Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Tractatus super psalmos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21450 Trsups
36.1
403 LITTERA XX. Resch.
36.1
Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. Longe est peccatoribus salus: quia justificationes tuas non exquisierunt. Miserationes tuae multae nimis( Infra, sunt Domine valde) Domine: secundum judicia tua( judicium tuum) vivifica me. Multi qui persequuntur et tribulant me: a judiciis tuis( de testimoniis) non declinavi. Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt. Vide quia mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me. Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae.
36.1
In humilitate mandatorum omnium caput ac summa, omnia fidei nomina et praemia.-- Multa quidem nobis atque magna sanctus propheta fidei confessionisque suae toto in psalmo proposuit exempla: per quae formam in se ipso caeteris credendi, agendi, intelligendi, ignorandi, sperandi, precandique constituit, evangelicum virum perfecta legis observatione consummans. Et quamquam omnia, quae vel divinae voluntati placita, vel humanae spei proposita sunt, aut agat aut testetur aut speret; meminit tamen in quo observantiae genere mandatorum omnium caput ac summa consistat; scitque quid a Domino suo, etiam ab ipsis, quibus committendae claves coelorum erant, Apostolis quaereretur. Namque cum inter se opinionibus ac studiis dissiderent, sibique singuli principatum humana contentione praesumerent, dum praestantiorem se caeteris unusquisque esse aut optat aut poscit; Dominus meriti hujus ac nominis praemium unde petendum esset ostendens, ait: Qui vult esse ex vobis major, fiat omnium minimus: omnis enim qui se humiliaverit exaltabitur, et qui se exaltaverit humiliabitur. In humilitate scilicet docuit omnia fidei nomina et praemia contineri. Utilissimum itaque est, obedientes divinis praeceptis omnem intra se ipsos humanae insolentiae ac petulantiae inanitatem fractam protritamque cohibere, seseque, Dei et magnificentia et miseratione 404 reputata, intra humilitatis modestiam continere.
36.2
Humilitatem solam David ostentat. Ultionem sui Deo reservat.-- Ob quod hic nunc sanctus et rex propheta et Deo ac Domino suo secundum carnem in seminis sui originem deputatus, inter has saeculi infestationes ac spiritalium nequitiarum pugnas sola ac tali ad Deum precationis suae ambitione proclamat, VERS. 153: Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. Non regni opes, non spiritum prophetiae, non alia aliqua humanae jactantiae nomina conspici in se, sed humilitatem, precatur. Non enim adversum insectantes se armis belli resistit, nec humanae indignationis impatiens rapit ad ultionem suam et potentiae tempus et regni. Sed sciens hanc divinae voluntatis esse sententiam: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus, non obliviscitur legis Dei in humilitate retinendae, sed eripi se ob id quia sit humilis deprecatur: memoriam legis Dei in humilitatis conservatione esse declarans.
36.3
Judicium illius rectum.-- Reservans itaque omnia judicio divino, et eripi se ob humilitatis meritum deposcens, qui in nullo adversum Dei constitutiones, adversum odia humana, adversum praesentium molestiarum patientiam moveretur, nihilque in hoc nunc saeculo sibi de his judicandum esse decerneret, consequenter haec addidit, VERS. 154: Judica judicium meum, et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. Magnae et securae conscientiae vox est, judicii sui judicium postulare: ut ad id quod statutum a se sibique complacitum est, etiam divinae sententiae examen exoptet. Non hic aut alios aut se ipsum dijudicans, corrupti sensus opinione deflectitur: neque a veri judicio, ira, aut gratia, aut odio, aut amore decedit: non ignarus hujus evangelici mandati: Quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis.
36.4
Redemptionem per Christum exspectat.-- Sed ne ille quidem judicii sui judicium pertimescit, qui ait: Ego autem non judicavi quidquam scire me, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. In hac igitur judicii sui securitate propheta tempus redemptionis exspectans, redimi se et propter eloquia Dei vivificari precatur. Venundati enim sub peccato, redemptione et justificatione in sanguine Domini liberabimur. Hoc legislatio, hoc omnis spiritus prophetiae, hoc patriarcharum spes, hoc Angelorum voces, hoc toto saeculi tempore divini eloquii sermo testatus est: ob quod redimi ac vivificari se deprecatur.
