Tractatus super psalmos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis">
—
⋯
Original / primary: 21450 Trsups
45.1.21
Justorum fiducia adversus inimicos.-- Neque ambiguum est, qui in porta loquentur aedificatae per praedicationem suam a Domino civitatis. Meminimus autem psalmo altero dictum: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion. Et hic quidem plures portae sunt, in quibus propheta a portis mortis exaltatus omnes Dei laudes praedicat: sed scimus unam esse portam regiam, dominicam, coelestem, de qua dictum est: Haec est porta Domini, justi intrabunt per eam. Et cum non confundentur hi excussorum filii in porta inimicis suis loquentes; necesse est ut his inimicis suis loquentes non confundantur, qui cum justis non merebuntur intrare; exprobrantes illis impietatem in Deum, inobedientiam in praedicantes, infidelitatem in aeterna promissa, odia in innocentes, et in ipsa Ecclesiae membra saevitiam: ipsi confidentes, et nulla fidei suae ac religionis ambiguitate trepidantes, sed hos inimicos suos ab ejus aditu ingressuque prohibentes, qui ait: Nemo vadit ad patrem nisi per me, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
46
PSALMUS CXXVII. Canticum graduum.
46
Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Labores fructuum tuorum manducabis: beatus es, et bene tibi erit. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum. Benedicat te Dominus ex Sion: et videas quae sunt bona( Infra videas bona) Jerusalem omnibus diebus vitae tuae. Et videas filios filiorum tuorum: pax( Infra Et videas pacem) super Israel.
47.1
476 TRACTATUS PSALMI.
47.1
Timoris Dei ac timoris humani discrimen.-- Quotienscumque de timore Domini in Scripturis est sermo, animadvertendum est, numquam eum solitarium relinqui, tamquam sufficientem nobis ad consummationem fidei: sed subjici multa, aut anteferri, ex quibus timoris Domini ratio et perfectio intelligatur: ut cognoscimus ex eo quod per Salomonem in Prooemiis dictum est: Si enim sapientiam invoces, et intellectui des vocem tuam, et exquiras eam tamquam argentum, et tamquam thesauros investiges eam, tunc intelliges timorem Domini. Videmus enim quantis usque ad timorem Domini gradibus perventum sit. Ante enim invocanda sapientia est, et omne legendi officium intellectui est deputandum, et exquirenda ac pervestiganda sapientia: et tunc timor Domini intelligendus. Sed quantum ad communem humanae opinionis pertinet sensum, non ita de timore sentitur. Timor est enim humanae imbecillitatis trepidatio, metuentis id perpeti, quod sibi nolit accidere. Existit autem et commovetur in nobis de reatus conscientia, de jure potioris, de impetu fortioris, de aegritudinis casu, de ferae occursu, et de omnis mali passione. Hic ergo timor non docetur; sed ex natura infirmitatis occurrit. Neque quid timendum sit discimus; sed terrorem suum ipsa illa nobis injiciunt quae timentur.
47.2
Timor Dei naturalis non est. Situs est in obedientia et amore.-- At vero de timore Domini ita scriptum est: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Discendus ergo Dei timor est, quia docetur. Non enim in terrore, sed in ratione doctrinae est: neque ex trepidatione naturae, sed praeceptorum observantia et operibus vitae innocentis et cognitione veritatis ineundus est. Nam si idcirco Deus timendus est, quia plura fulminibus arserint, tonitru prostrata sint, terrae nunc motu conciderint, nunc hiatu recepta sint; nullum fidei meritum in timore est, qui ex terrore accidentium commovetur. Nobis autem timor Dei omnis in amore est: metum ejus dilectio perfecta consummat. Dilectionis autem nostrae in eum hoc proprium officium est parere monitis, statutis obtemperare, pollicitis confidere. Audiamus ergo Scripturam dicentem: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus 477 tuus postulat a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et custodias praecepta ejus ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ut bene sit tibi? Quibus dictis convenientia et congrua propheta in exordio psalmi locutus est, dicens, VERS. 1: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus: ostendens non ex trepidatione nostra, quia haec timoris auctor est in caeteris; neque ex terrore ejus, qui terribilis sit, beatos esse qui timeant; sed ex eo quod in viis Dei incedant. Timor enim, ut diximus, non in metu, sed in obedientia est: et timoris testimonium est obsequela. Caeterum si quis timeat, neque pareat; erit quidem timens ex trepidatione naturae, sed non erit beatus ex timoris officiis.
47.3
Viae Domini multae, et una.-- Multae sunt autem viae Domini; cum ipse tamen via sit. Sed cum de se loquitur, viam ipse se nuncupat, et rationem cur se viam nuncupasset, ostendit dicens: Nemo enim potest ad patrem venire nisi per me. Verum cum de prophetis ac scriptis eorum, quibus ad Christum pergitur, sermo est; tunc viae plures sunt in unam viam undique congruentes: quod utrumque eodem per Jeremiam prophetam loco significatum est dicentem: State in viis Domini, et interrogate semitas Dei aeternales, et videte quae est via bona, et ambulate in ea. Multae itaque viae interrogandae sunt, et in multis insistendum est; ut unam quae bona est inveniamus, per multorum scilicet doctrinam, viam unam vitae aeternae reperturi. Viae enim in lege, viae in prophetis, viae in evangeliis, viae in apostolis sunt: viae quoque in diversis praeceptorum operibus sunt, in quibus per timorem Dei ambulantes beati sunt, quibus dicitur.
47.4
Omnes in Christo unum.-- VERS. 2. Labores fructuum tuorum manducabis. Sermo ad plures coeptus, ad unum refertur, docens nos omnes qui in Christo crediderimus unum esse, Apostolo ita confirmante: Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu:. 478 Sive ergo ad unum, sive ad plures loquetur; in uno id erit significantiae, quod in pluribus.
47.5
Labores fructuum comedi non solent.-- Est autem contuendum, propheticum hunc sermonem ab usu communis opinionis discrepare. In hac enim vitae conversatione, qui manducant, laborum suorum fructus manducant, ex proventibus elaborati operis sumentes. At vero propheta ait labores fructuum manducandos. Non consequitur sensus humanus dicti hujus intelligentiam. Ex laboribus enim fructus est, non ex fructibus labor. Deinde labor ministerium corporis est: fructus vero merces laboris. Ministerium autem corporis incorporale est, licet corpore fit. Nihil vero edere, nisi quod corporale est, possumus.
47.6
Cibus animae hic labor, post fructus.-- Sed propheta nihil de terrenis et praesentibus tractat: de beatitudine enim timentium Dominum, et in viis ejus ambulantium ei sermo est. Qui enim in viis Domini ambulabunt, illi labores fructuum suorum manducabunt. Non enim hic manducatio corporalis est; quia neque id quod manducandum est corporale sit. Sed habemus hic cibum spiritalem, animam nostram in vitam alentem, bona scilicet opera, bonitatis, castitatis, misericordiae, patientiae, tranquillitatis, in quibus nobis contra corporum nostrorum vitia laborandum est. Horum laborum fructus in aeternitate est: sed labor hic aeternorum fructuum ante comedendus est, eoque in vita hac corporali anima nostra alenda est, per cibum horum laborum obtinentes panem vivum, panem coelestem, ab eo qui dixit: Ego sum panis vivus de coelo: quem qui indigne secundum mandatum Apostoli acceperit, judicium sibi acquirit. Hi sunt ergo labores fructuum manducandi, eorum scilicet fructuum, qui in coelis metentur. Nunc dum in terra sumus, opera sumenda sunt. Haec enim nunc animam saturant, haec in coelum suis fructibus prosequentur. Denique 479 sequenti versu utriusque hujus temporis beatitudinem propheta demonstrat, dicens, Beatus es, et bene tibi erit. Quorum alterum in praesens obtinetur, quod beatus es; quod vero bene tibi erit, repositum est in futurum, quia interim labor futurorum fructuum manducetur.
47.7
Benedictio temporaria non promittitur justis.-- VERS. 3 et 4. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum. Multis forte sermo iste in praesentis benedictionis gaudium aptus videbitur: ut ex misericordia Dei suppetat pacifica et utilis in domo conjugis salus, et dulcissimus circum convivium coetus filiorum. Sed si haec perfecte bona fuissent, quae cum sint bona, non tamen coelestia bona sunt: tamen si in his beatitudo timoris Dei constitisset, obtinuisset utique princeps fidei et timoris Dei Abraham, cui uxor diu sterilis bis abrepta est; filius ex promissione unus offerri in hostiam jussus, et sacrificio admotus intulit orbitatis dolorem. Ipsi deinde Isaac duo filii dissidentes, et usque ad odium mortis inimici. Jacob autem ignoratae uxoris inopinatus maritus, et ad nuptias alias falso coactus, et viventis funus parricidali fratrum mendacio plangens, caruit timentium Deum benedictionibus. Et apud quos, et a quibus fides est, apud eos fidei sanctificatio non reperietur. Quantos autem peccatorum videmus florere domo, conjuge, liberis! Jam vero benedictionibus Dei privabitur felix illa et beata virginitas, causam sibi beatitudinis non relinquens: et ubi illud erit Pauli, Vellem autem omnes homines esse sicuti et me? Et nescio quomodo propheta perfectam eam beatitudinem constituerit, quae negata sanctis est, peccatoribus usitata, non speranda virginibus sit.
47.8
Spiritalia sunt eis promissa. Qui Christus sponsus.-- Ergo quia secundum humanam intelligentiam, propriam et perfectam beatitudinem dicti hujus sermo non explicat; erigendae sunt in spiritalem doctrinam mentes atque aures. Lex enim omnis, secundum Apostolum, spiritalis est: et ipse non humilem nec terrenam beatitudinem, sed spiritalem secutus est, dicens: Benedictus pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni 480 benedictione spiritali in coelestibus. Cum itaque in spiritalibus et coelestibus benedici se ostendat, perfecta illa sanctorum beatitudo non in his terrenis et corporeis esse speranda est: sed potius intelligendum est, per corporalium et terrenorum nuncupationem, coelestium bonorum esse intelligentiam consequendam. Numquid cum Dominus secundum Evangelia sponsus est, et secundum Joannem habet sponsam, de sponsis terrenis et corporalibus significari existimandum est? Non utique: sed per hanc sermonis consuetudinem docemur eum esse, qui promissus sit gentibus, cuique a Patre Ecclesiae haereditas, per adoptionem corporis quod ex virgine praesumpturus esset, desponsa sit.
47.9
Uxor justorum, sapientia. Proverbium quid.-- Ut autem nunc cognoscamus quid sub uxoris nuncupatione intelligi oporteat; contuendum est quid et alibi sub hoc eodem uxoris nomine tractetur. Salomon itaque ait: Quaesivi sapientiam sponsam adducere mihi ipsi. Et quia qui sponsam requirit, divitem quaerit; hujus sponsae suae opes memorat, dicens: Honestatem glorificat, convictum Dei habens, et omnium Dominus dilexit eam; et si multam quis cognitionem desiderat, novit et quae a principio sunt, et quae futura sunt conspicit. Et item: Uxorem virilem quis inveniet? Pretiosior est autem lapidibus multi pretii istius modi. Et haec in Proverbiis dicta sunt: quia proverbium non hoc quod verbis sonat explicat, sed dictorum virtutem ex usu verborum communium nuntiat. Docet autem Dominus in Evangeliis, quid proverbia intelligenda sint, dicens: Veniet hora, ut jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiem vobis. Ergo secundum proverbiorum rationem uxorem virilem nosse debemus, eam nempe quam sibi Salomon sponsam optavit assumere: de qua et rursum ait: Judicavi igitur hanc adducere ad convivendum mecum, et amator factus sum pulchritudinis ejus. Haec igitur tamquam uxor assumpta sapientia virilis est, perficiens omnia, et sibi subdens, et in labore utilium operum valida. Ipsa Deo placita, et per doctrinam ejus digna, et praeteritorum scientia et futurorum cognitione perfecta. 481
47.10
Sapientia filiis, id est, bonis operibus, est fecunda.-- Haec timentis Deum uxor totis domus suae lateribus diffusa, fecundae vitis modo, se per omnia operum nostrorum latera extendit. Domum autem non ambigitur hoc animae nostrae esse domicilium, quod sibi unusquisque, per timorem Dei et vias ejus ineundo, ad habitationem Sapientiae emundat. Ex hac igitur filii qui erunt, tamquam novella olivarum in circuitu mensae nostrae erunt. Non in circuitu convivii futuros ait esse, sed mensae. Mensa enim Domini est, ex qua cibum sumimus, panis scilicet vivi: cujus haec virtus est, ut ipse vivens eos qui se quoque accipiant vivificet. Est et mensa lectionum dominicarum, in qua spiritalis doctrinae cibo alimur. Sed qui doctrinam Dei consectantur( de qua in psalmo alio scriptum est, Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum; in captionem enim illis et in scandalum omnis intellectae ipsius prophetiae lectio proficit); sed qui doctrinam Dei consectantur, nisi in operum bonorum ministerio versentur, mensae illius cibo non proficient. Nam sicut ex conjuge liberi, ita ex sapientia bonae voluntatis opera procreantur. Haec igitur tamquam novella olivarum mensam nostram circumibunt, id est, doctrinae nostrae cognitionem optimorum quasi ramorum fructibus obumbrabunt. Servavit autem etiam hanc propheta rationem, ut neophytam olivam diceret, id est, nuper plantatam: quia per sapientiam, tamquam conjugem assumptam, cujus filii sunt opera fidelia, haec eadem in hac terra nostri corporis plantatur. Haec igitur uxor est modo vitis abundantis in domus nostrae lateribus diffusa: hi filii, id est, ex tali conjuge opera procreata, tamquam plantatae olivae in mensae nostrae circuitu assistent. Et quia haec timentium Deum beatitudo est; propheta subjecit, Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum.
