Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hildegardis Bingensis1098–1179
Subtilitates diversarum naturarum creaturum
Crea 17.1
Choose a text More by Hildegardis Bingensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11565 Sudinac
17.1
LIBER SEXTUS. CAP. I. DE GRIFFONE [IV, II, 2].
17.1
Griffo valde calidus est, et quiddam de natura volucrum et quiddam de natura bestiarum habet. Nam de natura volucrum ita velox est ut eum moles super corpore suo non gravaret; de natura autem bestiarum, homines comedit. Et cum volat in aere, in calorem ardentem non volat, sed tamen ei aliquantulum appropinquat. Et caro ejus ad esum hominis non valet, quia si homo de carnibus illius comederet, multum inde laederetur, quoniam illic pleniter naturam bestiarum in se tenet. Sed in utraque natura defectum habet. Sed cum tempus instat quod ova sua ponat, speluncam quaerit, interius quidem amplam, sed exterius in ore foraminis ita acutam et constrictam ita quod vix intrare potest, et in illa, propter timorem quem de leone habet, ova sua sollicite observat, quoniam leo a longe illa odorat, et si ad ea pervenire poterit, ipsa conculcat et confringit, quia griffo ei semper insidiatur, nec eum juxta se patitur manere, virtutem ejus dedignans. Tamen ursum juxta se patitur, quia ille debilior leone sit. Et ova sua hoc modo ponit quod ea nec splendor solis nec flatus venti possit tangere. Sed nec caro, nec ova ejus, nec caetera quae in eo sunt ad medicamenta multum valent, quia in duobus naturis defectum magis quam perfectionem habet.
17.2
LIBER SEXTUS. CAP. II.--DE STRUSZ [IV, II, 3].
17.2
Strusz[ Struthio ed.] valde calidus est, et de natura bestiarum in se habet. Nam volucrum pennas, sed cum eis non volat, quia velut bestia velociter currit, atque circa terram versatur, et pascuis vescitur. Et tanti caloris est, quod ova ejus comburerentur et quod foetus non proferret si illa ipse foveret; et ideo illa in sabulo abscondit, ubi et humore et calore et ipso foventur. Sed postquam pulli de ovis illis exierint, post matrem et cum matre currunt, velut alii pulli faciunt. Homo autem qui vallentsucht[ caducum morbum ed.] habet, de carnibus struthionis saepe comedat, et ei vires tribuunt, atque insaniam caduci morbi ei auferunt. Sed et pinguibus et fortibus hominibus caro ejus ad comedendum sana est, quia superfluas carnes eorum minuit et eos fortes facit; macris autem et infirmis non valet, quia eis ad esum nimis fortis esset. Et qui melancolicus est, ita quod gravedinem et torporem mentis habet, de jecore ejus saepe comedat, et melancoliam in eo minuit, atque mentem ipsius alleviando suavem facit et mandam.[ Ova ejus ad comedendum non valent, quia venenosa sunt. Sed si quis hydropicus est, testas eorumdem ovorum de quibus pulli egrediuntur, pulverizet, et in aquam ponat, et eam tam pransus quam jejunus saepe bibat, et curabitur add. ed.]. Cor autem struthionis et pulmo et quae in eo sunt ad medicamentanon valent, quia nec virtutem volucrum nec bestiarum perfecte habet.
17.3.1
LIBER SEXTUS. CAP. III.--DE PAVONE [IV, II, 4].
17.3.1
Pavo calidus et humidus est, atque de natura[ volucrum et] bestiarum in se habet. Et vox ejus secundum volucres et secundum bestias permixta est et sonat. Nam antequam pavo esset, quaedam bestoliae libitu suo quibusdam volucribus se commiscuerunt in coitu; inde pavones nati sunt. Et pavo acer et astutus est, et altitudinem aeris non multum quaerit in volatu. Et pavo qui masculus est tortuosos e incestos mores habet, et minutis animalibus et bestiolis se interdum in coitu commiscet, quae cum pullos generant, secundum matrem et non secundum patrem formas liabent, sed tamen aliqui eorum secundum colorem pennarum patris et in crinibus suis interdum colorati sunt. Et ipse pavo, cum bestiolas illas currere videt, eas de se natas cognoscit et diligit. Sed pavo, scilicet femina, cum ova sua ponit, ea abscondit ne masculus suus illa videat, quasi eam pudeat ova pertulisse et non nuda carne pullum generare, sed testa ovi opertum, et ideo ova odit et ea confringit si illa invenerit. Et sic femina ova sua abscondit, ne masculus illa videat, usque dum pulli de ovis egrediantur. Sed adhuc pullos suos tam diu celat, dum plus crescant et dum currere possunt. Postquam autem ita confortantur quod ire possunt, tunc cum illis ad masculum suum procedit. Et ille, eos ire videns, pullos suos esse intelligit, et cum pennis suis illis applaudit, et gaudium se habere ostendit. Sed tamen femina eosdem pullos adhuc ab eo segregat et ab eo movet usque dum plus confortentur, quia timet quod ille pedibus suis conculcet. Sed et idem masculus quamdam altitudinem quaerit in qua aerem illum flare intelligit de quo pennae ejus in multitudinem et in longitudinem cito educentur. Quod cum viderit, de eis gaudet velut bestiae de saltu suo, sed et alius aer postea easdem pennas afflans eas emollit et educit, et inde tristantur dum iterum crescunt. Femina autem aerem illum ut pennae ei crescant non quaerit, sed velut in constrictione circa inferiora versatur.
17.3.2
Caro autem pavonis ad comedendum nec sanis nec infirmis hominibus valet. Sed qui sanus est eam quidem superare potest. Omnes autem noxios humores qui in infirmo sunt commovet et excitat. Sed vesicam pavonis sicca et eam serva, et si ulcus aut slyr in aliquo homine ebullit, eam desuper liga, et suaviter rumpetur. Et postquam rumpitur, item desuper pone, et putredines illas extrahit, et tanto citius sanabitur.
17.4
LIBER SEXTUS. CAP. IV.--DE GRUE [IV, II, 5].
17.4
Grus calida est, et mundam naturam habet et possibilitatem volandi et in terra eundi tenet. Et cum multitudine libenter volat, et tanto facilius insidias effugat. Et magnam virtutem in collo habet, et simplex est et provida, et vigilem sensum habet et artem hanc ut praecaveat quod nec avis nec bestia eam faciliter laedere poterit. Caro autem ejus tam infirmis quam sanis ad esum bona est, sed ova ejus ad comedendum non valent.-- Homo autem qui a gicht fatigatur, de carnibus ejus frequenter comedat, et gicht in eo cessabit. Et qui vicht habet, de jecore ejus saepe comedat. Et si schelmo porcos fatigat et occidit, rostrum gruis pulveriza, et ipsum pulverem aut in muz quod comedunt aut in aquam quam bibunt, et illis ad comedendum et bibendum da, et melius habebunt, et schelmo in eis cessabit. Et de sanguine gruis sicca et serva, et dextrum pedem ejus sicca et serva, et si tunc interdum ulla femina in difficultate partus laborat, de sanguine isto in modica aqua comminuat, et cum illo super os vulvae, scilicet superius, inunge, et in eadem aqua, sanguine isto permixta, fac ipsam feminam quasi in speculo se conspicere, atque dextrum pedem gruis super umbilicum ejus liga, et tanta vis in istis existit quod clausa viscera et clausae lenden[ clausa viscera ed.] tanto citius ad partum aperiuntur. Caetera autem quae in ea sunt ad medicamenta non valent.
17.5
LIBER SEXTUS. CAP. V.--DE CYGNO [IV, II, 6].
17.5
Cyngnus( sic) frigidus est et humidus, et aliquid de natura anseris habet et natura anetae. Et in aqua se libenter lavat, atque aquam et terram magis quam volatum diligit, ac in aquis quaedam immunda interdum forat. Et caro ejus sanis ad comedendum bona est, infirmis autem non valet. Et homo, qui dumphet, jecor ejus coquat, et saepe comedat, et putredinem a pulmone illius aufert, et ille curabitur. Sed et qui in splene dolet, pulmonem cygni coquat et saepe comedat, et splen ejus sanabitur. Et qui urslecht in corpore suo habet, cingnum pinguem faciat, et eo occiso, smalcze accipiat, et in patella primum dissolvat, id est zulasz, et tunc biboz et sepo corticem quercus aequali pondere addat, ita ut bis tantum de sagimine sit, et sic denuo in patella simul coquat, et inde unguentum faciat, et saepe cum eo se perungat. Sed cutis ejus, ubi se primum ungit, bulechte[ pustulosa ed.] fit, et postea cito sanabitur. Et reliqua quae in eo sunt ad medicamenta non multum valent.
