Hincmarus Rhemensis806-882
De divortio Lotharii et Tetbergae
Tetb 4
Choose a text
More by Hincmarus Rhemensis
—
9231 Dediloe
4.1
RESPONSIO.
4.1
De hujus libelli serie superfluum duximus per singula quasi respondendo disserere, cum ipse sibi sufficiat ea quae continet demonstrare, et nec nostrae laudis assertione indigeat nec vituperationem refugiat. Tamen quod in quinto capitulo ipsius relegimus dictum de qua agitur feminae:« Hoc praemonemus, tibique diligenter prohibemus Dei et nostra auctoritate, ut nec alicujus suasione, imo deceptione, ad alios honores invitata, nec timore cujuslibet poenae vel mortis, aliquod tibi crimen falso confingas, et nos, quod absit, in errorem inducas,» mirum est si ante non fuit cognitum quod ab ea erat dicendum, cur talia eidem feminae ante confessionem fuere praemissa: et si pluribus quae dicenda erant ante fuerunt percognita, cur quasi sub secreta confessione quae dicta sunt profitentur esse recepta. Sed hoc modo accidere potuisse putamus, quia sicut legimus in litteris divinitus inspiratis, non semper adest prophetis spiritus prophetiae, dicente Eliseo de Sunamite ad Giezi puerum suum: Dimitte illam, anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi; et quando vult iterum idem spiritus adest prophetis. Unde et Achias, divino Spiritu inspiratus, ad uxorem Jeroboam dicit, mox ut audivit sonitum pedum ejus introeuntis per ostium: Ingredere, uxor Jeroboam, quare te aliam esse simulas? Quapropter si Domini Spiritus, quoniam, testante Apostolo, et pastores Ecclesiae prophetae sunt, revelavit auriculam alloquentium mulierem, ad se cum simulatione fortassis advenientem, in potestate ipsius spiritus est, qui ubi vult spirat, ut occulta revelatione illis suggesserit, eidem mulieri Dei et sua auctoritate praecipere, ne eis simulata praesumeret quoquomodo indicare. Nos autem de incertis diu disputare non volumus, qui certa ex Scripturarum auctoritate proferre valemus. Nam de adhortatione ad confessionem dictum legimus: Revela Domino viam tuam, et spera in eum. De subsequente autem adhortationem confessione item legimus: Dixi: Pronuntiabo injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Huic quoque confessioni a Domino repensa est remissio, non punitio, quae non est extorta per metum, sed prolata ad indulgentiae spem per medicabile hortamentum, ut item dixit: Et ex voluntate mea confitebor ei; nec invitata ad praesentem honorem, sed ad futuram beatitudinem, quia scriptum est: Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Ille enim 571 ante lucem surgit, qui a Dei custodia per negligentiam mandatorum ejus se alienans cadit, et ante diem venturi saeculi in hac vita quae nocti est similis, honoribus extolli ac proficere appetit. Sedendum ergo prius est per poenitentiam, ut post recte surgamus per indulgentiam, quia quisquis nunc se sponte per poenitentiam non humiliat, nequaquam hunc sequens gloria exaltat. Qualiter autem non exaltari, sed humiliari per confessionem et poenitentiam debeamus, Dominus in Evangelio Lucae habitum poenitentis demonstrat, dicens: Olim in cinere et cilicio sedentes poenitentiam egissent; et in psalmo: Humiliavi in jejunio animam meam; et: Induebam me cilicio; et: Factus sum conturbatus; et: Cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam; et: Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Unde et sacri canones jubent ut poenitentes tempore quo poenitentiam petunt, impositionem manuum et cilicium super capita a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur. Et: Manus impositionem, cujus crimen vulgatum est, ante absidem accipiat; quod unusquisque publice poenitens ab episcopo suo, de cujus parochia est, debet suscipere. Illud autem quod generaliter laedit Ecclesiam, a synodo, id est conventu episcopali, medicabiliter debet sanari. Et miro modo hic libellus episcopalem, qui pro causa generali fieri debet, et secretam describit confessionem, quae specialem postulat medicinam.