47.11
Beatitudo non est hujus saeculi; quaenam interim nobis concedatur. Sapientia innocentiae, innocentia beatitudinis parens.-- Jungitur ad timentis meritum etiam prophetae votum dicentis: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae sunt bona Jerusalem. De Jerusalem et Sion jam in superioribus psalmis frequenter sumus locuti: ex quibus vel in quibus bonorum omnium consummatio speranda est. Nunc enim quamvis bonis 482 coelestibus perfruamur, tamen majora nobis in Sion et Jerusalem temporibus spe reservantur. Hoc enim saeculum promissorum bonorum capax non est. Vae enim nunc mundo a scandalis, in quo et zizania diabolus superserit, in quo regio est corruptionis, et locus iniquitatis, et convallis plorationis, in quo mundipotentes sunt harum tenebrarum. Sed habemus interim promissorum nobis bonorum lumen, in quo tamquam per speculum et in aenigmate felicium rerum imaginem contuemur: tunc facie ad faciem visuri, non interposita obscuritatis nube, aut speculi aemulante splendore, sed vera et conspicabili beatitudinis nostrae contemplatione laetabimur, operum nostrorum fructus contuentes, et mercedem vitae innocentis videntes. Nam ut opera ex sapientia gignuntur, ita ex operibus retributio nascitur. Est ergo sapientia innocentiae mater: et rursum innocentia fructus retributionis parit. Hos ergo consequemur diabolo contrito, aculeo mortis retuso, et omni principe ac potestate hujus saeculi exempto, cum jam pax in nobis sit hoste victo et perempto: quod propheta psalmi ipsius conclusione testatur, dicens, VERS 5 et 6: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae, et videas filios filiorum tuorum, et videas pacem super Israel. Speremus ergo bona Jerusalem coelestis, et Sion montis, et pacis Israel: quia locus Domini in pace est, in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
48.1
483 PSALMUS CXXVIII. Canticum graduum.
48.1
Saepe impugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel. Saepe impugnaverunt me a juventute mea: etenim non poterant mihi. Super dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam. Dominus justus concidet cervices eorum: confundantur et revereantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. Fiant sicut foenum aedificiorum, quod priusquam evellatur arescet: de quo non implebit manum suam qui metet, et sinum suum qui manipulos colliget. Et non dixerunt qui praeteribant, Benedictio Domini super vos, benedicamus vos in nomine Domini.
48.1.1
483 PSALMUS CXXVIII. Canticum graduum. TRACTATUS PSALMI.
48.1.1
Patientiam docet hic psalmus. Piis frequens est et a teneris annis pugna.-- Instituimur dictis propheticis ad tolerantiam praesentium passionum: et naturae nostrae infirmitas adversus saeculi injurias semper impatiens, suscipit patientiae doctrinam ab eo, qui in praesenti psalmo ait, Saepe impugnaverunt me a juventute mea. Non otiosa aetas religiosi viri est, neque quietam exigit vitam. Impugnatur jam ab ipsis juventutis suae annis, et impugnatur saepe. Non novella itaque, neque rara impugnantium odia sunt; sed ea saepe etiam ab ipsis initiis aetatis infesta sunt. Et idcirco haec sunt quae fidem probant, quae patientiam testantur, quae invictae virtutis coronam merentur. Novit beatus apostolus Paulus hanc longi praelii coronam, dicens: Nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit. Certamen tantum non sufficit ad coronam: legitime certandum est, id est, omnia passionum bella peragenda sunt; non sufficit semel neque unius certaminis bello militasse. Et audiamus hoc ipsum legitimum certamen, 484 cum dicit de se: In laboribus copiosius, in plagis abundantius, in custodiis eminentius, in mortibus frequenter: a Judaeis quinquies quadraginta una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragavi, noctem et diem in profundo feci. Merito iste tot et tantis praeliis perfunctus dicere ausus est: De caetero jam superest mihi corona justitiae: quia nemo nisi qui legitime certaverit coronatur.
48.1.2
Injuriarum humanarum auctor diabolus, minister homo.-- Huic etiam vox haec prophetica competit, VERS. 1: Saepe impugnaverunt me a juventute mea. Confidentiae maximae gratulatio est, tantorum et tam numerosorum bellorum recordari: sed nunc tacito impugnantium nomine, impugnatio sola memoratur. Et causa noscenda est, cur auctores impugnationis silentur. Omnes humanae injuriae, quae religiosis viris inferuntur, non eosdem habent auctores, quos habent ministros. Executio quidem hominum est: sed diaboli instinctus est. Et hujus nobis intelligentiae Apostolus auctor est, dicens: Non enim nobis certamen est adversus carnem et sanguinem, sed adversus potestates mundi hujus potentes, harum tenebrarum, spiritalis nequitiae in coelestibus; et rursum: Secundum principem aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filiis inobedientiae. Operantur ergo hae spiritales nequitiae in his, qui inobedientes Dei legi sunt, quos voluntatis suae tamquam operarios eligunt, in res suas alienae intercessionis ministerio usuri.
48.1.3
Neque solum id ex Apostoli dictis intelligimus, sed etiam ex libro Job docemur. Cum enim diabolus potestatem tentandi Job postulasset, per direptionem substantiae ejus primum desaeviturus homines ad pastorum caedem, et ad direptionem pecudum excitavit, eosque in hanc voluntatem latrocinii accendit. Egit ergo quod volebat per humanae operationis officium. Judas quoque in passione Domini ministerium diaboli fuit, et per eum effectum voluntatis propriae est exsecutus, evangelista testante ita: Intravit, inquit, satanas in Judam qui cognominatur Scariotha.
48.1.4
Injurias inferens miseratione dignus, non ira.-- In omni igitur quam perpetimur injuria, alterius opus, alterius instinctus est: et non sibi efficit, quisquis aliquid per turbulentae voluntatis impetum gerit. Non ergo his 485 irascendum est, a quibus aliqua perpetimur, sed quotiens per contumelias ad iracundiam provocamur, quotiens per convicia ad lites excitamur, quotiens ad dolorem ac impiam damni querelam per rapinas et furta compellimur, aut in corporis voluptates blandae adhortationis sollicitamur instinctu; agnoscendus est hostis ille, per quem haec operum ac dictorum incentiva praebentur. Neque irascendum est hominibus alienae instigationis operariis: sed potius in his detestandi officii intercessio foeda miseranda est, quod sint vasa diaboli, satanae ministerium, et latrocinantium tela, et alienae militiae ac nequitiae portitores. Ob hanc ergo cognitionem propheta sine distinctione nominis tantum impugnantium meminit, de his atque illis indiscrete locutus: quia per homines in se id quod spiritalium nequitiarum est gerebatur.
48.1.5
Crebrius sed frustra impugnatos quid dicere deceat.-- Coepit itaque tamquam ex persona sua Propheta; sed quid a nobis dici oporteret, quodam ipse confessionis exemplo ante praeloquitur. Talis enim ordo dictorum est: Saepe impugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel. Ante ergo docetur Israel quod dicere debeat: tum deinde tamquam doctus, et exemplo propheticae confessionis imbutus Israel ipse jam loquitur, VERS. 2: Saepe impugnaverunt me a juventute mea: etenim non poterant mihi. Talis religiosorum debet esse confessio. Et haec vera fidei probatio est, ut qui saepe et a juventute impugnant, numquam tamen eorum quos et saepe et pridem impugnaverint, praepotentes sint. Adversus autem validiores et longum et frequens est praelium: et idcirco inimicae spiritalesque virtutes firmos fide et timore Dei viros et diu et saepe pertentant; quia iterari necesse est, quod et diu geritur, et numquam obtinetur. Maneamus ergo, ut saepe impugnemur: et saepe impugnati, habeamus hanc gloriam, ne aliquando cedamus; et hinc sit impugnationis nostrae assiduitas, quia non sit impugnantium praepotens fortitudo.
48.1.6
His dorso jugiter insidiantur adversarii.-- Mos autem est eorum, qui nequaquam longis atque assiduis praeliis praevalent, ut victorem exercitum et firmis agminibus incedentem 486 a tergo adeant, et dorso sicubi jam praetereat insidias machinentur, illic dolos fabricentur, illic omnia insidiarum artificia exerceant. Ita et peccatores, tentatos in cassum fideles viros euntes jam in veritatis via dorso adeunt, dorso insidiantur, dorso dolos concinnant. Et idcirco ait, VERS. 3: Supra dorsum meum fabricabant peccatores. Currit Apostolus, ea quae retro sunt obliviscens, seque in ea quae priora sunt extendens. Lex ad fideles ita locuta est: Persequentur te inimici tui, et non comprehendent. Non comprehendisse autem eos docet, cum ait, fabricabant: indefiniti enim temporis significatio est. Fabricabant enim semper, numquam fabricationis suae effectum consequentes, indefesso fidei cursu eo, cui quotidie supra dorsum fabricabantur bella, currente.
48.1.7
Funis peccatorum.-- Atque hanc pertinacem infestantium iniquitatem sequens versus absolvit: Prolongaverunt iniquitatem suam. Esaiae prophetia est, dicentis: Vae qui trahunt peccata sua tamquam funem tongum. Non desinunt enim peccatis peccata connectere, et tamquam funem longum ea implexa semper extendere. Sancto enim currente, et peccatoribus in dorsum fabricantibus, cum huic ad destinatum currendi, illis semper fabricandi modus nullus sit; fit peccatorum prolixa series et multiplex longitudo.
48.1.8
Dei patientia. Cervix dura contumaciam designat.-- Sed quid tandem hanc iniquitatum longitudinem maneat, noscendum est. Sequitur enim, VERS. 4: Dominus justus concidet cervices peccatorum. Justus Dominus, patiens scilicet in ultionem, dissimulator ad poenitentiae tempus, non inter exordia humanae iniquitatis promptus ad poenam, sed desinendi a criminibus seram licet voluntatem peccatoris exspectans, tum cervices concidet, cum sine aliquo desinendi modo fabricatur, cum in longum peccata tenduntur, cum jam omne patientis misericordiae tempus exclusum est. Exprobrari autem semper contumacibus legis meminimus, quod dura cervice sint: cum cervicosum populum esse Moyses ad Deum arguit; cum propheta filiabus Sion exprobrat, quod alta cervice incedant; cervice scilicet 487 jugum dedignante, operibus fidei insolente, patientia Dei ad producendam peccatorum longitudinem abutente. Submittenda autem cervix est jugo suavi, ad quod Dominus invitat, dicens: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde. Non concidenda cervix est, huic se jugo subdens. Est enim hoc humilitatis et mansuetudinis jugum, non semper impugnans, non in dorso fabricans, non peccata prolongans, sed humilitate et patientia cervicem subditam fovens, superba illa insolentique cervice justi judicii concidenda decreto.
48.1.9
Sion mons. Speculatio interpretatur. Corpus Christi gloriosum significat. Corpus Christi Ecclesia. Hanc qui odit Christum odit. Criminis poena.-- Dehinc sequitur, VERS. 5: Confundantur et revertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. Frequenter admonuimus Sion montem esse Jerusalem proximum. Sed cum rex Sion, cum filia Sion, cum portae Sion a prophetis nuncupantur: primum ipso nomine intelligi oportet aliud sub Sion significatione monstrari. Sion enim speculationis interpretatio est: quod enim nobiscum speculatio, id hebraice Sion dicitur. Tum deinde dicti apostolici meminisse nos convenit, ad montem Sion et Jerusalem coelestem accessisse nos, in Dominum nostrum Jesum Christum credentes: in cujus glorificato corpore, quod in coelestem gloriam transformatum est, spei nostrae honorem speculamur, humilitatis nostrae corpore in gloriam corporis sui conformando. Ecclesiam autem esse corpus Christi, cujus invicem membra sumus, Apostolus testis est, quae ipsa sit Sion mons Domini, regis filia, civitas sancta, vivis lapidibus in fundamento prophetarum et Apostolorum aedificata. Hanc ergo Sion quisquis odit, odit eum cujus et corpus est: est enim speciale adversus fideles infidelium odium. Confundendi ergo erunt qui Sion oderunt, retrorsum revertentur, non in coelestia currentes, neque ad futura tendentes, sed ad terrena sua et originalia revertentes; pudorem iniquitatis et infidelitatis suae judicii tempore sentientes, et in poenalem corporum sensum, amissa resurrectionis demutatione redeuntes.
48.1.10
Inanes impiorum labores, aedificia alia firma, alia infirma.-- Idipsum autem psalmi consequentia docent. VERS. 6- 8: Fiant sicut foenum aedificiorum, quod priusquam evellatur aruit: de quo non implebit manum suam qui metet, et sinum suum qui manipulos colliget. Et non dixerunt qui praeteribant, Benedictio Domini super vos. Nullum, ut arbitror, secundum corporalem intelligentiam 488 aedificiorum foenum est: est autem agri, ejusdemque fructuosissimi. Ergo nihil hic secundum aurium sensum tractandum atque opinandum est. Sunt autem secundum Scripturae auctoritatem aedificia firma, sunt et infirma. Firma sunt, quae fundamentis fidelibus supra petram jacta, fluviis, ventis, inundationibus non moventur. Sunt et infirma, quae arenoso aedificata fundamine, cum tempestates ortae erunt, efficiunt ingentem ruinam. Sunt et sationes duae secundum Apostolum, spiritus atque carnis: et qui spiritalia serit, spiritalia metet; et qui carnalia serit, carnalia metet. Ergo qui saepe et pridem impugnabant, qui super dorsum fabricabant, qui prolongaverunt iniquitates, quorum concidentur cervices, qui oderunt Sion, hi sicut foenum aedificiorum erunt inutiles, et corporeae hujus praesentisque vitae fructum cassum inanemque referentes. Aedificia enim atque tecta, secundum evangelicam comparationem, humana sunt corpora, aut fide firma, aut infidelitate ruitura. Ab hoc etiam aedificii tecto instante persecutione, Dominus unumquemque vetuit descendere, dicens: Et qui super tectum est, non descendat tollere de domo aliquid. Certe in persecutione fugiendum est: et quomodo de tecto inhibuit descendere, nisi cura corporis derelicta, quia super tectum insistens, id est, super terrenam naturam manens, humilia repetere et descendere ad inferiora prohibetur? Verum impii aedificiorum foenum sunt, inania enim severunt: et foenum etiam antequam evellatur arescens, de quo neque manum suam messor implebit, neque sinum manipulos collecturus onerabit, non praeteriens fructum gratulatione benedixit. Inanes sunt, vacui sunt, inutiles sunt: inania enim et inutilia severunt. O infelices labores, et infructuosa carnis opera, infructuoso aedificiorum foeno comparata, et antequam evellantur arida, id est, ante ipsum inutilis ipsius messis tempus emortua.
