Tractatus super psalmos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 21450 Trsups
38.1
PSALMUS CXIX. CANTICUM GRADUUM.
38.1
Ad Dominum cum tribularer clamavi: et exaudivit( exaudisti) me. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis( potentes) acutae cum carbonibus desolatoriis( desolationis). Heu me! quia incolatus meus prolongatus est:( et) habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea. Cum his qui oderant( cum odientibus) pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
38.1.1
PSALMUS CXIX. CANTICUM GRADUUM. TRACTATUS PSALMI.
38.1.1
Tribulationes Christiano non timendae.-- Propheticus sermo, licet communi usu humani sermonis utatur, tamen non eamdem quae communi sensui adjacet significantiam continet. Namque quamvis prout possemus intelligere, rerum coelestium enuntiationem temperarit; virtutem tamen significantiae suae moderata licet verborum electione servavit. Coepit enim ita, VERS 1: Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me. De consuetudine enim forte et pro humani sensus affectione clamor hic ad Deum Prophetae existimabitur, ut promiscuus hic dolor sit, ob quem etiam cum vociferatione Deum precetur; quia 418 multos aut periculi metus mortisque terror, aut damni anxietas ac pecuniae dolor, aut orbitatis telum dolorumque vulnera ad Deum vocem efferre compellunt; tamquam non omnia eorum quae accidant, bonis spebus aptissima sint. Apostolus dissolvi et cum Christo esse sibi melius testatur, curam pecuniae radicem totius malitiae condemnat, et flendos potius vivos Evangelia dixerunt: et quid, contra haec fidei nostrae proposito firmato, loci adversus nos saeculo relinquetur, cum Christi consortium mors acquirat, inopia pecuniae praestet inopiam peccati, nostrorum abscessio spei communis sit accelerata properatio?
38.1.2
Quae ei cavendae. Oratione caventur.-- Sed si istae non sunt; quae ergo erunt tribulationes, ob quas clametur ad Dominum? Sunt plane et maximae, trahentes nos in profundum peccati. Propheta enim hominem gradibus ad aeterna scandentem ex persona sua formans, a quibus maxime malis cavere debeat docet; his namque, quae consiliorum auctoritatibus, et hortationum impulsibus, et blanditiarum illecebris nos in infernum demergunt; cum alius nos hortatur ad honores, alius otio, somno, gula, luxu ad praesentem vitam detinet, alius ad falsarum religionum superstitionem deducit, alius hortatur ad schismata, alius ad haeresim sollicitat: de quibus scriptum est, subvertunt mores bonos colloquia mala. Namque adversus haec omnia animi nostri imbecilla natura est. Circumcursant enim undique, ac variis nos blandimentorum suorum aculeis compungunt. Ac prima illa spes vitae est, ut irrumpentibus illis in sensum nostrum vi, fraude, dominatu, tamquam e media tribulatione clamemus ad Dominum; ut conversio nostra ad eum, conflictantibus calamitatibus, totis fidelis clamoris viribus audiatur. Jam autem ipse clamor ad eum nostra erit requies, et ipsa conversio deprecandi maxima pars ac spes est salutis. Et idcirco ait: Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me. Ipse enim solitus est precantibus dicere, Ecce adsum.
38.1.3
Labia iniqua. Epicurei. Lingua dolosa.-- Et quia adest, de his quae consequuntur rogandus est, VERS. 2: Domine libera animam a labiis iniquis, a lingua dolosa. Haec enim sola tribulatio justis periculosa est, malae adhortationis 419 societas, et pestiferi consilii consuetudo, a qua animus. referendus est, et aures obstruendae sunt. Distinxit autem labia iniqua et linguam dolosam. Et quidem iniquitas inverecunda est, palam audet, palam molitur, palam perficit. Hi sunt, qui abnegantes Deum, nullum humanis rebus asserunt reliquum esse in religione Dei profectum; sed solum hoc sibi bonum esse, quod luxui et corpori vivant, adimentes Deo curam, providentiam, arbitrium, potestatem. Horum ergo labia sunt iniqua. Dolosae autem linguae opus fallax est, et per simulationem noxium, quod sub religionis nomine evertat religionem, et per vitae spem deducat in mortem. Haereticorum quoque ista mendacia sunt, prophetarum dictis et Evangeliorum virtutibus et Apostolorum praescriptionibus mendacio occultatis, aliter omnia tradere et docere quam scripta sunt. Ab his igitur per Dei misericordiam orantes liberamur: et inter illorum tribulationes, clamantes ad Deum exaudiemur.