4.2
Sed et septimum capitulum, in quo tentando interrogatur femina jam designata, ut ibi scriptum est:« Utrum inde aliquam vellet querimoniam removere, aut aliquas insidias moliri, si suae petitioni satisfactum fieret,» ex quo juratio demonstratur elicita, tarditatis nostrae est ingeniolo suspectum; ideo a nobis nihil est inde responsum, ne deviare aut a legali tramite aut a capituli semita videamur.
4.3
De eo etiam quod in praemissi libelli octavo capitulo scriptum est:« Quid denique a saepe fato confratre nostro de hac re multum tristante, et angustiante, ac lugente, atque quod unquam illius confessionis conscius exstitit admodum poenitente didicimus, hoc fratribus et coepiscopis juxta conditionem datae licentiae viva voce narrandum est, ut sicut in primordio dictum est, cum argumenta hactenus latentis causae perceperint, uno eodemque omnes consilio et consensu errorem expellant et verum statuant,» sciant et quicunque venerandi episcopi, et reges gloriosi, et omnes in sinu matris Ecclesiae collocati, quia hanc latentem causam sub hac conditione potius ignorare quam scire volumus, pro causis quas ostendemus. Videlicet, quia nimis habemus de peccatis nostris, et nobis a secrete confitentium devotione confessis, et a nobis subditis publice et pondere gravi commissis, ad quae deflenda oculi nostri nequaquam sufficiunt: quanto magis illa quae latent, et per alios sanari melius quam per nos possunt et ablui, curiositate, quae grave est, ut dicit Gregorius, vitium, illa discere et audire quaeramus. Unde superadjecto cumulo 572 sic lugeamus, sicut ille pius et sanctus vir, cui illa femina confessa fuit, tristissimus et angustians atque poenitens, quia illius confessionis conscius fuerat, sicut ibi scriptum est, luxit. Sed legimus quia luxit Samuel Saulem, quoniam abjecit eum Dominus, ita ut Dominus diceret ei: Usquequo tu luges, Saul, quoniam ego abjeci eum? Sed non legimus eum cuiquam manifestasse pro quo illum peccato luxerit, nisi ipsi Sauli, et quantum lacrymae ipsius inde Domini auribus intimarunt.
4.4
Altera causa est quia Spiritus sancti oraculo cautum esse dignoscitur ut quique peccantes peccatorum suorum latentes causas spiritalibus senioribus patefaciant, qui sciant et sua et aliena vulnera curare, et non detegere ac publicare. Et propterea in sacris canonibus Africani concilii scriptum habetur. Ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non putet ad injuriam suam episcopus pertinere quod illi soli non creditur; et si scrupulo propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare, quandiu excommunicato non communicaverit suus episcopus, eidem episcopo ab aliis non communicetur episcopis, ut magis caveat episcopus ne dicat in quemquam quod aliis documentis non potest convincere. Quid est enim crimen confesso nolle communicare, nisi confessionem criminis publicare? Et quantiscunque episcopis femina ipsa secreta confessione delictum suum prodiderit, sic quasi uni dixerit, secretum haberi debebit. Unde Augustinus exponens sententiam Levitici: Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam, ita dicit:« Hoc enim, inquiens, videtur dicere, peccare hominem, quo audiente jurat aliquis falsum, et scit eum falsum jurare et tacet. Tunc autem scit, si ei rei de qua juratur testis fuerit, aut vidit, aut conscius fuit, id est, aliquo modo cognovit, aut oculis suis conspexit, aut ipse qui jurat illi indicavit, ita enim potuit esse conscius. Sed inter timorem hujus peccati, et timorem proditionis hominum, non parva exstat plerumque tentatio. Possumus enim paratum ad perjurium admonendo vel prohibendo a tam gravi peccato revocare; sed si non audierit, et coram nobis de re quam nobis indicaverat falsum juraverit, utrum prodendus sit, si proditus etiam in periculum mortis incurrat, difficillima quaestio est. Sed quia non expressit cui hoc indicandum esset, utrum illi cui adjuratur, an sacerdoti, vel cuipiam qui non solum eum qui persequi non potest irrogando supplicium sed etiam orare pro illo potest, videtur mihi quod se homo solvat etiam a peccati vinculo, si indicet talibus qui magis possunt prodesse quam obesse perjuro, sive ad corrigendum, sive ad Deum pro illo placandum, sive ipse