48.1.11
Operum ac bonae voluntatis discrimen.-- Sed quia horum aedificiorum foenum carnalium operum fructus esse tractavimus; considerandum est quae differentia sit in eo qui implet manum et qui manipulos sinu colligit. Non enim idem est, neque Scriptura res easdem iterare geminis elocutionibus solita est; plus est enim sinu colligere, quam manum replere. Et quidem qui manum replent, fructum recipere recte gestorum videntur: quia in manibus sermo divinus opera 489 significat; in sinu vero, conscientiae et fidei et perfectae voluntatis demonstratur affectus. Plus enim metit conscientia, quam gesta: haec namque manum replent, manipulos vero illa colligit. Duos denarios viduae inopis acceptiores Dominus habet copiosis divitum nummis. Tanto praestat operibus voluntas. Et opera quidem manum implent: sed sinus manipulis sunt capaces. Ergo hoc aedificii foenum neque metentis manum, neque manipulos colligentis sinum replebit.
48.1.12
Transeuntes, supra terrena animo elati.-- Sed neque praetereuntes dicent: Benedictio Domini super vos. Et qui sunt praetereuntes, nisi qui peregrinantes corporalis vitae saeculum transeunt; non manentes in his quae nulla sunt, sed ad aeterna tendentes; neque his quae conspectui subjacent immorantes, sed ad invisibilia pergentes? Ut autem penitus qui sunt transeuntes intelligamus; audiamus Moysen, cum in rubo ignem conspexit sine damno rubi in quo conflagrabat ardentem. Ait enim: Transibo, et videbo visionem hanc. Quid est istud, transibo? Nulla eum locorum intervalla discreverant, eodem in loco et loquitur et videt: quid ergo transit? Transit plane corporales carnalesque curas: et soceri sui oves pascens, in coelestem cognitionem relictis terrenis operibus excedit. Verum et ipse pertransit, qui in superiore psalmo ait: Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat. Quem admiratus in saeculi rebus est, quem in corporeis operibus manens excelsum elatumque conspexit; hunc transiens, id est, peregrinus saeculo factus, et in coelestem ac spiritalem cognitionem de terrenis et caducis rebus excedens, hunc nihilum habuit, etiam non esse dixit, et mortuum deputavit. Negant ergo aedificiorum foeno praetereuntes Dei benedictionem, fructibus aridis et caducis scientes gratiam divini muneris denegandam.
48.1.13
Imprecatione vacat Propheta.-- Sed Prophetae vota dura atque aspera esse credentur: totus enim ejus sermo tamquam optantis fuit, cum ait: Fiant sicut foenum aedificiorum. Sed absit istud ut Propheta imprecatus esse credatur. Prophetali autem scientia haec locutus est; et cognitionis fuit sermo iste, non voti: simul ut peccatoribus terror ingrueret, inanitatem fructuum suorum arescentium cognituris. 490
48.1.14
Paenitentibus orat benedictionem.-- Porro autem votorum suorum ostendit affectum, dicens: Benedicamus vos in nomine Domini. Prompta benedictio est, si hi qui serebant aedificiorum foenum, serere incipiant quod messoris manum et colligentis manipulos sinum repleat. Aridis ergo operibus emortuos fructus suos in foeno aedificiorum Propheta monstravit, benedictiones negando: vota autem sua erga poenitentium salutem pro reditu bonae operationis ostendit, benedictiones rursum quas negavit optando. Seramus ergo utiliter, et labores nostros in replendis manibus ac sinibus praeparemus: ut benedictionum Dei participes simus in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
49.1
PSALMUS CXXIX. Canticum graduum.
49.1
De profundis clamavi ad te Domine, Domine exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem orationis meae. Si iniquitates observes( observabis) Domine, quis sustinebit te( Domine, omisso te)? Quoniam apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbum tuum: speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque in noctem speret Israel in Domino: quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eorum.
49.1.1
PSALMUS CXXIX. Canticum graduum. TRACTATUS PSALMI.
49.1.1
Dei secreta homo non penetrat: quatenus ea scrutari pium sit.-- Inter multa praeclara, quae ad Romanos Apostolus scribit, cum de fide gentium et infidelitate Judaeorum locutus esset, et multa de judiciis Dei decretisque tractasset, ait: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam sunt inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles 491 viae ejus? Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis ante dedit ei, et retribuetur illi? Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi claritas in saecula saeculorum. Humanae infirmitatis religiosa confessio est, ex Deo hoc solum nosse quod Deus est. Caeterum secreta illa et profunda imperspicabilis judicii decreta mens terrena non penetrat. Investigare quidem ea perscrutarique pium est, sed inscrutabilia ea esse et investigabilia confitenda sunt: quorum est alterum religiosae voluntatis, alterum imperspicabilis naturae. Quis enim causas naturasque coeli et hujus et superioris et caeterorum sciet? Quis angelorum et potestatum et dominatuum et thronorum et principatuum officia rationesque perceperit? Quis Cherubim et Seraphim perpetuas voces aeternasque intelliget? quis laudantes Deum super coelum aquas cognoscet? quis solis, lunae et astrorum lumina comperta sibi esse gloriabitur? quis hanc inanis nobis, ut putamus, aeris plenitudinem, metietur? Jam vero quis aut dispositionem orbis terrarum, aut elementorum virtutes aut temporum mutationes, aut fluminum cursus, aut maris fines, aut Oceani vicissitudines, aut ventorum flatus, aut naturas animalium, aut rabies bestiarum, aut genera arborum, aut virtutes radicum, et origines animarum, et incrementa corporum, et infantium mortes, et senum vitam et labores saeculi, et sanctorum gloriosas calamitates, et irreligiosorum infelices beatitudines, et legis et prophetarum et evangeliorum et apostolorum arcano coelesti libros consecratos, plenae cognitionis scientia consequetur?
49.1.2
Vox aut nescientis aut patientis, aut precantis.-- In his igitur omnibus haerens ac detentus Propheta, ex interno cordis sui secreto, secundum Apostoli vocem et ipse clamat, dicens, VERS. 1: De profundis clamavi ad te, Domine. Pone illum, secundum Apostolum, in profundo divitiarum Dei imperscrutabilium et investigabilium demorantem, statue illum de profundo humanarum calamitatum aestu precantem, secundum eam Domini quae in anteriore psalmo est vocem: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me; existima illum non labiis, sed secreto, ut jussum est, cordis orare: apta aut ignorationi, aut passioni, aut orationi vox ista dicentis est: De profundis clamavi ad te, Domine; dum aut nescit, aut patitur, aut precatur. Et quia de profundis clamat; confidenter ait: Domine exaudi vocem meam, VERS. 2: fiant aures tuae intendentes 492 in vocem orationis meae.
49.1.3
Deum audire, et aures in precem intendere quid differant. Deo incorporeo quid membra adscripta.-- Sed quaerendum est an idipsum sit, exaudi vocemmeam; et, VERS. 2: fiant aures tuae intendentes in vocem orationis meae. De profundis enim orat, et profundum est quidquid orat. Ac primum intelligendum est, Deum incorporalem esse, neque ex partibus quibusdam atque officiis membrorum, ex quibus unum corpus efficitur, consistere. Legimus enim in Evangelio, Quoniam Deus spiritus est, invisibilis scilicet et immensa atque intra se manens et aeterna natura. Scriptum quoque est: Quoniam spiritus carnem et ossa non habet. Ex his enim corporis membra consistunt, quibus substantia Dei non eget. Deus autem, qui et ubique et in omnibus est, totus audit, totus videt, totus efficit, totus incedit. Et hoc ex Scripturis docemur, cum dicitur: Ego sum Deus appropians, et non de longe; et rursum: Quoniam in ipso vivimus, et movemur, et sumus. Virtus ergo Dei, quae aequalis et indiscreta est, officiorum ac membrorum habet nomina: ut virtus qua videt, oculi sint: virtus qua audit, aures sint; virtus qua efficit, manus sint; virtus qua adest, pedes sint: officiorum diversitates virtutis hujus potestate peragente. Deus ergo ubique est, et ubique adest, audit, videt, efficit: sed orandus a nobis est, ut secundum precem nostram adsit, audiat, videat, efficiat. Naturae suae est ut audiat; sed fidei nostrae est ut precemur audiri. Audit conviciantes, audit maledicentes, audit etiam intra secreta cordis loquentes: sed fides officium suum exsequitur, ut Dei auditionem roget; ut qui per naturam suam audit, per orantis precem dignetur audire.
49.1.4
Contra Anthropomorphitas. Homo constat corpore et anima. Deus non est compositus.-- Quod si qui forte corporeum Deum et conformabilem et membris diversum, quia non idem oculus quod et manus est, ob id esse existimabit quod dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: primum meminisse debet hominum institutionem naturis duabus contineri, animae scilicet et corporis, quarum alia spiritalis, alia terrena est; et inferiorem hanc materiam( corpus) in efficientiam atque operationem naturae illius fuisse potioris( animae) aptatam. Ergo quisquis ita volet credere, ut corporalis Deus sit, quia ad imaginem ejus homo factus est; compositum esse Deum statuet, ex potiore scilicet inferiorique natura, quia de talibus homo constat. Quidquid autem compositum est, necesse est non fuerit aeternum; quia compositio habet initium quo corporatur ut 493 maneat. Sed haec infidelitatis deliramenta sunt, dum per coelestis naturae ignorationem, intra has opinionis angustias vitio ingenii degeneris coarctatur.
49.1.5
Hominem condendo tria egit.-- Deus autem semper et in omnibus manens ubicumque idem, et ipse nusquam non totus, cum pulcherrimum opus perfecto jam mundo inchoaret, hominem scilicet ad imaginem sui faciens, eum ex humili natura coelestique composuit, anima videlicet et corpore. Et prius quidem animam divino illo et incomprehensibili nobis virtutis suae opere constituit. Non enim cum ad imaginem Dei hominem fecit, tunc et corpus effecit. Genesis docet longe postea, quam ad imaginem Dei homo erat factus, pulverem sumptum, formatumque corpus( Ibidem); dehinc rursum in animam viventem per inspirationem Dei factum, naturam hanc scilicet terrenam atque coelestem quodam inspirationis foedere copulatam.
49.1.6
Imago Dei in homine secundum animam.-- Scit se beatus apostolus Paulus per interiorem et exteriorem hominem dissidere. Per interiorem quidem hominem delectatur lege, per exteriorem vero hoc quod non vult agit: cum interior homo spiritus opera desiderat, exterior voluptates corporis concupiscit. Ergo ad imaginem Dei homo interior effectus est rationabilis, mobilis, movens, citus, incorporeus, subtilis, aeternus. Quantum in se est, speciem naturae( divinae) principalis imitatur, dum transcurrit, dum circumvolat, et dicto citius nunc ultra oceanum est, nunc in coelos evolat, nunc in abyssis est, nunc orientem occidentemque perlustrat, dum numquam ut non sit aboletur( natura quidem Dei in his omnibus est), neque ut alibi adsit, decedit aliunde. Sed anima humana in hac sensus sui mobilitate ad imaginem opificis sui facta est, dum naturam Dei mobilitas animae perennis imitatur, nihil in se habet corporale, nihil terrenum, nihil grave, nihil caducum. Et audiamus adhuc Paulum hoc ita docentem: Exspoliantes veterem hominem cum gestis ejus, et induentes novum, qui renovatur in cognitionem secundum imaginem Creatoris. Numquid aliquid corporale induimus, cum in 494 agnitionem renovamur? Nihil, ut opinor. Induimus autem agnitionem Dei, fidem aeternitatis, innocentiae sinceritatem, et bonitatis mores. Haec enim animae magis sunt indumenta, quam corporis, quae omnia Deo propria sunt. Haec, in agnitionem novi, induimus: ut in omni ministerio animae nostrae, simus secundum imaginem Creatoris, bonitatis et sanctitatis et charitatis agnitione perfecti. Haec propter aures Dei, ne corporalis existimaretur, tractata brevibus sunt.
49.1.7
Membra Dei dici possunt angelicae virtutes. His Deus non eget, sed nos.-- Et quamquam haec ita se ut dicta sunt habeant; tamen meminimus esse plures spiritales virtutes, quibus angelorum est nomen, vel ecclesiis praesidentes. Sunt enim, secundum Joannem, Asianis ecclesiis angeli. Sunt et, Moyse testante, secundum numerum angelorum fines gentium Adae filiis constituti. Sunt et, Domino docente, pusillorum angeli quotidie Deum videntes. Sunt, secundum Raphael ad Tobiam loquentem, angeli assistentes ante claritatem Dei, et orationes deprecantium ad Deum deferentes. Hoc ideo commemoratum sit, ut si forte hos esse oculos, vel aures, vel manus, vel pedes Dei intelligere voluerimus; habeamus non improbabilis intelligentiae auctoritatem: maxime cum scriptum sit: Sunt enim efficientes spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditabunt salutem. Intercessione itaque horum non natura Dei eget, sed infirmitas nostra. Missi enim sunt propter eos qui haereditabunt salutem: Deo nihil ex his quae agimus ignorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et promerendum spiritalis intercessionis ministerio indigente.
49.1.8
Peccati et iniquitatis discrimen.-- Dehinc sequitur, VERS. 3: Si iniquitates observabis Domine, Domine quis sustinebit? Non negligenter dicti hujus ratio tractanda est. Non enim ait: Si peccata observabis, sed: Si iniquitates observabis. Differt enim iniquitas a peccato. Numquid Deus peccata non observabit, et criminum memoria non erit? Erit certe: quin etiam de otioso verbo rationem unusquisque praestabit, et omnis in carcerem missus reddet novissimum quadrantem. Differre autem iniquitatem et peccatum docemur, cum dicitur: Beati quorum 495 remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: et rursum: Iniquitatem meam ego agnovi, et peccatum meum non abscondi. Iniquitas enim omnis, transgressio legis Dei est, quae est gravior peccato. Quod idipsum Apostolus absolutissime distinxit, dicens: Qui enim inique peccaverunt, inique peribunt: qui autem per legem peccaverunt, per legem judicabuntur. Ergo peccatum iniquitatis jam periit, caeterum peccatum legis judicabitur. Peccatum autem iniquitatis est, quidquid extra legem delinquitur, ut gentilium( Duo mss. gentium) crimina sunt, quae jam cum ipsa legis ignoratione damnata sunt. Legis autem peccata judicanda sunt: quia licet peccata sunt, tamen in lege peccata sunt. Ergo si Deus iniquitatum recordetur, quis sustinebit furta, caedes, falsa testimonia, stupra, perjuria? Haec enim crimina sunt, quae inique, id est, extra legem Dei geruntur, quaeque novae generationis Sacramento abluuntur.