17.6
LIBER SEXTUS. CAP. VI.--DE REYGER [IV, II, 7].
17.6
Reyger[ Ardea ed.] calidus et siccus est, et non nisi dus donne( sic) aquarum descendit. Et ideo etiam circa aquas interdum versatur. Et caro ejus tam infirmis quam sanis hominibus ad comedendum bona est, quia in stomacho ejus slim non parat. Homo autem, qui tristem mentem habet, cor ejus saepe comedat, et mentem ejus laetam facit. Et cui oculi caligant aut sergent(?) caput reygers in aqua coquat, et postquam coquitur, oculos ejus accipiat, et eos in sole exsiccet, et tunc eos in frigidam aquam per modicam horam ponat, ut in ea mollescant, et iterum ad solem exsiccet, et sic ter faciat, et postquam hoc fecerit, eosdem oculos ad pulverem comminuat, et tunc tantum cum in oculis caligat aut dolet, pulverem istum in purum et bonum vinum ponat, et sic ei pennam intinguat, ac cum ea[ palpebras et cilia oculorum suorum circumliniat, et si] oculos interius modice tetigerit, non oberit. Et hoc ad noctem, cum dormitum vadit, saepe faciat, et caliginem ac dolorem oculorum aufert. Sed cui stomachus induratus est, ita quod getwang habet, de jecore ejus saepe comedat, et stomachum ejus mollificat. Et qui in splene dolet, de ossibus ejus in aqua sufficienter schabe, et ita jejunus et ad noctem saepe bibat, et melius habebit.
17.7
LIBER SEXTUS. CAP. VII.--DE VULTURE [IV, II, 17].
17.7
Vultur frigidae naturae est, et artes volucrum et bestiarum novit, et inter alias volucres velut propheta est, et in tanta altitudine volat, quanta humor terrae sursum ascendit, scilicet usque ad calorem aeris; et nullum volucrem laedit, et praecavet etiam ne ab aliis laedatur, atque cadaveribus pascitur, et etiam de terra illa interdum forat, quae sanguine animalium perfunditur, scilicet ubi animalia occiduntur. Caro autem ejus comedi non debet, quia frigiditas quae in eo est homini in cibo mortifera esset. Sed cerebrum vulturis hanc naturam habet, dum ipse vultur vivit, ut si homo illud incorruptum habere posset, omnem infirmitatem praeter mortem a se depelleret. Sed homo illud incorruptum habere non potest, quia cum mors volucrem illum aliquo modo invadit, ita quod vitalis aer ab eo egreditur, ipso moriente pellicula cerebri frangitur, et mox cerebrum dissipatur, ita quod virtutem suam amittit. Sed cum vulturem occidis, cum adhuc calidus est, pennas ejus aufer, et corpus ejus incide, et tantum viscera in quibus stercora sunt abjice, et totum aliud corpus, scilicet cum integro capite et cum corde, jecore et pulmone in aqua et in nova olla fortiter coque, et tunc smaltz, modicum baumolei adde, et minus bilsen olei quam baumolei sit, et sic unguentum fac, et illum qui unsinnig[ freneticus ed.] est per totum caput suum sepo illo unge; et illum qui virgichtigit est et quem gicht fatigat, cum eo ubique in corpore suo perunge. Et etiam qui in dorso aut in lenden, aut in corpore suo ullam infirmitatem habet, cum eo ibi inunge, et curabitur, aut Deus eum curare non vult, quia hoc unguentum pretiosissimo unguento pretiosior est, quia cutem infirmantis hominis cito pertransit et eum sanat. Etsi ita cum praedicto smalcz caput vulturis, ut praedictum est, coquitur, de succo cerebri ejus haberi poterit, et non alio modo. Et cor ejus in medium divide, ut tanto melius siccari possit, ad ignem suaviter sicca, ita ne assetur, et deinde etiam ad solem sicca, et tunc illud in cervinam corrigiam consue, cum illa te cinge, et si quis te veneno occidere vult, dum cum eadem corrigia cum corde illo accinctus es, mox toto corpore tremis et sudas, et sic intelligere poteris venenum tibi prope esse, et hoc modo illud devitare poteris, Nam quia vultur venenum laedit, ideo etiam omnis laesio ab eo fugit; vultur enim naturaliter tempora aurarum et auras temporum novit, et etiam volentem se occidere declinat. Unde cor ejus, ad ignem positum, ut quod livoris in eo est exsiccetur, et etiam ad solem, ut firmitudo ejus de calore solis roboretur, et ita in cervinam corrigiam positum, quia cervus velocior et sensibilior aliis animalibus est, et ita homini circumcinctum, ut praedictum est, dum corpus hominis ab illo incalescit, ipsa pericula veneni declinare facit, quoniam aer, qui circa hominem est, advenientem noxium aerem et per insidias emissum per virtutem ejusdem cordis et cervinae corrigiae, quia et idem aer circa illa versatur depellit. Nam cum idem aer venenum adesse senserit, propter virtutem praedicti cordis et corrigiae, hominem ad trepidationem commovet, ut cum de bonis operibus loca et homines in sanctificationem et in prosperitatem ducuntur, et ut de malis operibus in scandala et in laesionem sic etiam vertuntur. Sed cum vultur coquitur, oculum ejus in anulo besmede, et si illum in digito portaveris, paralisim et gicht a te compescit. Pulmo et pennae ad medicamenta non valent.
17.8
LIBER SEXTUS. CAP. VIII.--DE AQUILA [IV, II, 18].
17.8
Aquila valde calida est, velut ignea sit, et oculi ejus magis ignei sunt quam aquosi, et ideo etiam solem fortiter inspicit. Et quoniam fere ignea est, et calorem et frigus pati potest, et alte volat quia calorem bene suffert. Sed et caro ejus homini ad comedendum mortifera esset si eam comederet, quia nimis fortis ei esset propter nimium calorem qui in ea est. Et quoniam calore solis perfusa est, et quia etiam eum fortiter inspicit, inde grim est, et inde etiam multam sensibilitatem in corde habet. Et plurima rapit et transvehit, quae abjicit et non comedit, sed ea tantum comedit quae sana et calida sunt. Et cum ova ponit, calidissimum locum aut solis aut aeris quaerit, ut calore illo fortiter perfundantur et confortentur; et si casu evenerit, ut aliquod ex his vacaverit, ita quod calore perfundi non possit, pullus qui ex eo egreditur debilis et infirmus erit et non tam fortis ut vivere deberet; et tam mirabilis natura in corde ejus et ita apud se haberet, et tanta scientia super omnem modicum in eo claresceret, quod cor hominis eam sufferre non posset. Nam in ipsa hora qua aquila occiditur vel per se moritur, tota vis in corde ejus est, ita quod ipsum cor fit velut unmechtig sit, ita quod etiam debilius erit quam alia corda volucrum aut animalium. Et ideo nullus homo cor illud tam forte habere potest ut in ipso est quando vivit. Sic et scotbaro et gensaro ac hasenaro eamdem naturam habent quam et iste de quo, nisi quod alius acrior, alius lenior est, et quod alius velocius, alius tardius volat, sicut et homines in moribus suis diversi sunt, sed tamen unam naturam humanitatis habent. Et ad illa opera valent, sicut etiam praefatum est.
17.9
LIBER SEXTUS. CAP. IX.--DE ODEBERO [IV, II, 19].
17.9
Odebero[ Ciconia ed.] calida est atque naturam stultorum animalium habet, et in medio aeris volat, quia volucres quae in medietate aeris versantur terram sentiunt, et tempora temporum magis intelligunt quam illi qui in altitudine et in alto aere volant, quia isti qui in alto sunt in calore versantur, de ardore illo saepe decipiuntur, ita quod hyems et alia quaedam tempora eis saepe supervenerint, antequam ea sentiant. Et caro ejus non valet ad esum hominis, quia eum laederet. Accipe ergo odeberum et caput ejus, et ingeweide abice, atque omnes pennas ejus aufer, et reliquum cadaver in nova olla modico foramine perforata absque aqua ad ignem incende, et sub ollam istam aliam novam ollam pone, et smaltz[ sagimen ed.] effluentem accipe, et tunc ad tertiam partem ejus arvinam ursi ipsi adde, atque tantum de butyro, velut tertia pars est arvinae ursi, et herbam quae gicht dicitur, et kranchsnabel aequo pondere contunde, et cum illis in nova olla coque, et deinde per pannum cola, et sic fac unguentum; et qui freneticus est, aut qui paralisi fatigatur, aut qui in aliquo membro corporis sui a gicht fatigatur, unguento isto se perungat, et melius habebit. Caetera autem quae in eo sunt ad medicamenta non multum valent.
17.10
LIBER SEXTUS. CAP. X.--DE ANSERE [IV, II, 8].