38.1.4
Cur interroget Deus. Confessionis fructus.-- Sequitur, VERS. 3: Quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Bene ad id quod dictum est, Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, a lingua dolosa, subjicitur, quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Ut per Prophetam impleretur quod a Domino dictum est, Ecce adsum tibi; tamquam in ipso puncto imprecationis haec Domini vox refertur, Et quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Frequenter autem interrogantis Domini personam legimus et in Novo et in Veteri Testamento, ut ad Adam, Ubi es Adam? ut ad Cain, Ubi est frater tuus? ut ad turbas cum mulier fimbriam attigisset, Quis me tetigit? ut ad discipulos, Quem me dicunt homines filium hominis? Vos autem quem me dicitis? Non ille doceri vult, qui scrutans corda et renes Deus est, et cogitationum nostrarum inspector est: sed per confessionem interrogatorum, aut peccatis veniam, aut fidei honorem redditurus 420 interrogat. Denique Adam confessus, veniae reservatus, et glorificatus in Christo est: Cain negans maledicto diaboli adaequatus est; est enim jam a principio designatus homicida,. Confessa mulier fide sanata est: respondens fide Petrus claves coeli sortitus est. Atque ita omne spei nostrae praemium in confessione consistit: ut ea quae consequi nos posse credidimus, consecuturos esse testemur.
38.1.5
Sagittae Domini et carbones desolationis, Dei verbum.-- Et idcirco quaedam a Propheta interrogationis est facta conversio: sed fidei digna consecuta responsio est. Ad id enim quod quaesitum est, Quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? id est, Quid tibi adversus falsitatem hujus praesidii afferatur? responsum est, VERS. 4: Sagittae potentes acutae, cum carbonibus desolatoriis: Solae enim Domini potentes sunt et acutae sagittae, quae linguam dolosam valeant configere, habentes in se virtutem perurendae fraudolentiae atque vastandae; de quibus in septimo psalmo ait, Sagittas suas arsuris operatus est: quae sibi utraque conveniunt. Dei enim verbum omnem nequitiam configit, et omnem sensum petulantiae convulnerat, et ipsum illum vehementissimum mortis aculeum compungit. Namque peccator cum audiat Deum aeternum, Deum mundi conditorem, Deum judicem, seseque hominem intelligat Deo debere quod natus sit; quanto doctrinae Dei telo conscientia ejus errorque ferietur, cum se igni inextinguibili, separatum ut paleas a tritico, et desolatum bonorum fructuum consortio, cognoscat urendum? Cujus doctrinae per apostolos revelandae in psalmo altero meminit, dicens: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum. Has potentes sagittas, hos carbones desolationis dari sibi fidelis quisque orat, et ad linguam dolosam exspectat apponi, emendandis his qui tribulant, vel doctrinae telo, vel metu poenae.
38.1.6
Carnis cruciatus.-- Sed et beatus Job hostem suum quo confixus fuerat ignorans, cruciatus corporis sui et dolores sagittas Domini esse dixit, dicens: 421 Sagittae enim Domini in corpore meo sunt, quarum indignatio ebibit sanguinem meum. Et forte has quoque ultricium poenarum sagittas adversus labia iniqua et linguam dolosam imprecetur Propheta, quibus confixa cum lingua dolosa universa labia iniqua perurantur.
38.1.7
Carbo desolationis, peccatorum emundatio.-- Quamquam sint plures, qui spiritaliter suscepta a fidelibus coelestis doctrinae praecepta sagittas velint existimari, et carbones desolationis peccatorum emundationem: atque ita accipiendum putent carbones desolationis, quia Dominus dixerit: Ignem veni mittere in terram; et quid volo, si jam accensus est? Non est autem dubium, peccatorum eum ablutionem et remissionem attulisse; quam ignem jam accensum esse dixerit, quia per eum vitiorum omnium fiat sordiumque purgatio. Accommodant autem ad hoc illud quod dictum ad Esaiam est, cum per forcipem carbone comprehenso labia ejus contacta sunt: Ecce abstuli injustitias tuas, et peccata tua purgavi( Esaiae VI, 7).