49.1.9
Filius nostra redemptio, qui cum Patre unum sit.-- Sed horum plane jam Deus non recordatur: et cur non recordetur, in sequenti versu Propheta demonstrat, dicens, VERS. 4: Quia apud te propitiatio est. Est enim unigenitus Dei filius Deus Verbum redemptio nostra, pax nostra, in cujus sanguine reconciliati Deo sumus. Hic est, qui venit tollere peccata mundi, qui cruci chirographum legis affigens, edictum damnationis veteris delevit. Sive igitur ad Patrem, sive ad Filium oratio Prophetae esse existimabitur[ unum enim ambo sunt: et qui vidit Filium, vidit et Patrem, quia Pater in Filio, et Filius in Patre est. Ex similitudine gloriae alter in altero gloriosus est; gloriosus Filius, quia dignus consortio Patris sit; gloriosus Pater, digni consortio Filii], recte ad quem voles, Propheta dixisse credetur: Quia apud te propitiatio est; quia in Patre secundum similitudinem gloriae Filius est; et Filius ipse pro peccatis nostris et propitiatio et redemptio et deprecatio est, iniquitatum nostrarum, quia ipse earum propitiatio sit, non recordans.
49.1.10
Legem observanti Prophetae spes est Christus, et hoc tota vita.-- Scit autem Propheta ingentis periculi 496 rem esse, inique, id est, sine lege peccare quia peccato sine lege perditio est, peccato autem in lege judicium est. Et idcirco ait: Propter legem tuam sustinui te, Domine. Lex autem sancta et spiritalis est, et in ea verba vitae sunt, et legis finis Christus est: et hoc sequenti versu ostenditur. Ait enim: Sustinuit anima mea in verbum tuum. Corporalia quidem legis officia Propheta exsequitur, scilicet sacrificiorum et holocaustomatum et neomeniarum et sabbatorum, quae omnia umbra sunt futurorum: sed anima ejus sustinuit in verbum Dei. Propter legem ipse sustinet, id est, ut dixi, corporaliter officia legis gerit. In verbum autem Dei anima sua sustinet: scilicet filii Dei adventum, qui et Verbum Dei, et Deus Verbum est, spiritali fide exspectat. Qualiter autem exspectet, demonstrat dicens, VERS. 5 et 6: Speravit anima mea in Dominum, a custodia matutina usque in noctem. Recordemur evangelicae comparationis tenorem, et meminerimus quosdam operarios vineae omnem diem in labore transigere. A custodia matutina usque in noctem Propheta sperat: nullum tempus habet vacuum, totius diei indefessus operarius est.
49.1.11
Nec desperandum ei, qui non omnem diem in spe Domini exegit.-- Sed quid tandem erit spei? Non omnis ita diem suum in spe Domini exigit; sunt enim operarii horae tertiae, sunt sextae, sunt nonae, sunt et undecimae: et videtur Propheta, qui a custodia matutina usque in noctem speravit, spem nobis evangelicae mercedis abscindere. Non abscindit plane. Ait enim: Speret Israel in Domino. Sine praefinitione temporis spei adhortatio est. Ille quidem, ut perfectus operarius, a custodia matutina usque in noctem speravit. Sed ad spem omne tempus est liberum: et mercedem non operis, sed misericordiae, undecimae horae operarii consequentur. Ita enim ait: Speret Israel in Domino, VERS. 7 et 8: Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eorum. Bonus est in quem speratur: et sperandum in eo est, quia misericors est, quia copiosa apud eum redemptio est, quia redemit ab omnibus iniquitatibus 497 suis universos. Hora undecima est, conclusa sunt dici tempora: curramus omnes, festinemus ne nox adsit, ne hora praetereat. Senes sumus, nox mortis insistit, nec ad undecimam saltem vitae nostrae horam procedimus. Beatus quidem qui a mane usque ad noctem laborans, pactum denarium tamquam debitum postulat: sed quia bonus est Dominus, quia misericors est, speremus in eum; ut undecimae licet horae operarii, diurni laboris denarium consequamur per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
50.1
PSALMUS CXXX. Canticum graduum.
50.1
Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Sicut ablactatum super matrem suam, sic retribues in animam meam. Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.
50.1.1
PSALMUS CXXX. Canticum graduum. TRACTATUS PSALMI.
50.1.1
Psalmi hujus doctrina. Humilitas maximum fidei nostrae opus.-- Brevis psalmus est, et distinctione magis quam Tractatu explicandus: ad humilitatem nos et mansuetudinem docens. Et quia plurimis aliis locis nonnulla de humilitate tractavimus, otiosum est eadem repetere. Certe meminisse debemus maximum fidei nostrae opus esse humilitatem: cum hanc pro optimi operis conscientia propheta commemoret, dicens, VERS. 1: Domine, non est exaltatum cor meum. Optimum enim sacrificium Deo, cor contribulatum. Non ergo cor secundis rebus efferendum est: sed Dei metu intra mansuetudinis fines humilitate cohibendum. 498
50.1.2
Oculi ad Deum, non ad aliud efferendi.-- Neque elati sunt oculi mei. Alia istud proprietate graecitas elocuta est, dicens: οὐδὲ ἐμετεωρίσθησαν οἱ ὅφθαλμοί μου, id est, non ex alio in aliud elati sunt. Elevandi autem oculi secundum dicta prophetae sunt, Elevate oculos vestros, et videte quis ostendit haec omnia. Et Dominus in Evangelio ait: Elevate oculos vestros, et conspicite regiones: quia albae sunt ad messem. Elevandi ergo sunt oculi; sed non rursum in aliud elevandi: ut semel in id quod elati sunt perseverent.
50.1.3
Erectus in Deum David, de gloria sua non insolescit.-- Dehinc sequitur: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Magni periculi res est, si in modicis ambulamus, et si non in mirabilibus demoramur. Magna eloquia Dei sunt, ipse mirabilis in excelsis est: et quomodo tamquam bonum opus de se Propheta praefert, quod in magnis et mirabilibus non ambulet? Sed cum addidit, super me; in his non ambulat, quae hominum mirabilia et magna creduntur. David enim et propheta et rex, erat humilis antea et abjectus, neque convivio patris sui dignus: sed Deo complacuit, unctus in regem est, adspiratus est in prophetam. Non insolescit in regno, non odiis commovetur: persequentem se amat, inimicorum mortes honorat, incestuosis et parricidalibus filiis parcit. Imperator contemnitur, pater laeditur, propheta vexatur: ultionem non ut propheta orat, vindictam non ut pater sumit, contumeliam non ut imperator exsequitur. In his ergo quae super se magna et mirabilia sunt, non ambulat.
50.1.4
Corde humilis est, non sensu.-- Sed videamus quae sequuntur. VERS. 2. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Quae prophetae ista diversitas est? Non exaltat cor: exaltat animam. Non in magnis et mirabilibus super se ambulat: sed non humiliter sentit. Excelsus animo est, et corde submissus. Humilis in suis est; sed non humilis in sensu est. Sensus enim ejus in coelo est, anima ejus est in excelsis. Corde autem( ex quo secundum Evangelium exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae humilis est, suavi illi mansuetudinis 499 jugo subditus est. Tenendus ergo humilitatis et altitudinis modus est: ut corde humiles, sensu vero et anima simus excelsi.
50.1.5
Panem vivum esurit.-- Dehinc sequitur: Sicut ablactatum super matrem suam, sic retribues in animam meam. Ablactato Isaac, accepimus Abraham fecisse coenam: quod ablactatus, jam puerili aetati proximus cibum lactis excederet. Et Apostolus omnes rudis fidei, et infantilis adhuc in Dei rebus scientiae, lacte potat. Ergo profectus maximus est, jam lacte non indigere. Ad fortiorem enim cibum transisse filium suum Abraham, etiam convivii laetitia testatus est: et Apostolus carnalibus et parvulis in Christo panem negat. Propheta itaque orat, quia non exaltaverit cor suum, quia non in magnis et mirabilibus suis ambulaverit, quia non humilia senserit, sed exaltaverit animam suam, uti tamquam ablactato super matrem suam retribuatur animae ejus: scilicet perfecti et coelestis et viventis panis retributione sit dignus, quia per superiora quae commemoravit opera, cibum jam lactis excesserit.
50.1.6
Sed neque sibi tantum hunc vivum e coelis panem precatur; universos autem ad ejus spem adhortatur, dicens, VERS. 3: Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum saeculi. Spem nostram nullo fine temporum claudit, in immensum expectationis nostrae fidem tendit. In saeculum saeculi sperandum est: quia per spem praesentis saeculi, spem futuri saeculi consequemur, in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
51.1
PSALMUS CXXXI. Canticum graduum.
51.1
Memento Domine David, et omnis mansuetudinis ejus. Sicut juravit Domino, volum vovit Deo Jacob. Si intrabo in tabernaculum domus meae: si adscendero in lectum stratus mei. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephratam( Ephrata), invenimus eam in campis silvae. Intravimus in tabernacula ejus: 500 adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Surge( exsurge), Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent( laetentur). Propter David servum tuum, nonne avertas faciem Christi tui. Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos; et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam: quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam praeelegi eam. Viduam ejus benedicens benedicam: pauperes ejus saturabo panibus. Sacerdotes ejus induam salutari: et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem floreat( floriet) sanctificatio mea.
51.1.1
PSALMUS CXXXI. Canticum graduum. TRACTATUS PSALMI.
51.1.1
Christum canit hic psalmus. Ad David perperam a Judaeis refertur. Eorum erga sacros libros religio.-- Omnes quidem anteriores psalmi graduum in profectum nos spei celsioris extollunt: et per doctrinam fidei, spei, confessionis, humilitatis, operationis in sublime gradibus suis provehunt. Sed hic praecipue psalmus nos ad cognitionem filii Dei edocet, et sacramento assumptae ab eo carnis instituit. Coepit enim ita, VERS. 1: Memento Domine David, et omnis mansuetudinis ejus. Audent Judaei adventum Domini nostri, quo in corpore salutem humano generi reddidit, abnegantes, hunc psalmum ad David referre, ut in passione Domini impii, ita et in prophetiae scientia imperiti; legentes et non intelligentes, habentes et nescientes, venerantes et non obedientes. Qua enim religionis simulatione prophetarum libros venerentur, multis cognitum est. Contrectare legentes manu non audent, linteo substernunt, ad fidem sacramenti testes eos adhibent: et hoc eo proficit, ut majore irreligiositatis crimine 501 eorum, quibus tantus honos debetur, dicta aut contemnant, aut dissimulent, aut nesciant. Hoc eo dictum est, quia cum in prophetis longe postea, quam David corpore excesserat, scriptum habeant in Jeremia ita: In illa die, dicit Dominus, contribulabo jugum a cervice eorum, et vincula eorum disrumpam, et non operabuntur ipsi adhuc aliis diis, et operabuntur Domino Deo suo, et David regem ipsorum suscitabo illis; et rursum: Suscitabo illis David regem, orientem, justum, et regnabit rex, et intelliget, et faciet justitiam et judicium super terram: in diebus ejus salvabitur Judas, et Israel commorabitur fidens; item in Esaia: Et excitabo super eos pastorem unum altum, pascet eos servus meus David: et erit his pastor, et ego ero illis in Deum, et David princeps in medio eorum, ego Dominus locutus sum, et disponam ad David testamentum pacis: nolunt credere quod docentur, neque his fidem habent quibus deberi venerationem confitentur. Et religiosi quomodo erunt, auctoritatem abnegantes religioni?
51.1.2
David verus, Christus.-- David cum patribus quiescebat, ipse testamentum datae per Moysen legis cognoverat: tanto postea Deus per prophetas locutus est David excitandum, pastorem, regem, orientem, justum, in cujus diebus salus Israel sit, ad quem Deus testamentum pacis disponit. Ergo est David, non hic Jesse filius psalmorum ex parte conscriptor: sed David ob custodiam gregis sui pastor; Pastor enim bonus pro ovibus suis animam ponit: ob aeterni regni gloriam rex, cui dictum est: Rabbi, tu es rex Israel; ob judicium justus: Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; ob lumen mundi oriens: Erat enim lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: ob filii dignitatem testamenti pacis haeres: Omnia enim mihi data sunt in coelo et in terra( Matth. XXVIII, 18); et, Pacem meam relinquo vobis. Confiteantur ergo necesse est Judaei, longe post tempora David haec esse praedicata. Est autem David iste qui nomen parentis secundum originem carnis accepit: nomen sumens ejus, cujus ex genere sumebat et corpus. Omnia autem, quae psalmo continentur, et a gestis prophetae David, et a natura humanae infirmitatis, et ab aetatis temporibus diversa sunt. Et 502 quia ei non res, non conditio, non tempus aptatur, et in eum David quem postea Deus per prophetas pollicitus est conveniunt; non est ambiguum quin etiam hic propheta egregius et magnus de eo David, qui postea extitit, Dei spiritu, prophetae officio sit locutus.
51.1.3
Christi oratio suo homini Dei memoriam precantis.-- Ait enim: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. Non ait: Memento mei; sed: Memento, Domine, David: ut alterum qui loqueretur ostenderet. Orationem autem omnem hanc esse unigeniti Dei filii per Prophetam loquentis existimari necesse est, memoriam Dei Patris erga eum sibi quem assumpturus erat hominem deprecantis. Est enim nunc Jesus, secundum Apostolum, in gloria Dei patris; et ei omne coelestium et terrestrium et infernorum genu flectitur. Ergo se primogenitus Dei filius Deus Verbum jam David nuncupat, per Prophetam ejus sibi hominis nomen assumens, qui secundum divinitatis suae privilegium una secum esset in Patris gloria collocandus. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus; ait enim ipse, Quia mansuetus et humilis corde sum. Et testimonium de eo Patris est: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit anima mea: ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus. Ut omnis ergo ejus mansuetudinis Pater meminerit deprecatur, per cujus mansuetudinis modestiam Deo patri officium humilitatis suae voverit.
