Tractatus super psalmos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 21450 Trsups
42.1
PSALMUS CXXIII. Canticum graduum David.
42.1
Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quod Dominus erat in nobis; cum surgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. Cum irasceretur animus eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos. Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam immensam. Benedictus Dominus Deus, qui non dedit nos in capturam dentibus eorum. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venatorum. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.
42.1.1
PSALMUS CXXIII. Canticum graduum David. TRACTATUS PSALMI.
42.1.1
Vox Israel ad exemplum prophetae.-- Attulit magnum nobis compendium psalmus anterior: ab eo enim in hunc scanditur. Oculi namque mentis nostrae intenti in Deum fuerunt usque ad misericordiae finem, multis undique adspernationibus et opprobriis circumstantibus. Post quae misericordiam consecutos, et de opprobrio in abundantia, de adspernatione in superbia collocatos, quid agere ac loqui nos 447 oporteat, propheta demonstrat, dicens, VERS. 1: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quod Dominus erat in nobis; cum surgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. Et quidem sermo ipse talis est, ut intelligatur prophetae esse, instruentis quid dici a caeteris oporteat. Primum enim res ipsa dicta est: dehinc qualiter sit dicenda monstratur. Et hic fuit ordo, ut quid agendum, dehinc quatenus agendum esset, ostenderetur. Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel. Dictum est ergo quid dici ab Israel oporteret. De Israel frequenter admonuimus, eum existimandum esse, qui Deum mentis oculis contemplatus sit. Nunc ergo secundum propheticam doctrinam cognito quid dicere debeat Israel, loquitur, VERS. 2: Nisi quod Dominus erat in nobis; cum surgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. Hoc ergo Israel, exemplum accipiens a propheta, dicit: quia audivit: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel.
42.1.2
Gloriandi in se homini nulla causa.-- Non est autem leve mandatum illud, quod necesse fuit praeeunte quodam prophetae praeconio demonstrari. In his namque rebus, quae difficiles sunt, desideratur exemplum. Omnis enim natura hominum insolens ad res secundas est, et imbecillitatis suae immemor, inconsulte in prosperis jactans est, quod ab homine doctrina Dei erudito abesse oportet. Quis enim relictus est nobis gloriandi locus, recordantibus omnia ex Deo esse? Si nos nobis vitam inseruimus, debeamus et nobis corporum speciem: si ipsi pluvias aestusque moderamur, ex nostro esse proventus fructuum gloriemur: si non in omnibus opus est Dei misericordia, etiam omnia nobis tamquam ex nostro sint vindicemus. Numquid fortis fortem se gloriabitur, quem corporis aegritudo efficiet infirmum? Numquid dives in opibus gloriabitur, cui haec omnia forte fur, praedo, tyrannus abripiet? Numquid nobilitas gloriabitur, effecta nonnumquam indigna et miserabilis servitus? Numquid sapiens gloriabitur, incertus quid in momenta sibi accidat? Sed si quid horum sine molestiae alicujus interpellatione utimur; delectamur, efferimur. Et si ex aliqua tristitia in gaudium revertamur, hujus ipsius vix adepti gaudii incapaces ultra sensum humanae imbecillitatis extollimur; immemores dicti hujus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine 448 sua, neque dives in divitiis suis, sed in eo glorietur qui gloriatur, intelligere se, et cognoscere quoniam ego sum Dominus. Ergo nos de consuetudinis nostrae vitio insolentes, quodam praescripto confessionis propheta formavit: et ad honorem Deo reddendum, et in eo gloriandum exemplo admonitionis edocuit, dicens: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel.
42.1.3
Deo a quo sunt bona omnia sua tribuenda.-- Auditis igitur a propheta quae dicere nos oportet, dicamus et nos: Nisi quod Dominus erat in nobis; cum insurgerent homines in nos, VERS. 3, forte vivos deglutissent nos. Perpessi namque hominum insectationes, regum impias constitutiones, consiliatorum illecebrosas adhortationes, cum in fide maneamus, cum in timore Dei resideamus, cum in spe bonorum aeternorum immoremur, adjuti Dei misericordia, scientes fidelem eum qui dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, ad hunc habitantem in nos gaudia nostra referamus: huic si quid in nobis est debeamus, a beato Paulo docti nihil nostrum existimandum, dicente: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? a sancto vero Jacob patriarcha modestiam referendae gratiae cognoscentes, cum dicit: Deus qui enutrivit me a juventute mea, et angelus eruens me ex omnibus malis.
42.1.4
Vivorum mors.-- Non est autem in usu hominum, ut vivos alios vorent, neque usque ad carnes glutiendas odia procedunt. Sed neque nunc de eruto a morte corpore gaudium est; sed de anima a peccatorum consortio liberata. Idcirco ait forsitan vivos deglutiendos fuisse, scilicet in corpore adhuc positos a morte pervasos, atque a peccato comestos. Haec enim vivorum mors est, vivere luxui, somno, sacrilegiis, adulteriis, caedibus. Deo ergo gratiae agendae sunt manenti in nos: quod per fidem ejus doctrinamque viventes non deglutimur ab istis. Fit ergo hic in gratulatione ordo, qui est iniquitatibus. Namque ab insurgentibus primum adversus nos deglutiti non erimus; sed ne postea quidem irascentibus eorum animis ab aqua, protegente Domino, absorbebimur.