38.1.8
Sagitta Christus.-- Sagittam autem ipsum Dominum nuncupatum in eodem Esaia meminimus hoc modo: Et posuit me tanquam sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me, et ait: Grande tibi est hoc, vocari te puerum meum. Esse itaque intelligimus etiam hunc utilem sagittam et potentem, confixis vitiorum nostrorum aculeis, salubri nos vulnere utilique penetrantem; de qua sagitta sponsa illa in Canticis dixerit: Vulnerata dilectionis ego sum.
38.1.9
Cur sagittae expetendae.-- Sint ergo hae sagittae utrumque in modum exspectatae, vel in poenam conscientiae iniquos ac dolosos configentes, vel in dilectorum sibi corporibus peccata et vitia vulnerantes. Sitque vel devastans carbo, vel purgans, dummodo abnegantes Deum per poenam absumat, purget autem ad perfectam innocentiam confitentes.
38.1.10
Gestis indicamus quae bona judicemus. Regnum Dei exoptat Propheta.-- Sed quae ad superiora dicta sequens Prophetae responsio est? VERS. 5. Heu me! quod incolatus meus prolongatus est. Bona non possunt videri vere bona a nobis judicari, nisi expetantur. Nam quomodo fidem judicii nostri, nisi eorum, de quibus bene judicaverimus, efficientia praestabimus? Bonam pudicitiam existimamus: qui ergo opinionis nostrae 422 fructus, nisi in ipsa pudicitiae appetitione consistet? Bona est innocentia: sed nisi festinantes atque exercentes eam, vere ita sentire non intelligemur. Mentium enim judicia non verbis significanda sunt, sed rebus explenda. Convenit igitur Prophetam, exspectantem post sagittas Domini et illos carbones desolationis beati illius regni et aeterni temporis gloriam, id quod exspectat desiderare. Et desiderat plane. Neque solum desiderat, sed moras odit, et ipsam illam non potiendi jam desiderii tanti dolet dilationem, dicens: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est.
38.1.11
Ejus gratia mors a sanctis pluribus concupita.-- Querelam istiusmodi a plurimis sanctis frequenter audivimus, de tarditate spei suae morosam corporum dissolutionem deflentium. Dominus in Evangeliis suis docuit accelerationem regni coelestis orandam. Impatientem enim charitatem esse eorum quae amet convenit: atque ideo dici oportet, quod ut dicamus a Domino praecipimur: Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua. Paulus beatus inhabitationem corporis sui congemiscit, per incolatum carnis peregrinari se a Deo conquerens. Quo contra peregrinandum in carne scit sibi esse, ut ei cum Deo sit incolatus: sed tamen melius ei esse dissolvi, et cum Christo esse, et Ecclesiastes ait: Et laudavi omnes qui mortui sunt, super omnes qui vivunt usque nunc: liberata scilicet per dissolutionem corporis anima, onere atque consortio eam esse infirmis hujus atque periculosae carnis exutam. In hoc igitur nimium sibi prolixo in corpore incolatu congemiscit Propheta, festinans peregrinari a terrenis, et incolere coelestia; ut derelictis corruptibilibus atque praesentibus, consequatur invisibilia et aeterna.
38.1.12
Ortus sui diem qui maledicant Job et Jeremias.-- Job sanctus, et testimonio Dei dignus, non solum corporis istius incolatum congemiscit, sed ipsam illam nativitatis suae diem maledicit, dicens: Pereat dies ille in quo natus sum, et nox in qua dixerunt, Ecce masculus natus est: et Jeremias similiter: Maledicta dies in qua genitus sum; maledictus nuntians patri meo et dicens, Quia natus est tibi masculus. Atquin idem a Domino audierat: Priusquam te formarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctifivavi 423 te Quid ergo? Maledicat esse se, qui ante quam esset, et Deo cognitus est, et sanctificatus a Deo est? Absit istud. Non enim hoc in se quod sanctificatus est odit: sed ea quae in sanctificationem consecuta sunt maledicit, provectum se scilicet per incrementa corporis in has molestias corporei incolatus. Formatus enim intra matris vulvam, et per virtutem Creatoris sui in substantia animae ad Dei imaginem figuratus, non conceptus nec figurationis suae ortum, sed eum qui ex incremento accessit profectum editi corporis congemiscit, in quo sibi in malis saeculi et infirmitatibus carnis vitiisque vivendum sit. Jam tamen conformato in utero, et in vulva sanctificato, specie in se originis coelestis aeterna, non ambiguum quin ex Dei sanctificatione post legem mortis hujus esset mansurus aeternus.
