Hincmarus Rhemensis806-882
De divortio Lotharii et Tetbergae
Tetb 2
Choose a text
More by Hincmarus Rhemensis
—
9231 Dediloe
2.1
561 PRAEFATIO.
2.1
Cur ad omnes generaliter scribat, et de interrogationibus ad se missis quae scribendi occasionem dederunt.
2.2
Dominis regibus gloriosis, et venerandis consacerdotibus nostris, ac cunctis in sinu catholicae Ecclesiae collocatis, HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, una cum collegis dominis et fratribus meis Rhemorum dioeceseos venerandis episcopis.
2.3
De omnibus dubiis vel obscuris quae ad rectae fidei tenorem vel pietatis dogmata pertinent, sancta Romana Ecclesia, ut omnium Ecclesiarum mater et magistra, nutrix ac doctrix, est consulenda, et ejus salubria monita sunt tenenda, maxime ab his qui in illis regionibus habitant in quibus divina gratia per ejus praedicationem omnes in fide genuit, et catholico lacte nutrivit quos ad vitam praeordinavit aeternam. Unde quoniam, sicut beatus Innocentius ad Decentium Eugubinum scribit episcopum,« manifestum est in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, insulasque interjacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis Petrus aut ejus successores constituerint sacerdotes, oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur amittere.» Sed et quia, ut beatus Coelestinus, ejusdem primae sedis epicopus, ad Venerium et caeteros Gallicanos dicit episcopos:« Non est agentium causa solorum, quando universalis Ecclesia quacunque 562 novitate pulsatur;» et ad Nestorium Constantinopolitanum scribens decernit« quod omnes debeant nosse quod agitur quoties omnium causa tractatur, ad omnes vox nostrae humilitatis emittitur,» quia licet de rege et regina, viro scilicet et uxore, qui secundum sacram auctoritatem jam non sunt duo, sed una caro, tractetur, de causa omnium generaliter agitur, quae sacramentum magnum a divino Apostolo in Christo et in Ecclesia appellatur, in quibus salus universorum consistere creditur. De Christo enim Petrus apostolus protestatur: Quia non est nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri; et sicut in diluvio omnes perierunt quos non arca continuit, ita nemo salvari potest qui fide recta et bonis operibus in unitate sanctae Ecclesiae non permanserit.
2.4
Sed et hac spiritali ratione praelata, de tam eminentissimi nominis dignitate et talibus personis causa non exigua ventilatur, ut reges terrae, et omnes populi principes, et omnes judices terrae, juvenes et virgines, senes cum junioribus, in hac intendere debeant, et judicii veritatem, et sacerdotalem consensum, et regiae mansuetudinis, patientiae et dilectionis studium erga honorem suum; unde scriptum est: Honor regis judicium diligit; et: Justitia firmatur thronus ejus; et item: Justitia et judicium, praeparatio sedis tuae. Et licet sint aliae virtutes sine quibus ad regnum non pervenitur aeternum, tamen sine his tribus quas posuimus, tyrannus fieri potest, regnum autem salubriter nemo potest obtinere terrenum, id est sine mansuetudine, quia mansueti haereditabunt terram, sine patientia, quia melior est patiens viro forte, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium; et: In patientia vestra possidebitis animas vestras; sine vera dilectione, de qua dictum est: Qui diligitis Dominum, odite malum, quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Et item in psalmo scriptum est: Intende, prospere procede et regna: propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam, quia veritatem exsequens, mansuetudinem cum justitia conservabit, ut nec zelum rectitudinis in mansuetudinis pondere derelinquat, nec rursum pondus mansuetudinis rectitudinis zelo perturbet, quoniam, ut Sapientia dicit: Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo; et item: Rex qui judicat pauperes in veritate, thronus ejus in aeternum fundabitur.
2.5
Ex sacerdotalis vero consensus atque discriminis parte Domino dicitur: Misericordia tua ante oculos meos est, complacui in veritate tua. Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine, ut audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa mirabilia tua. Sed, ut sanctus dicit Gregorius:« Video alios quibus per locum magisterii exhortandi sunt officia arguendique commissa, quia vident aliquid illicitum admitti, et tamen dum quorumdam potentum offendere gratiam metuunt, arguere non praesumunt. Quisquis iste est, quid aliud facit, nisi videt 563 lupum venientem et fugit? Fugit, quia tacuit; tacuit, quia, despecta aeterna gratia, temporalem gloriam plus amavit. Ecce ante potentis faciem intra sui se latebras silentii abscondit, et sicut persecutioni publice, sic occulte locum dedit timori. Bene de talibus dicitur: Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei.. Quisquis igitur talis est, si haec districte judicantur, et si persecutio publica defuit, tamen tacendo Christum negavit.»