36.5
Ignoratio voluntaria caret venia.-- Sed haec eadem eloquia Dei, ut piis spebus 405 vitam redemptionemque denuntiant, ita impiis non relinquunt. Nam expectationem prophetae haec de peccatoribus mox sequuntur; VERS. 155: Longe est a peccatoribus salus; quoniam justificationes tuas non exquisierunt. Non habet veniam ignoratio voluntatis: quia sub scientiae facultate nescire, repudiatae magis quam non repertae scientiae est reatus. Ob id enim longe a peccatoribus salus est, quia non exquisierunt justificationes Dei: cum non utique ob aliud consignatae litteris maneant, quam ut ad universorum scientiam notionemque defluerent. Sed sciens propheta, cum a peccatoribus non exquirentibus justificationes Dei salus longe sit, juxta tamen Dominum esse his qui recto sunt corde; secundum etiam illud Apostoli, Vos qui eratis longe, facti estis prope; ne et ipse, et ab ipso salus longe sit, cognitionem justificationum Dei expetit.
36.6
Legis sacramentis aeterna praeformabantur.-- Non ignorat quantum in his sacramentum nostrae salutis expressum sit per quasdam praefigurationum aeternarum in rebus praesentibus notiones; in Hebraeo scilicet sex tantum annis serviente, et post hoc idem sexenii tempus, et terra omni in otium relinquenda, et fructibus ejus etiam bestiis deputandis; in Jubilaei quoque anni, id est, quinquagesimi lege, per quam et laxatis pactionibus debitorum, et agris omnibus ad dominorum si qui forte veniissent jura redeuntibus, nova et coelestis rerum omnium et remissio et reformatio praenuntiatur. Et quia ab his, qui non ista exquisierint, salus longe est; totus in exquirendis his Propheta detentus, et divinae atque aeternae misericordiae justificationes in speculo contemplans subjecit, VERS. 156: Miserationes tuae multae sunt, Domine, valde secundum judicium tuum vivifica me. Valde itaque multae sunt miserationes Dei: modum enim humanae opinionis excedunt.
36.7
In aerumnis a Deo non movetur David.-- Sed confidentem in his Prophetam, ac se vivificandum in Dei judiciis sperantem multorum extrinsecus odia et insectationes fatigant. Verum misericordiarum ejus, quarum secundum eumdem Prophetam non est numerus, non immemor, de testimoniis ejus non declinavit. Sequitur enim, VERS. 157: Multi qui persequuntur me et tribulant me: de testimoniis tuis non declinavi. Non impellitur, non movetur: et cum multi praesequantur, ne declinat quidem.
36.8
Zelus illius pro Dei lege.-- Sed qui ita in mandatis Dei permanet, ut ab insectantibus impelli deflectique non possit, habet quod se gravi dolore non solum 406 perturbet, sed etiam usque ad tabem liquescentis quodam modo animae dissolvat: cum se a testimoniis Dei non declinante, alii a Dei lege desciscunt, et susceptam legis fidem pactionemque corrumpunt. Hos habet aestus, has tantum defatigationes sentit Propheta, cum dicit, VERS. 158: Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt. Consignati testamenti Israel haeres nuncupatus est, et audita de monte Domini voce respondit: Omnia quaecumque dixit Deus, et audiemus et faciemus. At vero ubi deos alienos adoravit, ubi omnium se scelerum vitiis contaminavit; pactum et auditae nuncupationis et professae observationis amisit. Eloquia enim Dei non custodierunt, quae se esse facturos auditurosque responderunt. Nec nova prophetae hujus super praevaricatione populi tabes est: quippe cum et Dominum ipsum ad impietatem Jerusalem illacrymasse noscamus, et ex doctrina eadem super impoenitentes Apostolus fleat, et insuper ipse si quis scandalizetur uratur.
36.9
Legem implet amore, non timore.-- Sed qui dolet super non servantes pactum, atque tabescit, mandatorum in se Dei non refugit examen. Dicit enim, VERS. 159: Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me. Parum Prophetae est, per metum explere mandata: sed ea magis diligit; quia extra necessitatem timoris sit dilectionis operatio. Et quamquam amor legis potior quam metus sit: non tamen ita sui fidens est, ut non magis vivificari se per misericordiam Dei deprecetur. Non nunc se ille vivere putat: sed vitam exempto hoc mortali corpore et absorpto in gloriam immortalitatis expectat.
36.10
Sermo Dei primus de homine.-- Scit enim sibi hoc jam in exordio creationis suae esse promissum, cum a Deo dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Hoc super homine principium vocis est Dei, cum ad imaginem interminatae aeternitatis originis nostrae exordium conderetur. Certus ergo se vita illa atque imagine Dei esse victurum, ait, VERS. 160: Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae. Verba Dei coelo et terra praetereunte non transeunt. Quaecumque de labiis ejus effusa sunt, non irrita sunt. Aeternae sunt justificationes, et aeterna justitia est. Principium ergo verborum Dei veritas est: neque de se, id est, de hominis creatione, ullum alium anteriorem Dei scit esse sermonem, quam ut secundum imaginem Dei ac similitudinem fieret. Haec 407 itaque indemutandae veritatis est constitutio: sic in principio verborum Dei veritas est, ut novus homo regeneratus in Christo, vivat deinceps secundum aeterni Dei, id est, coelestis Adae imaginem jam aeternus.
