Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Tractatus super psalmos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hilarius-pictaviensis315-367" aria-label="More works by Hilarius Pictaviensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21450 Trsups
70.1
649 TRACTATUS PSALMI.
70.1
1. Psalmi superioris recapitulatio.-- Superior psalmus omnem creationum diversitatem ad laudem Dei creatoris est adhortatus: et ordo a coelestibus coeptus, cuncta terrae ac maris et aeris animantia percurrit, universo quoque genere aetatum, sexuum, potestatum ad honorem debitae confessionis admonito, ut gloriam ejus, qui se ad vitam animasset, firmasset, ornasset, pius gratiarum sermo celebraret. Postquam, ut dignum fuit, Propheta psalmi hujus fine proprium officii sui munus expleverat, omnibus quidem ad laudem divinam adhortatis, hymnum tantum esse sanctorum ejus ostendit, filiis scilicet Israel, populo qui fieret Deo proximus; ut cum universitas omnis Deum ex vitae suae sensu et gratulatione laudasset, Israel tamen ei solus approprians hymnum de cognitionis ac dignationis divinae familiaritate cantaret. Post quae nunc ad cantandum Deo novum canticum incitamur. Et forte nihil ultra reliquisse psalmus anterior novitatis admirationisque credatur, cum si quid illud in gratulatione nostra sensuque sit, idipsum in laude oportere esse praescriptum sit. Efferre autem se ultra coelestem sedem mens nostra non sufficit: sed laudare Deum ea quae supra coelos sunt admonentur. Rursum autem se tendere ultra abyssi immensitatem intelligentiae nostrae opinio non potest: verum ea, quae in his sunt, ad laudis officium advocantur. Jam vero ipsa illa natura aeris in grandine, nive, crystallo, procellaeque spiritu concinere gloriam tantae laudis jubentur. Tum porro universitas generis humani in regibus, in principibus, in judicibus, in omni vel aetatis flore, vel senectutis maturitate, Dei laudem cantare praecepta est; quia haec omnia sibi imperturbato cursu moderatoque consistant, fluantque universa ita naturae suae lege praecepta, ut decedere his ex ea qua creata sunt constitutione non liceat.
70.1
Quorum proprium sit hoc canticum novum.-- Cum ergo nulla, extra haec rerum divinarum coelestiumque decreta, videatur homini concessa esse cognitio, cognitionisque laudatio; videamus, ad quod nunc novum canticum advocemur, cum dicitur, VERS. 1: Cantate Domino canticum novum. Est plane novum canticum. Cujus quidem novi cantici gratulationem jam 650 et in superioribus psalmis, in quibus novum canticum cantatur, ostendimus; cum in gentibus Dominus esse regnaturus ostenditur, cum ipsum ad regni gloriam dextera sua salvabit, cum assumens ex inferno animam suam nos secum assumpsit in reges. Proprium ergo hoc canticum novum est sanctis ejus. Id enim sequitur: Laudatio ejus in Ecclesia sanctorum. VERS. 2 et 3. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent super regem suum: laudent nomen ejus in choro, in tympano et psalterio psallant ei. Id est, in eo qui secundum nonagesimi et quinti psalmi canticum novum regnabit in gentibus, et quem in sequenti cantico novo, in mirabilibus factis suis Dominum salvabit dextera sua. Super hoc igitur rege laetatur Israel et Sion filii, ejus scilicet Sion quae mater in coelis est, quae conscriptorum primitivorum et angelorum frequentantium civitas est; et Israel ille, qui spiritu non littera et super quem Apostoli pax est. Hi ergo filii, qui suscipientes confitentesque regem filii Dei facti sunt, et hi ergo qui in corpore Deum mentis oculis agnoverunt, laetabuntur in choro, in tympano psalterioque psallentes. Haec autem musa laetitiae in tabernaculis justorum est, et in symphoniae cantu in reditu filii poenitentis auditur.