confessioni adhibeat medicinam et caetera quae ibi prosequitur.» Quod autem de uno peccato diximus, de aliis etiam 573 debet intelligi. Et Salomon dicit: Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est, animi celat commissum( Prov. XI, 13). Et sanctus Gregorius in Pastorali regula dicit:« Tales, inquiens, sese qui praesunt exhibeant, quibus subjecti occulta quoque sua prodere non erubescant; ut cum tentationum fluctus parvuli tolerant, ad pastoris mentem, quasi ad matris sinum, recurrant; et hoc quod se inquinari pulsantis culpae sordibus praevident, exhortationis ejus solatio ac lacrymis orationis lavent.» Et notum de seipso unicuique constat, quia nemo est qui praelato suo peccata sua prodere non erubescat, si se denudari vel publicari putaverit. Et in Carthaginensi concilio praecipitur:« Ut episcopus nullius causam audiat, de qua ei necesse erit publice judicare, absque praesentia clericorum suorum; alioquin irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum suorum confirmetur.» Et Dominus in Evangelio delinquentem, adhibito uno vel duobus praecipit commoneri, ne quando ad Ecclesiam fuerit deferendum, qui monuerat, non corrector, sed, deficientibus testibus, judicetur potius criminator.
4.5
Tertia causa est quia de absconditis judicare non possumus, nec debemus, quae nos latent, sicut et haec causa, quae latens in ante fato libello pronuntiatur, et nesciri a nobis perpetuo cupitur, si secreto consilio sanari nequitur. Et quoniam de latentibus judicare non possumus, beatus Innocentius ad Exuperium Tolosanum scribit episcopum, requirentem cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant, cum contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur, cum super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnet.[ Quia viros suos, inquiens, mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt; et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur: virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur, qui utique submovebitur, si ejus flagitium detegatur. Cum ergo par causa sit, interdum probatione cessante, vindictae ratio conquiescit.]
4.6
Textus libelli septem capitulorum taliter continetur.
4.1
RESPONSIO. CAP. I.
4.1
« Postquam domnus noster Lotharius, serenissimus ac gloriosissimus rex, Tetbergam cum consensu et voluntate fidelium suorum ad conjugium more regali sibi sociavit, et discordiarum querelae inter eos coeperunt exoriri, dictum est eidem principi a quibusdam quomodo memorata Tetberga scelus quoddam horribile ac nefas patratum vulnus occultum in animo sive in corpore haberet, in quo Deum graviter offensum haberet, pro quo etiam illi non esset digna, neque liceret vel eum deceret ad conjugium eam amplius habere.
4.2
RESPONSIO. CAP. II.
4.2
« Ex opinione vero praemissa, quae de illa per ora quorumdam volitabat, praefatus rex in conspectu fidelium suorum secrete ac manifeste 574 frequenter collocutus fuit, et cum eis rationes habuit, unde judicium postea per ipsorum consilium exstitit factum, sed non divina pietas indulgens rei veritatem manifestare voluit, sed cum postmodum ad fratrem suum Ludovicum imperatorem in Italiam devenisset, illuc apertius patratum scelus est illi manifestatum.
4.3
RESPONSIO. CAP. III.
4.3
« Proinde ne suspicio ista et nequissima fama de uxore regia diutius inexaminata aut improbata maneret, quatenus idem dominus noster certior securiorque effectus de hac causa, cum quae illi agenda erant more regali liberius exsequerentur, convenerunt jussu ejusdem principis, anno videlicet Incarnationis Dominicae 860 et regni ejus V, indictione VIII, V Idus Januarii, Aquis palatio, Guntharius summus capellanus et Teotgaudus archiepiscopi, Adventius et Franco episcopi, Hegil, et Odelingus abbates, sive alii fideles ejus. Quibus omnia superius inserta referens, jubendo monuit praescriptos episcopos atque abbates, dirigens ad illam ut de praedicta fama apud eam omnem rei veritatem perquirerent, sicuti et fecerunt. Nam ipsa confessa est eis, coram Deo et angelis ejus, omnia quaeque in illa erant, omneque secretum juxta exortam famam penitus apparuit illis, ipsique reversi nuntiaverunt praedicto regi quod ad uxorem non liceret illi eam habere.
