Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hincmarus Rhemensis806-882
De divortio Lotharii et Tetbergae
Tetb 8
Choose a text More by Hincmarus Rhemensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9231 Dediloe
8.1
RESPONSIO.
8.1
Unde ego Rhemorum Ecclesiae famulus omnibus credere veritati volentibus satisfacto, quia nec consensus, nec dissensus mei vices per praefatos, vel alios quoslibet venerabiles episcopos, in hac causa verbo sive scriptura implevi, quia nec cum praenominatis episcopis post proximas Kalendas Novembris, usque ad tempus illud quando haec gesta sunt, fui locutus, nec ditionis meae est, ut eis debeam auctoritative quiddam injungere, nisi sicut et illi mihi possunt charitose quae voluerint imperare. Adventius autem venerabilis episcopus, et filius meus Hincmarus Laudunensis episcopus, gratia visitationis octavo Kalendas Februarias ad me Rhemis venerunt, et ex jussione dominorum, atque ex nomine confratrum nostrorum, ad conventum Aquisgrani palatio tunc proxime habiturum me, si pro infirmitate corporis possem, ire commonuerunt, sin autem ire ipse non possem, aliquem coepiscoporum nostrorum, qui eorum tractatibus interesset, dirigerem. Unde inter alia colloquentibus nobis, et etiam de his, quae vulgante fama per laicorum, non solum nobilium, verum et plebeiorum ora audieram uxori domni regis Lotharii reputari, ut si forte proinde me et jussio principalis et vocatio sacerdotalis ad conventum ire juberet tutius et rationabilius esset, ut ad generalem synodum ventilatio et diffinitio hujusce rei, quae novitate sua audientium aures, aut pene tinnire, aut facit penitus continere, ex integro differretur, quia nec ego ire infirmitate corporis praepeditus, nec coepiscopum dioeceseos nostrae sine consensu provincialis conventus valerem dirigere, nec causa, quae sic generaliter ad omnes pertinet, cum pauco episcoporum numero diffiniri deberet. Instante autem domno Adventio tantum ut irem, vel coepiscopum nostrum mea vice dirigerem, et illic causa nobis aperiretur, pro qua 584 vel meae exiguitatis persona, vel legati provinciae nostrae praesentia rogabatur, vespertina hora terminum collationi imposuit, et nec a me interrogatus secretam causam, quam praemissus libellus significat, nec spontaneus mihi aperiens, quia forte illam esse recognovi, quam ut praemisi audieram, et de qua plurimos episcopos, quando judicium purgationis exinde factum est, consultos didiceram, quamque, ut dicitur, etiam feminae in textrinis suis revolvunt. Interlucano appropinquante nocturno, venerandus Adventius ad suum divertit hospitium, et Hincmarus Laudunensis episcopus se in notam mansionem recepit. Ego autem ut infirmus lecto decumbens, postquam melius habere coepi, propter quaedam tunc mihi in mentem venientia, quoniam religiosus Adventius mihi non dixerat, quare vocarer ad synodum, et ego multipliciter de quaestione impacta feminae cum eo locutus fueram, suspicans, ut praedixi, quod haec ipsa quaestio causa vocationis posset existere, fore melius cogitavi, ut litteras ei de pridiana collocutione nostra dirigerem, quarum exemplar quisque volet hic potest relegere.
8.2
« Hincmarus nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, dilecto fratri, et venerabili episcopo Adventio plurimam in Salvatore salutem.