70.2
Homo creatione Deo placens, peccato displicens, in Christo bene placuit.-- Quae autem nunc proprie post creaturarum laudationem, et superiora cantica nova, hujus cantici novi causa esset, ostendit dicens, VERS. 4 et 5: Quia beneplacitum est Domino in populo suo: exaltabit mansuetos in salutem. Exsultabunt sancti in gloria. Omnia quidem Deo cum sunt creata placuerunt, Genesi testante cum dicit: Et vidit Deus quia bona sunt; sed beneplacitum ei in populo suo esse cognoscimus. Bona quidem creatio hominis est, ut quae initium creationis secundum originem Dei similitudinemque sortita est; sed judicio se immutabilis Dei secundum demutationem humanae voluntatis atque arbitrii temperante, tum quia peccassent et agerent poenitenda, poenitere se quia fecisset hominem testatus est. At vero ipsis illis ex peccato in vitam reformatis, depulsa poenitentiae querela, jam beneplaciti in eos affectus ostenditur. Reconciliati enim sumus per corpus et sanguinem Christi ex inimicis in filios Deo, cum nobis aeterni sacerdotis placationem impoenitentiae sacramento spopondisset, Propheta dicente: Juravit Dominus, et non poenitebit 651 eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Complacitum ergo est quod impoenitens esse juratum est ei, quo regnante secundum ordinem Melchisedech, id est, gentium et rege et sacerdote, primum mansuetis salus, deinde splendor est sanctis exsultantibus super regem suum.
70.3
Sanctorum privilegia. Guttur, quid significet; quid gladius. Gladii bis acuti quis usus sanctis.-- Sed post sanctorum gloriam, intelligendum est quid ad cantici novi plenitudinem consequatur: Laetabuntur in cubilibus suis. VERS. 6. Exsultationes Dei in gutture eorum, et gladii bis acuti in manibus ipsorum. Jam non lacrymis stratum rigabitur, nec in hoc mortis corpore degentium ob peccati necessitatem ac dolorem noctibus singulis lectus lavabitur. In cubilibus enim jam suis sancti laetabuntur in gloria; et ob id Dei exsultationes semper in gutture. Per significationem gutturis, internae conscientiae protestatur affectum. Sed neque solum in eorum gutture exsultatio Dei est; verum etiam ipsorum manus bis acutis gladiis armabuntur. Haec filiis Sion cognitio regis indulget, quibus in choris tympanisque psallentibus disposita sit et salus, et gloria, et laetitia, et exsultatio, et potestas. Nam potestatem in gladio significari, tum pluribus locis, tum consequentibus admonemur. Cur enim bis acuti gladii in manibus eorum essent, edocuit mox Propheta, dicens, VERS. 7- 9: Ad faciendam vindictam in nationibus, objurgationes in populis; ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis; ut faciant in his judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. Hoc ergo est canticum novum dum humiles terrae tribulatique corde regibus constituantur in reges, cum existimati purgamenta mundi et vel abortiva gentium lumen mundi et ultores sint nationum. Gladii enim bis acuti in manibus eorum sunt: quia sancto illi in Apocalypsi gladius bis acutus ex ore sit, judicium undique potestatis exercens. Nam et gladium venit Dominus mittere in terram: et sancti secundum Apostolum mundum judicabunt, et in illis judicabitur mundus. Dictum est enim, aut nescitis quia angelos estis judicaturi? Fit ergo per eos vindicta in nationibus; Deus enim in nobis est ultionum. Objurgatio deinde exseritur in populos: fidelis namque est, qui ait: Arguam te, et statuam haec contra faciem tuam. Sed arguitionis hujus hic exitus est, ut reges nationum nobilesque earum manicis et compede vinciantur. Vincti enim manibus et pedibus, secundum evangelia, in exteriores tenebras deputantur. Et quia illic erit fletus et stridor dentium, fiet judicium conscriptum, quod lex scilicet praescripserat, quod Prophetae nuntiaverant, quod omnis divinus erat sermo testatus. Hoc fides, pietas, continentia, confessio habet meritum: hoc contemptus saeculi muneris sumit, fieri regem regum, quorum odia ob 652 Christi nomen excepta sint; vinciri nobiles, quorum nos vincula carceresque concluserint; conscriptum in eos judicium habetur, quorum et gladii desaevierint, et potestas. Sic sanctorum gloria omnis a Deo est, cum post has vitae et corporum passiones exserant potestatem. Sic cantici novi hymnus impletur, cum post gentium opprobrium regumque cruciatus judicium conscriptum in gentes regesque decernant, quibus Dominus Jesus Christus et unigenitus Deus et Dominus et rex est, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note