Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 22.1
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis
—
10940 Sermon36
22.1
XXVIII. IN CAPITE QUADRAGESIMAE SERMO UNICUS. De poenitentia
22.1
« Maria soror Moysi peccavit murmurando contra eum, et percussa est lepra. Clamavit itaque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam. Cui respondit Dominus: Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, quibus peractis, revocata est.»
22.2
Ultiones, fratres charissimi, Veteris Testamenti ad correptionem hominum illius temporis factae sunt, sed ad nostram castigationem scriptae. Videamus igitur praeter historiam quid Ecclesia Dei in sorore Moysi utilitatis sibi assumat, et quam informationem vitae nobis illa attribuat. Maria illa quae peccavit, contra fratrem et ducem suum Moysen murmurando, significat animam cujuslibet, qui murmurat contra praelatum, cui dedignatur obedire, et praecepta salutis non vult suscipere, sed cum sibi graviora videantur, murmurat, et ideo ea facere recusat. Relinquendo igitur praecepta Domini, lepra peccatorum foedatur, et apparet, dum 298 culpa ejus publicatur. Sed bonus praelatus quaerens salutem proximi, compatitur peccanti, et auxilium divinae medicinae precibus postulat infirmanti, et clamat quotidie ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam. Multum autem valent preces fidelium in Ecclesia, quia eis commotus Dominus revocat peccatorem a via sua mala. Audivit Dominus Stephani orationem, et convertit ad poenitentiam Saulum persecutorem. Respondet igitur Dominus, dum facit quod postulatur, dum commovet intus mentem peccatoris, dum facit accedere ad medelam confessionis. Et ut extra castra ejiciatur septem diebus, hoc est, ut peccator dum poenitet, extra domum suam ejectus, humiliter veniam de peccatis postulet, et peracta poenitentia sibi injuncta mundus a lepra criminum reconcilietur, et revocetur. Septem dies tempus poenitentiae designant. Septenarius enim competit poenitenti, quia veniam a septiformi Spiritu exspectat. Unde et saepe septem anni in poenitentia dantur. Vos igitur, fratres charissimi, significatum hujus rei complestis. Vos enim peccastis, nolendo Dominicis obedisse praeceptis. Murmuravistis vos, et a lepra et immunditia percussi estis. Vos a domo Domini ejici promeruistis. Nos autem, quorum[ est] officium, rogavimus pro vobis, et Dominus praecepit nobis ut extra castra, id est extra Ecclesiae communionem vos ejiciamus. Sed haec ejectio est ad salutem, non ad perniciem; ad correctionem, non ad perditionem. Hoc modo ejectus est Adam de paradiso, ut in hoc exsilio miseriae corrigeretur, ut hac poena temporali aeterna devitaretur. Quamvis homo peccasset, non deseruit cum Deus, qui ad poenitentiam eum semper invitat. Post peccatum enim cum Adam propter erubescentiam latuisset, quod jam quasi magnum signum et spes poenitentiae erat, cum scilicet peccator de culpa incipit erubescere, visitare eum dignatus est Dominus, apparens ei post meridiem, et eum vocavit:« Adam, ubi es.« Id est, in qua miseria positus es? Per hoc quod nomine vocat, signum dat, quod ad poenitentiam revocat. Per hoc quod requirit:« Ubi es?» 299 ostendit quia viam peccatoris ignorat. Suum enim ignorare, reprobare est. In meridie ostendens quod ab amore peccatoris refrigescit Dominus: Cum in homine exstinguitur[ deest forte lumen gratiae], refrigescit fervor charitatis. Cui Adam respondit;« Vocem tuam audivi, in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.» Ejecit itaque Adam de paradiso, et fecit ei et suae uxori tunicas pelliceas, et induit eos.