51.1.4
Jurasse dicitur, quia ita implevit omnia, quasi jurasset. Petri praerogativae.-- VERS. 2. Sicut, inquit, juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. Sacramenti mentio ad professionem voluntatis assumitur. Et nescio an Unigenitus juraverit. Certe ita et gessit et locutus est omnia, ut sacramenti religioni satisfacere videretur. Namque cum quaedam de passione sua locutus ad discipulos suos fuisset, et Petrus tamquam indignum hoc Dei filio detestatus esset; Petrum cui superius claves regni coelorum dederat, super quem Ecclesiam aedificaturus erat adversus quam portae inferni nihil praevalerent, qui quae in terris solvisset vel ligasset, ea in coelis vel soluta persisterent vel ligata, hunc itaque tali convicio, detestantem hoc sacramentum passionis, excepit: Vade post me 503 Satana, scandalum mihi es. Tanta enim ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum primum filii Dei confessorem, Ecclesiae fundamentum, coelestis regni janitorem, et in terreno judicio judicem coeli, Satanae convicio nuncuparet. Quin etiam in tumultu eo, quo se dedendum passioni praebuerat, cum idem Petrus servo sacerdotis gladio aurem abscidisset, ait: Reconde gladium tuum in thecam: calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum( Joan, XVIII, 11)? impium et profanum docens esse, si non omnia, quae erga humanam salutem Patri vovisset, expleret. Absolute autem in eo ostendit devotam passionis suae religionem, cum post aceti poculum esset spiritum traditurus: perfectis enim omnibus ait: Consummatum est, et inclinans caput tradidit spiritum. Percucurrerat enim omnia sacramenti officia: et ubi consummatione gaudetur, ibi in suscepti operis perfectione laetitia est. Ergo quia secundum hanc gestorum devotionem ita omnia acta sunt, ut videantur studiose pro religione, quia jurata sunt haec, esse perfecta: sequens est ut videatur quid sit, quod David iste et juravit et vovit.
51.1.5
Hae non sunt voces hominis, cui haec jurare non liceat: cui nec dignum Deo locum invenire sit.-- VERS. 3- 5. Si intrabo in tabernaculum domus meae, si adscendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis, donec cum inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Humanae naturae vota esse ista non possunt: et conditio sacramenti infirmitatem terrenae necessitatis excedit. Adeundum tabernaculum domus non est, strato lecti abstinendum est, somnus oculis, et palpebris dormitatio, et requies temporibus non danda est, donec cum inveniatur Domino locus, et tabernaculum Deo Jacob. Standum ergo erit nocte dieque sub coelo, et numquam in requie corpus jacebit: oculi autem semper vigiles laborabunt, et ne ipsis quidem palpebris connivendo dormitationi permittetur obductio. Tempora vero, quae maxime toto in capite et corpore injuriis vigiliarum et stationis obnoxia sunt, requiem non habebunt. Homo ista de se jurare non sinitur; etiamsi maxime nolit, conditionem tamen voti hujus pro 504 ipsa naturae suae necessitate violabit. Vigilet licet animus, et corpus in statione contineat; tamen necesse est infirmitatis dominante natura, et procidat, et dormiat, et requiescat invitus. Dehinc quem locum Deo homo inveniet? Incomprehensibilem infinitamque naturam quali tabernaculo continebit? cum de se ipse per prophetam Deus locutus est, dicens: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requietionis meae? Omnia enim haec fecit manus mea, et mea sunt omnia haec. Non ignarus autem hujus divinae vocis Propheta est, et scit humanae et terrenae operationis domum Deo esse non posse, idipsum psalmo anteriore contestans, cum ait: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Ergo si neque natura hominis conditionem voti istius recipiet, neque locum et tabernaculum Deo humana requiret operatio; cognoscendum est per coelestium Scripturarum auctoritatem, quod sit hoc votum, per cujus satisfactionem locus Domino, et tabernaculum Deo Jacob sit repertum.
51.1.6
Christi opus dignum Dei habitatione hominem efficere. Qui Deus hominem habitet.-- Domino nostro Jesu Christo unigenito Dei filio, qui omnia humanae salutis sacramenta tamquam juratus explevit, et quem a prophetis David significatum docuimus, hoc opus maximum fuit, ut hominem ad scientiam divinam eruditum dignum habitaculo Dei redderet. Et esse hominem sedem atque habitationem Dei ita docemur, Deo ipso per prophetam loquente, Quia habitabo in his, et in illis ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus: et rursum: In aeternum exultabunt, et inhabitabo in his. Dominus autem ipse in Evangelio ait: Si quis diligit me, verbum meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Apostolus quoque ait, Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis. Habitat autem Deus religiosorum mentes, non corporali aditu, neque naturae gravioris ingressu; ut aliunde decedens, illic tantum quo se intulerint insistat: sed spiritali virtute in vacua se terrenis labibus corda 505 permittit, seseque luminis modo in patentes innocentiae foribus mentes illuminaturus infundit. Assumpto igitur corpore unigenitus Deus, neque ante se cum homine suo ingressurum tabernaculum domus suae jurat, id est, in coelestem habitationem suam esse rediturum, quam haec religiosi pectoris loca Domino inveniat.
51.1.7
Non requiem resumpturus, nisi homo Dei sedes sit effectus.-- Sed neque stratum lecti sui ascensurum se esse vovit. Stratum requies humanorum laborum est, et fessorum corporum refectio. Sed quia in coelo semper quiescitur, et quia indefessa illa natura laborem nescit; semper in strato, id est, semper est in quiete. Dominus noster in forma Dei manens formam servi accepit, et obediens usque ad mortem fuit, et mortem crucis; ut plus nescio quid morte pateretur. Ob id autem tantum obediens usque ad crucis mortem est, ut nos habitatione Dei dignos esse praestaret. Mori igitur voluit, qui vita est, et effici se indefessa virtus ad habitationem corporis non recusavit infirmam, ut in forma Dei manens formam servi acciperet. Excessit ergo ex illo aeternae beatitudinis suae strato. Et testis nobis quadragesimus psalmus est, qui ex persona Domini omne sacramentum passionis eloquitur, dicens: Universum stratum suum versati in infirmitate ejus. Cum per obedientiam voluntatis paternae ex Deo homo, ex potente infirmus, ex vivificante mortuus, ex aeterno saeculorum judice crucis reus dicitur; tum stratum ejus in infirmitate convertitur. In illud igitur aeternae et beatae quietis stratum vovit, nisi reperto Dei tabernaculo, non redire: sed nec ante somnum oculis suis dare.
51.1.8
Prophetia Jacob de Christo nomine Judae. Leo securus in somno, Christus Deus intrepidus in morte.-- Quis est iste somnus? Nempe ille, de quo ait: Ego dormivi, et somnum coepi et surrexi quoniam Dominus suscipiet me. Mortis hic somnus est, quem non ante oculis suis dabit, quam locum habitationis inveniat. Hujus etiam somni beatus patriarcha Jacob in benedictione Judae, qui princeps gentis istius extitit, meminit, dicens: Catulus leonis Juda, ex frutice filius meus, procidens dormisti ut leo, et sicut catulus leonis. Quis suscitabit eum? Et superior et consequens benedictio nec aetati Judae nec gestis convenit; sed ei qui ex Judae frutice sicuti ex radice Jesse est, qui et catulus leonis est, et Jacob erit filius. Ex hac enim Judae tribu Maria est, quae Domino nostro secundum carnem 506 mater fuit. Hic ergo procidens dormivit ut leo. Leo terroris est feris omnibus, et veluti dominans est caeterarum bestiarum: et hic solus per confidentiam et securitatem dormit intrepidus. Terror omnium vigilans est( id est, cum vigilat); ipse autem securus in somno est. Et idcirco addidit: Quis suscitabit eum, quia intrepidae et praepotentis naturae securitatem nulla externi terroris timiditas inquietet. Ne ergo quidquam humile atque passibile impassibilem unigeniti Dei substantiam perpessam existimaremus in ea morte quam subiit; ferae hujus intrepide dormientis exemplum ad securae mortis intelligentiam est relatum: ut extra humani terroris esse in somno illo inquietudinem doceretur, qui per generis sui naturaeque virtutem, dormiens licet, timere non posset. Servata autem diligentissime ea ratio est ut in unigenito Deo aeterni et gignentis eum Dei gloria nosceretur, cum dicitur, Sicut leo, et sicut catulus leonis. Ad id enim quod ex Deo ipse subsistit, catulus est leonis: ad id vero quod leo est, paternae in eo majestatis indifferens generositas praedicatur. Ut unum ambo sint, leo est: ne unus atque ipse sit, catulus est leonis.
51.1.9
Quam non Christus ut Deus mortuus sit.-- Id ipsum autem etiam psalmi consequentia docent. Ne enim indefessa illa virtus et impassibilis unigeniti Dei natura mortis somno dormitatura existimaretur; rem omnem ad officium corporis, cui discessio immortalis animae mors est, retulit dicens: Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem; et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Temporibus secundum translationis fidem, non aetatis spatiis, sed capitis partibus requiem negat. Et hae affectiones sunt corporales, quas labor longus et vitae anxietas exagitant. Quievit autem ille, cui mors somnus est: et id quod nobis poenalis demutatio est, unigenito et in corpore manenti Deo requies fuit.
51.1.10
Qui per Christum homines Dei domus evaserint.-- Sed ante hanc requiem et Apostoli eliguntur, et solvendi ac ligandi et in terra et in coelo jus sortiuntur, et potestatem adversus virtutem omnem adversariam sumunt, et templum Dei sunt; et ipsi ex lege venientes, dignum Deo Jacob tabernaculum sunt reperti. Ac ne forte nos per multiplicem humani ingenii intelligentiam, vim veritati afferre quidam arbitrentur; ut quod ex David persona dictum sit, id ad Dominum salvatoremque 507 nostrum multimodis translationum subtilitatibus transferamus; contuenda sunt quae sequuntur ut ex his veritatem invitis licet et renitentibus ingeramus. Ait enim, VERS. 6 et 7: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae; introibimus in tabernacula ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Superius ubi juratur ac vovetur, voti sacramentum non convenire humanae naturae docuimus, quia tanti temporis vigilias labor terreni corporis recusaret. Et nunc ubi loca ipsa eorumque nomina commemorantur, ne quid in David referri possit, veritas ipsa et exstantis hodie regionis fides contradicit. David enim dispersum populum in regno suo habens, cui nulla religionis sedes esset, aream in Jerusalem coemit ad locum templi, ut illuc ad explenda legis solemnia conveniretur. Sed templum hoc filius ejus Salomon aedificavit, ornavit et religionibus initiavit.
51.1.11
Judaei haec de David, non de Christo dicta intelligentes confutantur.-- Volunt ergo Judaei David areae hujus coemptorem, peregrinationem a domo, et vigiliarum injuriam, et laborem corporis, donec cum hunc locum et hoc tabernaculum Deo Jacob posset invenire, vovisse. Sed hoc neque historia Regnorum aut Praeteritorum in quibus David gesta continentur, loquitur; neque psalmus admittit. Et cur non admittat, in absoluto est. David aream coemit; locus templi locus areae fuit, ubi fruges congestae, ubi tritae, ubi et paleae a tritico separandae sunt. Requies autem Domini in Ephrata est: et prius audita in Ephrata est, et postea in campis sylvae reperta. Et quid commune Jerusalem ad Ephrata? quid areae ad sylvae campos? Nihil hic conveniens est, nihil non dissonans. Aream, in qua requievisse Deus Jacob existimatur, novissimis temporibus ventilabro Dominus emundat: triticum ejus horreis condit, paleas autem inextinguibili igne urit. Probatos legis viros apothecis dignos habet: inutiles et infructuosos igni judicii deputat. Templum illud hodie jam nullum est, incensum est, dirutum est, informe ruinis est: et ubi ergo Dei requies est? Mentitus Propheta est, et irritum sacramenti ipsius votum est? Deus etenim requiem, quam ei se juratus reperturum voverat, amisit? Itaque quia neque Dei dignitati, neque naturae hominis, neque locorum veritati, neque temporum demutationi haec irreligiosarum opinionum figmenta conveniunt; ex ipsis nunc Scripturarum coelestium auctoritatibus demonstrandum est, ad personam Domini nostri Jesu Christi et ad Ecclesiae sanctificationem psalmum esse referendum. 508
51.1.12
Cur superior in singulari, modo in plurali sit sermo.-- Diximus superius, etiam hunc prophetam de David illo justo, pastore, rege, oriente, in psalmo isto prophetasse, et ex persona ejus locutum esse, cum dixit: Si intrabo in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Nunc vero ut se voti hujus non ignarum neque imperitum esse Propheta ostenderet, ex persona sua loquitur, dicens: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae. Superius ubi sacramenti religio commemoratur, unus juravit ac vovit. Unus enim in forma Dei manens formam servi accepit: et unus Dominus Jesus Christus est per quem omnia, uno Deo patre ex quo omnia. Nunc autem ubi scientiae propheticae cognitio ostenditur, ex persona plurimorum dicitur: Audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae, quia a pluribus requies Domini prophetabatur.
51.1.13
Ecclesia in Bethlehem coepta, in gentibus reperitur.-- Auditur itaque in Ephrata. Ephrata eadem est quae Bethlehem, in qua Dominus natus ex Maria est. Testis nobis est Propheta, dicens: Et tu Bethlehem domus Ephrata, non es minima ut sis in millibus Juda; ex te enim exiet qui erit rex Israel; et rursum: Et tu Bethlehem Judae non es minima inter principes Juda; ex te enim exiet qui reget populum meum Israel. Illic enim primum Dei requies auditur, ubi primum unigenitus Deus corpus humanae carnis habitavit: et quod in Ephrata auditur, in campis sylvae invenitur. Initium itaque Ecclesiae in Bethlehem auditur; esse enim coepit a Christo: sed in gentibus reperitur, quae sunt ex sylvis campi, ex horrentibus nitidae, ex sterilibus fructuosae, ex ignis pabulo vitalis cibi regio, ex ferarum cubilibus Dei requies, domus, templum atque possessio. Quod autem gentes tamquam sylvae cubile diaboli fuerint, psalmus nobis septuagesimus nonus erit testis, dicens: Devastavit eam aper de sylva, et singularis ferus depastus est eam. Illic enim de vinea sermo est, id est de Dei, ut tunc putabatur, populo, quem infidelem et impium diabolus gentes inhabitans vastaverat. In his ergo campis sylvae Dei requies, quae in Ephrata audita est, invenitur.
