatur, ut qui susceptor est, suscipiat; et qui adjutor, adjuvet. Non abesse a se adjutorium adjuvantis precatur. Non orat ne malignantes non habeat, quia per passionum patientiam fides probatur: sed ut adversus eos adjuvetur orat, quia auxilium a Domino semper orandum est. Sed quemadmodum in superiore susceptus vivet: ita et in hoc adjutus salvabitur. Adhuc enim sibi obeunda mors est, adhuc inferi sustinendi. Tunc salvabitur, cum ex corporea terrenaque 375 natura in spiritalem gloriam transformatus, nullum adversantis inimici periculum metuat, vivat inter electos angelos, sit paradisi incola, et absorpta corruptione ex mortali immortalis exsistat.
35.14.9
Meditatio aeterna justificationum.-- Sed quod meditaturum se in justitiis Dei dicit, et meditaturum semper: numquid non meditatur, qui et in meditatione speravit? Potest quidem et in praesens vitae opus accipi, ut quousque in corpore sit, semper justificationes meditetur: sed nihilominus et in futurum sermo procedit. Scit in coelo omnes angelos in meditatione justificationum Dei esse. Nihil enim illic otiosum, nihil iners est: omnes virtutes coelestes in opere ministerii sui permanent. Et cum nobis tunc vita angelorum vivendum sit; potest secundum eos qui semper operantur, nobis quoque aeterna justificationum esse meditatio.
35.14.10
Peccatoris et apostatae discrimen.-- Dehinc sequitur, VERS. 118: Sprevisti omnes discedentes a justificationibus tuis; quia iniqua cogitatio eorum. Auxilium et susceptionem ob hoc Propheta orat, ne cum discedentibus a justificationibus Dei, et ipse spernatur. Sed hic servata ea ratio est, ut non dictum sit, sprevisti omnes peccatores; sed, Sprevisti omnes discedentes. Si enim peccatores sperneret, omnes utique sperneret: quia sine peccato nemo sit. Sed spernit discedentes a se, quos apostatas vocant. Neque enim interest an in justificationibus Dei quis aliquando fuerit. Spernendus enim a Deo est, quisquis discesserit: quia manentis meritum conservat consummatio permanendi. Differt vero a peccato discessio: quia peccato venia per poenitentiam reservatur, discessio vero cum ipsa poenitentiae discessione se damnat; quae hinc oritur, cum voluntas corum qui discessuri sunt est iniqua.
35.14.11
Praevaricatores qui vulgo. Quomodo omnes. Lex naturalis.-- Dehinc sequitur, VERS. 119: Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae, ideo dilexi justitias tuas. Semper Prophetae sermo longe se et ultra communem sensum tendit. Nos enim praevaricatores eos existimamus, qui susceptam fidem et cognitionem Dei adeptam relinquunt; aliud pollicitos, et aliud nunc agentes. Sed hic praevaricatores esse existimantur omnes peccatores terrae: nullus excipitur, generaliter ad omnes praevaricationis nomen refertur. Lex enim veluti naturalis est, injuriam 376 nemini inferre, nil alienum praeripere, fraude ac perjurio abstinere, alieno conjugio non insidiari. Novit et hanc Apostolus legem, dicens: Cum enim nationes, quae legem non habent, naturaliter secundum legem faciunt, tales homines legem non habentes sibi ipsi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Ergo praevaricatores existimantur, qui quod a naturali lege accipiunt, derelinquunt. Furem quis deprehensum, aut adulterum, aut homicidam arguet lege naturae. Sed si in his ipse versetur, praevaricator est legis.
35.14.12
Peccatores coeli.-- Novit etiam, cum ait peccatores terrae, alios esse et coeli peccatores. Audiamus enim evangelicae praedicationis prodigum filium perditum atque mortuum, de peccato suo patri confitentem: Peccavi, inquit, pater in coelum et coram te. Quisquis coelestis doctrinae, et spiritalis gratiae particeps factus in peccato demorabitur; non terrae peccator est ille, sed coeli. Omnes enim credentes in se Dominus noster Jesus Christus coexcitavit, et collocavit in coelestibus: ex quibus qui decedit, tamquam coeli peccator arguitur. Cum igitur Propheta peccatores terrae praevaricatores esse existimet, quia naturae legem peccando transgressi sint; ob hoc ipse testimonia Dei diligit, quia cum praevaricatio sit decedere ex lege naturae; tamen jam sine venia sit ex coelesti lege discessio.
35.14.13
Cruci carnis vitia configenda.-- Concludit autem ita, VERS. 120: Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. Novae et inusitatae preces Prophetae sunt, ut a timore Dei carnes suae configantur. Sed meminit compatiendum et commoriendum esse cum Christo his, qui conregnare cum eo velint. Et minore istud dicti virtute latinitatis translatio elocuta est. Quod enim nobiscum est confige, illic κατήλωσον id significat, ut clavis se configat. Moriendum ergo nobis est, et omnia carnis nostrae vitia configenda cruci Domini sunt. Morimur enim secundum Apostolum cum Christo, et consepelimur in baptismo. Et hoc Propheta quamquam in sua voluntate habeat: tamen ut per misericordiam Dei consequatur expostulat. Configi enim ex timore Dei carnes suas orat, quia judicia Dei metuat. Timet enim aeterni judicii sententiam, timet se non cum Christo configi et commori et consepeliri, 377 novum se hominem, nisi vetere cum vitiis et concupiscentiis exuto, intelligens non futurum.
35.15.1
LITTERA XI. Caph. LITTERA XVI. Ain.
35.15.1
Feci judicium et justitiam: non tradas me persequentibus me. Excipe servum tuum in bono: non calumnientur me superbi. Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. Servus tuus sum ego: da mihi intellectum et sciam mandata tua( ut sciam testimonia). Tempus faciendi, Domine( Domino): dissipaverunt legem tuam. Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazium( topazion). Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
35.15.1
Octonario hoc quanta cum primis doceamur.-- Et in psalmi exordio et deinceps frequenter meminimus per haec singularum litterarum quaedam quasi elementa discendi, doctrina nos pietatis, continentiae, intelligentiae, fidei et timoris institui: et ut rudem infantiam ad loquendi scientiam, quam et agendi doctrina consequitur, ipsis humanae vocis initiis erudiri: quod ex praesentibus sextae et decimae litterae octo versibus intelligi licet. Propheta enim ex persona sua universos docet, quid velle, quid agere, quid profiteri unumquemque pro conscientia infirmitatis ac naturae suae utile sit: quid etiam metui, quid caveri, quid emundari oporteat. Beatus idem propheta, qui per misericordiam Dei ipse sibi, et universis doctor et prospector et emundator et judex est. Et certe dignitati ejus decentissimum est, ut qui spiritu Dei loquitur, ea quae humanae et salutis aeternitatis sunt eloquatur.
35.15.2
Opus orationi anteferendum.-- Ait enim ita, VERS. 121: Feci judicium et justitiam: non tradas me nocentibus me. Fecit placentia Deo opera: et quia fecit, ne nocentibus se tradatur orat. Opus merendi antefertur: et dehinc meriti praemium postulatur. Fit enim primum quod placet: et tum dignatio ejus, 378 cui per opus placetur, oratur. At nos nec operamur, nec placemus, quin etiam impiis et irreligiosis rebus offendimus: et quia tales non placemus, irascimur. Sed dignum est contueri, qualia sint quae Propheta faciens, ne nocentibus se tradatur, orat.
35.15.3
Virtutes David illi soli utiles.-- Et omnia quaecumque quis timens Deum fecerit, utilia ei atque pulchra sunt. Pudicitiam quis colens, gloriosum ac nitens sordenti corporis sui carni lumen invexit. Contemptum vero pecuniae assumens, liberum se a terrenis dominationibus praeservavit. Frugalitatem autem et parcimoniam diligens, nobilitatem animae coelestis captivam ebrietati non dereliquit. Sed haec quamvis magna atque praeclara sint, tamen, quia Prophetae propria, eique tantummodo utilia sunt, non referuntur ad meritum.