2.6
Judicibus autem praecipitur: Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Ut cum quisque mortalium judicium dederit publicum, si verum loquitur, verum et judicet, nec ponat blanditiis sermonum muscipulam deceptionis, per quam occulte interimat innocentes, attendens quia homo videt in facie, Deus autem in corde; et si oculus, id est intentio cordis, simplex fuerit, totum corpus, id est omnis actio lucida erit: si autem ipsa intentio tenebrosa fuerit, jam tenebrae, quae in actione erunt, ut modum, ita et nomen tenebrarum pene excedunt. Et sanctus Gregorius dicit:« Video namque nonnullos ita personam potentis accipere, ut, requisiti ab eo, pro favore ejus non dubitent in causa proximi veritatem negare. Et quis est veritas, nisi ille qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita? Neque enim Joannes Baptista de confessione Christi, sed de justitiae veritate requisitus, occubuit: sed quia Christus est veritas, ad mortem usque idcirco pro Christo, quia videlicet pro veritate pervenit.» Et beatus Beda:« Multi hodie Judae scelus, quod Dominum ac magistrum Deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto quia veritatem pro pecunia negant, Dominum pecunia vendunt. Ipse enim dixit: Ego sum veritas. Cum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant, Dominum produnt, quia Deus charitas est; qui, etiam si nullus pecuniam det, Dominum argenteis vendunt, quia principis saeculi imaginem, id est exempla hostis antiqui, neglecta Conditoris, ad quam creati sunt, imagine, sumunt.» Ille etiam Dominum vendit, qui, ejus amore ac timore neglecto, terrena et caduca, imo etiam criminosa, plus amare et curare convincitur. Cum haec ita se habeant, necesse est et ecclesiasticis et publicae rei judicibus, ut ita sub oculis superni judicis in quacunque causa, et de quacunque persona decernant judicium, quatenus non sit in eodem judicio aliquid fermenti malitiae, doli, placiditatis, simulationis sive cupiditatis, vel spes cujuslibet acquisitionis, sed totum azyma sinceritatis et veritatis, id est judicium justitiae, aequitas veritatis, puritas veritatis, ne, quod absit, maledictionem judices incurramus, quae generaliter a nobis ipsis et a cuncta imprecatur Ecclesia in dicto prophetae: Muta fiant labia dolosa; et: In corde et corde locuti sunt, disperdat Dominus universa labia dolosa, quae aliud dicunt et aliud corde abscondunt, a quibus interdum constat 564 quod dicitur, sed alio sensu interpretantur quod dicunt, quam teste conscientia sentiunt.» Et sanctus Hieronymus in Commento Matthaei dicit:« Falsus testis est qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur.» Et de quibus iterum scriptum est: Labor labiorum ipsorum operiet eos, quando operientur sicut diploide confusione sua, id est ponentur sicut clibanus ignis in tempore vultus Dei; videlicet ut interius et exterius ardeant in saeculo jam venturo. Qui aliter ante conspectum illius, cui cogitatio hominis confitetur, liberi judices esse non possumus nisi ex corde et ore vera dicamus: vere, quia tunc juste judicemus, et hoc etiam cum timore et tremore, ne forte ignorantia delinquamus; quoniam, cum sit dictum: In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et: Si non reprehenderit nos cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia; et ideo in his etiam quae apud homines certa sunt, securi esse non possumus, scientes, ut Paulus dicit, quia Dominus est qui nos judicat, qui saepe judicio humano justificamur.
2.7
Quapropter regibus scribimus, ut quos Deus ideo in tam excellentissimo loco posuit, ut a subjectis omnibus valeant conspici, et ad speculi vicem haberi, quatenus pravis et rectis vel terrori esse debeant vel amori, illa satagant facere de quibus nemo subjectorum eos juste valeat reprehendere, et ea studeant summopere devitare quae in subjectis pro ministerio sibi a Deo imposito necesse erit corrigere, ne audiant a redarguente se Apostolo: Existimas ergo, o homo, qui judicas de his qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? Et iterum scriptum est: Judicium durissimum in his qui praesunt fiet. Et sanctus Spiritus per beatos viros Benedictum et Cyprianum confirmat quia unusquisque rex de omnibus judiciis suis aequissimo judici Deo rationem reddet in die judicii, et pro tantis rationem reddet, quantos sub cura sua habuerit, sine dubio addita et animae suae: et sicut in throno hominum primus constitutus est, nisi se et sibi commissos bene rexerit, quantum cum Dei adjutorio praevaluerit, omnes quoscunque peccatores sub se in praesenti saeculo habuit, supra se modo plagali in illa futura poena habebit.
