Hildebertus Cenomanensis1056-1133
Sermones
Serm 30.1
Choose a text
More by Hildebertus Cenomanensis
—
10940 Sermon36
30.1
XXVI. IN QUADRAGESIMA. SERMO SEPTIMUS. De poenitentia.
30.1
« Excutere de pulvere, consurge, sede, Jerusalem, solve vincula colli tui, captiva filia Sion; quia haec dicit Dominus: Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini.»
30.2
Audite, fratres charissimi, quam dulciter, quam affectuose coelestis sponsus vult sibi reconciliare Ecclesiam. Pius Pater ad salutem hortatur filiam. Illa in pulvere jacuit, et in captivitate ligata diu excubavit. Modo admonet ut de pulvere surgat, vincula solvat, de captivitate exeat. Pulvis est humana carnalitas, fragilis, nulla solidata virtute, de qua ait David:« Humiliata est in pulvere anima mea, adhaesit in terra venter meus.» Pulvis etiam sunt temporales divitiae, quae leviter transeunt, et quasi a facie venti fugiunt. In hoc pulvere quaerunt homines beatitudinem, nec inveniunt; sufflant ibi laborando, et pulvis aufert[ f. inficit] oculos, quia cupiditas temporalium mentes excaecat. Quod corripit Apostolus, dum ait:« Quae sursum sunt quaerite, non quae super terram;» ac si diceret: Quid quaeritis, miseri, in pulvere. Sursum est quod quaeritis, non in terra; pulverem concitatis, et prosilit vobis in oculos. Quae supra terram sunt, sunt vanitas vanitatum, ut ait Salomon, et omnia vanitas. Hos ergo David arguit, cum dicit:« Filii hominum, usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?» Propterea dicit Dominus per Isaiam: Excutere, Jerusalem, id est visio pacis, Ecclesia mea, de pulvere, id est de cordibus[ f. sordibus] carnalitatis tuae. De 343 temporalium carnalitate.« Qui in carne sunt,» ait Apostolus,« Deo placere non posunt.» Et de divitiis ait Dominus:« Non potestis Deo servire et mammonae,» id est divitiis. Excute ergo a te pulverem mundanarum vanitatum, et postea consurge; ac si dicat: Prius non poteris surgere, dum eris gravis in pulvere. Gravant enim animam peccata, gravant et temporalia. Quod autem gravatur, demergitur, et dum oneratum est, frustra surgere conatur. Projiciat ergo onus ut surgat. Unde lapis et plumbum vocantur peccatores, quia, dum vivunt in hoc mari, quasi plumbum et quasi lapis tendunt in profundum. Hinc ait Zacharias propheta:« Super talentum plumbi sedet iniquitas.» Moyses vero ait de peccatoribus:« Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.» Et iterum:« Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.» Inde David peccator:« Iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.» Habebat aliquid plumbi Petrus in se, dum vocavit eum ad se Dominus super aquas. Mergi enim coepit, quia gravitas dubitationis erat in[ ejus] fide. Unde audivit a Domino:« Modicae fidei, quare dubitasti?» Item Dominus ait in Evangelio:« Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.» Ideo Dominus ait in hoc loco: Excutere, Jerusalem, de onere pulveris; et postea: Surge et sede. Sedere debemus, non per superbiam, non jacentes, juxta illud canticum:« Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus,» scilicet, super temporalia hujus mundi, quia Babylonia confusio dicitur, non eis commisti, sed ea conculcantes, debemus sedere poenitentes et flentes peccata nostra. Sequitur: Solve vincula colli tui. In prima creatione, liber factus est homo, sed postea vendidit se diabolo, et quanti se vendidit? Audite quanti. Ait Dominus postea per Isaiam: Gratis venundati estis. Moneta diaboli sunt peccata, quam emunt homines[ peccando]. Tradidit homo se ei pro tali moneta. Unde Apostolus in persona peccatoris:« Ego carnalis sum venundatus sub peccato.» Decepit autem diabolus hominem, promittendo quod non solvit, dicens:« Eritis sicut dii, scientes bonum et malum.» Obedivit homo, comedit fructum, nec tamen aliud recepit praemium, nisi peccatum.