35.15.4
Judicium autem ac justitia prosunt et aliis.-- Sed quid fecit, ut non tradi se nocentibus deprecetur? Judicium scilicet et justitiam; nihil inconsultum, nihil injustum agens: sed primum faciens judicium; omnia namque ratione, modo, et veritate pertractans: ut id quod in alterum agat, perpensum antea atque perspectum jam de consilii sententia exsequatur. Non permittit autem consilio tantum suo judicii sententiam: sed facit cum judicio justitiam. Judicantis autem cum consilio hoc opus maximum est, ut quod judicat justum sit. Justitia etenim est amicitiae concordia, unanimitatis vinculum, fundamentum pacis, divinae atque humanae rationis operatio. Haec itaque Propheta fecit: in quibus cum opus suum sit, tamen et eorum quibus judicium et justitiam fecit, utilitas est.
35.15.5
Peccator diaboli domus. Huic a Deo traditur. Resecari ab Ecclesia est diabolo tradi.-- Postulat vero ne nocentibus se tradatur. Omnis enim in quo peccati voluntas est, Deo vacuus est: et ubi Deus non erit, illic diaboli locus est: qui insidians atque obsidens, ubi adeundi opportunitatem habuerit, tamquam vacuam domum occupet, quae ei, Deo eam deserente, sit tradita. Et Propheta quidem, quia ex persona omnium loquebatur, ne a Deo tradatur orat. Caeterum Apostolus habet jam id in se fiduciae, ut peccatores diabolo tradat ipse: cum Corinthiis de eo qui fornicationes omnes supergressus, uxorem patris sui acceperat, scribit: Ego autem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi tamquam praesens eum qui hoc fecit, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini mei Jesu, tradere istius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini. Sed licet 379 Apostolus tradat; scit tamen se et in virtute Christi et in suo spiritu traditurum. Sed et in alia epistola ait de Phygello et Hermogene: Quos tradidi, inquit, satanae, ut discant non blasphemare. Qui enim ab Ecclesiae corpore respuuntur, quae Christi est corpus, tamquam peregrini et alieni a Dei corpore, dominatui diaboli traduntur.
35.15.6
Tentationes variae daemonum. Non obtinent nisi quos Deus deserit.-- Sed Propheta ne nocentibus se tradatur orat. Adsunt enim inimicitiae infestaeque virtutes quae fidei propositum conturbent, quae timorem Dei oblitterent, quae in terrenas cupiditates et desideria sollicitent, quae infirmam corporis naturam quibusdam blandimentorum aculeis in vitia commoveant. Novit et Apostolus hanc multitudinem dominantium virtutum dicens: In quibus et vos aliquando ambulastis secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Fecit ergo Propheta judicium et justitiam: et ne tradatur nocentibus se rogat: et hoc modo nocentibus, cum in peccatum impellunt, cum in gloriam inflant, cum in iram accendunt, cum in odium exacerbant, cum ad lasciviam illiciunt, cum ad avaritiam provocant. Sed cum per haec nocere properent, obtinere tamen eos qui innocentes sunt, nisi sibi per secessionem Dei traditi fuerint non valebunt.
35.15.7
Superbi, diabolus et ministri. Qui calumnientur.-- Dehinc sequitur, VERS. 122: Excipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. Proficit in spes suas Propheta, et celsiorem jam deprecationis suae gradum scandit. Qui enim oraverat ne traderetur nocentibus se, jam ut in proprietatem servi excipiatur rogat, beatum illum in se Dei dominatum cum bona susceptione sua deprecans. Et non ob levem causam ut in bonum suscipiatur orat, scilicet ne eum superbi calumnientur. Et qui sunt superbi? Nempe illi, quorum principem loquentem Isaias introducit ita: dixit enim: Virtute faciam et sapientia intellectus auferam fines gentium et virtutem eorum, et commovebo civitates inhabitabiles, et omnem orbem terrae apprehendam manu mea ut pullos, et tamquam confracta ova auferam. Haec superbientis 380 vox est, diaboli scilicet, qui et Deo ac Domino nostro Jesu Christo ostensa terrenorum imperiorum gloria dicere ausus est: Omnia haec tibi dabo, si procidens adoraveris me( Matth, IV, 9). Non esse autem hunc solitarium, sed plures ei adesse spiritalium nequitiarum ministros, per eum docemur qui ait: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Ab horum igitur superborum calumnia esse se liberum rogat. Calumniantur enim; quia cum ipsi peccati incentiva suppeditent, calumniam nobis ante Dominum peccati quod per eos gesserimus, intentant; causam namque peccati ad crimen injiciunt, et criminis invidiam per calumniam exacerbant, Scriptura in Apocalypsi calumniatorem eum esse testante.
35.15.8
Oculis mentis David in Jesum deficit.-- Verum etiam nunc se extendit Propheta in celsiorem profectum, dicens, VERS. 123: Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae. Oculi deficiunt, cum intentus in aliquam expectationem visus laborat. Propheta itaque animae suae oculos in Dei salutare defixit. Et de salutari quid intelligi oportet, saepe tractavimus; eum scilicet esse Jesum, qui salvum faciet populum suum a peccatis. Aliis igitur oculos suos in desideria saecularia occupantibus, et in voluptates rerum praesentium tendentibus, Propheta in Dei salutare defixus est. Et ne corporales oculos ejus deficere sub hac contemplandi intentione existimaremus: non solum in Dei salutare deficiunt, sed etiam in eloquium justitiae.
35.15.9
Justa, etsi occulta, Dei verba ac gesta.-- Justa itaque esse Dei eloquia confitetur. Scit esse quaedam, quae cum imperitis atque impiis injusti eloquii habeant opinionem: cum Pharao cor ad contumaciam obduratur et pertinaciae irreligiosae voluntatis affigitur: cum ex duabus adhuc in utero gentibus minori major sit servitura, et neutra quidquam boni promerente, servitus uni imponitur, dominatus alteri donatur; cum Adam de paradiso ne arborem vitae contingat expellitur: quae homines divinae virtutis et bonitatis et justitiae incapaces, dum intelligere non possunt, injusta esse 381 constituunt. Sed prophetae hujus in istius modi eloquium justitiae oculi deficiunt: quia sciat nihil injustum esse in his dictis Dei, sed omnia adventu salutaris Dei haec eloquia et consummanda et intelligenda esse justitiae. Procedit autem per hanc intentam usque ad defectionem oculorum exspectationem, ut aliquid ultra precari audeat.
35.15.10
Fiducia David unde. Dei ope eget homo, ut bonum perficiat.-- Confessus itaque eloquium justitiae, haec subdidit, VERS. 124: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. Insolens forte vox existimaretur, quae diceret: Fac cum servo tuo. Quod enim dicitur, Fac; tamquam ex fiducia aliqua praesumptio est usurpata poscendi. Sed non impudenter id diceret, qui judicium et justitiam fecisset, qui se excipi in servum deprecatus esset, et cujus oculi in salutare Dei et in eloquium justitiae defecissent. Sed ne in his quidem Propheta insolens est. Nam in eo ipso quod dixit, Fac; adjecit, cum servo tuo. Et quia servitus nostra ad id ipsum, ut in servitutis fide maneat, misericordia Domini indiget; superaddidit, secundum misericordiam tuam: quia miseratione ejus opus est, ut in hac servitutis nostrae professione maneamus. Imbecilla enim est per se ad aliquid obtinendum humana infirmitas: et hoc tantum naturae suae officium est, ut aggregare se in familiam Dei et velit et coeperit. Divinae misericordiae est, ut volentes adjuvet, incipientes confirmet, adeuntes recipiat: ex nobis autem initium est, ut ille perficiat.