17.10
Anser, scilicet gans, calidus est, et etiam de aere illo, de quo bestiae vivunt, et etiam de aquoso aere, qui ei pennas educit; sed alte volare non potest, quia de aere bestiarum habet, sed de aquoso aere in aqua libenter versatur, et mundis et immundis pascuis vescitur. Et propter hanc duplicem naturam caro ejus infirmis ad comedendum non valet, quia in homine multociens livorem et ulcera parat, velut scabiem et velut ulcera leprae similia quia inmundis interdum vescitur, sed homines qui sani sunt, carnes ejus comestas aliquo modo superare possunt. Si quis autem anserem comedere vult, eam aut per tres aut per duas dies valde esurire permittat, ut mali humores qui in ea sunt evanescant, et tunc frumento nutriatur; et deinde occisa ad ignem assa, et cum assatur, selba et bonae aliae herbulae ei imponantur, et succus earum ipsam pertranseat, et etiam vino et aceto cum flabello semper aspergatur, ut sanguis de ea effluat, quia sagimen ejus comedi non debet, quoniam hominem infirmari facit, quia de malis humoribus inpinguatur. Et qui sanus est, eam hoc modo assatam modice ex ea comedat. Cocta autem in aqua ad esum hominis mala est, quia mali humores qui in ea sunt per aquam ita ipsi non auferuntur sicut ad ignem assata. Ova autem ejus, quocunque modo parantur, ad esum hominis mala sunt,[ quia scrophulas et alias multas infirmitates in homine parant add. ed.]
17.11
LIBER SEXTUS. CAP. XI.--DE HALEGANS [IV, II, 9].
17.11
Halegans[ Grandula ed.] valde calida est et velox in volatu, et volando laborat, et ideo tam infirmis quam sanis ad comedendum bona est; et in calore aeris volat, quia in frigore periret. Et cum multitudine volat ut tanto minus ab ullo laedatur; ac in die non timet, et ideo in nocte aliquantum vigil est. In nocte autem timet, et immundis pascuis vescitur. Homo autem, cui oculi caligant aut serigent, fel ejus accipiat, et ei bis tantum puri vini addat, et in cuprinum vasculum ponat, et ex eo ad noctem cum penna circa oculos liniat, ita ut etiam oculos interius tangat, et haec saepe faciat, et clari et sani fiunt, nec wisza, nec pellicula, vel apostema in eis faciliter crescit. Et qui de vicht dolet, jecor ejus coquat et saepe comedat, et melius habebit. Et qui husten habet, de pulmone ejus cocto saepe comedat, et husto cessabit. Sed et qui in stomacho dolet, hagelgans accipiat, capite ac visceribus abjectis, reliquum corpus in aqua fortiter coquat, et tunc de aqua auferat, atque de carnibus illis omnia ossa separet, et easdem carnes in mortario contundat, atque succum qui in eis est per pannum extorqueat, et cum eodem succo et modica farinula suffen paret, et jejunus sorbeat, et slim ac malos humores de stomacho ejus, ipso ignorante, leniter auferet. Caetera autem quae in eo sunt, ad medicamenta non valent.
17.12
LIBER SEXTUS. CAP. XII.--DE ANETA, DOMESTICA [IV, II, 10].
17.12
Aneta, quae domestica, gravem calorem habet, et aliquantum de aere bestiarum, sed tamen plus de aquoso aere naturaliter habet, et immundis pascitur, sed immunda, quae devorat, per aquam, in qua saepe natat, in ea purgantur et per eam transeunt. Et qui sani sunt, carnes ejus comestas superare possunt, infirmis autem non valent. Caetera omnia non valent.[ Sed qui anetam comedere voluerit, in aqua coctam non comedat, sed, ut de Ansere praedictum est, eam ad ignem asset. Ova autem venenum et ut fixura araneae homini sunt. Add. ed.]
17.13
LIBER SEXTUS. CAP. XIII.--DE ANETA SILVESTRI [IV, II, 11].
17.13
Silvestris autem aneta eamdem naturam habet, quam et domestica; sed silvestris salubrior est ad esum hominis, quam domestica, quia in aquis semper versatur. Silvestrem autem anetam in nova olla ad pulverem combure, capite et visceribus atque pennis abjectis, et pulverem istum in fractas orfimas saepe mitte, et sanabuntur. Pennae autem anetarum aliquantum ad lectos et ad cervicalia plus valent, quam pennae gallinarum.
17.14.1
LIBER SEXTUS. CAP. XIV.--DE GALLO ET GALLINA [IV, II, 12.]
17.14.1
Gallus et Gallina uterque frigidam et siccam naturam habent et non alte volant, quia praecipue de aere terrestrium animalium; et carnes eorum sanis hominibus bonae sunt, sed comestae eos pingues non faciunt, infirmos autem aliquantum refocillant. Quod si aliquis valde infirmatur, et carnes istas frequenter comedit, in stomacho ejus slim parat, et ipsum stomachum ita infirmari facit, quod comestos cibos vix digerere poterit, quia eaedem carnes frigidae sunt. Sed si iste qui valde infirmatur, carnes gallinarum comedere voluerit, eas cum aliis quibuslibet carnibus coqui faciat ut succo illarum temperentur, quia siccae sunt, et sic comedat, assas autem devitet, quia cas vix digerere poterit. Et gallina ad esum infirmis melior est quam Gallus, quia carnes Gallinae teneriores sunt quam carnes Galli. Sed qui sanus est in corpore, de utrisque comedere poterit. Sed et sano homini cappo ad comedendum bonus est, infirmo autem non multum valet, quia cappo non satis laborat, sed semper in quiete est, unde etiam et carnes ejus tanto fortiores sunt, et jecor tam gallinae quam galli, saepe comestum, contra infirmitates valet, quae hominem interius laedunt. Jecor enim galli et gallinae durum non est et infirmum, et pennae gallinarum ad cervicalia malae sunt, quia gicht in homine illo excitant, qui desuper incumbit. Caetera autem quae in eis sunt ad medicamenta non valent.
17.14.2
[ Quaelibet ova volatilium magis frigidae quam calidae naturae sunt, et ad comedendum nociva sunt, sed ova gallinarum quae domesticae sunt, comedi poterunt, sed tamen moderate. Sed qui infirmus est, si ova comedere voluerit, aquam et vinum commisceat, et in patella fervere faciat, et ova hoc modo testa abjecta coquat, et eum non laedent. Homo autem qui dysentieriam( sic) habet, vitella ovorum in scutella terendo pulset, et ciminum, et modicum piperis addat, et iterum in testas ovorum reponat, et ad ignem asset, et dolenti, postquam modicum comederit, ad manducandum tribuat. Quaecunque autem idem infirmus interim comedit, calida sint et mollia, scilicet pullos gallinarum, et caeteras molles carnes, et pisces; sed allec, et salmonem devitet, et bovinas carnes, et caseum, et cruda et grossa olera, et porrum, et siligineum et ordeaceum panem, et quidquid assum est, praeter assum pirum, non comedat, et vinum bibat. Sed si quis fluxum sanguinis habet, duo vitella ovorum distemperet, et succum metridati, quantum medietas unius vitelli est, addat, et aceti quantum duae testae ovi capiunt, et modicum de pulvere cinnamomi, et minus de pulvere zituaris immittat, et sorbicium aliquantum spissum inde paret, et modice calidum tam jejunus quam pransus sorbeat, et melius habebit. Add. ed.]
17.15
LIBER SEXTUS. CAP. XV.--DE URHUN [IV, II, 13].
17.15
Urhun calidum et aliquantulum humidum, et ideo tam infirmis quam sanis in comestione bonum est. Et si maden[ tarmus ed.] aut alii vermes hominem comedunt, vesicam Urhunes pulveriza, et pulverem istum in locum ulcerum illorum pone, et cum de pulvere isto gustaverint, moriuntur.
17.16
LIBER SEXTUS. CAP. XVI.--DE REPHUN [IV, II, 14].
17.16
Rephun[ Perdix ed.] frigida est, sed tamen domestica gallina perdice frigidior est, et inperfectionem in se habet, ac etiam perdix instabilior quam domestica gallina, quoniam caro ejus infirma non est, sed fragilis, quia nec pleniter de terra est; et comesta sanos non multum laedit, infirmis autem non valet, quia slim in stomacho eorum parat. Accipe autem fel ejus, et veteri arvinae commisce, et in cujus cutem pediculi exterius de sudore carnis crescunt, ille cum eo saepe se perungat, et cutem ejus pertransit, et sudorem purificat, ita quod pediculi amplius non crescunt.[ Quod si interius ex arvina ejus crescunt, unctio ista non proderit. Add. ed.]
