Hincmarus Laudunensisfl. 878
Opuscula et epistolae
Epis 5.19.2
Choose a text
More by Hincmarus Laudunensis
—
9210 Opetep
5.19.1
V. HINCMARI COLLECTIO ALTERA. Ex antiquis epistolis Romanorum pontificum, HINCMARO RHEMENSI apud Gundulfi villam missa per Wenilonem archiepiscopum. Epistola decretalis Sixti papae.
5.19.1
« Sixtus episcopus omnibus Orientalibus episcopis in Domino salutem. Gratias vestrae referimus sanctitati, quod in tribulatione et persecutione nostra nos visitare misistis, et causae nostrae finem bonum scire et esse optatis, precibusque Deum exorastis, ut mihi in tribulatione succurreret mea, meque adjuvaret, et ab aemulis tribulantibus et persequentibus me liberaret. O quam bona est charitas, quae absentes per imaginem, praesentes sibimetipsis exhibet per amorem: divisa quoque unit, ac confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta confirmat. Quam recte praedicator egregius, apostolus videlicet Paulus, vinculum perfectionis vocat, quoniam virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas ita ligat, ut ab amantis mente dissolvi jam nequeant. Hac quoque virtute, fratres, vos plenos Spiritus sancti gratia esse reperio, dum solatiari mihi in meis anxietatibus sentio. Nec mirum, charissimi, si me persequuntur aemuli mei, cum caput nostrum, quod est Christus, olim aemuli sanctae Dei Ecclesiae, servorumque ejus, sint persecuti. Unde et ipsa per se Veritas dicit: Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Quae iterum dicit: Si de hoc mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Haec, fratres, cum et nos sciamus, et aliis nos saepe praedicemus, vosque ea perfecte scire non dubitemus, propter insidiantium vituperationes aut accusationes, vel propter laudantium adulationes, nec ad dexteram, nec ad sinistram declinare debemus: sed inter verba laudantium sive vituperantium, ad mentem semper recurrendum est. Et si in ea non invenitur bonum quod de nobis dicitur, magnam tristitiam generare debet. Et rursum, si in ea non invenitur malum quod de nobis homines loquuntur, in magnam debemus laetitiam prosilire. Quid enim si omnes laudent, et conscientia nos accuset? aut si omnes accusent, et conscientia nos liberos demonstret? Habemus Paulum dicentem: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Job quoque dicit: Ecce in coelo testis meus. Si ergo est nobis testis in coelo, testis in corde, dimittamus stultos foris loqui quod volunt. Quid enim aliud detrahentes faciunt, nisi in pulverem sufflant, atque in oculos suos terram excitant? ut unde plus detractionis perflant, inde magis nihil veritatis videant. Vocandi tamen sunt etiam ipsi, et tranquille admonendi, eisque satisfieri modis omnibus debet, scientes quod de Judaeis Veritas dicit, ne forte scandalizemus eos. Si autem satisfieri sibi ex veritate noluerint, habes consolationem quam in Evangelio aspicias, quia cum Domino dictum fuisset: Scis quia audito Judaei hoc verbo scandalizati sunt, respondit: Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum. Paulus quoque apostolus admonet dicens: Si fieri potest, quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes. Dicturus cum omnibus hominibus pacem habentes, quia hoc difficile esse perspexit, praemisit, si fieri potest, et subjunxit quod potest fieri, cum dicit quod ex vobis est. Quia si nos in mente charitatem erga odientes servare cupimus, et si illi nobiscum pacem non habent, nos tamen cum illis sine dubio habemus.
5.19.2
« Quod ergo mandastis, ut scriberemus vobis, qualiter instans jurgium contra me suscitatum sit, vel a quo, ut vestro adminiculo pelleretur, et causa mea firmaretur, scitote me criminari a quodam Basso, et injuste persequi. Quod audiens Valentinianus Augustus, nostra auctoritate synodum congregari jussit, et facto concilio cum magna examinatione satisfaciens omnibus, licet evadere aliter satis possem, suspicionem tamen fugiens, coram omnibus me purgavi, me scilicet a suspicione et aemulatione liberans, sed non aliis qui noluerint, aut sponte hoc non elegerint faciendum, formam exemplumque dans, cum scriptum sit: Si quis crimen objicere voluerit, scribat se prius probaturum; et alibi: Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat; et iterum: Si quis episcopus, presbyter, aut diaconus, vel quilibet clerici apud episcopum a qualibet persona fuerint accusati, quicunque fuerit, sive ille vir sublimis honoris, sive ullius alterius generis persona, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda probatioribus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo circa hujusmodi personas non probanda detulerit, intelligat se jacturam infamiae sustinere, et sub magna excommunicatione exsilio deportari. Ista omnia postposui, non aliis, ut paulo superius praelibatum est, exemplum dando, sed me a praefata infamia et suspicione liberando. Condemnatus est autem memoratus Bassus a jam dicta synodo, ita tamen ut in ultima die viaticum ei non denegetur, propter humilitatem pietatis Ecclesiae. Valentinianus quoque ante dictus Imperator scripto eum condemnavit, cum Augusta matre Placidia, et omnia praedia facultatum ejus, futuris de talibus dans hominibus formam ita faciendi, Ecclesiae catholicae sociavit. Saepedictus ergo Bassus nutu divino non multo post moritur. Cujus corpus licet dignum non esset sepulturae, propter misericordiam tamen sepelivi eum in cubiculo parentum ejus. Et quanquam ipse erga me stulte et impudenter egisset, ego vero misericorditer circa eum egi, cogitans illud quod Dominus in Evangelio loquitur dicens: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Et in ipsa Dominica oratione, quam Salvator noster discipulos suos orare docuit, quotidie supplicando Domino dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et multa alia his similia. His ita de me peractis, quia contra voluntatem omnium episcoporum qui nobiscum erant, propter humilitatem sensus mei, nullius compulsus judicio, aut vim passus, sed sponte eligens, haec, non formam, ut jam dictum est, aliis dando, sed me purificando feci. In aliis tamen episcopis competens adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera capitis peste nihil possit, sed segnius tracta pernicies reatu non legitimae curationis involvat pariter sauciatos et medentes. Ob id ergo statuentes decernimus, ut hi qui non sunt bonae conversationis, et quorum vita est inexcusabilis, vel quorum fides, vita, et libertas nescitur, non possint Domini sacerdotes accusare, ne viles personae ad accusationem eorum admittantur. Similiter hi qui in aliquibus criminibus irretiti sunt, vel qui sunt suspiciosi, vocem adversus majores natu non habent