35.15.11
In ritibus veteris legis latet quid magnum.-- Sed quid tandem ut faciat cum servo suo secundum misericordiam suam postulat? Nempe ut justificationes suas doceat. Scit in justificationibus, quas Moyses constituere praeceptus est, magnum nescio quid et incomprehensibile humanae intelligentiae contineri. Scire etiam optat quis iste sit, ut frequenter diximus, coemptus hebraeus puer, sex tantum annis serviturus( Exodi XXI, 2). Legit haec quidem: sed non statim quod legitur et intelligitur. Scire vult quae illa servitus sit( Ibidem), quae septimi anni libertas, quod sit auris foramen ex subula si liber esse nolit, quae illa mulier Hebraei, quid illud, ut sine muliere egrediatur ipse: quid deinde secunda justificatio, quid tertia, quid sequentes habeant futurorum sacramentorum praeformationes. Non est humani ingenii haec consequi posse: coelesti opus est magistro, 382 et plurimis fidei nostrae meritis necessarium est, ut doceri ista mereamur.
35.15.12
In dictis David nil humile aut commune. Servum Dei nemo se ore negat, multi re.-- Scire autem nos convenit, in omnibus prophetae verbis nihil humile esse, nihil commune cum caeteris, sed proprium vel ipsi sibi, vel sui similibus enuntiari: latet autem sub familiaribus verbis maxima conscientiae et fidei professio, ut nunc in eo quod sequitur intelligimus. Ait enim, VERS. 125: Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Nemo nostrum est, qui non vel in orationis suae prece, vel in communium sermonum consuetudine servum se Dei esse fateatur. Et quid magnum Propheta fecit, servum se profitendo, quod nullus ausus sit denegare? Sed professio caeterorum fallax est, quae cum habeat conscientiae necessitatem, non habet tamen confessionis veritatem. Proprium hoc Prophetae est, ut se servum Dei profiteatur, in omni vitae genere famulatu conditionis suae fungens, sive ambulans, sive residens, sive vigilans, sive dormiens, in cibo etiam atque in jejuniis Deo aut esuriat aut satur sit, et nullo in tempore a servitutis suae officiis absistat. Hic libere dicit: Servus tuus sum ego. At vero qui stupris dormit, latrociniis vigilat, quaestibus peregrinatur, luxui requiescit, si dicat: Servus tuus sum, profitetur quidem quod est, sed quod est non agit.
35.15.13
Intellectus a Deo, falsus ingeritur a diabolo.-- Propheta autem, quamvis conditionem officii sui etiam ipso famulatu suo confiteatur, tamen infirmitatis suae memor est; dari enim sibi intellectum rogat. Est enim intellectus in quodam thesauro repositus spiritalium gratiarum: quem interdum diabolus sub falsae opinionis errore imprudentium mentibus insinuat. Sed a Deo intelligentiam Propheta postulat, ne sibi inanis intelligentia subrepat, qualis gentium, qualis Judaeorum, qualis haereticorum est: et postulat ob id, ut testimonia Dei sciat, quae sub testibus tradita sunt, quae sub testibus neglecta et violata esse exprobrantur, quae in adventu ejus, ob quem testandum dicta sunt, neglecta et fastidita esse vindicabuntur.
35.15.14
Lege dissipata, tempus est Evangelii.-- Et horum quidem testimoniorum tempus non ignorat Propheta, dicens, VERS. 126: Tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam. Lex populo sub testibus data est, quae cum dissipata et abjecta a Judaeis est, tum fuit 383 tempus Domino ea quae continebantur lege faciendi. Pollicitus enim in lege est, ut salutem gentibus daret, ut ipse sibi hominis corpus, qui secundum imaginem et similitudinem Dei est factus, assumeret, ut dissipata lege fidei gratiam donaret. Temporis hujus meminit per Esaiam prophetam dicens: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi. Apostolus vero dicti hujus interpres haec scribit: Ecce nunc tempus bene acceptabile, ecce dies salutis: id est, dissipata lege, tempus evangelicae praedicationis advenit.
35.15.15
Mandata Dei cur diligat David. Diligere plus est quam facere.-- Sed illis legem dissipantibus, aliud opus Prophetae est. Et quod sit, ex subjectis docemur. Ait enim, VERS. 127: Ideo dilexi mandata tua super aurum, et topazion. Quod ait, ideo, ad id retulit quod dixerat: Tempus faciendi Domino; quia sciret tempus faciendi Domino esse, cum legem dissipassent. Ideo autem mandata dilexit, quia in his tempus faciendi Domino contineretur. Lex enim omnis adventum Domini testata est, ipso dicente: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit. Mandata igitur Dei ob id Propheta dilexit, quia in his adventum dominicae corporationis intelligit. In eo autem quod diligit, plus nescio quid significat. Facere autem aliquid, minus est quam diligere: quia plerumque id quod agimus, necessitatis est; dilectio vero propriae voluntatis affectio est.
35.15.16
Dilectio perfecta.-- Sed dilectio ea demum perfecta est, quae maxima est, et quae nulli comparatione similium coaequatur. Diligit autem mandata Dei super aurum et topazion. Humanus error pretiosius nihil auro et gemmis opinatur: et haec sunt quae hominum cupiditates dominatui pretii sui et honoris subdiderunt. Auro viris honestas pudicitiae venalis est: per gemmas vero humani corporis praestantior, 384 ut putant, species ad naturae contumeliam expolitur. Et idcirco nihil habet sexus uterque pretiosius, dum viri posse omnia auro volunt, mulieres vero per gemmas fieri se existimant pulchriores. Praestat autem ut caeteris metallis aurum, ita et aliis lapidibus topazion. Est enim ipse rarissimus et speciosissimus omnium et maximus. In Thebaidis vero loco, cui Alabastra nomen est, reperiri solet. Hunc etiam ferunt saecularium gestorum litterae, in Topazo insula ab incolis ejus, id est Troglodytis Arabis inventum, ad matrem regis Aegypti Ptolemaei, sub quo Scripturae legis ex hebraeo in graecum translatae sunt, munere fuisse delatum. Continet autem ipse in se solus caeterarum gemmarum optimarum pretiosissimarumque speciem, et in uno illo diversissimorum colorum permixtio continetur. Super hunc igitur topazion, et super aurum mandata Dei Propheta dilexit, non terrenis se, sed coelestibus desideriis significans detineri.
35.15.17
Cupiditatem omnem recidit.-- Contempta autem saecularium opum cupiditate, omnem a se occasionem perversae et pravae voluntatis recidit. Diligens enim super aurum et topazion mandata Dei, dehinc ait, VERS. 128: Propter hoc ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquam odio habui. Non deflectitur, non detorquetur per terrenas cupiditates, sed ad omnia Dei mandata dirigitur: non occupant obvia. Vidit aurum, scivit hoc terrae limum esse: vidit gemmas, meminit esse aut montium aut maris calculos: vidit illicem ad lasciviam vultum, scit tamquam avibus coeli ex his sibi laqueis evadendum. Resistit ergo coalitis sibi naturae suae vitiis, et omnem viam iniquitatis odit. Ideo itaque et ad mandata omnia dirigitur, quia ea super terrena desideria diligit: et dirigitur, ne particeps 385 eorum fiat quibus dicitur: Natio prava et perversa. Et omnem viam iniquitatis odit, ut sit in eo quia est via, Domino scilicet nostro, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
35.16.1
LITTERA XI. Caph. LITTERA XVII. Phe.
35.16.1
Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo dilexit te anima mea. Declaratio sermonum tuorum illuminat me( Infra abest me), et intellectum dat parvulis. Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua concupiscebam. Adspice in me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non( ac ne) dominetur mei omnis injustitia. Redime me a calumniis hominum: et custodiam mandata tua( ut custodiam praecepta). Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. Exitus aquarum transierunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.