51.1.14
Beatitudo non hic nisi spe. Ecclesia una et multae. Ecclesiae status immobilis.-- Servata autem temporum ratio est, ut quod et audivimus et invenimus, praeteritam significet aetatem; id autem quod deinceps consequitur spem futuri temporis doceat, cum ait, VERS. 7: Intrabimus in tabernacula ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Corporali istud vitae praesentis officio Propheta 509 desperans, fide et spiritu praesumit ut tabernacula requiei Dei, quia ea et vidit et audivit, introeat. Sed superius super uno tantum tabernaculo juratum est; nunc autem multa tabernacula introibunt. Sunt enim ex una Apostolorum Ecclesia, de qua superius votum est, plures ecclesiae et multa tabernacula: sed eadem Dei requies in pluribus est. Haec ergo requiei Dei tabernacula introibunt. Neque solum introibunt, sed etiam adorabunt ubi steterunt pedes ejus. Cum statur uno in loco, ex quo decedi non oporteat, consistitur: ubi vero pedibus statur, illic toto corporis officio insistitur. Lex praeteriit, prophetia clausa est, finis eorum Christus est, demutationis alterius locus nullus est: in hoc in aeternum standum est, ubi jam decursu legis et prophetarum Dominus insistit. Discurrit quidem per Apostolos praedicatio, quos frequenter pedes significatos meminimus: sed in Evangeliis consistitur. Illic ergo adorabitur, ubi Domini pedes, id est, praedicationis novissima sine demutationis alicujus transgressione constiterint.
51.1.15
Desiderium Dei.-- Et quia in Evangeliis legimus dictum: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et audire quae auditis; sanctus Propheta desiderii hujus impatiens est. Post quam enim requiem Dei audivit et reperit, post quam introiturum se adoraturumque credidit; spei tantae fieri jam particeps deprecatur, dicens, VERS. 8: Exsurge, Domine, in requiem tuam, quam reperturum se David tuus vovit, quam nos in Ephrata audivimus, quam in campis sylvae invenimus, in cujus tabernacula introibimus, adoraturi illic ubi pedes tui steterunt. Exsurge igitur in eam requiem, quae voti sacramento quaesita est, quae prophetiae scientia in loco audita est, quae gentium cultu frugifero reperta est, 510 quae introeuntibus frequentabilis est, quae loco indemutabilis est, quae adorantium religione venerabilis est.
51.1.16
Arca sanctificationis, Christus.-- Sed non solum tu, Domine, exsurge in requiem tuam, sed et tu et arca sanctificationis tuae. Non arca testamenti, non arca legis, sed arca sanctificationis tuae. Et quidem esse arcam testamenti meminimus, intus ac foris auream, ubi tabulae lapidum, ubi sanctae litterae, ubi liber Testamenti, ubi gomor mannae. Sed haec omnia ejus, quod Dominus assumpsit, corporis species est, omne in se sacramentum continens legis. Nunc et deitatis spiritu et origine carnis unitum, intus scilicet ac foris aureum est; est enim Dominus noster Jesus Christus in gloria Dei patris. Manna in se continens aeternum; ipse enim panis est vivus. Testamenti intra se tabulas et legis librum conservans; sunt enim in eo verba vitae. Ut igitur cum Domino etiam haec sanctificationis arca[ hunc enim Dominum secundum Evangelia et sanctificavit et signavit Pater] in requiem exsurgat, Propheta orat. Caeterum arca illa terrena et frequenter et ab allophylis capta est, et polluta a regibus: et hodie templo atque urbe subversa jam nulla est. Et videamus quid sequitur.
51.1.17
Cur sanctis laetitia, et sacerdotibus induenda justitia.-- VERS. 9 et 10. Ait enim: Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui laetentur. Induuntur Deo, et, arca sanctificationis ejus in requiem resurgente, justitia sacerdotes, validissimo ut Apostolus ait thorace; induentes thoracem justitiae, quo inimici jacula excipiant, quo terrenum hominem communiant: sancti autem laetentur. Et videamus causam, cur et sacerdotes justitiam induant, et sancti laetentur. Ait enim: Propter David servum tuum ne avertas faciem Christi tui. Christum ad deitatis spiritum retulit, David ad corporis 511 carnem. Formam enim servi qui in Dei forma manebat accepit. Ne igitur avertat a sacerdotibus atque sanctis Christi faciem, rogat: ut eos divinitatis suae gloria, qui propter David, id est, propter assumpti ab eo corporis sacramentum laetantur, illuminet.
51.1.18
Haec ad litteram intelligi nequeunt.-- VERS. 11- 14. Et cur propter David servum suum ne faciem Christi sui avertat, ostendit dicens: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum. Dominus jurat, et jurat veritatem, et dicti sui fidem etiam sacramento ne ambigamus affirmat. Non fraudabit igitur David suum veritate jurata. Et quid ei juraverit, dignum est contueri. De fructu ventris tui ponam super sedem meam: Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos; et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam: quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saecula saeculorum: hic habitabo, quoniam praeelegi eam. Quid hic quod David sit proprium continetur? Urbs illa, quae generis ejus fuit regia, capta a Babyloniis, et eversa regni dignitatem sub dominantium jure non tenuit: post etiam a Romanis capta et incensa, jam nulla est. Et ubi Dei requies in aeternum est? ubi ex fructu ventris ejus in sede Dei reges sunt? Serviunt enim hodie, exsules, patria carentes, toto in orbe dispersi. Et ubi illa quae jurata est veritas? ubi illud quod non fructandus est veritate? Et ubi filiis David regni aeterni sedes sempiterna? Quae electa Sion dicitur, horret ruinis, vacua incolis est: et quomodo Dei requies est in saecula saeculorum? Currunt tempora, et hoc vitae nostrae saeculum manet: Deus ergo sine requie est.
51.1.19
Simili loco elucidantur.-- Sed qui haec infelicis erroris opinione sic credunt, audiant cui David juratum sit. Nempe illi, de quo dictum est: Posui adjutorium meum super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. Inveni David servum meum, oleo sancto meo linivi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adjiciet nocere eum. Et concidam inimicos ejus a facie ipsius, et odientes eum in fugam convertam. 512 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam illum, excelsum super reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli. Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo in virga injustitias eorum, et in verberibus peccata eorum: misericordiam vero meam non dispergam ab eo, neque decipiam in veritate mea, neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit: et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta manet in aeternum, et testis in coelo fidelis( Ps. LXXXVIII, 20 et seqq.). Promissionis istae David ejus sunt, qui adversus potentem adjutor electus est, cujus in mari manus est, cujus in fluminibus dextera est, qui nuncupare Deum patrem audet, quia est: qui ipse primogenitus est, qui excelsus super reges terrae, cujus semen in saeculum saeculi est, cui quae sunt dicta, non irrita sunt, cui semel sine mendacio juratur in sancto, cujus sedes sicut sol in conspectu Dei est, et permanet ut luna perfecta in aeternum. Ex hujus igitur ventris fructu super sedem Dei collocabuntur.
51.1.20
Filii Dei in sede Dei collocandi.-- Quomodo autem ex fructu simus ventris ejus, audiamus prophetam Jeremiam docentem: Si itaque audistis hujusmodi, si peperit masculus. Partum sexus iste non recipit; sed generatio quae a Deo est partus instar obtinuit. Audiamus et Paulum parturientem in filiis procreandis, cum dicit: Filii mei, quos iterum parturio. Esse autem omnes nos sibi filios ipse Dominus in Evangelio testatur, dicens: Fili, remissa sunt tibi peccata: et iterum: Filii, adhuc vobiscum sum. Filii itaque ipsius sunt in sede Domini collocandi. 513
51.1.21
Qui filii, quae spei conditio.-- Et spei conditio praeponitur: Si, inquit, custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos. Moyses legem scripsit in qua testimonia Dei continentur, propheta hic idem totus diversatur in lege: et quomodo adhuc filii illius David in testimoniis sunt docendi? Non praesentis aetatis est sermo, sed his proprius de quibus dictum est: Confitebor tibi, Domine pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Sed docti et manentes in his quae docebuntur, quid consequentur? Usque in saeculum, inquit, sedebunt super sedem tuam. Et qui isti sunt qui sedebunt? Nempe de quibus dictum est: Et vos sedibitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel.
51.1.22
Patris et Filii sedes una, quia una substantia.-- Non negligendum est autem id quod superius et inferius dicitur. Superius enim dictum est: Ponam super sedem meam; nunc autem dicitur: Sedebunt super sedem tuam. Et hoc quid erit? Nempe id quod dicitur: Omnia quae Patris sunt, mea sunt. Sedes ipsa Patris et Filii sedes est: quia, Ego et Pater unum sumus. At quomodo intelligitur, Ponam super sedem meam, et: Sedebunt super sedem tuam: nisi quod per concordem et non dissimilem a se innascibilis unigenitique naturam et Pater in Filio, et Filius in Patre est, deitatis in utroque nec genere nec voluntate dissidente substantia; cum paternae majestatis gloria Unigenito congenita sit? Atque ob id sedem Filii, sedem suam Pater nuncupat: quia et ex se et in gloria indemutabilis divinitatis suae unigenitus et verus Deus natus sit, nec contumeliam communicatarum cum eo sedium sentiat, cui ex se genito in naturae similitudine nulla diversitas est.
51.1.23
Quae Sion vera Dei requies.-- Dignitas deinde eorum qui in saeculum super sedem sessuri sunt, ita ostenditur: Quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quonium praeelegi eam. Non montem scilicet Sion desertum et inutilem 514 elegit, neque civitatem dirutam et eversam. Locis enim Deus non continetur; neque omnipotens et aeterna substantia, aut in desertis montium solitudinibus aut in nominibus urbium ruinis jam deformium conquiescit. Sed elegit eorum requiem de quibus Dominus in Evangelio ait: Nemo venit ad me nisi Pater qui me misit adducat illum. Illam Sion sanctam et coelestem Jerusalem elegit, concordem scilicet fidelium coetum, et sanctificatas sacramentis Ecclesiae animas, in quibus tanquam rationabili et intelligenti et emundata et aeterna per resurrectionis gloriam domo, rationabilis et intelligens et impolluta et aeterna inenarrabilis divinitatis natura requiescat. Non quod ex ea in qua est infinitas sua, immensitate desistat, ut humanarum mentium augustiis coarctetur; sed quia per digni se habitaculi sedem qui ubique et idem et totus et semper est, in sanctis probabilibusque requiescat; ubi nulla offensionum demutatio, sed in saeculum saeculi, id est in aeterna tempora digna et placens habitatio sit electa.
51.1.24
In translationum varietate praeferuntur LXX. Viduarum dignitas. Vidua legis Ecclesia.-- Dehinc sequitur, VERS. 15: Viduam ejus benedicens benedicam. Quidam translatorum interpretatus esse ita repertus est, Captionem ejus benedicens benedicam; tanquam venatoribus et piscatoribus hominum effectis apostolis, haec eorum benedicta sit captio, maxime quod Bethsaida ex qua apostoli sunt, per interpretationem linguae hebraicae, domus venantium nuncupetur. Sed nobis sequenda est prima illa et sub Judaeorum temporibus ante Domini adventum ad Ecclesiae doctrinam consignata translationis auctoritas: Viduam ejus benedicens benedicam. Quanta viduarum dignitas est et honesta unius thori conscientia, et felicis continentiae indemutata constantia? Haec enim benedicitur et benedicendo benedicitur: ex judicio scilicet benedicentis benedictione fit digna. Sed Apostolus gentium doctor hortatur nos et aliud de vidua quae benedicenda est sentire. Lege enim non per virtutem spiritalis efficientiae, 515 sed per finem observantiae ejus emortua, viduam eam esse quae ex Synagoga effecta Ecclesia sit, docet dicens: An ignoratis, fratres( scientibus enim legem loquor), quoniam lex dominatur homini in quantum temporis vivit? Quae enim sub marito est mulier, vivo marito vincta est legi. Si autem mortuus fuerit maritus, evacuata est a lege mariti. Ergo vivente marito adultera vocabitur si jungatur alii viro. Si autem moriatur maritus ejus, liberata est a lege, ne adultera teneatur conjuncta alii viro. Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut et ipsi sitis alterius, ejus qui a mortuis resurrexit. Comparatione viduae, quae mortuo marito libera quibus volet nuptiis jungitur, desinente jam lege viduam legis Ecclesiam esse demonstrat, Christo legitime copulandam. Hanc ergo legis viduam benedicendo benedicet.
51.1.25
Pauperes saturat Christus, dum ad eos saturandos invitat.-- Deinde ait, Pauperes ejus saturabo panibus. Bonum est in Ecclesia pauperes non esurire: quia cum inops pascitur, aut sitiens potatur; aut nudus vestitur, aut infirmus visitatur, aut carcere clausus requiritur; ei haec officiorum obsequia deferuntur, qui in singulis nobis esurit, et sitit, et alget, et infirmatur, et clauditur: quique ait: Amen, amen dico vobis, quia quae fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis. Per hanc ergo dictorum ejus fidelem professionem pauperes ejus panibus saturat. Saturat autem et eos panibus, qui per humilitatem cordis contemptumque saeculi se ipsos in paupertate constituunt, quos cibo vitae perennis explebit, sicut loco alio dictum est: Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
51.1.26
Sacerdotum gloria, et sanctorum laetitia perfecta.-- Dehinc sequitur, VERS. 16: Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Sacerdotes superius justitia induuntur, sed profectum honoris sui sumunt: salutari scilicet induuntur, conformes effecti gloriae salutaris: quia, secundum Apostolum, de coelis salvificatorem nostrum exspectamus, qui 516 potens est, secundum operationem efficientiae suae, corpus humilitatis nostrae conformare corpori gloriae suae. Hoc ergo salutari sacerdotes induuntur; sed et sancti exsultatione exsultabunt. Superius exsultabunt tantum, adhuc in humilitatis corpore positi, et spe tantummodo aeternitatis laeti: caeterum nunc perfecta exsultatione exsultantes, non spe, sed veritate, non in imagine, sed corpore. Est enim plerumque exsultatio, quae demutari solet vel casu, vel infirmitate, vel tempore: et vero haec sanctorum exsultatio est, ut exsultatione consummatae in se exsultationis exsultent.