17.17
LIBER SEXTUS. CAP. XVII.--DE BIRCKUN [IV, II, 15].
17.17
Birckhun eandem fere naturam habet quam Rephun praeter quod caro Birckhunes tam infirmis quam sanis melior et sanior est ad comedendum quam caro rephunes. Si autem cancer hominem comedit, vesicam ejus ad solem aut ad ignem sicca, et deinde eam modico vino parumper humidam fac, et sic eam super locum ulcerum extende, et desuper comprime, et ita diu jacere permitte, et cancri morientur.
17.18
LIBER SEXTUS. CAP. XVIII.--DE FALCONE. [IV, II, 20].
17.18
Falco[ Herodius ed.] calidus est, et aliquantum siccus, et magnam vim cordis habet, et volatu velox est, et alte sursum, et ad inferius deorsum, et in medietate aeris volat. Nec caro ejus comeditur. Et si orfimae in homine sunt, sive integrae sive ruptae sint, smaltz[ sagimen ed.] ejus desuper unge, et siccabuntur. Sed Falco tantam acerbitatem in se habet quod ad medicamenta non valet. Sed alii falken, de quacumque terra sunt, eandem naturam habent sicut et iste, et etiam ad eandem medicinam valent, nisi quod interdum secundum regiones in quibus nutriuntur, alius alio fortior et velocior existit.
17.19
LIBER SEXTUS. CAP. XIX.--DE HABICH [IV, II, 21].
17.19
Habich[ Accipiter ed.] calidus est et humidus[ nec caro ejus propter ferocitatem comeditur add. ed.] atque alios volucres novit, et naturam eorum sentit, et secundum quod in eis novit eis insidiatur et rapit. Et alte volat, ac in medietate aeris versatur. Homo autem qui in jecore aut in dextro latere dolet, pulmonem Habichs in aqua coquat, et ei scherling[ cicutam ed.] addat, et consolidae plus quam scherlings, et de butyro vaccarum in Maio parato plus quam istorum trium sit, et simul coquat, et per pannum colet, et sic unguentum faciat, et circa jecor suum ac in dextro latere cum eo se inungat, et melius habebit. Et qui leprosus est, fel ejus accipiat, et ei bis tantum vini addat, et ubi in corpore suo lepra est, ibi se perungat, et mox smaltz ejusdem ancipitris ipsum locum inungat; et hoc saepe faciat, et lepra sanabitur. Pennae autem ejus nec ad lectos, nec ad cussinos valent, quia si quis desuper recumberet, cum difficultate graviter dormiret.
17.20
LIBER SEXTUS. CAP. XX. DE SPERWERE [IV, II, 22.]
17.20
Sperwere[ Nisus ed.] calidus, et laetus, et velox est in volatu, et alte et in sideribus et in medietate aeris volat. Quod si vir aut femina in libidine ardent, accipient Sperwere, et eo occiso, pennas auferant, et tunc capite et visceribus abjectis, reliquum corpus in novam ollam modico foramine perforata, absque aqua ad ignem incendat, et sub olla ista aliam novam ollam ponat, et smalcz effluentem ita excipiat, et tunc de calandria, quaere quod sit( an sufficit?), et minus de gamphora contundat, et cum praefato smalcz commisceat, et denuo ad ignem modice calefaciat, et sic unguentum faciat; et vir verendum suum et gelancken cum eo per quinque dies ungat, et per mensem unum ardor libidinis in eo cessabit, absque periculo corporis sui. Mulier autem circa umbilicum et in ipso foramine umbilici cum eo se ungat, et ardor ille in ipsa per mensem cessabit; et mense peracto, tam vir quam mulier, se inungat, et ita remedium de libidine habebunt. Quod si calandriam et gamphoram habere non poterunt, accipiant minutissimam pennam Nisi, sufficienter de eis per quinque dies in baumeolum ponat, ut in illo ad solem incalescat, et sic ferveat, atque in praedictis locis corporis sui, tam vir quam mulier, cum eo se ungat, et ardor libidinis in eis evanescet. Caetera autem, quae in eo sunt, ad comedendum nec ad medicamenta non valent.
17.21
LIBER SEXTUS. CAP. XXI.--DE MILVO [IV, II, 23].
17.21
Milvus calidus est, et calorem diligit, et cum sol splendet, in calore libenter volat, et etiam in calida umbra libenter manet. Sed ardorem aeris devitat, nec altitudinem ipsius, sed mediocritatem, et inferius eum volat, atque minutas aviculas libenter rapit. Sed tamen non multum acer est. Sed caro ejus ad comedendum contraria est, quia omnes aves, qui( sic) unguibus kryment[ rapaces ed.] ad comedendum homini contrariae sunt. Homo autem qui orfimes in corpore suo habet, Milvum accipiet, et eo occiso, pennas auferat, et tunc, visceribus, in quibus stercora sunt, abjectis, caetera omnia cum capite et unguibus in nova olla modico foramine perforata absque aqua ad ignem accendat, et super olla ista aliam ollam ponat, et smalcz ejus ita accipiat; quod cum fecerit, carnes illas quae in illa olla remanserunt, in ipsa ad pulverem comburat, et cum praedicto smalcz, orfime, si integrae sunt, saepe inunge, et evanescent. Si autem ruptae sunt, de ipso pulvere in eadem ulcera pone, et exsiccabuntur.
17.22
LIBER SEXTUS. CAP. XXII.--DE WEHO.
17.22
Weho frigidus est, ac furtivos mores habet, et non alte volat, atque inmundis pascuis vescitur, et etiam interdum his quae venenosa sunt. Et ideo ad medicamenta non valet, sed hominem magis laederet.
17.23
LIBER SEXTUS. CAP. XXIII.--DE CORVO.
17.23
Corvus plus calidus quam frigidus est, et quasi in medio aeris volat. Et astutus est, audax, et non timet, atque hominem non multum fugit nec timet, ita quod etiam faciliter cum eo loqueretur, et scientiam fere ad hoc haberet, nisi quod irrationale animal est. Et quia hominem cognoscit, ideo etiam multociens ea rapit quae homo apud se habet. Et caro ejus homini ad comedendum contraria est, quia naturam latronum et furum habet. Et caetera quae in eo sunt ad medicamenta non valent.
17.24
LIBER SEXTUS. CAP. XXIV.--DE KREWA ET KRAHA.
17.24
Krewa et Kraha sunt frigidae naturae, et in quadam medietate aeris volant, atque voces hominis imitantur, ac de genere corvi sunt. Nam in primo, antequam cornix et monedula essent, pica videns ova corvi, ea furata est, et super ea se posuit et fovit, et ita primum cornices et monedulae processerunt, sed deinde inter se, ut nunc est, ova posuerunt, scilicet cornix cum cornice, monedula cum monedula, et ita nunc multiplicatae sunt. Et ad medicamenta non valent, quia volatile aut aliud animal quod cum homine per astutiam est, ei ad medelam non multum prodest, sed in eo uteretur ut malus nequam in moribus suis, et arg inde fieret.
17.25
LIBER SEXTUS. CAP. XXV.--DE NEBELKRAHA.
17.25
Nebelkraha calida est, ac mores jactantiae habet Et aerem ac tempora cognoscit; et varios eventus vix exspectat, atque ubi tristitiam futuram novit, illuc properat, et mundis ac inmundis utitur. Sed caro ejus ad medicamenta non multum prodest.
17.26
LIBER SEXTUS. CAP. XXVI.--DE MUSAR [IV, II, 24].
17.26
Musar[ Larus ed.] de calido aere solis procedit, et cum juvenis est, calidus est et fortis, et fortiores pastus comedit; sed cum in aetate procedit, frigidus erit et debilis, et tunc debiles pastus quaerit. Cum autem ad senectutem pervenerit, ad primum calorem et ad primam fortitudinem reditum habet, atque ut prius fortiora pascua quaerit. Et caro ejus sanis et infirmis hominibus ad comedendum bona est. Homo autem qui virgibnisse[ venenum ed.] aliquo modo sumpsit, cor ejus et jecorem ac pulmonem ac viscera purgata coquat in aqua, et tunc cum vino et albo pipere ac parum minus de komel sultzen parat; vel si album piper non habet, modicum de aloe, scilicet minus quam komel sit addat, et hiis carnes illas imponat, ut eis perfundantur, et jejunus saepe comedat, et si venenum quod comedit aut bibit, etiam in stomacho ejus induratum est, illud auferet et purgabit, et sic homo ille sanabitur.
17.27
LIBER SEXTUS. CAP. XXVII.--DE ORDUMEL.
17.27
Ordumel pravum calorem in se habet, et ad comedendum non valet, quia totum quod in eo est homini contrarium est. Nec etiam ad medicamenta valet.