35.16.1
Admiratio non est ignoti. Testimonia Dei unde mirabilia, unde incomperta.-- Natura humani sensus ea est, ut ea mirabilia habeat, quae ante compererit. Ex compertis enim judicium admirationis exsistit. Caeterum nemo poterit ignorata mirari. Haec idcirco antea commemorata sunt, ut diligentius dicti prophetici ratio quaereretur. Contra opinionem enim generalis sensus haec dixisse existimatur VERS. 129. Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo perscrutata est ea anima mea. Nam cum prius secundum humanam consuetudinem oporteat perscrutari et reperire, et reperta mirari: huic testimonia Domini ante admirabilia sunt, et ob id perscrutatione sunt digna. Dicti autem hujus perfecti et pulcherrimi ea ratio est. Testimonia etenim Dei, id est, ea quae sub testibus scripta sunt, etiamsi per observantiam legis humanam infirmitatem ad cognitionem et famulatum Dei imbuant; quippe ubi castitas, pietas, pudicitia, charitas, veritas, innocentia, frugalitas et religio mandatur, et per quasdam 386 religionum consuetudines, hostiarumque diversitates divini honoris officium praecipitur: in quibus cum admiratio magna sit, pro peccatis oblata hostia, et datum pro redemptione animae munus, et agnus in sacramento paschae occisus; tamen in his plus de futurorum spe atque doctrina admirationis continetur. Haec itaque Prophetae huic admirabilia sunt. Sed quia per praesentes admirationes futurorum atque aeternorum bonorum exemplaribus admirabilia sunt, perscrutatur ea. Non inquirit tantummodo, in quo est rerum absconditarum diligens exquisitio; sed perscrutatur etiam, per adjectionem scilicet diligentioris exquisitionis, laborem suum in perscrutatione demonstrans. Neque tantummodo perscrutatur, sed perscrutatur ex anima, ad voluntatis officium animae intentione sociata.
35.16.2
Verba Dei, prophetarum dicta obscura sunt.-- Sequitur deinde, VERS. 130: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Et hic quoque sermo forte videtur a naturae nostrae consuetudine esse diversus. Cum enim ante intelligendum sit, et sic lumine intelligentiae utendum; quia noctem ignorantiae intelligentiae adeptae lumen apellat: Propheta tamen dicit declarationem verborum Dei prius illuminare, et post illuminationem intelligentiam praestare. Sed quae sint Dei verba, ante discendum est: et tunc illuminationis, ac postea intelligentiae ratio praestanda est. Verba Dei sunt, quaecumque prophetae locuti sunt. Cum enim Moyses verbis suis populo Hebraeo legis observantiam nuntiaverit; tamen in libro ejusdem legis ita scriptum est: Et dixit Dominus ad Moysen, Dic filiis Israel( Exodi III, 14). Usus igitur est his legislator verbis, quibus ei ut uteretur praeceptum est. Ergo verba Dei sunt, quae per officium licet humani oris audita sunt. Sed et magnus ille propheta ipso judicio Domini nostri Jesu Christi bene locutus, cum dixisset: Audi coelum, et auribus percipe terra; ait, quoniam Dominus locutus est: et post aliqua, quae querelis maximis increpabantur, dixit: Os enim Domini locutum est haec. Haec ergo omnia Dei verba sunt.
35.16.3
Sed declaratio verborum maxime necessaria est. Sunt enim sub velamine opinionis alterius praedicata, sunt secundum Apostolum allegorumena, sunt comparativis significationibus amphibola. Testis est Dominus haec eadem per Esaiam ita dicta esse Judaeis infidelibus exprobrans et dicens: Auditu audietis, et non intelligetis. Signata enim 387 omnia sunt, et per solam spiritalem doctrinam resignanda. Haec enim ad Danielem desideriorum virum dicta sunt: Vade Daniel, quia clausi sunt signatique sermones( Dan. XII, 9). Ait etiam Esaias: Dabitur liber iste in manus hominis scientis litteras, et dicetur ei, Lege haec, et respondebit: Non possum legere, signatum est enim.
35.16.4
Per Evangelia qui declarentur. Parvuli qui.-- Sed declaratio verborum mysticorum per Evangelia praestatur, ubi legis abscondita et occulta prophetica Domino in corpore manente panduntur, ex quibus primum fides discitur. Ibi enim ea, quae a prophetis dicta sunt, per eum rebus et operibus explentur. Cum virgo parit, cum Dominus Verbum est, et Verbum caro fit, et habitat in nobis, cum muti loquuntur, cum surdi audiunt, cum claudi incedunt, cum leprosi emundantur, cum caeci vident, cum daemoniaci curantur, cum mortui resurgunt: declaratio haec verborum Dei nostrae hanc naturae obscuritatem fidei luce illuminat. Nunc enim intelligimus resurrectionis gloriam, judicii potestatem, aeternitatis honorem. Et intelligimus haec parvuli: vel ad innocentiam renati, vel per ignorationem imperiti. Haec declaratio verborum Dei, et intelligentia parvulis praestita, cujus temporis aetatisque res esset, Dominus in Evangeliis demonstrat, dicens: Confiteor tibi, Domine, pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et intelligentibus, et revelasti ea parvulis. Ecce declarationis et illuminationis et intelligentiae tempus. Absconsa enim usque in hos dies declarantur, et declarata illuminant, et illuminantia intelligentiam parvulis subministrant: fiuntque per hanc intelligentiam sancti Spiritus jam capaces.
35.16.5
Os cordis spiritui pateat. Escas ad animae vitam capit.-- Denique id ipsum sequens sermo subjecit, dicens, VERS. 131: Os meum aperui et attraxi spiritum; quia mandata tua concupiscebam. Non de hoc utique humani corporis ore dixit, quod per labia concluditur ac patet. Nam spiritum officio narium magis quam oris haurimus. Laboriosius autem aditu oris in animam transfunditur: absolutius vero per naturalem cursum famulatu atque officio narium commeat. Sed os Scriptura non labiorum tantum, sed et cordis solita est nuncupare. Corde enim per fidem patente, et per desiderium ad hauriendum hiante, intelligentia doctrinae coelestis accipitur. Non animae hoc; sed cordis officium est. Apostolus enim ait, animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus: stultitia enim est ei. Et 388 idem doctor gentium ait: Lex enim non in tabulis lapideis scripta, sed in tabulis cordis carnalibus. Hoc ergo os suum Propheta pandens, attraxit Spiritum. Non enim ultro ingruit. Expetendus est, attrahendus est, et infantium modo tamquam lac innocens hauriendum. Ideo autem propheta os aperuit, quia meminerit sibi in psalmo altero dictum, Dilata os tuum, et adimplebo illud: et in lege scriptum sciat, describe haec in latitudine cordis tui. Corde enim Dei praedicatio, non ore suscipitur. Et secundum evangelicam praedicationem, verbum Dei ex corde malus abripit, quod ultra mel et favum in ore delectat. Ut enim per os in alimoniam corporis cibos sumimus, ita et per cor ad vivificandam animam escas doctrinae coelestis accipimus: quae nisi amplificato et patente corde attractae quodam modo fuerint, et non adibunt.
35.16.6
Aspicit Deus ad vindicandum, ad terrendum, ad miserendum.-- Sequitur deinde, VERS. 132: Aspice in me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum. Ad id quod dixerat, respice in me; mox addidit, et miserere. Scit enim Dominum etiam in ultionem impiorum poenamque respicere. Respexit enim, ut scriptum est, super castra Aegyptiorum, et colligavit axes curruum eorum. Et rursum: Respexit Dominus super Sodomam et Gomorrham. Respicit vero non solum ad poenam, sed etiam ad terrorem, cum dicitur: Aspicies in terram, et facies eam tremere. Propheta ergo non solitarium hoc orat, ut in se Deus respiciat, sed cum miseratione respiciat: neque cum miseratione tantum, sed secundum judicium diligentium nomen ejus.