4.4
RESPONSIO. CAP. IV.
4.4
« Primus Guntharius dixit: Confessa est Deo et nobis quod vulnus in se haberet interius, non tamen sua sponte, sed violenter sibi illatum, pro quo indignam se esse omnino judicavit ad regalem sive maritalem torum jam ulterius accedere, et nullatenus posset pro praedicto scelere, quod turpe est dicere, conjugium famulare cum eo, vel cum quolibet amplius habere: et ideo deprecata est licentiam sibi dari mutandi saecularem habitum, et a virili commistione discedendi, nulla interveniente fraude iracundiae, vel etiam voluntate, quam contra eumdem regem haberet, sed ut, illa discedente, ipse animo et corpore solaretur, et ipsa quod inique egit, per Dei misericordiam, et eorumdem episcoporum orationes, deflere potuisset.
4.5
RESPONSIO. CAP. V.
4.5
« Adventius dixit: Hoc me facinus et factum hactenus latuit, et nefas est illud ut deinceps more maris et feminae simul conveniatis. Et si tamen, ut prius fuit, vobis esset amabilis et dilecta, darem vobis consilium secundum ministerium mihi commissum, et probarem omnino ne ulterius lateri vestro sociaretur sicuti conjux, sed juxta petitionem ejus velum accipere et habitum mutare hoc permitteretis.
4.6
RESPONSIO. CAP. VI.
4.6
« Similiter Teotgaudus archiepiscopus dixit atque consensit.
4.7.1
RESPONSIO. CAP. VII.
4.7.1
« Egil abba, vice ejusdem Tetbergae, ita faciendum suasit et petiit ut, quia non sua sponte, sed vi oppressa rem nefandam perpetraverat, tribueretur ei facultas velandi, et locus quo patratum vulnus sanaret: quod vero simpliciter, et nullo incumbente timore, aut qualibet occasione vel voluntate, sed pro Dei amore et animae suae solutione petebat.»
4.7.2
De hoc libello rationabilius tacere quam respondere delegimus, quoniam sicuti praemisso irrationabilitate ex majori parte habetur 575 consimilis, ita veritati et rationi adeo habetur dissimilis, ut credi non debeat a praefatis confectus episcopis.
4.7.3
Sed et in quodam tomo, quem ex integro propter sui prolixitatem hic scribere devitavimus, cujus initium est:« Anno ab Incarnatione Domini 860, indictione VIII, mediante Februario mense, decernentibus gloriosis regibus Ludovico, Carolo atque Lothario juniore, in generali conventu optimatum ex regno almi Lotharii, actum et concilium episcoporum Aquisgrani palatio, Guntharii Agrippinensis, Theotgaudi Treverensis, Wenilonis Rothomagensis, Franconis Tungrensis, Hattonis Virdunensis, Hildegarii Meldensis, Hilduini Aviniensis.»
4.8
RESPONSIO. CAP. XV.