51.1.27
Regnum Christi.-- Causa autem exsultationis ostenditur, VERS. 17: Illic producam cornu David. Cornu regni insigne est: per hoc enim unguentum regium regnaturis infundebatur. Illic cum dicitur, requies significatur, de qua dictum est, Haec requies mea in saeculum saeculi. In hac igitur requies cornu David, id est, regnum illius de quo prophetatur David, Deus producit: non illud humanum, nec corruptibile, nec caducum, sed illud quod secundum requiem Dei in saeculum saeculi est. Et quorum erit regnum coelorum? Nempe de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, id est, in quos aeternus rex, et cujus secundum Danielem regni finis nullus est, regnabit.
51.1.28
Non latet. Prophetia omnis, lucerna Christi.-- Non occultus igitur hic rex est: hunc Lex praedicat, hunc Prophetae pollicentur, hunc Joannes poenitentiae praedicator ostendit. Ille est enim, secundum Domini in Evangelio dictum, lucerna ardens, Christum tenebris mundi hujus ostendens. Omnis igitur de eo prophetia, lucerna est ejus, ignorantiae nostrae nocti scientiae lumen ostendens, infideles atque impios veritatis luce confundens, et in Unigenito paternae majestatis gloriam docens. Et hoc illud est quod sequitur: Paravi lucernam Christo meo. VERS. 18. Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem floriet sanctificatio mea. Parata lucerna est, ne ad cognoscendum eum nox ignorationis obsisteret. Inimici 517 ejus confusione induentur; videbunt enim filium hominis in majestate Patris sui: et non salute, sed confusione induentur, terreni scilicet et in dedecoris corpore resurgentes: super ipsum autem floriet sanctificatio mea. Exaltavit, inquit, eum Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, et terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur; quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
52.1
PSALMUS CXXXII. Canticum graduum.
52.1
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus; sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion: quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saecula.
52.1.1
PSALMUS CXXXII. Canticum graduum. TRACTATUS PSALMI.
52.1.1
Bona multa non jucunda, et jucunda non bona.-- Per omnem doctrinae ordinem gradibus scanditur; nam per gradus ad superiora provehimur. In eo enim quod ita coepit Propheta, VERS. 1: Ecce quam bonum et quam jucundum, docemur quid bonum atque jucundum sit: ut per cognitionem eorum, in bonis jucundisque maneamus. Servata autem scienter ea ratio a Propheta est, ut bonum jucundumque sociaret: quia non omne quod bonum est, jucundum est, neque omne quod jucundum est, bonum est. Jucundus est luxus, sed bonus non est; est enim in ipsa illa corporalis lasciviae amoenitate detrimentum et salutis et famae. Bona est tolerantia injuriae, maxime cum ad irreligiositatem compellimur poenis famis, sitis, frigoris, vigiliarum, contumeliarum, dolorum; sed jucunda non est: illic enim injuriosum perfectae virtutis officium est. Et ita per haec nonnumquam et bonum jucunditate, 518 et jucunditas solet eocarere quod bonum est.
52.1.2
Bonum jucundum, fraterna unitas; ubi vera.-- Videamus quid sit illud quod bonum et jucundum esse Propheta demonstrat, scilicet habitare fratres in unum. Non humanas cohabitationes, nec terrenarum domorum communionem propheta David dicit. Nam fratres sub haec ipsa tectorum consortia dissidentes videmus, et inimicos saepe ejusdem domicilii habitatio continet: et nonnumquam incrementum odiis ipsa illa cohabitandi indignatio subministrat. Sed novit esse Apostolus communem et religiosam domum, dicens: Ut scias quemadmodum te oporteat in domo Dei diversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Itaque bonum et jucundum est in unum habitare fratres. Cum in unum habitant, conventu Ecclesiae congregantur: cum fratres nuncupantur, unicae voluntatis charitate concordes sunt.
52.1.3
Unanimitatis indoles.-- Ad primam enim apostolorum praedicationem hoc praecipuum fuisse credentium praeconium legimus, quod dicitur: Erat enim omnium credentium cor et anima una, assensu eadem, voluntate non dissonans, fide socia, amoris ac sententiae unanimitate perfecta. Et hoc testatur ille gentium Doctor dicens: Ut sitis omnes perfecti, eodem sensu, eadem sententia. Et rursum: Implete gaudium meum, ut idipsum sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, unum sentientes, nihil per aemulationem sive per inanem gloriam agentes, sed in humilitate invicem arbitrantes praecellere super invicem, non sua, sed aliorum unusquisque vestrum contemplantes. Hoc Apostoli gaudium est, idipsum nos sapere, amore eodem contineri, per unius sensus sententiam unanimes permanere, non per aemulationem separari, neque per inanis gloriae studium dissidere, non sua, sed aliorum unumquemque cogitare oportere; ut ea quibus alienae voluntates in concordia detinendae sint cogitemus. Quod alio in loco admonet, dicens: Si possibile est ex vobis ad omnes pacem habentes). Ex nobis vult esse, ut, si possibile est, pax ad omnes sit. Voluntas nostra omnium amicitiis dedita sit, si et caeterorum natura habeat pacis affectum; dummodo non ex nobis causa aut interruptae aut non conservatae pacis existat. Hoc itaque populo Dei congruit, sub uno 519 patre fratres, et sub uno spiritu unum esse, sub una domo unanimes incedere, sub uno capite unius corporis membra esse. Non enim oculus aurem odit, nec nares os exsecrantur, nec manus pedem spernit. Haec enim ut officiis mutuis sibi, ita et amore destricta sunt. Hoc jucundum et bonum est, habitare fratres in unum, in eodem esse, idem esse, nec congregatione fieri nec amore diversos.
52.1.4
Unctio Aaron quam adumbret unctionem.-- Comparationem vero hujus boni jucundique Propheta constituit, dicens, VERS. 2: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron; quod descendit in oram vestimenti ejus. Aaron unguento, cujus compositio et confusio ex odoribus continetur, unctus est in sacerdotem. Hanc consecrationem primi sacerdotis sui Deo esse complacuit. Dominum quoque nostrum invisibiliter et incorporaliter unctum esse cognovimus, cum dicitur, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis. Unctio ista terrena non est, incorporea est, invisibilis est: non de oleo ut sacerdos et propheta, non cornui ut rex, sed oleo exsultationis ungitur. Opus istud laetitiae spiritalis est, et ad sacramentum coelestis unctionis exsultationis fructus adhibetur: non materies creaturae est. Quia corporalia corporalibus indigebant, Aaron myro confusionis ungitur: sed id quod corporale est, per efficientiam virtutis spiritalis imbutum, speciem olei coelestis imitatur. Denique post hanc unctionem Aaron secundum legem Christus est nuncupatus, postquam unctionis confusio, per id quod a Deo confundi demonstrata est, in speciem unctionis invisibilis consecratur. Ut igitur hoc myrum omnes foetentes odores et immundos cordium spiritus quocumque infusum fuerit extinguit, seque in omnia in quae infertur odor hic suavitatis infundit: ita per hoc sacramentum unctionis infusae, et per eam omni terrenorum ac sordentium vitiorum nostrorum foetore deterso, Deo jam quod est suave spiramus. Novit hunc suaveolentiae spiritum beatus apostolus Paulus, dicens ita: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco, in his qui salvantur, et in his qui pereunt; et in istis quidem odor ex morte in mortem, istis autem odor ex vita in vitam: ut odorem vitae nos esse viventibus, ita odorem esse mortis his qui in peccatis suis morerentur ostendens. Ipse autem Christi odor ex nobis bonus Deo est. Ut igitur placitum hoc in 520 primo, id est Aaron, sacerdote unguentum Deo extitit, quo in exemplum olei exsultationis perungebatur, gratum Deo ex se fidei et innocentiae odorem praebens: ita bonum et jucundum est habitare fratres in unum, per quod unanimitas voluntatis ejusdem, primis et maximis sacramentis bonorum coelestium comparatur.
52.1.5
Unctio Christi ab eo in virum perfectae fidei defluit.-- Descendit autem unguentum a capite in barbam. Barba virilis aetatis ornatus est. Neque enim nos parvulos esse in Christo oportet., nisi ad id tantum quod dictum est. Parvuli malitia, non sensu. Infideles autem omnes idem Apostolus parvulos esse, quia infirmes ad cibum firmum manentes adhuc lactis egeant, objurgat dicens: Lacte vos potavi, non cibo: nondum enim poteratis, sed neque adhuc potestis. De se autem ita: Cum factus sum vir, ea quae sunt parvuli dereliqui. Occurrere vero in id festinat, in virum consummatum, in mensuram aetatis plenitudinis corporis Christi. Unguentum hoc ergo in barbam Aaron, id est, in consummatae fidei virum, descendit a capite. Caput secundum Apostolum, viri Christus est: Moyses unguentum hoc composuit et confudit; sed componendum et confundendum Deus docuit, et Deus mediator in lege. De capite ergo, id est, de Christo descendit in barbam: et ab eo descendit, cui dictum est: Unguentum exinanitum nomen tuum. Descendit autem in eum, qui per aetatis firmitatem indemutabilis esset fidei firmitate mansurus. Descendit autem etiam in oram vestimenti. Ora vestimenti ea sunt quae usque ad pedes defluunt, per quod ad omne corpus hic unguenti odor a capite in barbam, et deinde ad vestimenti oram descendit. In his autem mulieribus quae ungentes Dominum typum Ecclesiae in Evangelio praetulerunt, ita docemur, quod una caput, alia pedes unxerit: per quod quaeque earum significatur in parte corporis omne corpus unxisse. Media itaque corporis praetermissa sunt. Nam dum ora vestimenti et barba memorantur, omne in his corpus ostenditur.
52.1.6
Sion Ecclesia. Hermon mons Phoenicis interpretatur anathema. Gentium profana religione colitur.-- Additur etiam et alterius comparationis exaequatio, cum dicitur, VERS. 3: Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Ros ab Hermon in Sion non descendit; multo enim a se intervallo hi montes divisi sunt. Neque sane natura fert, ut ros a loco in locum descendat. Sion autem est secundum doctrinam coelestem Ecclesia, vel quae nunc est, vel quae 521 erit sanctorum, quae per resurrectionem glorificatorum, et laetantium Angelorum coetu frequentatur. Hermon autem mons est in Phoenice, cujus interpretatio anathema est: quod enim nobiscum anathema nuncupatur, id hebraice Hermon dicitur. Fertur autem id, de quo etiam nescio cujus liber exstat, quod angeli concupiscentes filias hominum, cum de coelo descenderent, in hunc montem maxime excelsum convenerint. Sed haec praetermittamus. Quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus: commemorata autem ob id tantum sunt, quia nos de hoc monte Dei per Prophetam professio commovebat. Certe hodie gentes montem hunc profana religione venerantur: et interpretationem nominis sui, quod est anathema, ipsa illa impiae superstitionis sede testantur.
52.1.7
Ros ab Hermon in Sion, a maledictione in benedictionem transitus.-- Ros vero de coelis est, et inter benedictionum munera optari eum meminimus, cum Isaac ad Jacob ait: Et det tibi Deus a rore coeli et ab ubertate terrae multitudinem. Ergo quia munera et benedictiones Dei, quibus primum omnia cum creata et facta sunt benedixit, postea vero ex peccato Adae in anathemate constiterunt; gratum Deo est, ea rursum in sanctificationis sedem redire atque descendere. Benedictus enim homo fuit: sed post benedictionem peccavit, et statim impius fuit. Sed qui mavult peccatoris poenitentiam quam mortem, vult benedictionis suae rorem ab Hermon in Sion descendere, id est, ex impietatis sede in santificationis locum transire. Rore enim omnia virescunt, aluntur, augentur: ita principali illa Dei benedictione homo gignitur, spirat, excrescit. Est ergo bonum atque jucundum, ut a gentili errore, id est, a profana Hermon veneratione descendens, ad Sion, id est ad aeternae beatitudinis domum transeat, et eum qui salute omnium laetatur oblectet, ob id: Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et 522 vitam usque in saecula: in Sion scilicet, vel etiam in unanimitate cohabitantium fratrum. Benedictiones enim Ecclesia sola largitur, vitam aeternam unanimitas promeretur. Qui dixit enim aeternae vitae viam pandens, diligite invicem sicut ego dilexi vos, non mendax est. Est enim ipse veritas, via, vita, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
53.1
PSALMUS CXXXIII. Canticum graduum.
53.1
Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi ejus: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram.
53.1.1
PSALMUS CXXXIII. Canticum graduum. TRACTATUS PSALMI.
53.1.1
Benedicere cujus sit.-- Finem sumunt Cantica graduum, sed ascensionibus suis dignum. Cum enim per ea ad cognitionem sacramenti coelestis scandatur; necesse est, ut postea benedictio ei ad quem conscensum sit debeatur. Vocat igitur omnes Propheta ad benedicendum Dominum: et tamquam consummatis omnibus, universos ad contestationem honoris debiti congregat, dicens, VERS. 1: Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi ejus. In eo autem quod ait, Ecce nunc, elaboratae ascensionis perfectum( consummatum) opus esse significat: ut jam nunc benedicant, quia proficientes ascenderint. Benedicendus est, quia nos in excelsum 523 provexerit, quia fidei gradibus in sublime domus suae elevaverit. Benedictione autem Dei os peccatoris indignum est: et idcirco ait: omnes servi ejus. Non omnium est Deo accepta benedictio: neque se promiscuus putet placere posse. Soli istud competit Dei servo, non peccati servo, nec saeculi servo. Omnis enim, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Servo igitur Dei competit, ut Dominum suum religioso ore benedicat.
53.1.2
Ac ne ipsi quidem servo hoc erit proprium, qui se servum nomine solo profiteatur, qui etiam nunc cunctabundus et fluctuans incerto fidei vento circumferatur, cujus cogitatio et voluntas in recordatione peccaminum, et in curas voluptatum evagetur. Et idcirco cum dixisset: Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi ejus, adjecit: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Qui stat, loco non movetur. Jam cucurrit, jam ascendit; jam immobilis manet, jam avide bibit beatam illam Prophetae vocem: Statuit super petram pedes meos; et rursum: In petra exaltasti me; et audiet tamquam Moysi sibi dici: Tu autem sta hic mecum. De peccatoribus autem ita legimus: Dilexerunt movere pedes suos. Standum ergo est in domo Domini; quia benedictio stantium placeat, et stantium in domo illa sancta et coelesti Jerusalem, et Angelorum frequentium, ad quam per hanc Ecclesiae et conventus nostri domum scanditur.