38.1.13
Cedar Ismaelitarum gens. Saraceni.-- Sed Prophetae hujus non multum longe alius affectus est, quam Job atque Jeremiae. Non enim incolatum, sed prolongatum incolatum suum queritur. Nam post prolixi hujus incolatus sui querelam, consequitur ad id quod ait: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est; et habitavi cum habitantibus Cedar. Cedar gens est Ismaelitarum deserta incolens, cujus fines usque ad Medos et Persas proferuntur. Cedar enim Ismael filius fuit, Genesi testante: Primitivus, inquit, Ismael Nabaioth et Cedar: Hi sunt nunc Saraceni nuncupati. Qui ergo psalmos istos terreno ingenio intelligendos putant, id volunt ex persona populi captivi Prophetam conquestum fuisse, quod in habitaculis Cedar longus ei fuerit incolatus. Sed virtutem verbi non intelligentes, nec Prophetae spiritum sentientes, auctoritatem nominis ad confirmationem stultae opinionis assumunt, psalmo 424 omnino nihil quod captivitati populi congruat continente.
38.1.14
Cedar, obscuratio. Corpus animae carcer tenebrosus.-- Cedar enim secundum hebraicam linguam id est, quod nobiscum pronuntiatur obscuratio. In hoc enim obscuro tenebrosoque corporum habitaculo, invisibilis illa animarum nostrarum conformatio continetur: habetque hunc contagiosi incolatus sui carcerem, coelestis naturae captiva generositas. Meminit hujus tabernaculi sponsa illa in Canticis canticorum, dicens: Nigra sum et formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernaculum Cedar: ex tabernaculi hujus obscuritate confessa se nigram; sed non abnuens, quia Christi sponsa sit, se esse formosam. Omnis enim se spondens Christo, in specie jam consistit aeterna. In his nos illuminari tabernaculis Dominus praecepit dicens: Lucerna corporis tui est oculus tuus: et Si lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae sunt? Et rursum: Vos estis filii luminis, non filii tenebrarum.
38.1.15
Sancti cum carne, non in carne.-- Servavit autem etiam hanc rationem Propheta, ut cum habitationibus Cedar habitaverit, non in habitationibus. Licet enim sancti in carne vivant; tamen si habeant arma militiae non carnalia, sed potentia Deo, cohabitabunt tabernaculis Cedar, non inhabitabunt. Peregrinantes enim a corpore, ut Dei accolae audient ab Apostolo: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis. Sic ergo habitavit, ut cohabitaret habitantibus, ostendens in eo quem doleat incolatu se esse peregrinum. Et quia iniquorum consortium et cohabitationes habitantium in obscuritatibus odisset, quamquam de futuro jam questus esset, adhuc etiam de praeterito ait, VERS. 6: Multum incola fuit anima mea, in multis scilicet 425 tribulationibus labiorum iniquorum et linguae dolosae, ob quas ad Dominum proclamavit.
38.1.16
Sed cujusmodi incolatus sibi fuerit ostendit, dicens, VERS. 7:-- Cum odientibus pacem eram pacificus. Hoc proprium et dignum Prophetae est, simultates et motus naturae alienae, voluntatis suae pace cohibere, et infidas quasque animorum ac turbulentas affectiones omni placabilitatis modestia continere. Et haec Dominus docuit, pacificans ipse in semet quae in coelis et in terra sunt, orare pro persequentibus, neminem odisse, amare inimicos. Et Apostolus monet, Si possibile est in vobis, cum omnibus pacem habeatis. Et Dominus hanc veluti praeceptorum summam consignat: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Haec igitur conservabit corda nostra in Christo, haec nos patriarchis adaequabit, haec etiam eos qui pacem oderunt, per pacem obsequentes in pace retinebit.
38.1.17
Sed prophetae restat et aliud officium, doctrinam scilicet Dei universis constanter ingerere, et verbum vitae aeternae jugiter praedicare. Non immemor quoque hujus fuit ministerii: nam ait, Cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Erat quidem pacificus cum pacis inimicis, sed praedicationem pacis ipsius oderant pacis inimici, et ad doctrinam Dei commovebantur, quos per modestiam Prophetae silentium ejus in pace cohibebat: atque ita cum inimicis pacis Propheta pacificus est, et praedicare pacem Propheta non desinit; sed pacis praedicatorem inimici pacis impugnant.