36.11.1
403 LITTERA XX. Resch. LITTERA XXI. Sin.
36.11.1
Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum. Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Iniquitatem odio habui et abominatus sum; legem autem tuam ego( Infra abest ego) dilexi. Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae. Pax multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum. Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Custodivi mandata tua( et testimonia tua) quia omnes viae meae in conspectu tuo.
36.11.1
Inter odia principum Deus non negandus.-- Gravia quidem propheta David et regis Saul et principum populi odia et insectationes sustinuit: quia piae conscientiae constantiam ferre impietas professa non potuit. Sed conformans evangelicum Deo atque apostolicum virum, non ignarus est evangelici sermonis, quo ait: Tradent enim vos, et flagellabunt in synagogis, et stabitis ante reges et potestates in testimonium illis et gentibus. Quin etiam constantiam praedicationis insinuans, et confessionis gloriam docens, ante eos fuerat adhortatus dicens: Omnis qui confitebitur me coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo qui est in coelis: qui autem negaverit me coram hominibus, ego negabo eum coram patre meo qui est in coelis. Sive igitur dedicatus ex lege, sive etiam in Evangelii gloriam praeparatus, qui neque Saul populoque ejus causam insectandi se reliquisset, et per multa principum et gentium odia sciret propter coelorum regnum saeculo renuntiandum; confidenter haec Deo loquitur, VERS. 161: Principes persecuti sunt me gratis: et 408 a verbis tuis formidavit cor meum. Metuit enim negari se, si negaret.
36.11.2
Fidei victricis vox.-- Sed cum beatae hujus insectationis praemia non ignoret, Domino dicente: Beati estis cum vos persequentur, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam; gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo; post principum odia, formidinem verborum Dei ita consequentibus temperavit, VERS. 162: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Fuit ergo formidinis, ne persecutionibus principum aut indigne subderetur, aut cederet: quia et causam odiorum praebuisse non sancti est, et Dei gratiam metu saeculi amisisse sine venia sit. Sed spolia invenisse victoris est: certe ea ex se praebuisse jam victi est. Cum his itaque insectationibus propheta non frangitur, et odia principum fide vincit; refert quaedam impietatis spolia de victis. Scit enim secundum Evangelia ligatum esse in domo sua fortem, et armis suae potestatis exutum, diripienda jam de se fidelibus spolia praebuisse. Laetatur ergo nunc in eloquiis Dei, tamquam qui multa spolia inveniat: cum fracta impiorum potestate, et victor fide permanens, omnibus eos armis seu impietatis seu crudelitatis exuerit.
36.11.3
Non convenit nisi legem amantibus.-- Sed hujus laetitiae affectus non inest, nisi et in divinae legis dilectione, et in execratione iniquitatis: quia neque defugere quisquam nisi quod odit optabit, neque nisi quod diligit obtinere nitetur. Laetatus ergo tamquam super spolia multa, subjecit, VERS. 163: Iniquitatem odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. Iniquitatem ergo odit, et diligit Dei legem.
36.11.4
Lex aliud dicit quam quod jubet.-- Sed diligens Dei legem, non in haec tantum quae per obedientiam legis explentur intentus est: ad aliquid autem se aliud necesse est per opus legis extendat. Et quo praeterea in officio sit, audiamus, VERS. 164: Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae. Sanctus propheta primum quod agit diligit, opus scilicet legis, quia vitiorum omnium et usus reciditur et voluntas. Sed postea judicia justitiae Dei laudat. Haec enim, ut saepe admonuimus, plus significant quam agant, dum gesta notionem nobis aeternae dispositionis insinuant: ut sabbati requies, ut hebraeus puer, ut terra otiatura, ut annus quinquagesimus, sub imaginis sacramentorum 409 momentis intelliguntur. Hoc ergo in die septies laudatur.
36.11.5
Septenarius numerus.-- Ac non ambiguum est, cur laudis hic numerus sit. Haec enim eadem, vel in die, vel in puero, vel in terra, vel in anno atque annis, sub sanctificatione hujus numeri continentur: cum usque ad illam quinquagesimae aeternam requiem, quod est sabbata sabbatorum, septenus numerus expleatur. Multa autem de numeri hujus sanctificatione sunt cognita: ut ipsa dierum constitutio, ut angelorum throno Dei adstantium electio, ut spiritalium potestatum et requiescentium gratiarum in Domino plenitudo. Certe judicia justitiae Dei hoc in numero laudari a Propheta convenit, per quem et in quo earumdem justificationum virtus et constitutio continetur.
