Tractatus super psalmos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 21450 Trsups
43.1
PSALMUS CXXIV. Canticum graduum.
43.1
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum: quoniam non derelinquet virgam peccatorum super sortem justorum; ut non extendant justi in( Infra, ad) iniquitatem manus suas. Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Declinantes autem ad obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.
43.1.1
PSALMUS CXXIV. Canticum graduum. TRACTATUS PSALMI.
43.1.1
Contra eos qui litteram unice sectantur.-- Faciunt nobis plerique obscuritatem, volentes Scripturas propheticas solo aurium judicio aestimare, et non aliud in his intelligere, quam quod sub singulis rerum quarumque vocabulis audiatur. Quod cum volunt, neque nobis quod intelligamus relinquunt, neque prophetas non dico coelestia, sed nec terrena quidem rationabiliter dixisse constituunt. Quid enim aut a nobis congrue tractabitur, aut ab illis recte dictum existimabitur, cum aquas laudantes, videntes, timentes, et plaudentes manibus audiemus, nisiex auctoritatibus Scripturarum earumdem, sub aquarum nomine aliud significari quod alterius sit generis monstremus? id scilicet quod sit vivum ac sentiens, et ad rei uniuscujusque judicium suo motu sensuque se permovens: quod esse homo intelligitur, laudans, videns, timens, plaudens, judicans. Haec enim humanae affectionis genera in aquis esse sermo propheticus edidit: quorum quia in aquas natura non convenit, nec propheta de aquis 452 dixerit, nec nos de aquis dictum intelligamus. Haec propter ea, quae in praesenti psalmo sunt, retractari convenit, quae talia sunt.
43.1.2
Litterae sensus hic sibi non cohaeret.-- VERS. 1 et 2. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus. Nomen montis Sion, et habitatio Jerusalem, et montes circum eam, si nullam interioris intelligentiae habent causam, inanis est psalmus, et mendax Propheta, in quo Spiritus sanctus locutus esse credatur. Est enim mons Sion civitati Jerusalem imminens; est eadem civitas, circa quam extrinsecus plures sunt montes. Qui ergo confidit in Domino, quem profectum habebit, ut sit sicuti mons Sion? ex rationabili homine fieri saxum, arborem, cespitem, et de natura animali in naturam inanimalem referri? Jam vero quomodo fidelis hic sermo sit, non commovendum eum in aeternum, qui habitet in Jerusalem? Numquid Jerusalem ipsa sanctificationem habitantibus afferebat, ut habitatio ejus firmitas esset aeterna: cum illinc sacrilega caedes prophetarum, judicium mortis in Deum, fuga Apostolorum, crucis scandalum sit? Habitantes autem in ea quotiens captivi, quotiens perempti? Ad ultimum urbs ipsa funditus diruta est, et qui vastationi ejus residui erant, capti atque dispersi sunt: propheta hoc impietati ejus excidium antea ita nuntiante: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni concrematae regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et desolata et subversa a populis extraneis derelinquetur filia Sion, ut tabernaculum in vinea, et sicut casa custodiaria in cucumerario. Jam ergo inanis est sermo, inanis est prophetia, quae addiderit: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. Jerusalem eversa est, populi ejus exstincti sunt, reliquiae ejus dissipatae sunt: hodie in ea non habitatur, non sacerdos, non propheta, non princeps; sed ipsa obtrita, deserta, sine fructu est. Et quomodo habitator ejus non commovebitur in aeternum? et Dominus in circuitu populi ejus ex hoc nunc et usque in saeculum? Ergo non potest de ea prophetatum videri, a qua prophetiae veritas dissidebit. Sequens igitur est, ut quaeramus in quos dictorum ratio conveniat.
