Hincmarus Rhemensis806-882
De divortio Lotharii et Tetbergae
Tetb 3
Choose a text
More by Hincmarus Rhemensis
—
9231 Dediloe
3.1
568 INTERROGATIO PRIMA.
3.1
Aiunt enim primo capitulo: Uxor domini regis Lotharii primo quidem reputata est de stupro, quasi frater suus cum ea masculino concubitu inter femora, sicut solent masculi in masculos turpitudinem operari, scelus fuerit operatus, et inde ipsa conceperit, quapropter ut celaretur flagitium potum hausit, et partum abortivit. Quae ipsa denegans, probationis auctore testibusque deficientibus, judicio laicorum nobilium et consultu episcoporum, atque ipsius regis consensu, vicarius ejusdem feminae ad judicium aquae ferventis exiit, et postquam incoctus fuerat ipse repertus, eadem femina maritali toro ac conjugio regio, decreto quo suspensa fuerat est etiam restituta. Sicque post spatium temporis, utrum de eadem re an de commisso post initum conjugium, a quibusdam episcopis talis sicut vobis transmittimus conscriptus habetur libellus, et per quorumdam ora vulgatur, quia per secretam confessionem, quam libellus iste designat, vos caeteri omnes episcopi, assumpta parabola, eam debeatis funditus a maritali connubio removere, et si etiam amplius exegeritis, cogetur vobis dare libellum manu sua firmatum, ut sicut Ebo quondam Rhemorum episcopus per libellum secretae confessionis a sede et ordine est submotus, ita et ista per libellum secretae confessionis a maritali removeatur consortio. Sed et de venerabili Rhemorum archiepiscopo nobis est dictum quoniam tali facto consentiat, et per episcopos, Wenilonem scilicet Rothomagensem archiepiscopum, et Hildegarium episcopum, verbo vices suas impleverit, et per Adventium, qui cum eo Rhemis pro hac causa locutus fuerat, litteras consensus sui ad placitum regis et ad conventum episcopalem direxerit, et per eumdem Adventium litteras suas exinde ad apostolicam sedem transmiserit. Unde quid inde ex veritate secundum auctoritatem tenendum sit, a vobis per veritatem, quae Deus est, remandari nobis deposcimus.
3.2
Textus autem libelli octo capitulorum hujusmodi esse dignoscitur:
3.1
568 INTERROGATIO PRIMA. CAP. I.
3.1
« Nos episcopi, qui in Aquensi palatio nuper vocati convenimus, quid ibi sensimus, quidve reperimus, ad notitiam fratrum et coepiscoporum deducere curamus, ut ipsi aurem cordis et corporis accommodantes discernant, et unanimi consilio inveniant quem exitum et quem finem hujusmodi causae imponant.
3.2.1
568 INTERROGATIO PRIMA. CAP. II.
3.2.1
« Gloriosus rex Lotharius, familiare et secretum colloquium nobiscum habens, humiliter devota puritate suas speciales ac proprias necessitates, consilium et remedium quaerendo, exposuit. Nos quoque suae bonae voluntati congratulantes, lacrymis ipsius et suspiriis invitati, et ad compassionem flexi, Domino inspirante, petenti, quaerenti et pulsanti, consilium dedimus et medicinale remedium adhibuimus.
3.2.2
569 CAP. III.« Tunc isdem rex lugubri voce, quod nos quidem non sine moerore et dolore prosequimur, coepit nobis dicere de sua uxore, quam desideravit habere, quod ipsa obnixis et continuis precibus postularet ut vinculis conjugalibus absoluta, maritali videlicet toro, ut ipsa testabatur, indigna, sacrum velamen suscipere, et Christo Domino servire mereretur.
3.3
568 INTERROGATIO PRIMA. CAP. IV.
3.3
« Interea missus ipsius reginae nos accersivit, orans ut illam adire non tardaremus. Ad quam nos accedentes, ipsa occurrere festinavit, et pene ad pedes nostros devoluta, coepit his verbis multum imprecari, propter Deum, inquiens, et propter ministerium vestrum, obsecro vos ut mihi verum consilium detis.
3.4
568 INTERROGATIO PRIMA. CAP. V.
3.4
« Cui nos e vestigio respondentes: Utinam, aimus, Dominus nobis consilium, quod tibi veraciter et salubriter demus, administret: tantum tu dic nobis pura et veraci tuae conscientiae confessione, quid est unde consilium tam expressa obtestatione requiris; quia aliter tibi quod petis praestare non possumus, nisi rei veritatem agnoscamus. Hoc tamen praemonemus, tibique diligenter prohibemus Dei et nostra auctoritate, ut nec alicujus suasione, imo deceptione, ad alios honores invitata, nec timore cujuslibet poenae vel mortis aliquod tibi crimen falso confingas, et nos, quod absit, in errorem inducas: sed, sicut superius monuimus, rei veritatem, sicuti est, nec plus nec minus pandas, nosque, Domino donante, consilium et auxilium tibi praestare decertabimus, ut nequaquam a tua justitia in aliquo defrauderis.
3.5
568 INTERROGATIO PRIMA. CAP. VI.
3.5
« Nequaquam, ait illa, teste Deo et propria conscientia, teste etiam meo confessore, aut a dextris aut a sinistris aliter dicam, vel de me fatebor, nisi quemadmodum in veritate est. Recognosco, inquit, et de me ipsa scio, quia non sum digna in conjugali copula permanere; et inde vobis testem adhibeo praesentem episcopum Guntharium, cui ego confessa fui: ipse enim novit quia ego non sum digna. Quae etiam mox se vertens ad ipsum episcopum, implorando aiebat: Rogo, inquit, episcope, ut istos tuos confratres, sicut melius scis, intelligere facias quia ita est sicuti de me testimonium perhibui. Cui memoratus episcopus: Bonum est, inquit, ut tu ipsa istis meis confratribus quod adhuc latet aperias, quatenus ex tuo proprio ore quod dijudicent audiant. Et illa: Quid necesse est, ait, ut aliter dicam nisi sicut tu nosti? propter Deum tibi sit, ut tu eis manifestes meam necessitatem, quo pariter cum seniore meo mihi licentiam detis, ut quod desidero faciam; quia, inquit, pro toto mundo nolo meam animam perdere: et ideo rogo vos propter Deum, et propter ministerium quod suscepistis, ut mihi quod postulo ad salutem animae meae non denegetis.
3.6
568 INTERROGATIO PRIMA. CAP. VII.
3.6
« Tunc nos episcopi tentantes requisivimus an ipsa ulterius vellet inde aliquam querimoniam movere, aut aliquas insidias moliri, si suae petitioni satisfactum fieret. Ad quod illa libera voce: Per eam fidem quam colo, ait, vobis coram Deo promitto quia in aeternum nec per meipsam nec per meum ingenium ullam inde querelam movebo.
3.7
568 INTERROGATIO PRIMA. CAP. VIII.
3.7
« Quid denique a saepefato confratre nostro, de hac re multum tristante, et angustiante, ac lugente, atque quod unquam illius confessionis 570 conscius exstitit admodum poenitente, didicimus, hoc fratribus et coepiscopis, juxta conditionem datae licentiae, viva voce narrandum est, ut sicut in primordio dictum est, cum argumenta hactenus latentis causae perceperint, uno eodemque omnes consilio et consensu errorem expellant et verum statuant.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).