42.1.5
Aquarum diversa genera. Quid significent.-- Ait enim, VERS. 4: In eo cum irasceretur animus eorum adversus nos forsitan aqua absorbuisset nos. 449 Sed quid hoc est? Animi hominumiras cuntur, et aqua nos absorbet? Numquid ad motus mentium incitatarum ultrices aquae assistunt, aut animales sunt ut absorbeant? Enecari in aqua qui demersi sunt possunt; absorbere autem id quod inanimale est non potest. Quaerendum ergo nobis est, quid hic intelligi oporteat. Et meminisse eorum locorum necessarium est, in quibus aquae facta sit mentio. Et quidem in exordio libri Genesis ita scriptum est: Et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei superferebatur super aquam; et iterum: Dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam; et rursum: Aqua quae super coelos est, laudet Dominum; et rursum: Viderunt te aquae Deus, viderunt et timuerunt. Ergo quia lex spiritalis est, et fides historiae non periclitatur, si rebus effectus inesse et connexam sibi extrinsecus significantiam existimemus; videmus et aquas esse super quas sit Spiritus Dei, et aquas esse quae super coelos sint, esse et quae in terris sint, et aquas esse quae laudent, et aquas esse quae timeant. Per quod recte significari aquas populos intelligimus, in quibus sint spiritales, sint et tenebrosae; sint coelestes, sint et terestres, sint gloriosum adventum Domini laudaturae, sint et timentes. Hae ergo sunt trepidae, terrenae, tenebrosae, absorbere nos volentes, animis in ira concitatis, et toto diabolici furoris impetu commotis, tamquam maxima hiemis tempestate torrentibus et per praeceps ruentibus.
42.1.6
Diaboli impetus quid Deo plenis, quid vacuis efficiant.-- Atque ita in ordine confessionis nostrae ad Dominum adjecit propheta, VERS. 5: Torrentem pertransivit anima nostra, forsitan pertransisset anima nostra aquam immensam. Ecce diaboli et suorum irruentes impetus, et ex turbidis motibus concitatos furentesque procursus, et tempestatis temporariae torrentes; sed haec intolerabilis aqua animam non transiit, in qua Deus habitat. Intolerabilis autem est Deo vacuis; his autem in quibus Deus est, torrens repentinus, post paululum vero ad transeundi facultatem aridus et exhaustus.
42.1.7
Diaboli dentes.-- Atque ut nullus hic de aquis sensus esset; 450 consequitur, VERS. 6: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in capturam dentibus eorum. Et qui sunt horum torrentium dentes? Sunt plane ad laniandum apprehendendumque vehementes, ira, cupiditas, lascivia, odium, gula, avaritia. Hi sunt dentes mali et tenaces. Per haec enim in nos captos laniatosque dominantur, dum vitiorum suorum aut ministros aut consortes esse nos faciunt: quibus non carnes nostrae, sed animae, nisi Deus in nobis esset, manderentur.
42.1.8
Laquei animarum.-- Ait enim, VERS. 7: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venatorum. Laqueos, qui venantur, occulte et fallentes praetendunt, aut absconsos vallibus, aut herbis contectos, aut cibis oblitos, aut nubibus concolores. Et haec quidem ad bestias atque aves caeteras: nobis vero adversus animam haec parantur. Est enim nobis laqueus in otio, pecunia, ambitione, lascivia. Haec praetenduntur, haec blandiuntur, haec fallunt: sed ab his omnibus voluntas nostra est referenda. Omnibus enim hi laquei praetensi sunt, sicut scriptum est: Non enim injuste in terra praetenduntur retia avibus. Perfecta enim gloria est, ab his laqueis qui praetensi sunt evolare.
42.1.9
In Ecclesia constanter manendum.-- Denique psalmus ita dicit: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venatorum: non utique venantium, sed corum quibus in venatione tensi sunt laquei. Non enim cum quis in laqueum inciderit, tunc fiet peccator, sed cum omnibus tendantur, ille tantum qui jam sit peccator in laqueo est; sicut scriptum est: Oculus meretricis, laqueus peccatoris. Ergo a peccatis omnibus abstinendum est, ne incidamus in laqueum. Spiritales enim sumus, et evolamus ut passeres. Passer avis domestica, et aedificiorum incola: non momentanea, non temporaria, sed sine demutatione ulla aut temporis observatione consistens. Nos ergo sine vicissitudine temporum Ecclesiam incolentes, abstineamus a peccatis, ut a laqueis evolemus. Laqueus enim per Deum in nos habitantem conteritur: quia ita sequitur: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. VERS. 8. Adjutorium nostrum 451 in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Hoc adjutorio laqueus conteritur, hoc adjutorio liberamur, in nomine Domini qui fecit coelum et terram: quod est scilicet super omne nomen, in quo omne genu flectatur coelestium, terrestrium et inferorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.