43.1.3
Mons Domini Ecclesia. Christus qui ex monte in lapidem, et ex lapide in montem.-- Et quidem primum animadvertendum est, non alterius montis quam Sion factam mentionem. Legimus enim montem esse Domini et Choreb, usque ad quem primum Moyses cum multa obisset, accessit( Exodi III, 1): esse et montem Domini Sina, in quo populo lex scripta sit. Est et Sion mons superimminens Jerusalem. Sed quia in hunc montem 453 prophetiae nullus est fructus, videndum est quid in monte intelligi oporteat. Et habemus optimum intelligentiae ducem Esaiam. Nam cum superius montem Domini excelsum significasset, ad quem gentes venturae essent, ait: Propter hoc sic dicit Dominus: Ecce mitto in fundamenta Sion lapidem praeclarum, electum, angularem, pretiosum in fundamenta ejus; et qui crediderit in eum, non confundetur. Et non ambiguum est Apostolum fundamentum Christum significasse, per quod beata illa dominici corporis Ecclesia, cujus fundamentum est Christus, significari videtur in monte. Quam idem Apostolus et Jerusalem nuncupat, dicens: Quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis; ea autem quae sursum est Jerusalem libera est, quae est mater nostra. Habemus ergo montem Sion Domini, habemus et civitatem Dei Jerusalem: et nominis Sion interpretatio est speculatio. Sic ergo montem Domini in Daniele accipimus, ex monte in lapidem, et rursum ex lapide in montem: exinanivit enim se in forma Dei constitutus, et formam servi accepit, et per passionem suam mundo cum superstitionibus suis terroribusque prostrato, in gloria Dei patris est, et Deus super omnia est; propter infirmitatem carnis ex monte in lapidem exinanitus, propter gloriam passionis ex lapide rursum effectus in montem: mons superimminens et excelsus, in quo ipsi nosmetipsos per assumptionem carnis nostrae corporisque speculamur.
43.1.4
Resurrectionem nostram in Christo speculamur. Ecclesia praesens forma futurae.-- In eo enim sumus resurrectionem nostram in resurrectione nostri in eo corporis contemplantes: speculatio est enim Sion mons. Loquatur interpretationem hanc hebraica lingua, qua dictum est, Mons Sion mons speculationis est. Loquatur Paulus, et dicat, Nostra autem conversatio in coelis est, unde et salvatorem nostrum exspectamus Dominum Jesum nostrum qui transformabit corpus humilitatis nostrae, conformatum corpori gloriae suae; dicat et rursum, Et cum essemus mortui peccatis, vivificavit nos simul cum Christo, et coexcitavit, et collocavit in coelestibus. Dicat et Evangelium, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Dicat ergo nunc et Propheta, Qui confidunt in Domino, 454 sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Sequamur Apostolum, sequamur Evangelium, sequamur Prophetam. Confidamus in Domino, ut conformes corporis gloriae Dei simus. Habitemus nunc Ecclesiam coelestem Jerusalem; ut non moveamur in aeternum. In hac enim habitantes, habitabimus et in illa; quia haec illius forma est, Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Et nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Sed et haec coelestis, et illa coelestis; et haec Jerusalem est, illa quidem ecclesia angelorum multitudinis frequentium: sed est ecclesia primitivorum, est et ecclesia spirituum in Domino fundatorum. Fundandi ergo sumus in spiritu, et in habitantibus standum est, non discurrendum, sicuti Moysi dictum est, Tu autem mecum sta. Non simus procursibus vagi, neque viis incerti, neque inanis doctrinae vento evolantes. In aeternum enim manendum est, si sine commotione steterimus.
43.1.5
Montes in circuitu nostro. Sancti atque Angeli.-- Sed neque desunt stare volentibus sanctorum custodiae, neque Angelorum munitiones. Dicitur enim, Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. Hos enim secundum superiora exempla montes esse existimabimus, humilitatem terrae excedentes, firmos et excelsos et immobiles. Cum enim et montem significari Ecclesiam, id est, Dominum in corpore legimus, et invenimus montes Dei exsultare atque laetari: scriptum est enim, Montes exsultaverunt ut arietes: quomodo possumus montes non eos significatos esse intelligere, qui super terrenam naturam gloriosi jam in Dei rebus exsultant?
43.1.6
Christi egemus ope. Pericula nostra. Deus ubique.-- Ac ne leve praesidium in apostolis, vel patriarchis ac prophetis, vel potius in angelis, qui Ecclesiam quadam custodia circumsepiant, crederemus; adjectum est, Et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. Sed forte apostolorum vel angelorum custodia sufficiens existimetur. Verum id quidem est; sed et Moysen audiamus. Namque cum ei Dominus dixisset, Ecce angelus meus antecedet te; et ille respondit, Nisi tu mecum ambulaturus es, ne me expellas hinc. Bonum quidem praesidium angeli, sed melius Domini. Multis anima nostra 455 laqueis appetitur, multis adversus nos armis dimicatur. Non terra, non maria, non aera fidei nostrae periculo vacant. Rapiunt oculos nostros rarae incogniti maris gemmae, occupat animum terrae aurum, totis nostrae mortis illecebris spiritales nequitiae et aeris hujus virtutes circumvolant, per vitae praesentis molestias, per alienae voluntatis mores atque lasciviam insidiantes, ut irascamur, ut oderimus, ut amemus: undique exspectamur et appetimur. Sciens ergo Dominus non adversus carnem et sanguinem nobis pugnam esse, sed adversus mundi hujus potentes et nequitias spiritales, ait Evangelia consummans: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi. Adest enim: et cum fideliter invocatur, per naturam suam praesens est. Spiritus namque est omnia penetrans et continens. Non enim secundum nos corporalis est, ut cum alicubi adsit, absit aliunde: sed virtute praesenti, et se quacumque est aliquid porrigenti, cum replente omnia ejus spiritu in omnibus sit, tamen ei qui in eum credat adsistit. Nam et tribus vel duobus in nomine suo congregatis erit praesens, et in circuitu populi sui est ex hoc nunc et usque in aeternum.