17.28
LIBER SEXTUS. CAP. XXVIII.--DE ALKREYA.
17.28
Alkreya plus frigida est quam calida, et mundis et quibusdam venenosis pascuis vescitur, et interdum etiam infirmos pisces comedit. Et caro ejus nec sanis nec infirmis hominibus ad comedendum valet, sed qui sani sunt, superare possunt, infirmis autem obest. Et medicina in ea non est.
17.29
LIBER SEXTUS. CAP. XXIX.--DE MEWA.
17.29
Mewa calida est et in recto temperamento de aere et de aqua est, ac temperate humida est. Et non alte volat, et sanis et infirmis hominibus ad comedendum bona est.
17.30
LIBER SEXTUS. CAP. XXX.--DE COLUMBA [IV, II, 16].
17.30
Columba frigida est plus quam calida, et mane diei, id est primum ortum ejus, quod temperate gelidum est, plus diligit quam calorem. Et simplex est et timida, et ideo cum multitudine volat ut tanto minus ab aliis volucribus laedatur, Et quia frigida est, facile esurit, et cibus in ea ita non incalescit ut in alio alite, et idcirco cito esurit, et plus quam alius ales suae magnitudinis comedit. Et caro ejus non est firma, sed aliquantum arida, nec multum succum homini tribuit, et sano homini ad cibum non multum prodest, etiamsi ei non obest. Infirmum qui in corpore deficit, comesta laedit. Sed et holtzduba et ringelduba eamdem naturam habent, excepto quod istae in silvis morantur et inde aliquantum ac riores et majores illis sunt et quod de pascuis silvarum pascuntur. Sed nec istae nec illae ad medicamenta valent
17.31
LIBER SEXTUS. CAP. XXXI.--DE TURTURE.
17.31
Turtur calida et sicca est, et virilis fortitudinis est, nec pavida est, et quasi servum semper habet. Et quoniam humiditatem non habet, nec vivere suum ad diversa ponit, fel in ea crescere non potest, quemadmodum in homine est: qui bonam voluntatem habet, fel in eo crescere non potest, sed in eo decrescit; et cum scelestam mentem habuerit, in eo fel augetur. Et caro turturis ad comedendum non valet, quia gicht in homine excitat. Caetera non valent.
17.32
LIBER SEXTUS. CAP. XXXII.--DE PSITTACO.
17.32
Psitacus valde calidus est, et etiam humidus, ac quiddam et aliquod de volatu grifonis et aliquod de virtute leonis habet. Sed nec in volatu nec in virtute quidquam audet ut posset(?). Et etiam tempora temporum novit, et secundum eventus illos se habet et cantus suos exprimit, ac etiam secundum ignem fel( sic) aliquos colores in pennis suis habet. Sed ad medicinam non valet, qui nullam virtutem ad plenum in se tenet, sed in defectu, quia diversa natura est.
17.33
LIBER SEXTUS. CAP. XXXIII.--DE PICA [IV, II, 25].
17.33
Pica gravem calorem in se habet, et arg est, ac de aere et de terra diversas pennas habet et quasi jactantiam naturaliter sequitur, ita ut cum alienos homines venire viderit, vocem in adventu eorum emittit. Et pascua quaerit, quae venenosa et nociva sunt, sive herbulae, sive cadavera sint, et ideo caro ejus ad comedendum homini ut venenum contraria est. Et circa hominem velut dyabulus versari solet. Et si quis homo grintslecken[ profundam scabiem ed.] in capite suo habet, smalcz ejus accipiat, et cum eo caput suum ungat, et sanabitur. Caetera autem quae in eo sunt ad medicinam non valent.
17.34
LIBER SEXTUS. CAP. XXXIV.--DE HERA [IV, II, 26].
17.34
Hera calida est et aliquantulum sicca, et in varia aura et in tempestatibus volare bene potest. Sed alte non volat, et caninos mores habet, et in se ipsa immunda est, et pastum qui hominibus nocivus est, comedit, et quidquid videt in facto suo quantum potest imitatur, et unumquemque hominem quem care videt voce salutat. Caro autem ejus quasi venenum homini esset, qui eam comederet, quia tempestatibus perfunditur et quoniam diversam naturam morum habet. Accipe autem heram, et caput ejus et viscera abjice, atque pennas ejus aufer, et reliquum corpus discinde, et discissum in novam ollam pone, et ei fenigrecum et minus de babellum adde, et tunc etiam hirczmarck, et minus hunresmalcz et de butyro vaccarum in Maio parato eis tantum adde, quantum istorum duorum est, et omnia simul in aqua coque et sic de raum qui desuper natat unguentum fac, et hoc optimum est contra dolorem capitis, et scapularum, aut lenden[ renum ed.], aut glancken[ iliorum ed.], si te ibi cum eo saepe unxeris, atque gicht ibi cessabit, quamvis fortis sit, et homo ille melius habebit.[ Et si boves, aut porci, aut oves aliquo modo infirmantur, avis haec in aqua coquatur et illis ad comedendum detur. et sanabuntur, a quacunque peste teneantur. Add. ed.]
17.35
LIBER SEXTUS. CAP. XXXV.--DE ULULA [IV, II, 27].
17.35
Ulula calida est, et mores furis habet, quia diem scit, sed eum fugit et noctem diligit; et alios volucres odit, quia naturam eorum non amat. Et mortem hominis scit. Et ubi moeror et planctus futurus est, odorem illum per aerem sentit, ut avis cadaver, et mox ad illud properat, et priusquam planctus supervenerit, inde fugit. Et his pascitur quae naturae hominis contraria sunt. Et si homo carnes ejus comederet, ei quasi venenum esset, propter malam naturam, quam in se habet. Caput autem ejus et viscera ejus abjice, et pennas ejus aufer, et reliquum corpus ad ignem assa, et smalcz ipsius excipe, et deinde bisch[ ibiscum ed.] et bis tantum de reynfano[ tanaceto ed.] in aqua coque, et postquam coxeris smaltz ululae adde et infunde, et denuo welle[ ad ignem ponatur ed.], et etiam baumolei tantum adde velut quarta pars ejus smaltzes est, et sic omnibus his per pannum expressis fac unguentum, et homo qui paralisim habet aut virgichtigit est, cum eo saepe ungatur, et curabitur.
17.36
LIBER SEXTUS. CAP. XXXVI.--DE HUWONE [IV, II, 28].
17.36
Huwo[ Rubo ed.] calidus est, et eamdem fere naturam habet quam et ulula, nisi quod huwo in nequitia fortior et robustior ulula est; et mores furis habet, et diem scit, sed eum fugit, et noctem diligit, atque alias aves odit, quae in die volant. Et caro ejus visui hominis contraria est. Et smalcz ejus accipe et in patella zulasze, et qui orfimas habet, sive integrae, sive ruptae sint, cum eo se ungat, et exsiccabuntur. Caetera autem quae in eo sunt ad medicamenta non valent.
17.37
LIBER SEXTUS. CAP. XXXVII.--DE SISEGONINO.
17.37
Sisegonino calidus est, et noctem ac splendorem lunae diligit, plus quam diem aut quam solis splendorem, sed tamen diem plus amat quam ulula. Et ideo in nocte versatur, quia alias volucres abhorret nec videri multum vult. Et aliquantum mores furentis, quasi interdum wudich sit, velut ille, qui non curat quid faciat. Et cum pullos suos de ovis primo egredi viderit, putat sibi alienos esse et eos occidit; et cum viderit illos non moveri, tristatur, et se lacerat, ita quod sanguine suo suscitantur, et tunc eos valde diligit, quia scit eos de se suscitatos esse. Sed et laeta et tristia tempora hominis sentit ac intelligit, quia si laeta sunt, ei cantando congaudet; vel si tristia, tacendo se tristem ostendit. Et cum interdum in aere pendet in dorso ac terram verso, in aere aspicit et considerat, quando tempora gaudii et laetitiae aut tempora tristitiae futura sunt. Et si homines ibi morituros praevidet, hoc paucis vocibus ostendit, et silet.
17.38
LIBER SEXTUS. CAP. XXXVIII.--DE CUCULO [IV, II, 30].
