Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Tractatus super psalmos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21450 Trsups
37.1
414 PROLOGUS IN CANTICA QUINDECIM GRADUUM.
37.1
Tituli psalmorum.-- Psalmorum tituli, ut in plurimis ostendimus, habent proprias suas significationes, rationem et argumenta scriptorum quae subjacent brevissime continentes, nosque quodam doctrinae indicio in intelligentiae semitam dirigentes: de quibus nunc non necesse est aliquid tractare. Tum enim id fieri oportet, cum psalmus unusquisque tractabitur. Cum enim sibi invicem auctoritatem praestent psalmus et titulus; debilis erit sermo, si de aliquo eorum absque altero disseretur. Nunc vero Cantica graduum attingimus, quorum et continua et aequalis inscriptio est, atque ideo significatione conveniente titulorum, sub unius expositionis judicio universorum reperietur ratio esse monstrata.
37.2
Inscriptio historica non excludit sensum allegoricum.-- In plerisque psalmis multa secundum historiae ordinem in superscriptionibus eorum esse edita legimus: ut cum fugit David a facie filii sui Abessalon, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, cum post Bersabee ab Nathan monetur, et in reliquis sicubi gestorum veritas ipsis psalmorum titulis continetur. Sed meminisse nos oportet, hos eosdem psalmos non idcirco omnes corporaliter intelligendos, quia his corporalium negotiorum significatio antefertur: quin potius oportet nos spiritalem intelligentiam sub hac quadam gestarum rerum commemoratione sectari: de quo non est nunc temporis dicere, sed simplicitati legentium consulentes, legentem fuit congruum commonere. Ergo ne secundum praedictos ex pluribus titulos, hi quoque graduum psalmi aliquid de historia contineant, videndum est.
37.3
Gradus 10, in domo Ezechiae.-- In Esaiae enim libro orante Ezechia signum ei positum prorogatae salutis in gradibus est( Esai. XXXVIII, 7 et 8, sec. LXX). Erant autem in domo ejus gradus decem, quos sol ultra temporis sui cursum lumine suo accedente conscendit, rursumque, 415 die mortis ejus, de temporis sui limite lumine decedente descendit. Sed nulla ad psalmos hujus historiae similitudo est, cum graduum ne numerus quidem ipse conveniat. Hoc tamen quod Ezechiae datum signum est, manifeste ostendit Dei lumen his, quibus ob negotiorum saecularium merita futurae vitae beatitudo impertietur, accedere; illis vero quibus sit negata, decedere.
37.4
Gradus 15, in templo, post hos psalmos exstructi an hic respiciantur.-- Esse autem in templo gradus quindecim historia nobis locuta est, dispositosque ordines consistentium, quibus quaedam quasi dignitas in antecedentibus obtineretur: ut Levitae primum consisterent, post Israelitae, tum proselyti, et deinceps alii. Sed quid de psalmis antea scriptis ex historia posteriore praesumimus: cum si quid ex ea suscipiendum sit, suscipi ita debeat, ut psalmi historiam subsequantur? nisi tamen aliquid sit ad futuram historiam prophetatum. Sed contuentes ipsam illam templi atque altaris aedificationem, umbram esse incorrupti templi, et sanctificati speciem altaris: his quae in eodem corporaliter praefigurata sunt intelligeremus, nisi auctoritas praesumeretur ex psalmis. Psalmi autem non sui tantum temporis res enuntiant, neque in eas solum aetates conveniunt quibus scripti sunt; sed universis qui in vitam venirent Dei sermo consuluit, universae aetati ipse aptissimus ad profectum.
37.5
Christus verus Sacerdos ascendit in sancta sanctorum.-- Erat namque illa sacerdotii lex, quam secundum legis observantiam in Evangelio Lucas sub Joannis Baptistae nativitate diligenter exposuit, neminem in sancta sanctorum ascendere, nisi qui esset princeps sacerdotum, eumdemque toto in anno uno tantum die. Quae omnia in similitudinem antea gesta, in uno Domino nostro expleta esse, et fides nostra, et ipse Dominus nobis in Evangelio auctor est, dicens: Non veni legem solvere, sed adimplere. Apostolus quoque omnem consummationem legis in Domino nostro Jesu Christo esse testatur, dicens: Finis enim legis Christus est. Sed et hic idem David propheta aeternum eum sacerdotem docet, dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Hic igitur princeps sacerdotum ingressus coelos, sedens ad dexteram Dei, orans ad Patrem 416 ut ubi ille esset et nos quoque essemus, qui et excitavit et collocavit nos in coelestibus: ille jam per prophetam monuerat quibus modis quibusque vitae operationibus ascendi posset ad sese. Sed per Esaiam ita ait: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris e conspectu oculorum meorum: desinite a malitiis vestris, discite bonum facere, exquirite judicium, eruite injuriam accipientem, judicate pupillo, et justificate viduam: et venite disputemus, dicit Dominus omnipotens. Hi sunt igitur gradus perfecti illius aeternique templi, quos princeps sacerdotum facta per sanguinem suum peccatorum nostrorum propitiatione transcendit, modo terreni ex lege sacerdotis, seu gradibus in sanctorum sancta scandentis, seu litationis hostiam pro populo offerentis.
37.6
Numeri XV mysterium. Psalmi 15 graduum quid doceant.-- Ac de quindecim quidem gradibus et superscriptione cantici jam in exordio psalmorum, tum cum sermo de numeris et de superscriptionibus incidit, aliqua tractavimus, ex duobus scilicet numeris hebdomade et ogdoade, quorum unus ob sabbatum legis sit, alius ob accedentem ad sabbatum octavam, quae et prima est, Evangeliorum sit, hunc numerum convenire. Per quae eorum canticorum quasi Legis et Evangeliorum gradibus ad coelestia nos et aeterna conscendimus: cognoscentes collocandos nos cum summo Sacerdote in coelestibus, si tamen secundum Apostolum conversatio nostra in coelis sit. Hos gradus canticorum quaeramus, per quos scandere ad loca quae sunt sanctorum sancta possimus. Arduus enim usque in ea et angusti itineris ascensus est. Gradus quindecim fuisse scimus in templo: psalmos quoque graduum quindecim legimus. Numerosus est hic desideratae illius sedis ascensus. Forte enim, ut in templo paulatim et per gradus singulos conscendebatur ad sancta, ita per singulos psalmorum profectus docebimur, his gradibus qui cantantur ascensis, posse nos in excelsis et sanctis et aeternis collocari.
37.7
Plures autem sunt, qui in his psalmis solam captivitatem populi, qua in Babylonia septuaginta annis detentus est, existiment prophetatam; sed et reditum populi 417 ejusdem cum restauratione civitatis amissae. Quibus nunc non calumniamur. Neque enim ambigitur, prophetam ea quae impietati hujus populi imminerent scire potuisse. Sed quam captivitatem populi, et cujus civitatis aedificationem Propheta commemoret, ipsi psalmi nobis auctores erunt, qui ita coeperunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note