30.3
Itaque gratis venundatus est. Postquam autem diabolo se tradidit homo, diabolus emptor tradidit ejus collo vincula. Vultis scire quae vincula? Agamus ergo de vinculis: Cum homo peccat, addit unum peccatum alteri peccato, et in eodem aliud et aliud: sicut ille qui ut faciat furtum, 344 nocte interficit hominem. Deinde si aliquis est conscius sceleris, timens eum, aliquando veneno illum perimit. De furata autem pecunia, commessationes, ebrietates, libidines exercet. Postquam autem tantorum scelerum fit mens male conscia, ad omnia scelera deinceps promptior redditur, et ita peccata alia aliis concatenando, maximum[ sibi] funem facit, et post se magnam[ scelerum] caudam trahit. Unde Isaias:« Vae qui trahitis iniquitates in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.» De istis funibus ait David:« Funes peccatorum circumplexi sunt me.» Hi sunt illi funes unde homines in fine saeculi ligabuntur. Unde dicitur in Evangelio de eo qui intraverat ad nuptias sine veste nuptiali:« Rex praecepit ministris, ut ligatis manibus et pedibus mitterent eum in tenebras exteriores.» Non enim utetur Dominus aliis funibus ad homines ligandos, nisi quos ipsi fecerint. Ipsi enim sibi vincula praeparaverunt et catenas. Unde scriptum est:« Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur.» De his funiculis faciunt diaboli laqueos ad homines capiendos juxta Psalmistam, qui ait:« Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter scandalum posuerunt mihi.» Est enim nobis iter ad coelestem patriam, sed mali ancupes ponunt laqueos juxta viam, ut retrahant quos possunt a via vitae, et ducant in errorem mortis. Propterea Dominus cum funiculo peccatores ejecit de templo, ut ostenderet funiculum peccatorum, esse damnationem eorum. Haec sunt vincula quae injecta sunt collo Jerusalem, et quibus est in captivitate ligata. Sed Dominus qui eam redemit, qui pro ea pretium dedit, quo eam a captivitate, si voluerit exire, liberavit. Clamat igitur ei: Solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Solve per poenitentiam, rumpe per satisfactionem, excute collum a jugo diaboli, et submitte jugo Christi, cujus jugum leve, cujus onus ferre suave est. Exi de carcere, de fetore; et bene exire potes. Datum est enim pretium; non amplius poterit te retinere inimicus tuus, si exire volueris. Rumpe funem qui sequitur te, ne habeat diabolus quo te trahat. Vide plaustrum oneratum peccatis, vel quid est quod modo trahis, misera, quid quod te gravat, ne ascendas ad alta. Justi habent pennas quibus volant ad coelum, et possunt dicere; Volabo et requiescam; impii autem plaustrum trahunt, et descendunt ad ima. Unde dictum est superius: Vae qui trahitis quasi vinculum mortis, plaustrum peccati. Sequitur:
30.4
Haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine pretio redimemini; quasi dicat Dominus: Vos 345 non merueratis, ut ego vos redimerem, quia pro nihilo vos venundederatis, et tamen redimemini: sed quomodo? Argento vestro? Non. Sed sine argento. Argentum enim totius mundi non posset vos redimere, sed pretium sanguinis mei. Quod ait Petrus apertius id exponens.« Non corruptilibus auro et argento redempti estis de vana vestra conversatione,» id est de vana gloria,« sed sanguine Agni immaculati.» Audistis, fratres charissimi, quomodo Dominus ad salutem sponsam suam invitat. Vos estis illa sponsa redempta; vos estis illi jacentes in pulvere. Vobis dicitur: Surgite. Vos estis captivi quibus praecipitur exire.« Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis;» ligati estis vinculis peccatorum, excaecati estis pulvere divitiarum. Convertimini ad Dominum, quia Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos. Ecce tempus poenitentium, venite ad medicum, quia praeparata est medicina. Vultis scire quae est medicina?« Quiescite agere perverse, discite benefacere.» Haec duo sufficiunt ad salutem. Qui vult sanari, has duas potiones sumat. Verus medicus tempus, curationi hoc tempus statuit. Quadraginta dies enim pertinent poenitentibus. Illud est spatium quod statuit Dominus Ninivitis peccantibus ut poeniterent. Ait enim:« Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur,» ac si diceret: Volo eos subvertere exigentibus meritis eorum; sed tamen adhuc dabo inducias quadraginta dierum, et nisi jejunio poenituerint, subvertetur. Constitutus enim est iste numerus dierum jejunio et orationi. Jejunavit enim Elias quadraginta diebus; jejunavit Moyses totidem diebus. Consecravit quoque hunc numerum jejunio suo Christus. Cum enim ipse, qui est verus Jonas, nobis excidium praedicaret futurum, quod vere, nisi poeniteremus, venisset, voluit pius Pater ad comprimendam superbiam nostram dare satisfactionis exemplum. Quasi Pater pius dixit: Nolite, filii, dedignari pro peccatis vestris satisfacere, quia ego qui peccatum non feci, nec inventus est dolus in ore meo, primus pro peccatis jejunavi, et quadraginta dies satisfeci.
30.5
Quia igitur, fratres charissimi, in aliis temporibus dormivistis, ecce in hoc expergiscimini, satis jacuistis in vitiis vestris. Ecce hora est jam nos de somno surgere. Somnus vester 346 est caligo vitiorum. Quandiu sumus in vitiis, in tenebris moramur, nec nostram turpitudinem videmus. Veniamus jam ad lucem; jam de turpitudine nostra erubescamus. Quid enim luxuria? Quid ebrietas? Quid scurrilitas? Quid mendacium? Quid perjurium? Quid homicidium? Quid socium? Quid Dominum prodere? Quid usura? Quid falsa judicia? Quid detractiones? Quid aemulationes? Nisi turpitudo et crudelitas. Unde Apostolus:« Quem fructum habuistis in illis, in quibus nunc erubescitis?»« Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus» In die sumus, quia credidimus, quia Christum suscepimus. Qui autem in die est, et nudus incedit, inhoneste vadit. Assumite ergo indumenta virtutum, ne nudi appareatis in conspectu Domini.« Veniet enim dies Domini sicut fur in nocte.» Et vos igitur estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Dies enim Domini, mors est uniuscujusque. Dies ista vocatur et dies salutis, et dies perditionis pro diversitate meritorum. Scitote quia utraque dies appropinquat. Ait enim Apostolus:« Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.» Et Moyses:« Juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora;» Quasi dicat: Nolite confidere in vita, quia dies perditionis proxima est. Et si aliquis longo tempore vivat, non tamen in longitudinem dierum confidat, quia omnia tempora quantuncunque longa sint, adesse festinant, id est ad hoc sunt ut transeant. Unde David:« Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra transeunt.» Audite ergo quid Deus in illa die minetur:« Reddam ultionem hostibus meis, et iis qui oderunt me retribuam.» Quaerite ergo Deum, dum inveniri potest; invocate eum, quia velox est ad ignoscendum. In futuro paratus est ad judicandum. Discite exemplo quantum velox sit ad ignoscendum, et dabo exemplum. Discite hoc exemplo, fratres charissimi, instigari festinate poenitentiae, et converti ad Dominum; fletibus pravas conscientias lavate; eleemosynis peccata redimite. Excutite pulverem vitiorum, surgite, vincula rumpite malorum[ f. vitiorum], ut mereamini Dominum videre in terra viventium, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).