4.8
Ad locum de femina unde agitur, ita scriptum reperimus:« Porro illa, nulla securitate hoc celandi aut superandi fulta, primo regi ordinem perpetrati reatus, ut fama fuerat, enarravit. Deinde quibusdam episcoporum simul et laicorum idipsum enucleavit. Postea quoque chartulam suae confessionis, suo rogatu conscriptam, in nostra omnium et multorum laicorum praesentia, in manu gloriosi regis Lotharii porrexit, moxque coram omnibus palam locuta: Domine mi rex, inquit, propter Deum rogo, et propter vestram mercedem, ut mihi poenitentiam agere liceat, quoniam et verbis et scripto confiteor me conjugalem copulam non mereri, ideoque prostrata suppliciter expostulo ut mihi jam nunc et deinceps non denegetis quod meae saluti posthac succurrere potest.» Textus itaque illius scripturae haec verba et hunc sensum continebat:« Ego Thietbrihc, quam feminei sexus imprudentia, et fragilitas fefellit humana, et conscientia delicti mordet, propter spem salutis animae meae, et propter fidelitatem erga seniorem meum, veram confessionem coram Deo et sanctis angelis ejus, ac venerabilibus episcopis, sive nobilibus laicis, sic profiteor, quia germanus meus Hucbertus clericus me adulescentulam corrupit, et in meo corpore contra naturalem usum fornicationem exercuit et perpetravit. Hoc testificor teste mihi conscientia mea, non aliqua malevola suggestione persuasa, neque violenti necessitate compulsa, sed simplici voluntate rei veritatem sicuti est professa. Sic me adjuvet Dominus, qui peccatores salvare venit, et peccata simpliciter ac veraciter confitentibus veram indulgentiam promisit, si nihil fingo, si vera propria voce pronuntio, et litterarum chirographo rem gestam confirmo; quia tolerabilius est mihi imprudenti ac deceptae feminae, coram hominibus culpam simpliciter confiteri, quam ante tribunal Domini erubescere atque aeternum vae habere.»
4.9.1
RESPONSIO. CAP. XVI.
4.9.1
« Hoc itaque recitato astantium animos horror pariter ac dolor perculit, ac de tanta licentia diabolicae fraudis sacerdotum pectora gemitus complevit. Sed quamvis ista ejus confessio credibilis appareret, tamen ne forte pro aliqua deceptione, aut pro timore alicujus, saepe dicta mulier mentiretur, denuo memoratum regem alloquentes, magnis eum obtestationibus astrinximus ut nobis confiteretur si eam suasione aut comminatione ad seipsam fallaciter criminandum compulisset. Econtra ipse cum maximis attestationibus 576 nobis declaravit, solam rei veritatem illam confiteri se persuasisse, nec in ea causa industriose aliquid amplius egisse. Referebat etiam nobis in ipsa hora quomodo postquam primum infandam rem audivit, et veram credidit, quantum inde doluit quantumque sibi inopinatum malum et minime optata fors displicuit. Qualiter denique rem foedam patienter ferre, et nisi jam tantum fama cucurrisset, occultare voluit, et quantum potuit fecit. Unde et falsum judicium se sciente pro verifica examinatione suscepit et toleravit, ut si fieri posset tanta turpitudo incredibilis appareret, et sic in mundo evanesceret, ipseque coram saeculo in tam ignominiosa macula et ruinosa offensione non remaneret. Postquam autem revelata pestis latere non potuit, ac ipse pondus tanti opprobrii ferre nequivit, maxime cum partibus Burgundiae atque Italiae discurrens nimis diffamatam ac divulgatam foeditatem exhorruit, non est passus hanc causam sine episcoporum examine diutius subsilere. Revera lacrymosis suspiriis multipliciter id sibi de memorata femina inculcatum, et in hoc etiam regno a plurimis affirmatum non sine gemitu repetebat.
4.9.2
CAP. XVII.« Nos igitur rursus eamdem mulierem primum secreto, deinde coram laicis adivimus, eamque cum adjuratione divina monitis pluribus exhortati sumus, ne sibi ullo modo falsum crimen inferret, aeternarum quoque poenarum minis, si hoc faceret, deterrere curavimus: iterumque de nostro consilio et auxilio, tuitione ac defensione contra omnes insidias vel violentias securam reddidimus, tantum ut nobis jam tunc fiducialiter confiteretur utrum persuasa an compulsa ad seipsam criminandum fuisset. Ad haec illa aspero intuitu nos redarguens: Putatis, inquit, ut meipsam pro aliqua re in mundo ita perdere voluissem? Sicut enim confessa fui, sic confiteor, et sic confitebor. Tantum obsecro propter Dei amorem ut meis precibus desideratam misericordiam jam modo concedatis. Hinc nostra sollicitudo requisivit an ipsa ulterius inde aliquam vellet querimoniam movere, aut aliquas aliquando insidias moliri, si suae petitioni fieret satisfactum. Cujus obligationem et nostra illico unanimitas ita prosecuta est: Scias, o filia, quia si nostram in te tuamque confessionem sententiam exspectabis, ut te divinae et canonicae comprehendat auctoritatis censura, et indissolubilis incipiat ligare sacerdotum catena, unde adhuc potes recuperare, si tamen potes, ulterius, ut aestimamus, non recuperabis. Sic et laici plurimum eam admonuerunt, maxime ipsius familiares et amici admodum illam, ne se deciperet, pulsando increpabant. Ipsa tamen, veluti si ejus conscientiae secretum intuentium oculis visibiliter appareret, immobilis in sua confessione perduravit.