22.3
Haec omnia, fratres charissimi, hodie in vobis complentur. Vos eratis in paradiso, quia in Ecclesia Dei. Dedit praecepta vobis, et transgressi estis. Audivistis vocem ejus, cum praedicationem vicarii[ ejus] intellexistis. Clamat quotidie ad vos:« Adam, ubi es?» cum dicit:« Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu et planctu.» Vos erubescitis in conspectu ejus, cum vocem corrigentis in praedicatione audistis. Visitat vos Dominus, cum corda vestra commovet ad poenitentiam. Et quisquis nostrum, dum poenitet, dicat: Domine, audivi vocem tuam, id est praedicationis tuae, in paradiso, id est in Ecclesia, et audivi minas tuas, id est, sententiam, qua peccatoribus minaris, dicendo:« Erubescant impii, et deducantur in infernum.» Et iterum:« Ite, maledicti, in ignem aeternum.»--« Timui» igitur,« eo quod nudus essem» virtutibus,« et abscondi me,» id est erubui, non audens apparere in conspectu tuo, juxta filii poenitentis vocem, qui ait:« Pater, peccavi in coelum et coram te; jam non sum dignus vocari filius tuus.» Ejiciuntur itaque peccatores de paradiso, dum Ecclesia ad horam eis subtrahitur; induti sunt tunicis pelliceis, id est peccatis[ f. ciliciis], quia peccatorum obliti[ f. peccatis onusti] designantur; significant enim pelles mortuorum animalium mortua opera peccatorum. Nolite ergo dolere de hac ejectione, sed eam cum humilitate suscipite; melius est enim ut ab hac domo praesenti expellamini ad vestram emendationem, quam a coelesti regno ad perpetuam damnationem. O quam terribilis est sententia, cum peccatores audient:« Nescio vos, discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem. Ite, maledicti, in ignem aeternum!» Iratus veniet, quia Dominus manifeste veniet, et non silebit. Audite quid minatur videns peccata hominum:« Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? Mea est ultio, et ego retribuam in tempore. Reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.» Et quia tanta est severitas judicis, placandus est antequam veniat; et quomodo placandus est ait Psalmus:« Praeoccupemus eum in confessione.» Quod dicitur antequam facies ejus appareat in judicio, praeveniamus cum, damnando quae 300 fecimus, ut quando veniet, non inveniat ipse quod damnet. Peccata enim nostra aut ipse judicabit, aut nos. Melius est ergo ut nos judicemus, quia« horrendum est incidere in manus Dei viventis.» Nostrum judicium poenam brevem donat; judicium ejus aeternam:« Introite» igitur« portas ejus in confessione.»--« Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus.» Vult ut confiteamur, non quod ipse peccata nostra ignoret, sed ut diabolus audiat quod poenituimus, et ita non habeat unde accuset. Diabolus igitur vult ut taceamus; Deus vult ut confiteamur. Talis ordo est. Prohibitus est primus homo ante peccatum ne peccaret, et dictum est ei: Confitere peccatum, quia[ antea] non habebat quod confiteretur. Secundo homini, id est Cain, qui in fratrem peccavit, dictum est: Peccasti, quiesce. Et nobis per Isaiam:« Quiescite agere perverse.» Nec sufficit cessare a malo, nisi praeterita peccata confiteamur. Et ideo per David admonemur: Confitemini Domino quoniam bonus. Exemplum posuit et dixit:« Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.