35.16.7
Aspectus hic innocentia promerendus.-- Est quidem ex bonitate Dei misericordia; sed promerenda est haec a nobis studio innocentiae: ut in nos respiciat, qualiter respexit in Abraham, qualiter in Isaac, qualiter in Jacob, qualiter in Joseph, qualiter in Job, qualiter in Moysen. Scit enim ad haec misericordiae suae opera Deum solere respicere, cum dicitur: Dominus de coelo respexit in terram, ut audiret gemitum vinculatorum, et solveret filios interemptorum, et rursum: Respexit super filios pauperum, et non sprevit deprecationem eorum. Secundum ergo hoc judicium timentium Dominum orat ut Deus super se respiciat et misereatur: ut si jejunantem videt, si miserantem contuetur, si pium ac religiosum in omni opere conspicit, tunc secundum judicium eorum qui diligunt nomen suum ipse quoque Dei miseratione sit dignus. 389
35.16.8
Ad bene agendum homo suis viribus non sufficit.-- Dehinc sequitur, VERS. 133: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, ac ne dominetur mei omnis injustitia. Incedit quidem Propheta ex voluntate sua justitiae gressibus: sed scit undique ubi injustitiae dominationes imminere. Superius oraverat, ut in se Deus respiceret ac misereretur secundum eos qui diligunt nomen suum. Misericordiae autem, quam orat, hunc fructum esse sentit, ut gressus sui dirigantur, non secundum saeculi vias, non secundum humanam gloriam, non secundum corporis voluptates, sed secundum eloquium Dei. Si nihil impedimenti usquam occurreret, si adversantes sibi non undique adessent; suis ipse viribus in ea quae agere vellet confirmaretur. Sed ubi insidiae sunt, ubi bellum est, opus est potioris auxilio, ne in se dominetur omnis injustitia.
35.16.9
Tentationum utilitas. Orandum ne vincant.-- Non ut a se absit, sed ne dominetur sui orat. Scit per tentationes ad gloriam perveniri. Meminit Abraham et peregrinationis injuria, et amittendae uxoris metu; et per immolandi filii dolorem fuisse tentatum. Scit Job omni tentationum esse militia perfunctum. Recolit Joseph cum a fratribus venditur, cum a domini sui conjuge ad adulterium compellitur, cum carcere poenae reservatur, gloriam maximae fidei per haec injustitiae tentamenta meruisse. Dominationem injustitiae propheta metuit: tentationem vero ejus non recusat. Dirigendos autem esse a Domino gressus suos secundum eloquia sua meminit: ne iniquitas, quae tentatura sit, potestatem possit habere dominandi.
35.16.10
Calumnia quid. Aegre cavetur. Hac impetiti sancti.-- Post quae id consequitur, VERS. 134: Redime me a calumniis hominum: ut custodiam praecepta tua. Humana tentatio gravis non est, Apostolo dicente: Tentatio autem non apprehendat vos, nisi humana; sed calumnia gravis est. Calumnia autem ea est, vel cum bono operi facinoris mali nomen ascribitur, vel cum specie blandiente internae malitiae virus occulitur. Neque enim ejus directae malevolentiae opus est, sed fallax, et subdolum, et sub specie bonae voluntatis malitiae operatione desaeviens. Et difficile est cavere a talibus, qui sub nomine fratrum inimici sunt, sub nomine amicorum hostes sunt, sub filiorum specie parricidae sunt, sub specie unanimitatis, conjugum inevitabile malum sunt. Abel justum Cain scelestus per familiaritatem fratris occidit. Noe Deo probatum Cham filius ejus irrisit. Esau Jacob exsulem esse a paterna domo fecit. Validissimum praeliatorem 390 diaboli Job sola uxor ejus tentavit inflectere. Hunc ipsum sanctum prophetam quae calumniae hominum fefellerunt? Quoties Sauli proditus est? Quotiens quibus in locis ageret nuntiatus est? Ubique ei calumniantium insidiae adfuerunt.
35.16.11
Qui vitanda sit.-- Novit haec Dominus domesticae calumniae scandala gravissimum solere fidei excidium afferre, dicens: Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, et si pes dexter, aut manus scandalizat te; erue et abscide abs te. Non de membris corporum haec locutus est, cum scandala nec pes nec manus possit afferre; sed de conjunctissimis nobis ac maxime necessariis membris, quia omnes unum corpus sumus in Christo, haec jubet: ne domesticis calumniis ac scandalis penes nos manentibus aliqua nobis vitiorum labes adhaereat. Ergo Propheta si ab his redemptus esset, custoditurum se praecepta Dei pollicetur: quia istae domesticorum omnium calumniae impedimentum fidei frequenter afferrent.
35.16.12
Qui videntis nos Dei lumen accipiamus.-- Dehinc sequitur, VERS. 135: Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. Vultus Domini quidem est super facientes mala, ut expugnet de terra memoriam eorum, sed sicut Deus respicit ad poenam, respicit et ad misericordiam; ita et vultum suum ad utrumque deflectit. Sed hanc faciem Domini ad illuminationem suam Propheta orat. Ex majestate enim et vultu videntis nos Dei lumen accipimus, et deflexus in nos misericordiae suae vultus ad gratiam spiritalis virtutis irradiat. Vel certe cum judicii die aderit, cum visibilis nobis in gloria paternae majestatis assistet; tunc nos faciei suae lumine illuminabit. Ut enim quaedam metalla atque gemmae naturae suae fulgorem in ea quae sibi proxima sunt refundunt, et aemulantem speciem ex vicina sui specie praestant; et ut Moyses ex contemplatione gloriae Dei lumen accepit, ita ut honorem gloriae suae contemplari populus non posset: sic et Propheta servum se Dei confitens illuminari precatur, et conformis secundum Apostolum effici gloriae Dei, et justificationes Dei doceri, ut a se non ex parte, neque per legis umbram, sed facie ad faciem, et spiritali contemplatione cernatur.
35.16.13
Poenitentia non debet desinere. Quid sit.-- Dehinc sequitur, VERS. 136: Exitus aquarum transierunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam. Conscius peccatorum veterum, ut historia ipsa docetur, licet toto corde se ad 391 Deum direxit; tamen quia et peccati sui dolorem psalmo anteriore et ipse jam scripserit, tunc cum Nathan propheta arguente crimen suum recognovit et flevit: nunc quoque non desinit verae poenitentiae lacrymis facti veteris crimen abluere, dicens, Exitus aquarum transierunt oculi mei: fontes scilicet lacrymarum suarum, fontes fluminum esse transgressos. Haec enim poenitentiae vox est, lacrymis orare, lacrymis ingemiscere: et per hanc confidentiam dicere: Lavabo per singutas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo( Psal. VI, 7). Haec venia peccati est, fonte fletuum flere, et largo lacrymarum imbre madefieri. Sed servavit cum ratione temporis, et fidei jam immobilis firmitatis, dicti quoque sui temperatissimi modum. De praeterito enim dixit: Quia non servaverunt legem tuam. Confessio quidem criminis semper in tempore est; quia oporteat peccati poenitentiam non desinere: finis autem peccati anterioris est temporis: quia vera peccati confessio est, sine intermissione temporis poenitere; peccati vero poenitentia est, ab eo quod poenitendum intellexeris, destitisse. Atque ob id Propheta nec confiteri peccatum desinit, et peccatum ex praeterito confitetur.
35.17.1
LITTERA XI. Caph. LITTERA XVIII. -Zade.
35.17.1
Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. Tabefecit me zelus domus tuae( tabescere me fecit zelus tuus): quia obliti sunt verba tua inimici mei. Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud. Adolescentior sum ego et contemptus: justificationes tuas non sum oblitus. Justitia tua justitia in aeternum( justitiae tuae in aeternum), et lex tua veritas. Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi et vivam( eorum, et vivificer).
35.17.1
Fides justum Deum, etiam cum punit, fatetur.-- Indefessa et perseveranti fide necessarium est, ut immobilis in nobis et inconcussa confessio sit; ne vel aliqua 392 temporum injuria, aut persecutionum dolore commoti, devotionis studium relaxemus: sed si quando morbi vexabunt, passiones et cruciatus corporum desaevient, damna defatigabunt, luctus et orbitates affligent; semper utamur hac qua nunc Propheta usus est voce dicens, VERS. 137 et 138: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam valde. Meminerimus enim primum eum, qui universorum Dominus est, justum esse, et judicia ejus recta esse. Cur enim in suos iniquus sit? Cur in eos, quos ipse genuit, injustus sit? Bonitatis suae immensitas non sinit istud de eo existimari. Genuit nos non ad injuriam, genuit non ad originis nostrae naturae dolorem: si quid est quod patimur, ex judicio bonitatis suae accidit. Vinci diabolum patientiae nostrae virtutibus delectatur, et probari nos per luctus et dolores et damna desiderat: ut nihil in servos suos saeculi potestas sibi esse juris et damnationis intelligat. Quaecumque jussit, justa et testata et vera sunt cum augmento adjectionis; valde enim vera sunt.