4.10
RESPONSIO. CAP. XVIII.
4.10
« Quid longius immoremur? Jam omni dubietate remota, et rei veritate comperta, novum auditu scelus, nefandaque pollutione horrendum, praesertim cujus fetorem jam diu per innumeros longe lateque fama disperserat, ne praesentibus ac futuris pestiferam corruptionem inferat, nisi severius diligentiusque evellatur, nulla levi cura vel indulgentia tractandum visum est. Non enim dubium est quia naturalis inter fratrem et sororem concubitus veniam temporalis non meretur honoris, et nihil aliud restat 577 quam vindicta et poenitentia. Nec habet ulterius progrediendi occasionem damnabile crimen, quod statim a praevaricatoribus multa quae fuerant licita penitus amputat; ideoque hoc eo rarius a saeculo contigit, quo constat quia nullus inde exemplum sibi praesumpsit, quod nunquam veniale apud mundi gloriam esse potuit. Sed cum quilibet aliquoties in hanc miseriam lapsi sunt, non de exemplo alterius accidit, sed de antiqua diaboli fraude, et simili fragilitatis impulsu ac praecipitio recens et quasi nova ruina fuit. Istud autem contagionis genus, quod nunc incipit esse novum, et antea nobis erat inauditum, cavendum est ne morbosam pestem et incurabilem luem generi transmittat humano, ut ita videlicet origo perniciosa funditus exstirpetur, quo nullum exemplum nullamque fragilibus relinquat occasionem: ne forte, quod absit, talis consuetudo inolescat, qua naturalem consanguinitatis concubitum quis devitet et fornicari contra naturam in proprio genere, leve hoc aestimans malum, licentius assuescat.
4.11.1
RESPONSIO. CAP. XIX.
4.11.1
« His ergo consideratis et diligenter perspectis, lugendam incesti pollutionem, in publicum exhalatam, publicae poenitentiae satisfactione purgandam decrevimus.»
4.11.2
Hinc breviter praelibamus, in processu plenius ostensuri, quia hujusmodi confessionis libellum fieri Leo papa manifestissime prohibet, sed et perinde uxorem a viro discedere posse neque auctoritas sacra permittit. Quia etiam haec femina suae accusationis libellum non episcopis, ut ibi scriptum est, sed regi porrexit, et laicis sua crimina denudavit, rex legale judicium construat, et secundum legem ac justitiam laici conjugati laici regis conjugem judicent; et si de eorum judicio ad episcopale judicium venerit, secundum leges ecclesiasticas episcopi ei judicium medicinale imponant. De hoc quod ibi scriptum est, quod de tali facto rex doluit, et contristato ei actio ista displicuit, cavendum illi est ne tristitia ejus non sit ablutio, sed sceleris, quod absit, confessio.« Haec enim est, ut doctores scribunt Ecclesiae, et venerabilis presbyter Beda illorum sequens sententiam dicit, superni justitia judicii, ut plerumque reprobi et agnoscant se et fateantur errasse, certamque erroris sui poenitudinem gerant, nec tamen ab errando quiescant, quatenus eadem confessione ac poenitentia contra se ipsi testimonium dent quia non nescii delinquunt, dum a peccato quod culpant, cohibere detrectant, eoque justius pereant, quo foveam perditionis, quam praevidere valuerunt, declinare neglexerunt. Unde scriptum est de Herode quia contristatus est rex pro Herodiadis petitione. Talis quippe est tristitia Herodis qualis poenitentia Pharaonis et Judae, quorum quisque facinora sua, postquam accusante conscientia invitus prodidit, vecors augmentavit. Itaque Herodes caput Joannis petitus, tristitiam quidem praetendebat in vultu, quia se ipse damnaret, ostendendo cunctis liquido quia insontem noverat et sanctum, quem erat neci daturus. Verum si diligentius cor nefandum inspicimus, laetabatur occulte quod 578 ea petebatur quae et antea facere, si excusabiliter