17.38
Cuculus calidus est, et de moribus volucrum et bestiarum in se habet, et audientes homines voce salutat, et in blind aura versatur. Sed nec magnum calorem nec magnum frigus pati potest. Et cum magnus calor in aestate est, umbras silvarum quaerit, et magnus calor in aestate pennas commovet, ita quod cadunt in hyeme. Et cum senserit, quod pennae ejus morientur, pascua ejus in nidum suum congregat et studet, quod pennulas suas in ipso nido dimittat, et in eis per hyemem jacet, ut calorem ab eis habeat, et iterum circa initium aestatis pennae ejus renascuntur, et tunc nidum suum a pennis illis purgat, et ita procedit. Sed caro ejus ad comedendum homini non valet, quia scabiem habet, et quoniam ut venenum ibi est, qui eam comederet, Et homo, qui urslechte[ uzslechte?] in corpore suo habet ita quod etiam cutis ejus scinditur, et si aliquod gicht in membris suis fatigatur, caput et viscera et pennas cuculi abjiciat, et reliquo corpori biboz et salviam aequali pondere addat, et modicum plus de dictampno et parum arvinae ursi, et haec omnia in nova olla et in aqua coquat, et raum qui desuper natat accipiat, et ex eo unguentum faciat, et cum eo saepe se perungat, et urslechte sanabuntur, et gicht qui eum in membris suis fatigat cessabit.
17.39
LIBER SEXTUS. CAP. XXXIX.--DE SNEPHA [IV, II, 31].
17.39
Snepha calidus est, et de alto aere est, et caro ejus sanis et infirmis ad comedendum bona est. Et cui oculi caligant, fel ejus accipiat, et ei modicum vini addat, scilicet minus quam fellis, et in cuprinum vasculum ponat vel fundat, et ad noctem, cum se in lectum collocat, ex eo circa oculos suos liniat, et si oculos interius modicum tetigerit, non nocebit, et sic saepe faciat, et caliginem oculorum minuit. Caetera quae in eo sunt, ad medicamenta non multum valent.
17.40
LIBER SEXTUS. CAP. XL.--DE SPECHT [IV, II, 32].
17.40
Specht calidus est ac de puro aere est, et in quadam medietate aeris volat; et velox est, et calorem et aestatem diligit, et pastus ejus venenosus non est. Sed specht, qui viridem colorem habet, melior et robustior est, quam alius sit. Ille autem alius satis valet, sed non tantum quantum ille, qui viridis est. Homo autem, qui leprosus est, viridem Specht ad ignem asset et ita saepe comedat, et lepram consumit, id est swendet. Sed et viridem Specht accipe, et capite ejus et visceribus abjectis, ac pennis ablatis, reliquum corpus ad ignem assa et superior ronst, qui in cute ejus ad ignem succensus est, aufer et serva, et deinde aliud corpus ita assatum mortario modice contunde et in aqua fortiter coque, ita quod per omnia minuatur addreb; et postquam coxeris, de aqua aufer, et ossa de carne separata et ilia abjice, atque easdem carnes super ignitum lapidem ad pulverem istum, et superiorem cutem ronse ejus, et satis de rutha in aquam illam pone in qua Specht prius coxisti, et ei satis de arvina vulturis et parum de saepe hirci adde, et haec simul fortiter coque, et de raum qui desuper natat, unguentum fac, aliis reliquis abjectis, et cum unguento illo lepram hominis saepe unge, et quamvis lepra fortis sit, ille sanabitur, nisi judicium Dei non permittat, aut nisi mors illius in lepra sit. Sed cor ejus sicca, et in auro et in argento velut in anulo virwircke; quandiu apud te portas, gicht a te cessabit. Nam natura ejusdem avis hujus munda, et cor ejus simplex est, nec malam artem habet, et ideo virtus cordis ejus puro aeramento diversitates humorum, qui guttas paralisis producunt, sedat. Reliqua quae in eo sunt, medicinae non conveniunt.
17.41
LIBER SEXTUS. CAP. XLI.--DE PASSERE.
17.41
Passer plus frigidus est et multas varietates in moribus suis[ habet] propter astutiam et versutiam suam, et cum multitudine libenter volat, ne a majoribus avibus laedatur. Et in aere ille saepius versatur qui spissus est, et ideo infirmam carnem habet, quae sanis nec infirmis ad comedendum valet. Nec etiam ad medicamenta prodest.
17.42
LIBER SEXTUS. CAP. XLII.--DE MEYSA.
17.42
Meysa calida est, et sicca et mansueta, et in puro aere libenter volat. Et sanas carnes habet, atque sanis et infirmis hominibus bona est ad comedendum. Et homo qui virgichtigit est, meysam in aqua coquat, et cum butiro Jussal de eo faciat, et hoc saepe comedat et curabitur.
17.43
LIBER SEXTUS. CAP. XLIII.--DE AMSLA.
17.43
Amsla calida est et sicca, et mansueta, et in puro aere libenter volat, et etiam de puro aere crescit, et sanis hominibus ad comedendum bona est, sed infirmos laedit quia sicca est. Jecor autem ejus sicca, et in aliquo esse quo volueris, bewircke, et apud te semper porta, et dyabulus in grusale nec in getrugnisze interim te fatigat, quia illam odit propter munditiam suam.
17.44
LIBER SEXTUS. CAP. XLIV.--DE DROSELA.
17.44
Drosela calida est, et moribus suis mansueta. Sed homo qui interius in gutture aliquo modo dolet aut qui raucus in voce est, eam in aqua coquat, et in aqua illa lineum pannum intingat, et cum panno illo madido totum guttur suum usque ad orclatum(?) belbe[ usque ad aures suaviter constringat ed.] et de residuo ejusdem aquae suffen paret et comedat, et hoc saepe faciat, et melius habebit in gutture et in voce. Et qui in jecore aut in pulmone dolet, droselam accipiat, et eam in aqua coctam saepe comedat, et sanabitur.
17.45
LIBER SEXTUS. CAP. XLV.--DE LERCHA [IV, II, 37].
17.45
Lercha[ laudula ed.] valde calida est et aridae naturae, et aestatem diligit, ac in splendore solis libenter volat, et in calore viget, sed in frigore faciliter perit, et wunsam est et astuta, ac munda pascua quaerit, et nec sanis nec infirmis hominibus ad comedendum valet. Sed si alicui homini guttur tumet, id est swillet, accipe Lercham, et capite ac visceribus et pennis abjectis, reliquum corpus super calidum laterem paulatim sicca, sic tamen nec comburas, et de pulvere milwae[ tiliae ed.] ad pondus trium nummorum adde, et ita in pannum liga, ac in panno super guttur illius constringe, et tumor ille fugabitur. Et si magnum swern[ ulcus ed.] alicubi in corpore tuo habes, eumdem pulverem desuper liga, et propter eamdem naturam et virtutem suam, ut praefatum est, idem ulcus molle erit et rumpetur. Quod si etiam drusze[ glandes ed.] habes, eas saliva tua prius madefac, et pulverem praefatum in panno desuper liga, et evanescent. Et si canis furit, caput ludulae abscide, et idem caput furenti cani ad comedendum da, et furorem dimittit, et mansuetus fiet.
17.46
LIBER SEXTUS. CAP. XLVI.--DE ISENBRADO [IV, II, 38].
17.46
Isenbrado calidus est, et in eodem calore temperatus est, et aliquantum humidus, et puritatem aeris semper quaerit. In quo etiam prosperitas est, et etiam interdum aquas illas quaerit quae a sorde purae et clarae sunt. Et si quis homo in aere illo aut juxta aquam illam, ubi nidificat, esse et manere posset, nulla infirmitas ei ibidem occurreret, quia aerem illum semper quaerit, ubi nullae sordes sunt, et mundis pascitur. Caput autem ejus et viscera et pennas abjice, et reliquum corpus foliis de quercu involve et super carbones pone, ita dum eadem folia ab igne consumantur, et tertia vice simili modo, dum ipsa incendatur, et deinde aviculam in novam ollam ad ignem sine aqua pone, et in ea modice combure, ut pulverizare possis, et ita paulatim in pulverem redige, et huic pulveri modicum minus quam nux muscatae sit, et si quis apoplexiam habuerit, id est qui in uno latere jam moveri nusquam poterit, illi de pulvere isto jejuno cottidie in modica aqua da bibere, et eamdem infirmitatem curabit si juvenis homo est, nisi tunc eadem infirmitas longo tempore in eo inveterata sit. Sed et si quis homo ita virgichtigit est quod se totum dilacerare quaerit, etiam eo tempore cum malum hoc patitur, de eodem pulvere in aqua bibat, et melius habebit propter bonam virtutem eorum quae praedicta sunt.
17.47
LIBER SEXTUS. CAP. XLVII.--DE VEDEHOPPO [IV, II, 39].
17.47
Wedehoppo[ Upupa ed.] calida est et humida,[ et cibo hominis non conv. add. ed.] et circa quamdam medietatem aeris volat, et diem diligit, et immundam naturam habet, et ideo semper in sordibus ac circa sordes versatur, et in eis proficit, et ideo quaerit sordes, quae fortissimae sunt, et in eis mansionem suam parat. Caput autem ejus et viscera abjice, et pennas extrahe, et reliquum corpus in nova olla ad pulverem redige, et si orfimae in aliquo homine ruptae sunt, aut si vermis aliquem hominem comedit, in ipsa vulnera de pulvere isto pone, et si orfime sunt, exsiccabuntur, aut si vermes sunt, morientur.