accusandi, quia suspiciosa vox et inimica veritatem solet opprimere. Peregrina vero judicia, salva in omnibus apostolica auctoritate, generali sanctione prohibemus. Unde oportet, si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia episcopis, quia non oportet accusatum aliubi quam in foro suo audiri. Si quis vero judicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat. Appellantem autem non debet afflictio ulla, aut detentionis injuriare custodia, sed liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare. Liceat etiam in causis criminalibus appellare, nec appellandi vox denegetur ei quem supplicio sententia destinarit. Pulsatus ante suum judicem causam dicat, et ante non suum judicem pulsatus, si voluerit taceat: et ut pulsatis quoties voluerint induciae dentur. Si quis ergo iratus crimen aliquod cuilibet temere objecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur, ut si fortasse resipiscens quae prae iracundia dixit, iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur. Omnis ergo qui crimen objicit, scribat se probaturum. Revera ibi semper causa agatur, ubi crimen admittitur: et qui non probaverit quod objecit, poenam quam intulerit ipse patiatur. Placuit etiam ut si episcopus accusatus appellaverit apostolicam sedem, id statuendum quod ejusdem sedis pontifex censuerit. Haec tamen omnino in sacerdotum causa forma servetur, ne quemquam sententia non a suo judice dicta constringat. Occurrere quoque quisque fidelium ruinis debet oppressorum et miserorum subsidio, quo valeant ex relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa. Unde scriptum est: Frater fratrem adjuvans exaltabitur. Ecclesia enim Dei sine macula et ruga debet existere, et ideo non oportet eam a quibusdam conculcari aut maculari, quia scriptum est: Una est columba mea, perfecta mea. Hinc iterum Dominus ad Moysem ait: Est locus penes me, et stabis super petram. Quis est locus qui non sit Domini, dum cuncta in ipso per quem creata sunt continentur? Sed tamen locus apud eum, videlicet sanctae Ecclesiae unitas est, in qua super petram statur, dum confessionis soliditas humiliter tenetur. Vos quoque, et omnes fratres nostros, Ecclesiam Christi sanguine redemptam regentes, monemus ut omnes a praecipitio, in quo fratres et Domini pastores detrahendo et persequendo verbis et factis labuntur, laqueis quibus potestis retentetis, et labi eos in ima non permittatis, quia scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur. Hinc rursum dicitur: Sit omnis homo velox ad audiendum, et tardus ad loquendum, et tardus ad iram. Haec autem vos, auctore Deo, omnia servare non ambigo: sed occasione admonitionis exorta, bonis vestris desideriis et operibus me furtive subjungo, ut quod non admoniti facitis, quando vobis et admonens additur, jam non soli faciatis. Quapropter, fratres, oportet vos et omnes fideles diligere invicem, et non detrahere aut accusare alterutrum. Scriptum est enim:« Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies, non illum sequaris, quoniam longe abest. Effugit enim quasi caprea de laqueo: quoniam vulnerata est anima ejus, ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio. Denudare autem amici mysteria, desperatio est animae infelicis. Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet. In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur. Novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. Multa odivi et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum. Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet, et plaga dolosi dividet vulnera. Qui fodit foveam, decidet in illam, et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. Facienti nequissimum consilium super ipsum devolvetur, et non agnoscit unde adveniat illi. Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum: dolor autem consumet eos antequam moriantur. Ira et furor utraque exsecrabilia, et vir peccator continens erit illorum. Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur Altissimum? Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo? quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum, et desine inimicari. Tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus. Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. Memorare Testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi. Abstine te a lite, et minues peccata. Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. Secundum enim ligna sylvae sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem. Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, exstinguetur, et utraque ex ore proficiscuntur. Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes. Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos a gente in gentem. Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit. Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. Lingua tertia mulieres irritas ejecit, et privavit illas de laboribus suis. Qui respicit illam, non habebit requiem, nec habitabit cum requie. Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguae comminuit ossa. Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quomodo qui interierunt per linguam suam. Beatus qui tectus est a lingua nequam, et qui iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum ejus, et vinculis illius non est ligatus. Jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est. Mors illius mors nequissima, et utilis potius infernus quam illa. Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos. Qui derelinquunt Deum incident in illam, et exardescet in illis, et non exstinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus laedet eos. Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam, et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis. Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos. Et attende ne forte labaris in lingua tua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi. et sit casus tuus insanabilis in mortem.» Ista caveant omnes, ut cohibeant linguas a malo, et labia eorum ne loquantur dolum. De caetero, charissimi, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Propterea accipite arma Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Haec, fratres, quae vobis scripsimus, generaliter omnibus nota fieri volumus, ut quae caeteros tangunt, omnibus nota fiant. Omnipotens Deus, vos et reliquos fratres nostros ubique consistentes protegat usque in finem, qui cunctum mundum dignatus est redimere, Jesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula. Amen. Data Kalendis April. Valentiniano et Florentio V. Cl. Conss.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).