36.11.6
Proximi dilectio. Charitatis affectus.-- Non alius autem nunc praedicationis propheticae ordo est quam fidei. Nam et tolerantia persecutionum, et formido verborum, et laetitia eloquii, et odium iniquitatis, et amor legis, et laudatio justitiae, et omne omnino, si quod aliud in lege mandatum est, in hujus tantum praecepti observatione concluditur, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Hoc holocaustis, hoc sacrificiis omnibus majus est, unum atque idem sibi meminisse cum alio corpus esse, qui Christi est, et ut corpus suum, id est, ut se ipsum, amare qui proximus sit. Sequitur enim, VERS. 165: Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum. Apostolus non quae sua sunt, sed quae aliorum cogitans, carne se abstenturum in saeculum, ne fratrem scandalizet, professus est. Adeo perfectae charitatis et pacis tenuit affectum, ut ab ipso vitae communis usu, dummodo causam offensionis abscideret, temperaret. Pax ergo retinenda est: et non quod unicuique, sed quod universitati congruat expetendum est: quia, secundum Evangelium, utilius sit in vitam non venisse, quam scandalum minimis intulisse.
36.11.7
In his itaque pacis charitatisque praeceptis manens propheta, evangelicae spei desiderio detentus est. Scit enim in quo vel quis finis sit legis, cum ait, VERS. 166: Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Salutaris Jesus est. Hoc enuntiatio ex hebraeo nominis, hoc ad Joseph Angelus est locutus, hoc Simeon exinde in pace dimittendus agnovit, hoc reddita nobis per eum salus edocet. 410 In eo autem mandata Dei se fecisse profitetur, quod salutare Domini exspectet; declarans omnia legis mandata adventum Dei unigeniti continere.
36.11.8
Praesentia Dei.-- Testimonia quoque Dei custodivit, vehementerque dilexit, dicens, VERS. 167, 168: Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Custodivi mandata tua et testimonia tua; quia omnes viae meae in conspectu tuo. Agens propheta sub judice et scrutatore cordium Deo, in custodia mandatorum testimoniorumque Dei permanet: non in viis saeculi, neque in viis vitiorum et impietatis incedit. Nam quodcumque vitae suae iter egerit, tam probabile tamque innocens agit, ut conspectu Dei dignum sit: Deo ipsas cogitationes cordium motusque noscente, neque conspectu ejus, qui immundo sit corde, condigno fidelis enim in coelo testis haec dixit, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
36.12.1
403 LITTERA XX. Resch. LITTERA XXII. Tau.
36.12.1
Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum, Domine, da mihi intellectum. Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum eripe me. Eructabunt( Infra eructaverunt) labia mea hymnum: cum docueris me justificationes tuas. Pronuntiavit( pronuntiabit) lingua mea eloquia tua: quia omnia mandata tua aequitas. Fiat manus tua ut salvum me faciat: quoniam mandata tua elegi. Concupivi salutare tuum, Domine: et lex tua meditatio mea est. Vivit( vivet) anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me. Erravi sicut ovis quae periit: vivifica servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
36.12.2
411 1. Eloquia Dei obscura. Orationis gradus.-- Finem sumit secundum litteras psalmus. Nam omnibus in his, quae sancto viro erant propria, juxta hebraicorum elementorum ordinem comprehensis, nunc propheta ut oratio ejus Deo sit proxima deprecatur, VERS. 169: Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum, Domine, da mihi intellectum. Multa sunt quae toto psalmo oravit a Domino. Sed quia eloquia Dei plurimum in se obscuritatis per rerum coelestium sacramenta complexa sunt; nunc maxime ut intellectu hujus eloquii Dei sit dignus precatur. Ac primum ordinem modestae spei suae tenuit, cum proximam fieri conspectui Dei orationem suam poposcit. Sequens jam per gradum altioris profectus postulatio ejus iteratur, cum ait, VERS. 170: Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine, secundum eloquium tuum eripe me. Appropinquantis orationis ad conspectum Dei hic fuit ordo, ut cum coepisset esse proxima, introiret: et jam eloquio Dei intellecto, eripi se secundum idipsum eloquium Dei precatur. Non enim primum ubi est intellectus, ibi salus est: sed intelligentia adepta, salus est obtinenda.