posset, disponebat: qui si caput Herodiadis peteretur, nulli dubium quia nec vellet dare, et veraciter tristis abnueret.» Unde et hic domnus noster rex, superni spectatoris intendens oculos, qui corda omnium conspicit, et cui cogitatio hominis confitetur, diligentissime ponderet si aequo dolore acciperet, et aequa vultus serenitate eum respiceret, a quo tunc forte audiret: Quia a te feminam istam absolvis, nec illa talem vel talem tibi quocunque modo ulterius unquam approximare permittas. De hoc quod rex profitetur quia falsum judicium, se sciente, pro verifica examinatione suscepit, scientes de omnibus judiciis nostris aequissimo judici et regi regum rationes nos subtilissime reddituros, quae sentimus absque respectu personae, veritate cogente, proferimus. Scilicet quia contra legale decretum et evangelicam veritatem agere praesumpsit, dicentem: Non tentabis Dominum Deum tuum; qui, ut iterum scriptum est: Illusores deludet, ut sacrilegus, quia contra sacra sacramenta per contemptum et illusorie fecit, poenitentiam accipiat dignam et peragat, consentientes autem ei, si qui fuerunt, legalibus et ecclesiasticis judiciis supponantur. Caeterum quod ibidem subsequitur, quia eadem femina secundum suas multas postulationes publica poenitentiae satisfactione purganda decreta est, si in judicio legali posita, rationabiliter et juste illud evasit, comite aequitate vel indulgentiae pietate, bene utcunque se habet, ita tamen ut contra Apostolum licentia separationis ejus scandalum non fiat infirmis, et virum suum moechari non faciat: sin autem, audire cum fautoribus suis apostoli verba debuerat: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis; quoniam quae se apud regem et nobiles laicos accusaverat per scripturam, sicuti secundum leges Romanas quisque accusat alium sub conditione eisdem legibus designata, consequens non videtur ut ab his legaliter non judicata, vel indulgentia principalis sententiae absoluta, ab episcopis poenitentia publica mulctari debuerit, cum in judicio legaliter disposito etiam carnifices absque prolato judicio reum ad tormenta non pertrahant, nec sine indulgentia principali vinculis colligatum absolvant. Quod denique post valida auctoritatum testimonia, sed parum aut nihil illa quae de praefata femina acta sunt confirmantia, imo et his quaedam contraria, ibidem subsequitur:« De rege autem nostro, et ejus fragili juventute, et labili incontinentia, ne populis regnoque ipsius periculum inferat, consuli adhuc magna necessitas imminet: et ideo summopere flagitamus, collegii vestri consilio et sincera cooperatione nos in Domino a vobis velociter consolari, atque confortari,» mirabili dictu pendens nobis visa est prolata sententia, quoniam quae requiratur exinde consolatio non profertur, nec unde consilium dari debeat demonstratur. Quapropter expressius interrogati ab aliis, si conjugium haec copulatio inter domnum regem et saepe dictam feminam 579 fuerat, quae inde sacra auctoritate docente sentimus, in processu operis ostendemus. Si vero concubinalis commistio, vel incestualis pollutio exstitit, et exinde, quae in sacris paginis invenimus collecta, monstrabimus. Interim tamen hujus tomi scriptorum cum venia commonemus, quia tutius fuerat exspectare atque expetere collegii generalis consilium ex his quae de praedicta femina gesta sunt, et in eodem consilio, quod nunc requiritur de domno rege consilium caperetur, quam nunc, ut ex antiquo solent proverbiales dicere, post tempestatem buccinam insonare, quia scriptum est: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos; et: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).