22.4
His omnibus peractis, necessaria est ultima medicina, id est satisfactio, ne peccatum nostrum maneat impunitum. Unde nos instruit Joannes Baptista, qui vere fuit poenitentiae forma dicens:« Agite fructus poenitentiae dignos.» Haec omnia cognoscens diabolus, et sciens quia confessio humiliatio est, ipse qui per superbiam cecidit, vult ne humiliemur, quia reditum nostrum impedire desiderat. Sic ergo laboravit ut primus homo non servaret quod injunctum est ei, id est non peccare, sic omnibus modis conatur, modo ut homo non servet quod sibi dicitur. Inde poenitet David non confiteri; ait enim:« Quoniam tandiu tacui, inveteraverunt ossa mea,» quia taciturnitas in his magis ac magis corrumpit hominem. Vult diabolus ne dicatis: Peccavi. Et cum homo ad id conatur, ipse os ejus conatur et laborat claudere; vel si detegit peccatum, cum majori peccato facit confiteri; facit enim peccatorem se excusare. Duplicatum est igitur peccatum: quia peccavit, et peccatum excusavit. Cum enim castigantur aliqui, et dicitur eis: Quare hoc fecistis? respondent: Quia diabolus fecit. Sed nunquid coegit? suadere potuit, cogere non potuit. Si solus diabolus daret consilium, et Deus taceret, haberet homo quod excusare posset. Sed Deus per rationem, per Scripturas, per praedicatores clamat: Nolite peccare. Deus a dextris, diabolus a sinistris; homo in medio constitutus est. Deus qui persuadet facere, 301 bonum, adversarius dissuadet; homo autem diabolo consentit. Hoc operatus est in primo homine. Adam enim cum accusaretur a Domino, ipse se excusavit per mulierem,[ mulier] per serpentem. Hoc devitans periculum, David ait:« Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi.» Audistis modum et ordinem poenitendi, audite tempus. Ait Salomon:« Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem, subito enim veniet ira Dei in tempore vindictae, et destruet te[ Vulg. disperdet te].»
22.5
Ecce, fratres charissimi, ecce nunc tempus acceptabile; ecce nunc dies salutis. Quod in aliis diebus peccastis, in tempore poenitentiae luite. Ne ergo differatis, sed quam citius poteritis, poenitemini. Tunc, quia nescitis diem, neque horam quando veniet. Tunc, quia non debetis jejunare ante confessionem. Quis est ordo ut peccata puniatis antequam confiteamini? Prius sunt confitenda[ peccata,] postea punienda. Qui usque ad ultimum diem Quadragesimae differt confiteri, dat signum quod coactus id facit, quia in peccato delectatur. Promisit Deus veniam poenitenti, sed non promisit crastinum diem differenti. Cum accesseris ad confessionem, noli ridere, sed peccasse te humiliter profitendo accede. Si potes, ploret oculus; si non, saltem doleat animus. Lacryma enim exterior signum est interioris doloris, et lavat maculam peccati. Voluit enim Deus ut totum corpus operetur in poenitentia, quia totum corpus reatui subditum erat; praecepit enim ut cor, oculus, os et totum corpus luerent peccatum. Ait enim Propheta:« Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu et planctu.» Cum praeponit in toto corde, docet quod ibi est fons poenitentiae. Fletus ad oculum, planctus ad os vel animum, jejunium ad totum corpus refertur: oculus vidit vanitatem, os locutum est mendacium, aures audierunt vana, manus fecerunt homicidia, pedes fuerunt veloces ad effundendum sanguinem, cor mala cogitavit. Ergo cor poeniteat, oculus fleat, os oret, auris audiat praedicationes, manus det eleemosynam, pedes veniant ad ecclesiam. Unde Apostolus:« Sicut exhibuistis membra vestra servire munditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.» Dederat membra hominibus Creator ad sibi serviendum, et fecistis ea servire ejus inimico. Proh dolor! homines laborant ut bonam vineam habeant, et non laborant ut bonam vitam ducant; laborant ut res eorum sint bonae, et non laborant ut ipsi sint boni. Plus ergo diligunt res suas quam seipsos, cum res habeant 302 propter seipsos, et pluris est[ eis] vinea quam anima. Vineam tamen amittent, at non amittent animam. Illam ergo excolite; spinas vitiorum eradicate, ut palmites vitiorum fructificent in vobis. Veniet enim Dominus vineae reddere cultoribus secundum merita eorum. Et tunc boni« venientes venient cum exsultatione, portantes manipnlos suos.» Et qui sunt illi qui venient cum exsultatione?« Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent.» Sumite[ f. seminate] ergo in lacrymis poenitentes, ut mereamini in domum Domini intrare gaudentes, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).