35.17.2
Impatientia aerumnarum Deo contumeliosa. Zeli causa. Jejunii dies.-- Et quia rarum est horum observantem esse; et( etiam) difficile est inconcussam fidem inter has saeculi procellas et inter haec humanorum vitiorum naufragia dirigere; quia si quid adversi accidit, prona in Deum querela est. Deum enim inter damna sua avarus accusat. Deo cum invidia fletuum suorum orbatus irascitur. Deo injustitiam, qui ad confessionis gloriam persecutionibus probatur, exprobrat. Universorum stultissima haec querela est, cum injustitiae Deum per impatientiam impii doloris accusant. Et idcirco propheta subjecit, dicens, VERS. 139: Tabescere me fecit zelus tuus; quia obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Dei zelo ad omnia vitia nostra et crimina exanimatur propheta. Habet hanc etiam natura humana consuetudinem, ut si quando eorum, quos diligimus, voluntati adversari aliquos viderimus, zelo ejus cui non paretur utamur. Quantus autem nobis dolor est, cum unum ex Dei populo effici videmus saeculi ministrum, et operarium diaboli, et vas mortis, et materiam gehennae? Zelo ergo Dei irascitur, quisquis Christianum jejunii die luxuriantem conviviis viderit. Zelo Dei irascitur, qui insolentem in fratres ministrosque conspexerit. Zelo Dei irascitur, quisquis diversari in stupris sanctificatum jam in Christo corpus arguerit.
35.17.3
Zeli exempla.-- Zeli hujus et Apostolos meminisse accepimus, cum Dominus templum ingressus, 393 flagello ex funibus omnes vendentes et ementes ejecit: et ejus zeli, de quo scriptum est, Zelus domus tuae comedit me. Efficimus enim nos interdum templum Dei, aut domum negotiationis, aut speluncam latronum. Templum enim Dei, secundum apostolum, corpora sunt, quae in Christo sanctificata sunt. Et haec eadem corpora, cum cogitamus atque agimus stupra, caedes, furta, falsitates, rapinas, speluncam latronum constituimus; cum autem saeculi negotiis, et negotiationum commerciis laboramus, tunc domum Dei domum negotiationis efficimus: ut quae orationis sedes esse debebat, fiat vel latibulum latrocinantium, vel domus negotiationum. Hoc ergo zelo Dominus, ut istius modi homines de templo ejiciat, commovetur. Usi sunt et hoc zelo probabiles et accepti Deo viri. Nam et Phinees ob hunc zelum meruit judicium pacis aeternae. Cum enim fornicati essent filii Israel, et Dei zelo incitatus in poenam eorum fuisset; tunc ait Dominus, Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis sedavit furorem meum a filiis Israel, in eo quod requievit ab animatione anima mea: quia zelavit zelum meum. Sanctus ille et in coelestem habitationem raptus in corpore Elias propheta ait, Zelans zelavi, quia dereliquerunt te filii Israel et prophetas tuos occiderunt: et ego derelictus sum solus.
35.17.4
Verbi Dei immemores odio digni.-- Tenet itaque et hunc prophetam zelus iste. Videt enim irreligiosas damni querelas, impios luctuum fletus, profanam legis Dei oblivionem: et idcirco haec agentes, inimici ejus sunt. Nullum enim religiosis viris cum talibus esse jus amicitiae potest, quando declinandi detestandique sint odio irreligiosorum. Nam id ipsum psalmo altero docetur, cum dicitur: Odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam: perfecto odio oderam illos. Abrahae quoque Dominus dixit, Qui te maledixerit, maledictus erit, et inimicus ero inimicis tuis, et adversantibus tibi adversabor. Si Abrahae inimici, Deo inimici sunt; quales nobis esse oportet, quos Deo videmus inimicos?
35.17.5
In verbis Dei nil inane, nil non verum.-- Causam deinde affert cur eos oderit, qui verborum Dei fuerint obliti: non enim sunt inania, non terrena, non levia. Ait enim, VERS. 140: Ignitum eloquium tuum valde: et servus tuus dilexit illud. Non explicat proprietatem verbi hujus latina translatio. Quod enim nobiscum 394 ignitum, id graece πεπυρωμένον scribitur. Πεπυρωμένον autem id significat, quod tamquam conflatum igne purgatum sit. Quaecumque metalla igne conflantur, sordem in se alienam atque inutilem non continent; totum, quidquid in his residet, verum et perfectum et omni vitiorum contagione purgatum est: ut eloquium Dei est, aeternorum in se bonorum continens fidem. Hinc illud est quod in Evangeliis Dominus ait: Iota unum, aut apex non praeteribit ex lege, donec haec omnia fiant. Vera enim omnia sunt, et neque otiose neque inutiliter constituta Dei verba: sed extra omnem ambiguitatem superfluae inanitatis ignita: et ignita vehementer, ne quid illic esse quod non perfectum ac proprium sit existimetur. Haec itaque diligit servus ejus. Non solum haec agit, sed etiam diligit: quia operationi obedientiae praestat dilectionis operatio. Obedientia enim sola plerumque terroris est: caeterum dilectio non nisi ex devota mentis voluntate proficiscitur.
35.17.6
David junior et contemptus in regem est electus.-- Dehinc ait, VERS. 141: Adolescentior sum ego et contemptus: justificationes tuas non sum oblitus. Ex persona quidem sua propheta haec loquitur; sed competunt et nostri temporis populo: et quatenus id David de se dixisse credatur, absolute ostenditur. Samuel enim propheta venire ad Jesse domum a Deo jussus est, ut unum ex filiis ejus in regem ungeret. Quo cum venisset, adesse omnes filios Jesse jubet. Videt deinde natu majorem, specie pulchrum, habitu et proceritate eminentem: sed responso ita monetur: Ne inspexeris in pulchritudinem ejus ac magnitudinem, quia non ita videt homo ut Deus. Homo enim in facie videt, Deus autem in corde. Adest et secundus, adest et tertius, adsunt et omnes, quos tunc Jesse praesentes habebat: sed nullus de praesentibus exstitit qui placeret. Verum quia propheta Samuel non mendacem sciret eum, qui se adesse jussisset, et ex iis qui praesentes erant intelligeret nullum a Deo esse electum; Jesse ait, Numquid est tibi adhuc filius? Qui respondit: Est mihi modicus, quem dereliqui in pastorali. Hic ergo electus a Spiritu Sancto, et unctus in regem est: et ex juniore atque contempto, gloriam et prophetae et regis accepit.
35.17.7
Populus junior emit primogenita.-- Ad populum vero, qui et junior est, et ante contemptus est, haec ita pertinent. Erat enim in vitiis saeculi, erat in ignorantiae nocte, erat in agresti ac rustica et ruinosa terreni corporis 395 domo. Sed hic justificationum Dei non obliviscitur, hic reprobato populo seniore junior in haereditatem familiae eligitur. Emit enim Jacob primogenita Esau, quae sibi ille tamquam moriturus inutilia existimavit. Scit has populus junior nativitatis suae primitias aeternas nec morte intercipi posse. Has igitur non obliviscitur, quas senior et desperavit et vendidit.
35.17.8
Fide emit quod senior perdidit infidelitate. Lex qui jam veritas facta est.-- VERS. 142. Denique id ipsum sequenti versu docet: Justitiaetuae in aeternum, et lex tua veritas. Has justitias non cogitavit populus ex Aegypto progressus, cui mare aruit, cui columna nubis de die, nocte autem columna ignis famulata est, cui manna matutinum coelum subministravit, cui viginti septem regna cesserunt, cui Jordanis stetit aridus, cui muri Jericho ad sonum exercitus, et arcae testamenti circuitum conciderunt. Has Dei justitias scit populus qui est junior aeternas. Has quia aeternas sciret, emit fide: has quia moriturum se crederet senior, vendidit infidelitate. Populo enim juniori lex veritas est. Nam vere nunc ab eo circumcisio cordis per Jesum iteratur ad vitam, vere per mare hujus saeculi transit in promissam sibi terram, vere coeleste manna sumit aeternus, vere in Jordane laetatur renatus, vere pascha Agni sanguine liberandus immolat, vere in azymis sinceritatis epulatur, fermentoque antiquae malitiae purgatur: jam non legis ei umbra, sed veritas est.
