Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Tractatus super psalmos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21450 Trsups
3.1
CLAVIS SIVE INTROITUS IN PRIMUM PSALMUM.
3.1
Quis ad quem loquatur in Psalmis spectandum.-- Principalis haec in psalmis intelligentia est, ex cujus persona, vel in quem ea quae dicta sint intelligi oporteant posse discernere. Non enim uniformis et indiscreta est eorum constitutio, ut non et auctores habeant, et genera diversa. Invenimus enim in his frequenter personam Dei patris solere proponi, ut in octogesimo octavo psalmo, cum dicitur. Exaltavi electum de plebe mea. Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Ipse invocabit me, Pater meus es tu, et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum super reges terrae. Personam vero Filii in plurimis fere introduci: ut in decimo septimo psalmo: Populus quem non cognovi, servivit mihi; et in vicesimo primo: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Nunc autem hunc primum psalmum vel ex persona Patris, vel ex persona Filii non posse intelligi, res ipsa absolute docet, cum in eo ait: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. In eo enim psalmo, in quo personam Patris designari meminimus, propria ei et apta memorantur, cum dicitur: Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae. Et in eo in quo Filius loqui docetur, ipse se ex his quae commemorat, dictorum suorum profitetur auctorem, dicens, Populus quem non cognovi, servivit mihi. Dum enim et 17 Pater dicit: Invocabit me; et Filius ait: Populus servivit mihi: ipsos se esse, qui de se loquantur, ostendunt. At vero nunc cum dicitur: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus; nulla Domini persona de se loquentis ostenditur, sed alterius potius, beatitudinem ejus videlicet viri cujus in lege Domini voluntas sit, praedicantis. Persona itaque Prophetae, cujus ore Spiritus sanctus loquitur, nunc esse noscenda est officio oris ejus ad cognitionem nos sacramenti spiritalis erudiens.
3.2
De quo loquatur. Multi de Christo dictum intelligunt hunc psalmum.-- Et cum haec loquatur, quaerendum est de quo viro eum loqui intelligere debeamus. Ait enim: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet: et omnia quaecumque faciet, bene dirigentur. Multos vel praesenti sermone vel ex litteris ac scriptis eorum comperi ita sensisse de psalmo hoc, quod significari in eo Dominus noster Jesus Christus atque intelligi debeat, cujus beatitudo in his quae subjecta sunt praedicetur. Sed id nec modo, nec ratione docuere; bonae quidem opinionis affectu, quia omnis ad eum prophetia est referenda psalmorum: sed ubi et quando ad eum prophetiae ipsius sermo se referat, rationabilis scientiae discernendum est veritate.
3.3
Filio Dei Deo non convenit.-- Ea autem quae in exordio psalmi posita sunt, minime personae ejus dignitatique conveniunt: et incautam hanc ita praedicandi facilitatem illa ipsa coarguunt, quae continentur in psalmo. Cum enim dicitur: Et in lege Domini fuit voluntas ejus, cum lex per Dei filium lata sit, quomodo ad eum ob id beatitudo referetur, quia voluntas ejus in lege Domini fuerit, cum dominus ipse sit legis? Quod autem lex ejus sit, in psalmo septuagesimo septimo ipse testatus est, cum ait: Attendite, popule meus, in legem meam, inclinate aures vestras in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum. Et haec Matthaeus evangelista ab eo ipso dicta esse confirmat, dicens: Ideo in parabolis loquebatur, ut impleretur quod dictum est: 18 Aperiam in parabolis os meum. Prophetiam ergo suam rebus Dominus explevit. Nam in his in quibus locuturum se spoponderat, parabolis est locutus. Id autem quod ait: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum( in quo comparative beatitudinis profectus ostenditur); quomodo personae ejus poterit coaptari, ut sit Dei filio plantatum lignum beatius, ob quod beatus sit, quia aliquando similitudinem ejus profectu beatitudinis consequatur? Dehinc cum secundum Sapientiam et Apostolum, et ante saecula, et ante tempora aeterna sit, et primogenitus omnis creaturae sit, et in ipso, et per ipsum creata sint omnia: quomodo his rebus cum fiet similis, beatus est, quae ab ipso sunt instituta? Cum neque creatoris virtus ad beatitudinis suae perfectionem comparatione egeat creaturae, neque primogeniti antiquitas, in eo quod erit tanquam lignum, tempus praeposterae comparationis admittat. Id enim quod erit per exspectandum adhuc tempus, non potest videri ut aut fuerit, aut jam sit in rerum natura. Quidquid autem jam est, non eget dilatione temporis, ut ad id quod erit inchoetur quia antiquitate exordii sui esse jam permanet.
3.4
Cui conveniat.-- Itaque quia haec a divinitate unigeniti Filii Dei Domini nostri Jesu Christi intelliguntur aliena: vir ille hic a propheta beatus praedicari opinandus est, qui se ei corpori quod Dominus assumpsit, id est, in quo homo natus est, conformem studio aequitatis, et totius justitiae perfectione praestiterit. Et sane id ita intelligi oportere, plenior, psalmi expositio monstrabit.
3.5
Quam multa in hoc psalmo documenta.-- Speciosissimum autem hoc et dignissimum incipiendorum psalmorum sanctus Spiritus sumpsit exordium, ut humanam infirmitatem per spem beatitudinis ad innocens religionis studium adhortaretur, ut sacramentum Dei corporati doceret, ut communionem gloriae coelestis polliceretur, ut poenam judicii denuntiaret, ut differentiam resurrectionis ostenderet, ut providentiam Dei in retributione monstraret. Perfecta scilicet consummataque ratione tantae prophetiae ordinem inchoavit: ut hominum imbecillitatem ad fidei studium beati viri spes illiceret 19, spei beatitudinem comparata ligni beatitudo sponderet, insolentem impietatem intra metum denuntiata impiis severitas coerceret, meriti differentiam in consiliis sanctorum conditionis ordo distingueret, Dei magnificentiam in cognoscendis justorum viis aequitas constituta monstraret. Nunc et res ipsas et eorum verba tractemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note