36.12.1
Sermonis vulgaris et prophetici discrimen. Eructatum verbum quid.-- Et quia haec eadem per spiritum prophetiae, vel sub futurarum rerum umbra, vel sub quadam veri tamquam de speculo imagine antelata, vel sub divinorum verborum occulta profundaque ratione, spiritu prophetiae magis quam intelligentiae humanae sensu, proferebantur; adjecit, VERS. 171 et 172: Eructaverunt labia mea hymnum. Cum docueris me justificationes tuas, pronuntiabit lingua mea eloquia tua; quia omnia mandata tua aequitas. Omne prophetiae eloquium sub eructandi significatione meminimus ostendi, cum dicitur: Eructavit cor meum verbum bonum; vel illud: Eructabo abscondita a constitutione mundi; vel illud: Dies diei eructat verbum. Omnis autem sermo hominum ex sensu cogitationis initur ac motu, ubi ad aliquid enuntiandum mota mens nostra, id quod in affectum sibi insiderit per verba declarat. At 412 vero ubi extra humanae mentis instinctum non ad animae sententiam lingua famulatur, sed per ineuntem spiritum officio oris nostri divini sensus sermo diffunditur; illic eructatum videtur esse quod dicitur: cum non ante cogitatione motuque percepto id ad quod impulsa sit mens loquatur, sed ignorante sensu spiritus vocem in verba distinguat.
36.12.2
Mandatorum intelligentiam quo ordine praestet Deus. Mandatorum scopus.-- Nunc autem quamvis eructaverint labia hymnum, tamen post doctrinam justificationum Dei pronuntiabit lingua quod loquitur: ut cum rerum dictarum sit percepta cognitio, tum agnitionis ipsius declaratio consequatur. Non sunt autem ita mandata Dei ab aequitate diversa, ut non Deo dignum sit, eorum primum intelligentiam tribuere prophetanti, tum deinde ad conscientiae publicae notionem praedicationis confessione clarescere: quia extra bonitatem Dei sit, aut occultare quod voluerit pronuntiari, aut aliud aliquid nisi cum aequitate mandasse. Aequitatis autem mandatorum Dei ea summa est, ut omnibus sint salutaria; ut hoc, quod in hanc vitam venimus, cum profectu aeternitatis ineamus. Nam nasci ad mortem, non vitae est causa, sed mortis.
36.12.3
Liberum arbitrium.-- Et hujus spei sua fiduciam mox propheta subjecit, dicens, VERS. 173: Fiat manus tua ut salvum me faciat; quoniam mandata tua elegi. Aliis gloriam saeculi eligentibus, aliis venerationem elementorum ac daemonum capessentibus, aliis terrenas opes expetentibus, sanctus iste mandata Dei elegit. Elegit autem non naturali necessitate, sed voluntate pietatis: quia unicuique ad id quod volet via est proposita vivendi, et appetendi atque agendi permissa libertas. Et ob id uniuscujusque aut poena aut praemiis afficietur electio.
36.12.4
Legis finis.-- Sed mandatorum Domini quis esset finis ostendit, dicens, VERS. 174: Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. Totum se iste in adventum Jesu, id est, salutaris extendit: et illud quod Apostolorum beatitudini videre fuit proprium, desideriis impatientibus concupiscit: hoc tamen ipsum, quod 413 in lege agit, meditationem futurae spei esse significans; quia non ad praesentium effectum, sed ad futurorum profectum omnis intelligitur suscipi solere meditatio.
36.12.5
Praemium meditationis.-- Ac meditationis istius quod praemium esset, ostendit, VERS. 175: Vivet anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me. Vivere se in hac vita non reputat, quippe qui dixerit: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Scit sub peccati origine et sub peccati lege se esse natum: meditationem autem legis Dei ob id elegit, ut vivat. Animam suam superiore psalmo ad vitae istius gaudia adhortatus est, cum ait: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quoniam Dominus benefecit mihi: quia eripuit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Placebo Domino in regione vivorum. Has laudes Deo referre festinat, judiciis Dei, absorpta terrenae corruptionis infirmitate, ad aeternitatis adjutus profectum: ob id utique, quia elegit mandata, et concupivit salutare Domini, et quia meditatio ejus in lege Dei semper est.
36.12.6
Digno autem omnia evangelici sacramenti fine conclusit, dicens, VERS. 176: Erravi sicut ovis quae periit: vivifica servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Referri enim se errabundam ac perditam ovem pastoris sui humeris festinat, ut per salvatorem suum aeternumque pastorem in coelo angelis aeterna gaudia praebeat se recepto. Filius enim hominis venit salvare quod perierat, missus ad oves perditas domus Israel Dominus Jesus Christus, qui est benedictus in omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note