35.17.9
Veritatis causa patientium vox et opus.-- Scit autem ob hanc veritatis confessionem multis se persecutionibus hic junior populus urgeri. Hinc enim sunt in toto orbe terrarum beata fidelium confessorum et sancta martyria. Hinc plures patrimoniis expoliati, exiliis dispersi, vincti, caesi, usti, necati: sed fideli semper mandatorum meditatione omnia, quaecumque ingruerunt, confirmatae fidei virtute vicerunt. Et ideo ait, VERS. 143: Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. Urgeant licet pugnae, intententur exilia, proscriptiones adhibeantur, mortes non dico inferantur, sed cum poenarum ingeniis innoventur: vox tamen ea esse semper fidelis viri debet, Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. Non vi occupante, non oblivione temporis subrepente, 396 meditationem a nobis mandatorum Dei abesse convenit.
35.17.10
Intelligentia, donum praecipuum.-- Dehinc ait, VERS. 144: Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi eorum, et vivificer. Non contentus est Dei testimonia in praesens tantum aequa et existimare et exspectare: aequitatem eorum in aeternum sperat, et per superiores tribulationes et angustias obtinere ea quae aeterna sunt nititur. Nihil aeternum esse dives ille evangelicus existimans, beatitudinem praesentem suam poenali morte mutavit. Aeterna autem Dei testimonia Lazarus pauper expectans, et Abrahae sinu continetur, et miseriam vitae laboriosae beatae quietis honore demutat. Horum intelligentiam propheta orat, donum scilicet inter multa dona praecipuum spiritalium gratiarum: et per eam se vivificari deprecatur. Sicut enim nunc in praesens testimonia Dei et mandata meditatur; ita expectat aeterna: et sicut vivit corporis vita, ita et per intellectum quem a Deo acceperit, ut aeterna gloria vivat, expostulat.
35.18.1
LITTERA XI. Caph. LITTERA XIX. Koph.
35.18.1
Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. Clamavi ad te, salvum me fac: et custodiam mandata tua. Praeveni in maturitate, et clamavi: in( et in) verba tua speravi. Et praevenerunt oculi mei diluculo, ut meditarer eloquia tua. Vocem meam, exaudi, Domine secundum multam( infra abest multam), misericordiam tuam: secundum judicium tuum vivifica me. Appropiaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. Prope es, Domine, et omnia mandata tua veritas. Ab( in) initiis cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea.
35.18.2
397. 1. Clamor oris, non cordis, in oratione prohibitus.-- Inter multa evangelicae doctrinae praecepta, silentium a nobis orandi Dominus exegit: ut taciti et ex secreto cordis precaremur, neque in eo vocis potius esset officium quam mentis: Deo orationis nostrae secreta, quia secretorum inspector est, audiente. Ergo contrarium evangelicis institutis videtur hoc quod ait Propheta, dicens, VERS. 145: Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. Sed scit Propheta clamorem potius cordis oportere esse, non vocis: et idcirco de corde clamat. Non hic elatae vocis est sonus est, neque corporalis auditio, sed clamor fidei, clamor mentis: usque ad thronum Dei, non nisu vocis, sed fidei spiritu efferendus. Ille enim ad Deum toto corde clamat, qui magna postulat, qui coelestia precatur, qui aeterna sperat, qui innocentis timoris vivit officiis.
35.18.1
Clamat peremptus Abel. Moyses tacens fide clamat. Spiritus clamor.-- Sic et in hujus mundi exordio, justus Abel etiam peremptus magna loquitur et clamat. Scriptum est enim: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me. Non humilis sanctorum querela est, nec depressa fidelium oratio est. Altum est quod postulat, excelsum est quod expectat, clamore personum est quod precatur. Urgebat Pharao infestis Dei populum agminibus, mare rubrum fugae obsistebat, conclusus undique Israel jam ad mortem videbatur, hoste proximo, mari obvio. Inter haec nullam Moysi ad Deum vocem fuisse Scriptura testatur: stabat moestus, stabat tacens, sed secreto cordis sui personans, et orationis suae fide clamans. Vox enim istud divina testatur, dicens: Dixit antem Dominus ad Moysen, Quid proclamas ad me? Silebat ille; sed oratio fidei ejus clamor ad Deum erat. Novit et Apostolus hunc in viris fidelibus spiritus esse clamorem, cum dicit: Spiritus enim in cordibus nostri clamat, Abba pater. Penetrat hic silentii clamor usque ad aures Dei; sed aures non clamorem, sed fidem audientes; fidem quae non terrenas opes poscat, non gloriam inanem caducamque desideret, non quae moritura corporis gaudia precetur. Exiguis 398 quidem epistolas suas Apostolus litteris scribit, et communis haec ei elementorum atque apicum forma est: sed novit has ingentes esse litteras suas, dicens: Ecce qualibus vobis litteris scripsi mea manu: Magnitudinem sensuum, et praeceptorum utilitatem litteris talibus comprehendens. Clamat igitur Propheta ex toto corde. Et quia ex corde clamat, ut audiatur orat: et auditus haec postulat, ut justificationes Dei exquirat. Scit has esse occultas et latentes, et umbra legis obductas. Has optat inquirere, ad quas multis opus sit magnisque rebus, clamore cordis, exauditionis merito, inquisitionis officio.
35.18.2
Salus quo ordine postulanda. Oratio labiorum. Stipendium salutis.-- VERS. 146: Sed qui clamavit ut audiretur et inquireret justificationes Dei, nunc clamat ut salvus fiat et custodiat testimonia Dei. Quantae autem modestiae ordinem tenuit? Non statim clamorem suum sperare ausus est proficere in salutem. Prius fuit ut auditione dignus esset, prius fuit ut justificationes inquireret. Merenda fuit auditio, adhibenda inquisitio: et salus post ista speranda. Nos vero salutem tamquam debitum postulamus: et veluti Deo sit hanc eamdem praestare necesse, primis ab eo precibus oramus. Atque utinam cordis clamore loqueremur. Labia tantum nostra, sensu peregrinante, quod nesciunt murmurant, et officium corporis mens in res alias occupata non sequitur. Propheta vero cum post tot praecedentes antea preces ut salvus esset orasset; salutis ipsius stipendium docet, dicens: Et custodiam mandata tua. Haec fidei nostrae militia est, custodire mandata, et veluti secreto fidelissimo hunc thesaurum depositi et commendati nobis praecepti reservare.
35.18.3
Juveniles anni Deo dicandi.-- Qui vero clamavit, et testimonia Dei, id est, sub testibus coelo ac terra et angelis scripta custoditurum se professus est, addidit adhuc et meritum obtinendae salutis, dicens, VERS. 147: Praeveni in maturitate, et clamavi, et in verba tua semper speravi. Non expectavit infirmam ad vitia senectutem, neque defervescentibus longo usu luxuriae aestibus frigidae aetatis tempus elegit. sed maturitatem 399 omnem fide et religione praevenit, vincens per continentiam juventutem, et comprimens lascivientes annos, senectutis maturitatem modestae et castae adolescentiae tranquillitate praeveniens. Et Prophetae clamor est, sperantis in Dei verba; non aliquando, sed semper. Finis enim nullus est spei nostrae: sed in coelestes res semper extenditur, et in aeterna Dei promissa procedit. Nullum tempus vacuum habet, nullum otiosum.