2.8
Ad consacerdotes autem nostros, ac per hoc ad nos ipsos, sermo noster dirigitur, ut ea doceamus quae Dominus docuit, ea praedicemus quae ipsi obnoxius conservemus; quia sicut scriptum est: Interroga sacerdotes legem meam, ita nihilominus a Domino dictum est: Tu audiens nuntiabis eis ex me; audiens autem, vel inspiratione superna, vel lectione divina, de quibus scriptum est: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; et: Scrutamini Scripturas; et: Lex Domini irreprehensibilis convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Quod vero subsequitur, Nuntiabis eis ex me, ex me, inquit, non ex te, quia non adulatorie neque mobiliter pro voluntate humana, sed sincere atque constanter quae a Deo, sive sacra Scriptura, sive 565 sanctorum magistrorum doctrina, didicit praedicator, debet auditoribus suis proponere, et sicut de nobis, utinam non ad judicium nostrum, dicitur auditoribus: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; majores tuos, et dicent tibi; et per nos eisdem praecipiendo suggeritur: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos, ita et alibi dicendo contra nos queritur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, quia intellectus bonus omnibus facientibus eum; et tenentes, inquit, legem nescierunt me, quoniam qui fide et operibus, vita et moribus, verbo atque exemplo, commissis non praedicant, licet nominetenus colant, secundum veritatem Dominum nesciunt, juxta quod scriptum est: Qui ignorat, ignorabitur, videlicet reprobabitur. Quocirca non est unde securi, nisi de misericordia Dei, esse possimus, de quorum manibus tantorum sanguis in die magni judicii exigetur, quanti sine nostra commonitione in suis iniquitatibus pereunt, dicente Domino ad unumquemque episcopum: Quia si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, et ille iniquus non fuerit conversus a via sua prava, ipse iniquus in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Timendum est etiam ne dicatur ab inspectore conscientiarum, quanto magis operum, nobis: Clavem scientiae tulistis, ipsi non introistis, et alios qui introire poterant, licet verbo admonuissetis, opere destruxistis. Et sciendum est, et cum timore ac tremore maximo continue recolendum, quia sicut spiritalius, ac proinde majus, tanto est periculosius episcopale quam regium ministerium, quanto et pro ipsis regibus rationem reddituri sumus Regi regum et Pastori pastorum in die tremendi examinis.
2.9
Ad cunctos etiam in sinu catholicae Ecclesiae collocatos hinc loqui decrevimus, ut et ipsi talia committere caveant, et quantum ex ipsis est, agentibus non consentiant et per adulationem non faveant. De qualibus mirabilis dicit Apostolus: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur; et item: Qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui faciunt illa, sed etiam qui consentiunt facientibus. Quae idcirco in hac schedula enumerare omisimus, ne aliis dominis et consacerdotibus nostris, qui illa sufficienter sciunt, et melius ac congruentius nobis suis auditoribus exponere sapiunt, fecisse injuriam videamur, praesertim cum frequenti apostolica lectione cunctis Ecclesiam visitantibus inculcentur.
2.10
Haec nostra eorsum praemissa tendit locutio, quia nuper ad nos quidam ex ecclesiastico, quidam vero ex laicali ordine, et pro officii sui loco ac pro religionis merito, nec non et pro devotionis atque nobilitatis suae cultu, non contemnendae personae, quemdam libellum, cujus hic textum subjunximus, cum propositis quaestionibus dixerunt, petentes humiliter per Dominum nostrum Jesum Christum, qui dixit: Videte ne contemnatis unum ex his pusillis; et: Omni petenti te tribue; et: Volenti mutuari a te ne avertaris; et: Ne dicas amico 566 tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare; et per beatum Petrum Ecclesiae suae jussit rectoribus ut parati sint ad satisfactionem omni poscenti se rationem reddere; quoniam qui abscondit frumenta, id est sacri eloquii documenta, maledicitur in populis, benedictio autem Domini super caput vendentium; quia docens ea quae Domino docente didicit, majorem docendi gratiam et ipse merebitur ab auditoribus, pretium fidei et confessionis recipiens, ut illorum petitionibus nullatenus negligeremus neque dissimularemus, aut sub aliqua excusatione differremus, sed quantotius, tacitis eorum nominibus a quibus haec proposita fuerant, quibusque de propositis rescriberemus quae ex his secundum Scripturarum auctoritatem et catholicorum Patrum doctrinam, nobis Dominus dederit, per singula, sicut proposuerant, respondere breviter studeremus. De quibus scribere nihil vellemus, sed vel sapientium doctrinam audire, vel quae sentimus verbo tantum