17.48
LIBER SEXTUS. CAP. XLVIII.--DE WACHTELA.
17.48
Wachtela calida est et humida, et munda pascua quaerit, et sanis hominibus ad comedendum bona est, infirmis autem qui malis humoribus inundantur non valet, quia humores eorum in ipsis commovet, quoniam tarda humiditas in ea est.
17.49
LIBER SEXTUS. CAP. XLIX.--DE NACHTGALLA [IV, II, 40].
17.49
Nachtgalla[ Luscinia ed.] calida est, et aliquantum sicca, et de nocturno aere vitam habet, et munda est. Et quia de nocturno aere est, in nocte magis quam in die laetatur et cantat, quia sol ei in die nimium splendorem dat, et hoc abhorret. Et cui oculi caligant, nachtgallam jam ante ortum diei capiat, et fel ejus accipiat, et illud effundat, et huic guttam unam roris quam super mundum gramen invenerit addat, et tunc palpebras et cilia oculorum de hoc circa oculos suos, cum dormitum vadit, saepe liniat, et si etiam oculos interius modice tetigerit, non nocet, et ab oculis mirifice caliginem aufert, velut si spuma, id est schum, per fervorem ignis ab aestate purgatur et abiciatur.
17.50
LIBER SEXTUS. CAP. L.--DE STARA [IV, II, 41].
17.50
Stara calida et timida, et ideo cum multitudine volat, et amicitiam ad genus suum habet, et caetera volatilia non odit, ac aliquantum alte volat. Et caput et viscera ac pennas aufer, et reliquum corpus in nova olla ad pulverem comburendo redige, et pulverem istum in rupta orfime pone, et exsiccabuntur. Accipe integrum staram, et mortuum super illud tene quod venenum esse suspicaris, et si venenum est, pennae illius disjunguntur et ab inbicem entwichent se, et moventur, sed tamen exeunt, quia si viveret, inde doleret et fugeret. Si autem venenum non est, pennae suae non disjunguntur nec moventur.
17.51
LIBER SEXTUS. CAP. LI.--DE VYNCO [IV, II, 42].
17.51
Vynco[ Frigellus ed.] calidus est, et de viriditate terrae herbarum pascua quaerit, et sanis ad comedendum non multum obest, infirmos autem laedit. Qui siccae naturae est et alta in aere non petit. Accipe autem Vincken, et capite et visceribus et pennis ejus abjectis, eum super vivos carbones pone, et modice assa ita ut tantum incalescat, et ubi infans in cute sua uszgeslagen est et ulcerosus, ita calidum superpone, et iterum calefac et alio loco superpone, et sic saepe fac ubique in corpore infantis, et immundos ac malos humores de cute illius extrahit, et mox hircino sepo desuper unge, et ulcera illa sanabuntur. Caetera quae in eo sunt parum prosunt.
17.52
LIBER SEXTUS. CAP. LII.--DE DISTELWINCKE [IV, II, 43].
17.52
Distelwincke calidus, et etiam de aere illo est qui erumpentes flores primo educit, et ideo pulchrum colorem habet. Et homo qui brustswern interius in corpore habet, aut qui in stomacho aut in lenden dolet, aut infirmitatem in corpore habet, accipiat distelwincken, et capite et pennis abjectis purget, et sic cum jecore et pulmone carnem ejus modice asset, et postquam assaverit, carnes istas distrahit, id est zuzeyse, et ossa ejus comminuat, et tunc farinam similae recipiat, et ei modicum sagiminis addat, et carnes praefatas illas imponat, et denuo in patella coquat, et sic pulmentum paret, et ita saepe comedat; et si juvenis est, eum interius sanat; aut si senex, dolores istas( sic) in eo minuit, quia est quasi optimum unguentum quod hominem interius sanat.
17.53
LIBER SEXTUS. CAP. LIII.--DE AMERA.
17.53
Amera calidus est, et in puro aere libenter volat, et nec sanis nec infirmis hominibus ad comedendum valet, quia pastus ejus mundus ac immundus, ac amarus est.
17.54
LIBER SEXTUS. CAP. LIV.--DE GRASEMUCKA.
17.54
Grasemucka frigida est et de aere spumantium aquarum est, et pastus ejus mundus et immundus est. Et ad medicamenta non multum valet.
17.55
LIBER SEXTUS. CAP. LV.--DE WARGKRENGEL.
17.55
Wargkrengel frigida est, ac etiam de aere illo ubi meridiana daemonia sunt, nec ullam laetitiam habet antequam tristitiam in aliis animalibus videat. Et etiam ova sua interdum frangit, ac pullis suis inimicitior et durior aliis volatilibus est. Sed tamen hujusmodi vires in se non habet, ut vel malum vel bonum cum eo in medicamentis perfici possit.
17.56
LIBER SEXTUS. CAP. LVI.--DE MERLA.
17.56
Merla frigida est, et pastus ejus inmundus ac nocivus, et nec sanis nec infirmis hominibus ad comedendum valet nec etiam aliqua medicamenta in eo sunt.
17.57
LIBER SEXTUS. CAP. LVII.--DE WASZERSCELTZA [IV, II, 29].
17.57
Waszerstelsa[ waszersteltza?] temperatum calorem in se habet, et etiam de turbinibus est, et ideo caudam semper movet, ac turbines et tempestates pati potest, quod de ipsis est, et juxta aquas libenter manet quod de turbinibus est; et pascua praecipue in aqua quaerit. Molles carnes habet, et sano et infirmo ad comedendum bona est, quia infirmum refocillat. Et guttur ejus sicca et serva, et cum aliquis in corde dolet, aut cum aliquis a gicht fatigatur, idem guttur per modicam horam in aqua pone, et tunc elevat, et ipsam aquam in guttur illud funde, et illi ad bibendum da, et in corde melius habebit, ac gicht ab eo cessabit. Sed et cor ejus sicca, et apud te semper habeas, et cum gicht te fatigat, idem cor per modicam horam in aquam pone, et aquam illam bibe, et vicht in te cessabit. Et vesicam ejus siccatam tecum habes, et si freischlich in aliquo homine insurgit, cum saliva tua illam modice humidam facies, et illam juxta et non super freischlich pone, et illud dissipat, id est swendet. Sed et super ziterdrusze, eamdem vesicam saliva tua parum madefactam pones, et evanescent.
17.58
LIBER SEXTUS. CAP. LVIII.--DE BEYNSTERCZA.
17.58
Beynstercza calida et humida est, et de turbinibus est, et ideo caudam movet, et aliquantum venenosa et nociva pascua quaerit. Et si quis carnes ejus comedit, gicht in eo excitat.
17.59
LIBER SEXTUS. CAP. LIX.--DE HIRUNDINE [IV, II, 46].
17.59
Hyrundo calida est, et calorem ac blandum aerem quaerit et ubi nidificat, calidum habet, et aliquantum acer est, id est grim, et inde velociter volat, et multum inmundis pascuis vescitur; ad comedendum homini contraria est. Ubi autem orfime in homine sunt, sive ruptae, sive integrae sint, cum smalcz hyrundinis inunge et sanabuntur. Et si homo morklacdrim dolet, ova hirundinis ita integra cum testa combure et in pulverem redige, et huic pulveri modicum plus de hanensmalcz adde, et simul tinch, et orclackdrim inunge, et melius habebis.[ Si quis autem de gulositate et ebrietate leprosus efficitur, stercus hirundinum et quater tantum de herba quae lappa dicitur, rubeos flores habens, et ex his pulverem faciat; arvinam quoque ciconiae, et modicum plus arvinae vulturis in sartagine frixet, et praedictum pulverem, et modicum sulphuris huic arvinae intermisceat, et unguentum faciat, et in asso balneo se perungi jubeat, et se in lectum collocet. Et sic usque ad quintum, vel ad plures dies faciat. Add. ed.].
17.60
LIBER SEXTUS. CAP. LX.--DE CUNGELM.
17.60
Cungelm calidus est, et de aere splendoris solis est. Et caro ejus ipsi comedenti non obest. Et per se singulariter ad medicinam non valet, quia modicus est. Sed cum in maio unguenta parantur, caput ejus aufer et viscera abjice, et quod reliquum est de corpore ejus in nova olla ad pulverem redige, et pulverem istum aliis bonis herbis de quibus quaelibet unguenta fiant adde, et nulla herba contra infirmitates ibi pretiosior est.
17.61
LIBER SEXTUS. CAP. LXI.--DE VESPERTILIONE [IV, II, 47].