35.18.4
Vigiliae meditationis antelucanae.-- Denique id sequitur, VERS. 148: Et praevenerunt oculi mei diluculo, ut meditarer eloquia tua. Qui in maturitate clamore praevenerat, nunc ipsos dies meditationibus praevenit. Vigilat ille diluculo, non expectat ut gravatos somno oculos lux infusa proturbet. Vigilat ille, et ipsum redeuntem lucis ortum orationibus operitur: nunc prophetarum dictis occupatus, nunc psalmorum hymnis intentus, nunc patriarcharum et sanctorum gestis negotiosus, omni eloquium Dei tempore et assiduitate meditatus.
35.18.5
Dei misericordiae, non suis meritis confidere.-- Dehinc sequitur, VERS. 149: Vocem meam exaudi secundum misericordiam tuam, Domine: secundum judicium tuum vivifica me. Discamus modestiam ex dictis Prophetae tot superioribus, clamore cordis, justificationum inquisitione, custodia testimoniorum Dei, et continentia juventutis, et antelucanae meditationis vigiliis: et per haec omnem in misericordia Dei spem reponens postremo audiri vocem suam secundum misericordiam rogat, et misericordiam secundum judicium Dei postulat. Nos si semel jejunamus, satis fecisse nos arbitramur: si aliquid ex copia domesticarum facultatum inopi damus, implevisse nos justitiam credimus: jejunantes ut aut placeamus hominibus, aut corpora cibis fessa relevemus, et inter ipsa jejunia, stupra, caedes, injurias, odia cogitantes; donantes autem exiguum nescio quid, dum pulsantem fores nostras inopem non sustinemus, aut dum bonitatis famam inani et otiosa hominum opinione sectamur; et deberi nobis ut audiamur existimamus. Sed totum 400 a Deo propheta sperat, totum ex misericordia ejus expectat. In operibus quidem bonitatis totius ipse perfectus est: sed satis esse hoc sibi non putat ad salutem, nisi secundum miserationes Dei et judicia misericordiam consequatur.
35.18.6
Accedens ad infestandos fideles, recedit a lege Dei.-- Numquam autem otiosus est, numquam non infestantes insectantesque proximi sunt: vita ejus omnis secundum Scripturae fidem in insidiis fuit. Sed et quisquis nunc placere Deo vult, displiceat impiis necesse est. Et idcirco ait, VERS. 150: Appropiaverunt persequentes me iniquitati; a lege autem tua longe facti sunt. Haec quidem de se, cujus infestata fuit undique vita, dixisse creditur. Sed qui in psalmo hoc humanae doctrinae ordinem tenet, ad eruditionem nostram omnia temperavit: ut cognosceremus eos, qui proximi injuriae fidelium fierent, a Dei lege longe abesse. Quanta enim fit in sanctos injuriae accessio, tanta fit ex Dei lege decessio. Cavendum autem est, ne quando nos adversum fratres ira commoveat, ne quando invidia stimulet, ne quando aemulatio irritet: ut aliquid in eos irreligiosum aut fastidiosum agamus, quorum injuriae cum assistimus, tum a Dei lege desistimus.
35.18.7
Deus ubique totus, ut anima in omnibus membris, tota. Ea illaesa putre reciditur membrum.-- Dehinc sequitur, VERS. 151: Prope es, Domine, et omnia mandata tua veritas. Alio in loco legimus: Deus appropians ego sum, et non Deus de longe, dicit Dominus. Non corporalibus locis Deus continetur, neque finibus aut spatiis divinae virtutis immensitas coartatur. Adest ubique, et totus ubicumque est: non pro parte usquam est, sed in omnibus omnis est. Beatus Apostolus Atheniensibus philosophiae inanitate ridiculis pro concione respondens ait: Non longe a nobis manentem quaerimus Deum: in ipso enim vivimus et movemur et sumus. Et Spiritus Dei, secundum prophetam, replevit orbem terrarum. Et rursum: Nonne coelum et terram ego impleo, dicit Dominus? Nihil a Deo vacat, nihil indiget. Ubique est, modo animae corporalis, quae in membris omnibus 401 diffusa, singulis quibusque partibus non abest. Etiamsi privata quaedam ei et regia in toto corpore sedes est; tamen in medullis, digitis, artubus infunditur. Jam si corruptis aliquibus corporis membris recisione erit necesse, cum usum suum eadem membra vitiis emortua non habebunt: id quod putre caducae carnis est, sine detrimento animae recidetur. Ipsa enim corporis nostri anima sanis et integris admixta membris est: et cum eadem fuerint et putria et recidenda, non sequitur.
35.18.8
Deus etsi ubique, vitiosis qui non insit.-- Haec quidem superflue divinae naturae ad comparationem similitudinis conferuntur: quia incomparabile est quidquid aeternum est, nec recipit configuratae( creatae) veritatis speciem, ininitiabilis divinitatis exceptio. Sed intelligentiae nostrae istius modi coaptatur exemplar: ut per id secundum coelestium dictorum auctoritatem, incorporalem et immensum Deum circumscripto huic et corporali mundo intelligeremus admixtum, vitiosis vero et per opera sua emortuis non inesse. Quin etiam adhuc divinarum atque invisibilium rerum intellectus ex contemplatione corporalium rerum naturisque sectatur. Solem videmus in quadam coeli parte, pro ut ei cursus est, demorantem: et certe ubique protenditur, ubique adest, et quantus per omnia est, ita ubicumque tantus infunditur. Sed si in clausas domorum fenestras incidet, lumen quidem illius praesto est, sed ipsa sibi lucem ejus quae obserata sunt denegabunt.
35.18.9
Praesentia Dei nos vult cautos.-- In omnibus igitur vitae nostrae operibus circumspecti, et ad Deum patentes esse debemus: primum ut liberis et per innocentiam patulis cordibus nostris lumen suum dignetur infundere: deinde uti nos in divinitatis suae sinu agere credamus, neque eum abesse cum irascimur, cum caedimus, cum contemnimus, cum maledicimus, cum inebriamur, cum libidinamur, cum divina et humana negligimus, majore contumelia ejus intra quem haec agimus peccantes.
35.18.10
Sed ad id etiam illud accedit, quia mandata 402 sua veritas est. Nihil illic anceps, nihil dubium, totum veritatis absolutione perfectum est: quae hoc majore periculo negliguntur, quo magis veritatis praecepta sunt constituta.
35.18.11
Testimonia Dei ab initio saeculi ac deinceps.-- Quatenus autem id propheta subjecit cognoverit, dicens, VERS. 152: In initiis cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. Haec licet propheta de se dicat, legem Dei ab exordio ipse cognoscens, universae aetati tamen congruunt, quae ab institutione mundi doctrinis Dei sit erudita. Qui enim statutam Adae voluntatis legem meminit, qui ipsam illam Evae creationem didicerit, qui maledictionem serpentis audierit, qui clausum vitae lignum Cherubim flammeo gladio et convertibili legerit, qui occisi Abel clamantem sanguinem scierit, qui poenae et in Cain et in Lamech numerum reputet, qui translatum Enoch, qui reservatum Noe, qui benedictionem Sem et Japhet, et maledictionem Cham scrutatus sit, qui Melchisedech sacerdotem, qui Abraham electum, Isaac promissum, Jacob praelatum, Joseph venditum, sanctificatum Judam, Moysen nutritum, eruditum, et post ingentia latae legis sacramenta in verbo Dei mortuum, et Jesum divisorem promissae terrae, et auctorem iteratae circumcisionis intelliget: profecto uti prophetae voce poterit: In principio cognovi de testimoniis tuis; quia in aeternum fundasti ea. In omnium enim superius memoratorum virorum vita atque gestis aeternorum bonorum spes continetur: et per eos ad doctrinam evangelicae praedications imbuimur. Sed quae fundata sunt, in aedificationem futurae domus praeparantur. Aedificamur enim secundum beatum Paulum super fundamentum prophetarum et apostolorum, in quibus testimonia Dei fundata sunt in aeternum, ubi extruetur coelestis illa et regia civitas sancta Jerusalem: quae domus Angelorum frequentantium, et electorum primitivorum est, cujus fundamenta sunt vivi lapides pretiosaeque gemmae in Christo viventes, resurgentes, regnantes, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.