43.1.7.1
Virga potestatis insigne. Tribulationes nostrae breves. Opus sit et probum et voluntarium.-- Sed quid sibi vult, esse eum in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum? VERS. 3. Quia non relinquet virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. In virga potestatem intelligi convenit; insigne enim potestatis est. Virgam accepit Moyses, qua posset omnia: fuit et virga Aaron. Sed fuit et virga Pharaonis, fuit et virga Nabuchodonosor. Ergo in circuitu nos Dominus custodit: ne super sortem nostram peccatorum virga derelinquatur. Veniunt quidem tribulationes, sed non permanent: veniunt persecutiones, sed non persistunt. Multi redigere libertatem fidei nostrae in captivitatem volunt: sed confisioni nostrae, quam in Christo habemus, nemo dominatur. Non enim super sortem nostram peccatoris virga derelinquetur. Dominus namque in circuitu populi sui est in aeternum: ne victi et fatigati virgae imperio, ad iniquitatem extendamus manus nostras. Sed virga cum inciderit, auferetur: et peccator cum incubuerit, non derelinquetur. Breve est quidquid patiemur ab adversariis Dei: et habet victoriae praemium, licet non habeat praelii longi laborem. Dominus adest. Etiam si vis aliqua compellet, abstineamus manus nostras ab iniquitatibus, non extendamus opera nostra in peccata: quia Domino in circuitu nobis constituto, virga peccatoris non derelinquetur ut maneat.
43.1.7.2
456. 8. Post quae conversio fit Prophetae, retributionem a Domino ei qui ab iniquitate manus abstinuerit imprecantis. VERS. 4. Benefac, Domine, bonis et rectis corde; probitatem et facti et voluntatis in utroque significans. Multis enim vel propter hominum favorem, vel propter periculum et metum, facti opus bonum est. Verum nisi ex voluntate boni simus, etiamsi hominibus boni videbimur, tamen Deo boni non sumus: quia perfecta bonitas in recti cordis consistit affectu.
43.1.8
Iniquitatis operarius declinans ex lege.-- Retributio autem ut bonis adest, ita et malis non abest. Nam sequitur, VERS. 5: Declinantes autem ad obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Et hic quoque duplicis significantiae sermo est, declinantium ad obligationes, et operantium iniquitates. Qui declinant, ex alio in aliud declinant, id est, ex bonis operibus recti cordis in obligationes. Et quas esse obligationes existimabimus? Eas nempe quas solvi propheta monuit, dicens, Non tale jejunium elegi, dicit Dominus; sed solve omne vinculum iniquitatis, dissolve obligationes vehementium commutationum. Si quis ergo se, a praeceptis Dei declinans, his obligationibus colligaverit, adducetur cum operantibus iniquitatem, in eamdem scilicet sententiae poenam, trangressor et iniquus futurus. Qui enim operatur iniquitatem, ab observatione legis alienus est: qui autem declinat ex lege, legem in qua mansit ante, transgreditur.
43.1.9
Vincula fidem impedientia.-- Non declinandum igitur ad obligationes est; neque libertas nostra est nexibus saeculi et mundialium negotiorum vinculis inserenda. Novit beatus Paulus solutos ligari non oportere, cum dicit, Solutus es ab uxore? noli quaerere ligationem. Et hoc non de criminoso vinculo necessariae ligationis ita sensit. Caeterum sunt alia vincula, quae fidem nostram impediunt et obligant, sibique connectunt: maxime augendae pecuniae labor, et negotiandi insincerus profectus. Haec enim ita obligant peccatis, sacramentis, commerciis, ut sibi nos captos possessosque detineant. Ab his ergo mens, voluntas, studium solvendum est: quia declinantes ad obligationes una adducentur cum operantibus iniquitatem.
43.1.10
Erit autem Israel pacificus, non derelicta super se virga peccatoris: sed in fide perfecta ac spe aeterna manens, audiet pro portione sibi dici, Pax super Israel. Ille est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum Amen.