17.61
Vespertilio plus calida est quam frigida, et calorem et diem abhorret, et in tempore illo volat, cum praecipue aerei spiritus propter quietem hominis discurrunt, scilicet cum homo quiescit et varias vicissitudines in se habet. Sed si quis homo gelsucht habet, eam modice percute, ita scilicet ne moriatur, et tunc eam super glaucken illius liga, dorso vespertilionis ad dorsum hominis verso, et post pusillum aufer, et tunc super stomachum illius liga, et ibi eam dimitte dum moriatur.
17.62
LIBER SEXTUS. CAP. LXII.--DE WIDDERWALONE [IV, II, 62].
17.62
Widdervalo calidus est ac instabilis, et tristem naturam habet. Et homo qui gelsucht habet, aviculam istam mortuam cum pennis illius super stomachum suum liget, et gelsucht in ipsam transibit, et ille curabitur. Vel homo qui gelsucht habet eamdem avem in pulverem redigat, et pulverem istum in baumoleo modice intinguat, et sic eum per tres aut per duos dies super stomachum suum liget, et curabitur. Et qui in aure sua surdus est, cor ejus in ipsam aurem ponat, ut eadem auris de corde illo interius incalescat, et auditum recipiet. Sed et qui nazeboz habet, jecor ejus pulverizet, et ipsum pulverem naribus suis apponat, et odorem ejus per nares suas introrsum trahat, et mali humores capitis sui suavius solventur et levius effluent, et ille tanto citius curabitur.
17.63.1
LIBER SEXTUS. CAP. LXIII.--DE API [IV, II, 48].
17.63.1
Apis de calore solis est, et aestatem diligit, sed et velocem calorem habet, ita quod frigus pati non potest. Et si alicui uberbeyn crescit, aut si aliquod membrum de loco suo motum est, aut si aliqua membra contrita sunt, apes quae in vasculo suo mortuae sunt, et non vivas, accipiat, et sufficienter ex eis in lineum pannum ponat et consuat, et pannum istum apibus interius consutum in baumoleo sveysze, et eumdem pannum dolenti membro superponat, et hoc saepe faciat, et melius habebit. Et si vermis carnem alicujus hominis comedit, ille apes in vasculo suo mortuas accipiat, et pulverem istum loco ulceris saepe mittat, et vermis morietur.
17.63.2
[ Mel autem quod apes parant valde calidum est. Sed homo qui est pinguis, si saepe mel comederit, livorem et tabem in eo parat; sed aridus et macer si coctum mel comedit, non multum ab eo laedetur. Coctum autem mel, et optime despumatum, pingui et macro, sano et infirmo non multum oberit; sed si quis favum cum cera manducaverit, melancholiam in eo excitat. Add. ed.]
17.64.1
LIBER SEXTUS. CAP. LXIV.--DE MUSCA [IV, II, 49].
17.64.1
Musca frigida est. Et cum aestas est, si tunc homo aliquo minuto vermiculo[ sicut aranea est add. ed.] figitur vel laeditur, muscam desuper contritam liget, et calor ille, quem musca de aestate tunc habet, venenum illud aliquantum debilitat. In hyeme autem musca omnino venenosa est, et homini periculosa, nisi quem Deus custodit. Quod si aliquis homo muscam comederit aut biberit, mox scharleyam contundat, et de succo illo bono vino immittat, ut idem vinum succum illum excedat, et ad ignem calefaciat, et sic bibat quatenus, si quod veneni musca in eo remanserit, per nauseam emittat.
17.64.2
[ Si pustula quae freislichaz dicitur in homine se inflaverit, muscas, capitibus earum abjectis, conterat, et circa tumorem illum circulum cum eis exterius faciat, et veneno resistit ne ultra procedat. Deinde rubeam testudinem, quae absque concha est, terat, et cum ipsa circulum quem cum musca fecit faciat; et postea succo lilii cutem quae circa circulum est quem cum testudine fecit, perungat. Deinde folium vehendisteles super eamdem pustulam ponat, et deinde de pura farina similae tortellum faciens, eum super idem folium et super totum tumorem illum cum panno desuper liget, quatenus mollificetur, ut per se rumpatur. Quod si per se rupta non fuerit, cum arida et lignea spina seu alia arida astula dirumpatur, non autem ullo ignito vel frigido ferro aut acu. Sed interim dum homo pustulam hanc patitur, ab igne, a frigore, a vento et ab humido aere se muniat, et ab omni calido asso et grosso cibo, et a vino se abstineat, et cruda olera et cruda poma devitet. Add. ed.]
17.65
LIBER SEXTUS. CAP. LXV.--DE CICADA [IV, II, 51].
17.65
Cicada plus frigida est quam calida, et magis hominem laedit, quam ei prosit, cum vivit vel cum mortificatur, quia a pravis livor in ea est. Quam si homo tetigerit, inde dolet. Sed si cicada per se mortua fuerit, tunc homo ille quem diruptae orfime laedunt, ita mortuam accipiat, et super ignitum lapidem in pulverem redigat, et eumdem pulverem super locum ubi orfime sunt saepe immittat, et siccabuntur.
17.66
LIBER SEXTUS. CAP. LXVI.--DE LOCUSTA.
17.66
Locusta ut ros frigida, et nec multum utilis est, nec multum periculosa. Sed ubi aura et terra frigida est, ibi in regionibus illis caro locustae aliquantum venenosa et ad comedendum periculosa. Sed ubi aura et terra calida est, illic in regionibus illis minus periculosa est, et ibi fere ut cancer comedi potest. Nam de frigore terrae venenum in se colligit, sed in calida terra, propter bonum calorem ejus, veneno caret. Et medicina in ea non est.
17.67
LIBER SEXTUS. CAP. LXVII.--DE MUGGA [IV, II, 50].
17.67
Mugga calida est. Et si quis profundam scabiem in capite suo habet, muggam in aliquod vasculum colligat, et cum stramine superius incendat, et in purgatum locum super vivos carbones ponat, ut simul cum carbonibus in cineres vertatur; deinde ex eisdem cineribus lixiviam paret, et caput suum ubi scabies vel pravae maculae in corpore sunt cum illa lavet et saepe hoc faciat, et sanabitur.
17.68
LIBER SEXTUS. CAP. LXVIII.--DE HUMBELEN [IV, II, 52].
17.68
Hunbelen frigidae sunt. Homo autem cui oculi caligant vesiculam quae inter caput et ventrem in hunbelen est tollat, et liquorem qui in eo est oculis suis, cum dormitum se ponit, modice immittat. Sed mox oleo olivae palpebras et cilia oculorum liniat, et sic aut semel aut bis in mense faciat, et clarius videbit. Qui vero immundos ungues habet, eumdem liquorem qui in vesicula humbelen est super eos liniat et ligamine constringat, et sic faciat dum pulchri fiant. Et si quis profundam scabiem in capite suo habet, praedictum liquorem super caput suum saepe liniat, et curabitur.
17.69
LIBER SEXTUS. CAP. LXIX.--DE WESPA [IV, II, 53].
17.69
Wespa calida est et munda. Homo enim berwurcz pulverizet, et bis tantum de pulvere vespae addat, et pulveres istos super calidum fumum teneat, ut paulatim et leniter incalescant, et sic calidos super cibum quod comedere vult teneat, et sic venenum ita infirmabitur quod eum laedere non valet.
17.70
LIBER SEXTUS. CAP. LXX.--DE GLIMO [IV, II, 54].
17.70
Glimo plus frigidum est quam calidum. Quod si quis caducum morbum patitur, cum jam cadit, viventes glimen, quantum habere poterit, in pannum ligentur, et super umbilicum illius ponantur, et statim vires recipiet.
17.71
LIBER SEXTUS. CAP. LXXI.--DE MEYGELANA [IV, II, 55].
17.71
Meygelana frigida est. Si autem scrofulae in homine sunt, ille vermiculum hunc tollat, et venenum quod in eo est exprimat, et huic minus de pulvere Meygelanae addat, et aut in vino aut in aqua illud modice bibat, et statim velut sagitta putredinem scrofularum invadit et eas consumit.
17.72.1
LIBER SEXTUS. CAP. LXXII.--DE PARICE.
17.72.1
Parix calidus est, et caro ejus sanis et infirmis ad comedendum bona est. Homo autem qui a paralisi fatigatur, avem hanc in aqua coquat, et sagimen, acetum et modicum vini addat, et hoc saepe comedat, et curabitur. Sed et qui regium morbum habet, eamdem aviculam, pennis ablatis, integrum super stomachum suum liget, et gelsuocht in aviculam transit, ita quod gelfarb erit.
17.72.2
EXPLICIT LIBER SEXTUS DE AVIBUS.

Intertext edge

Open linked passage

Note