enuntiare; et si erat scribendum, forte possemus congruentius dicendi ordinem texere, si talium ac tantorum adjurationem voluissemus aut valuissemus negligere. Unde legentes haec quae de sanctis Scripturis et Patrum traditionibus eorum propositionibus rescribemus, non nos de responsionum ordine inordinato succenseant, et si ad talia quae ad hanc rationem fortassis non pertinent, eorum tracti quaestionibus derivamus, non nos pro superfluitate refugiant, neque nostrae sinceritatis responsionem quisquam ad injuriam sui retorqueat, quoniam nos, dicti Dominici memores, Non accipias personam in judicio; et item dicentes sanctos apostolos, quorum, licet indigni, vices agimus, pro modulo nostro imitantes, Non enim, inquiunt, possumus quae audivimus et vidimus non loqui, de quibus interrogati sumus, non nostra, sed vel Scripturae divinae, vel eorum dicta, per quos Dominus locutus est, et a quibus illa didicimus, prout permisit brevitas temporis, et occurrit memoriae, propositis quaestionibus, imo quaerentium praemittentes quae interrogaverant, solutionibus sine adulatione respondere curavimus. Et idcirco generaliter ad omnes scripsimus, quia ad omnium ordinum personas causam pertinere cognovimus, et eos prodere, qui nobis proposita transmiserunt, prohibiti cum adjuratione praescripta sumus. Det autem Dominus in os nostrum sermonem directum bene sonantem, ut possimus ad ea de quibus interrogati sumus, convenienter collecta proferre verba eorum, quibus Dominus dicit: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Det etiam gratia Domini nostri Jesu Christi, qui vult omnes homines salvos fieri, et neminem vult perire, ut placeant per nostrae humilitatis servitutem dicta sanctorum excerpta in conspectu audientium ea, quibus generaliter Deus dicit: Qui est ex Deo, verba Dei audit. Quique discipulis suis dixit: Qui vos audit, me audit, et removeat ab omnium audientium interiore cordis auditu obaudiendi 567 duritiam, qui jussit removere a sepulcro Lazari lapidem, et auferat inobediendi vecordiam, qui olim promiserat per Prophetam: Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum; et Spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et operemini; ne eis, quod absit, contemnentibus sanctorum suorum consilia, quibus dixerat: Qui vos spernit, me spernit, quod est valde terribile dicat: Propterea vos non auditis, id est non obeditis, quia ex Deo non estis.
2.11
Et nemo nos exsecret impudicos de hujusmodi impudicitiis, quas verecundae aures erubescendo refugiunt, sermocinantes, quia timore Christi, quem in se locutum fuisse veraciter dixit, Paulus inter alia de talibus disputavit, illa quae ex interrogatis sentire poterimus, nequaquam tacere audebimus, terrente nos eo atque dicente: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.
2.12
Nemo etiam debet exacerbari audiens turpitudines infirmitatum quas venenata diabolicae malignitatis calliditas humanae infligit fragilitati, sciens se, secundum Apostolum, circumdatum esse infirmitate, et considerans seipsum, ne forte et ipse tentetur. Neque debet metuere, beato dicente Gregorio in Regula pastorali,« ut dum aliena tentamenta condescendendo cognoscit, auditis tentationibus etiam ipse pulsetur, quia et haec eadem, per quam populi multitudo in lutere, jubente Domino, per Moysem facto diluitur, aqua procul dubio luteris inquinatur. Nam dum sordes diluentium suscipit, quasi suae munditiae serenitatem perdit. Sed haec nequaquam pastori timenda sunt, quia, Deo subtiliter cuncta pensante, tanto facilius a sua eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur.» Et tanto alienarum infirmitatum impuritates et patienter audire, et infirmis medicinali consilio, prout cuique expedire viderit, debet modis omnibus subvenire, quanto Deum, ut ipse per prophetam dicit, sustinendo laborare in nostris iniquitatibus, et occulta decora nostra, et ipsarum etiam cogitationum immunditias conspicere, et misericorditer portare, diutina exspectatione ignorare non potest. Unde sanctus Augustinus in libro quarto contra Julianum, dicit:« Nos certe, si eos in quos nobis potestas est, ante oculos nostros perpetrare scelera permittamus, rei cum ipsis erimus. Quam vero innumerabilia ille permittit fieri ante oculos suos, quae utique si noluisset, nulla ratione permitteret? et tamen justus et bonus est, et quod post patientiam dat locum poenitentiae, nolens aliquem perire.» Quod cur fiat sanctus demonstrat Gregorius exponens Scripturae testimonium: Altissimus est enim patiens redditor,« quoniam et patitur mala nostra et reddit. Nam quos diu ut convertantur tolerat, non conversos durius damnat.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).