53.1.3
Atrii et domus Dei discrimen.-- Et quia plures apud Patrem mansiones sunt, benedicunt Dominum non solum in domo stantes, sed etiam in atriis ejus. Non omnis domus atrium est. Domus est etiam quidquid extra atrium est: interior autem et familiarior atrii sedes est. Interius ergo stabunt, qui in atrio sunt: quia sit licet dignitas in domo stare; praevenit tamen ille qui in atrio steterit. Diversos vero esse eos qui in domo, et eos qui in atrio sint, alibi Propheta demonstrat, dicens: Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florient. Major fructus est effloruisse. Et licet plantatio habeat dignitatem, praecellit tamen efflorescentium honor: quia ut initium in plantatione est, ita gaudium boni operis in flore est.
53.1.4
An hic hebraeo textui additio facta.-- Reperi autem quosdam ambiguos circa hoc, in atriis domus Domini, fuisse: dicentes idcirco hoc a translatoribus primis adjectum 524 esse, quia sub iisdem versibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis scriptorum vitio in libris hebraicis fuisse praeteritum. Sed novi interpretes quae volunt tractent: nobis vero obsequendum est et auctoritati translationum, et vetustati.
53.1.5
Preces operibus nudae, nullae. Opera sint laeta et cum Dei laude.-- In hanc autem spem standi in domo et in atriis Domini Propheta nos hortatur, dicens, VERS. 2: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Agimus enim, secundum Apostolum, sub principibus harum tenebrarum; et nox nos saeculi detinet, quae per evangelicam praedicationem jam prodiit in lucem. Nox enim jam proficiscitur, sicut in die decenter ambulate. In hac igitur nocte ignorantiae, insidiarum, infirmitatum, concupiscentiarum, vitiorum, elevandae manus sunt in sancta; non ad precandum et orandum tantum, sed et ad operandum. Preces enim nudae non proficiunt. Elevanda autem opera nostra sunt in Dei sancta, id est, in nudis vestiendis, in esurientibus cibandis, in sitientibus potandis, in afflictis consolandis, in oppressis adjuvandis, in omnibus diligendis. Haec enim nos in hac corporis nostri infirmitate sanctificant, haec Deo placita et sancta sunt. Et hoc non ignorat Propheta, dicens: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Nunc enim in consummationem saeculi, quod est vespertinum, non in tauris et in hircis, sed in operibus bonis Deo hostia est. Moyses nos docuit exemplo, qui cum elevatis constitisset manibus, vincebat; summissis vero in terram, vincendum populum ab hoste praebebat( Exodi XVII, 11): ostendens per hanc formam, hostem nostrum, si terrena opera nostra sint, vincere; si excelsa vero sint, esse vincendum. Elevandae igitur manus nostrae sunt in noctibus, ut plantemur in domo, ut in atriis floreamus. Et benedicendus est Dominus, id est, cum Dei benedictione semper operandum est, ne cum panem inopi praebeas, metu famis tristis sis; ne cum sumptus indigenti offeras, damnum putes; ne cum nudum veste induas, exui te existimes. Hilarem enim datorem amat Deus.
53.1.6
Horum merces.-- Quid autem laeta et benedicentia elevatarum manuum opera mereantur, ostendit dicens, VERS. 3: Benedicat te Dominus ex Sion, Dominus scilicet Ecclesiae, et sanctae Jerusalem, et civitatis vivis gemmarum lapidibus extructae. 525 Et ut in Deo vero et aeterno spem omnem nostram positam cognosceremus; adjecit: Qui fecit coelum et terram; eum scilicet Ecclesiarum Deum esse demonstrans, qui coelum fecisset et terram: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
54.1
PSALMUS CXXXIV. Alleluia.
54.1
Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum, quia benignus est Dominus: psallite nomini ejus, quoniam suave est: quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Quia ego novi quam magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. Omnia quaecumque voluit( Infra, quae voluit) fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis, qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. Emisit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes servos ejus. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit: et dedit terram eorum haereditatem( repetitur haereditatem) Israel populo suo. Domine, nomen tuum in saeculum, et memoriale tuum in generationem( Infra, generatione) et generationem. Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur; oculos habent et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt, neque est spiritus in ore eorum, non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Domus Israel, benedicite Dominum; domus Aaron, benedicite Dominum; domus Levi, benedicite Dominum; 526 qui timetis Dominum, benedicite eum.
54.1.1
PSALMUS CXXXIV. Alleluia. TRACTATUS PSALMI.
54.1.1
Scriptura mysteriis feta peritum lectorem postulat ac pium. Comparatio. Psalmus hic per corporalia gesta sensum prodit altiorem. Qui tractandus.-- Psalmus secundum simplicitatem audientium absolutus videtur. Ea enim ex majore parte in eo continentur, quae libro Exodi inscripta sunt, Aegypti plagae, Pharaonis poena, regum mortes, et hostilis terrae obtenta hereditas. Sed secundum Apostolum, quae in lege sunt, umbra est futurorum; quae in ea gesta fuerunt, allegorumena sunt, non negligenter audienda sunt: quia sub corporalium gestorum fide in exemplum sint spiritalium operum constituta. Magnae autem diligentiae res est, virtutem verborum collocatorum expendere, et scire quid cuique rei sub eorum quae dicta sunt significatione sit proprium. Ut enim non omnium est, herbarum genera virtutesque nosse, et si quis imperitus aut nescius in agrum his salubribus herbis divitem venerit, omnia inutilia et promiscue genita existimans praeteribit; at vero si peritus et doctus hunc pretiosum in his graminibus agrum fuerit ingressus, omnia quae ab aliis praeterita erunt demetet, et ea quae ab ignaris erunt neglecta mirabitur; sciens quando utile metendorum eorum tempus sit, et in quae genera sanitatum his utendum sit, et quantum ex his, aut quo usque moderandum sit: sic et in divinis Scripturis esse intelligendum est, ut si eas impia auris et mens rustica audiat, tamquam otiosas et non necessarias negligat; at vero si cadens ad cognitionem Dei auditor aut lector adstiterit, et cui frequens lectio, et spiritalis gratiae donum scientiam dijucandi singula, intelligendique praestiterit; mirabitur omnia, atque his secundum naturales eorum virtutes et efficientias utetur; non ignarus quando quid praesumendum sit, et in quam curationem eligendum; quando ex eo corpori sanatio, quando animae medela tribuenda sit; ne quid praeproperum, ne quid importunum ac tardum sit: sed collatis et virtutibus, et temporibus, et rebus, non imperite his quae sibi comperta fuerint utatur: quod quidem maxime in hoc psalmo ita esse intelligitur. Incredibilem enim in modum ea rebus gestis verba subjecta sunt, ut cum fideliter illa quae gesta sunt enuntiarent, majorem tamen internae et spiritalis intelligentiae profectum ex se ita collocata praestarent. Neque tantum haec ratio observata est, ut res ipsae, quae corporaliter gestae sunt, ad ostendendam Dei magnificentiam commemorarentur: verum etiam ut per cognitiones gestorum, et virtutes nominum exemplum de se gerendis, in his quae sunt gesta, praeberent. Itaque necessarium est, haec singula personis, temporibus, virtutibus discernere; 527 ut ea quae incuriosae aures tamquam non necessaria forte perdiderint, ipsa illa ad humanae infidelitatis medelam sanationemque referantur. Et hoc ipsis rebus in psalmo docebimus, qui ita coeptus est.
54.1.2
Laus praestat benedictioni. Nomina Dei laude digna.-- VERS. 1 3. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum; qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum, quia benignus est Dominus: psallite nomini ejus, quoniam suave est. Et contuendum in exordio psalmi est, quod ad laudem nos Dei advocat, cum in superiore psalmo ad solam benedictionem hortatus sit. Praestare autem laudem benedictioni non ambiguum est. Primus enim ordo in benedictione positus est, sed consummatur in laude. Et laus non incipienda confuse est, sed ordine ac modo confitenda est. Hoc enim primum est: Laudate nomen Domini. Nomen ergo Domini primum laudare admonemur, quia Deus coeli sit, quia Deus terrae sit, quia Deus mundi sit, quia Deus, quod fidei nostrae et spei proprium est, Abrahae et Isaac et Jacob sit. In his enim primum Deo laus est.
54.1.3
Quo ordine ad laudem Dei perveniatur.-- Sequens vero praeceptum est, Laudate servi Dominum. Per cognitionem nominis Dei ad scientiam ejus proficimus. Jam enim non nomen Domini, sed Dominum laudamus, cognoscentes cur Deus coeli sit, cur Deus terrae sit, cur Deus mundi sit, cur Deus Abrahae et Isaac et Jacob sit. Haec enim primum puerilis doctrinae rudimenta transgressi, Deum non jam per obedientiam subditorum, sed per immensae virtutis suae magnificentiam laudamus, et laudamus servi ejus: neque solum servi ejus, nudo tantum professionis nostrae vocabulo nuncupati, sed stantes in domo ejus: jam non vagi, neque erratici, sed stantium firmitate stabiliti: neque tantummodo stantes, sed etiam in atrio Domini Dei nostri; internae potius et mediae domus sede suscepti. Per hunc igitur ordinem a servis et a stantibus in domo atque in atrio laus inchoatur.
54.1.4
Benignitate Dei egemus. Psallere quid.-- Laudandus Deus ob id est, quia benignus est. Nam ut omnipotens sit, naturae suae virtus est: ut vero benignus sit, nobis necessarium est, quos corporis infirmitas et conditio originis in peccatis detinet. Et quid spei est humanis delictis, si benignitas Deo absit? Sed dictorum ratio consideranda est: namque qui laudandus est, quia benignus est: psallendum nomini ejus est, quia suave est. Psallite 528 nomini ejus, quoniam suave est. Psallite ubi dicitur, ad corporis opera refertur: ut per organi nostri, id est, corporis multimoda opera, consonans Deo fiat et apta laudatio. Psallere ergo nomini ejus jubemur, quia suave est. Suave enim est Deo corpora nostra complacito ministerio probabilique famulari: vel ipsum illud potius nomen Domini suave est.
54.1.5
Cur Jacob et Israel, non Abraham memoretur.-- Et quid suavitatis in se habeat, vel nomen ejus, vel ei psallere; continuo subjecit dicens, VERS. 4: Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Initium originis Judaeorum secundum santificationem generis Abraham est, ad hunc enim primum Dei fuit sermo: et cur potius Jacob quam Abraham Dominus elegit? Dehinc cum idem secundum nuncupationis allocutionem sit Israel qui et Jacob; cur iterum additur: Israel in possessionem sibi? Ordo exigebat principem electionis Abraham, non eum qui jam tertius in electione est Jacob commemorari. Ratio quoque admonebat, ut significatus Israel in Jacob intelligeretur. Quin etiam illud accedit, quod qui Jacob est, eligitur, qui Israel, possidetur.
54.1.6
Jacob Ecclesiae typus.-- Sed jam in exordio sermonis monuimus, illa ex rebus corporaliter gestis commemorata in psalmo esse, in quibus futuri species tamquam in speculo reluceret: ea quoque gestis rebus coaptata verba esse, quae cum ea quae gesta sunt enuntiarent, tamen intelligentiam nobis absolutiorem eorum, quae spiritaliter in gestis rebus praefigurabantur, afferent. Dei nomen suave est, non uni tantum genti, atque ipsi irreligiosae; sed omnibus jam gentibus atque linguis. Jacob enim sibi elegit, majorem natu supplantantem, ementem primitias cibo et desperatione venalis, abripientem benedictionem, impoenitentem post servitutem, deinde post luctam Deum videntem et Israel nuncupatum. Ante enim Jacob est, et sic Israel. Circumspiciamus Ecclesiae corpus, quae se per differentiam fidei et Jacob et Israel habet. Et hic coetus populum legis fide supplantat, primitias ejus accipit, benedictionem ejus diripit, secundum Domini dictum, dicentis: A diebus autem Joannis regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud. Jacob est ergo qui eligitur, Domino dicente: Ego vos elegi, non vos me. Israel est qui possidetur, in praeteritis primogenitis et benedictionibus cognitus, in servitute multi temporis fidelis, 529 in sacramento luctae potens, in promerendis rursum benedictionibus pertinax, in Dei cognitione et conspectu Israel.
54.1.7
Filio proprium est nosse Patrem.-- Novit autem Spiritus prophetiae praepotentem hanc nominis Dei in congregandis gentibus et possidendis fidelibus suavitatem, dicens, VERS. 5: Quia ego novi quam magnus est Dominus. Officio quidem oris sui propheta loquitur, sed cognitione non sua. Vox ista ejus est, qui ait: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare: et Filius quidem Patrem, si cui voluerit, revelabit: sed magnitudinem ejus nemo cognoscit, propheta dicente: Cujus magnificentiae non est finis. Cognitio ergo infinitatis hujus ei soli erit propria, qui secundum perfectam originis suae plenitudinem ipse imago est infiniti.
54.1.8
Unus Ecclesiae Deus.-- Quia ego cognovi quam magnus est Dominus: et Deus noster prae omnibus diis. Non prae diis omnibus illis est, de quibus infra ait: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: os habent et non loquentur. Nihil enim magnum, si metallis et saxis et lignis comparatus praefertur. Et quia isti dii non sunt, quaerendum est quos deos dixerit. Non enim deorum multitudinem Ecclesia cognoscit. Error hic gentium est, ut coitus et conceptus et procreationes et successiones deorum aut fingat, aut credat. Nobis autem, secundum Apostolum, unus Deus ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum. Unus ex uno, Deus ex Deo est. Non recipit alterum innascibilis ut duo sint; nec admittit quod est unus unigenitus ne Deus sit. Non sunt duo innascibiles, non sunt duo unigeniti: in eo unusquisque quod est, unus est: dum parem nec unigenitus habet, nec innascibilis admittit; neque unigenitus Deus ex alio quam innascibili Deo subsistit.