8.3
« De mihi impraemeditata isto in tempore quaestione, de qua jam talia ac tanta audieram, ut de ea modo nihil me auditurum putaverim, plurima heri, quantum mea permisit infirmitas, mutua sermocinatione locuti, tandem sicut melius et rationabilius nobis visum fuerat, finem eidem causae, ut synodo generali servetur, posuimus. Sed sicut jam vesperi, parum vos pro tempore tetigi, unde nunc expressius vestram fidissimam commonendo benigne satagere deprecor charitatem, quoniam secundum jussionem dominorum, et vocationem consacerdotum, ipse infirmitate detentus ad conventum vestrum ire non valeo, aut vice mea quemquam coepiscoporum, more canonico regulari collatione instructum, et prosequentibus litteris commendatum, mittere nequeo, quia instantia missionis et brevitas temporis, non permittit ut dominos et coepiscopos meos in talibus consulam, sine quorum consultu, ut melius ipsi nostis, nihil, nisi quantum ad parochiam propriam pertinet, agere a venerandis regulis mihi permittitur, contra quas non sine ultionis periculo quiddam praesumitur, timeo ne domnus rex putet meam debitam servitutem se ab obsequio suo velle suspendere, et venerandi episcopi suspicentur, si quid secundum sacras regulas diffinierint, cupere quod mihi non convenit retractare. Unde vestra dilectio, quae meam devotionem ore ad os colloquens didicit, sicut de vestra bonitate confido, sine scrupulo aliquo me faciat excusatum, quia sicut salubrius sensi, sapientiae vestrae exposui, et tantillus homuncio in re tam maxima, et personis eminentissimis, de qua a tantis viris talia acta sunt, et ex 585 qua tanti ac tales consulti sunt, sine plurimorum collatione, consultu, sive consensu, et antequam de hujusmodi Scripturarum auctoritates et Patrum decreta revolvam, ita sententiam finitivam depromere vel consensum non audeo adhibere, uti quidquid a vobis definitum regulariter fuerit, vel melius ac rationabilius quam mihi visum sit, a Deoplacito conventu vestro fuerit terminatum, priusquam id audiam, laudare vel retractare non debeo. Quapropter in calce hujus nostrae exiguitatis schedulae non mea sed magni Leonis verba ad Rusticum Narbonensem episcopum ponere dignum duco:« Ut in his, inquit, quae vel dubia fuerint, vel obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inveniatur adversum.» Peto denique vestram amabilem charitatem, ut pro excusatione mea in vestro sancto concilio verbis vestrae prudentiae jungatis hujus diplomatis lectionem.»
8.4
Processu denique temporis isdem domnus Adventius ad me missum suum direxerat, per quem ei has iterum litteras destinavi.
8.5
« Hincmarus Rhemorum episcopus, dilecto fratri et venerabili episcopo Adventio plurimam in Salvatore salutem.»
8.6
Et post quaedam praeposita ex negotio, pro quo missum suum direxerat:« Caeterum licet mihi nihil inde significassetis, conjicio legationem vestram, in qua vobis, sicut Deo gratias prudentia vestra vos docet, satis caute et provide est necesse incedere, quia talis est causa, et in tam eminentissimis personis, et in hujusmodi ordine, quae ab omnibus erit ut necesse cognosci, ita etiam ponderari: quoniam, ut Coelestinus scribit, universalis Ecclesia quaecunque novitate pulsatur. Est enim inter Regem regum, et regem terrenum, in lege prima primo homini in paradiso data, et a Deo et homine in Evangelio roborata. Est etiam de causa nobis hactenus inaudita, ex qua subtiliter necesse erit auctoritates sacras revolvere, et leges Christianas interrogare, pontificalem auctoritatem in sui examinatione sincero et cauto gressu incedere, et quemque Christianum a recto itinere non deviare. Oportebit vos siquidem apostolico talia intimare quae ex corde et ore veraciter prolata, sicut scio quoniam facietis, divinis oculis debeant apparere, et ut nemo aliter postea valeat invenire, de nullorum consensu, sive episcoporum, vel quorumlibet laicorum, pro cujuscunque obtentus intentione apostolicae sedi suggerere, nisi de quorum scitis tractatu causam constare; ita nihilominus quae injuncta sunt exsequi, ut quantum fieri poterit, seniorem vestrum non possitis offendere, et praecipue quod egeritis sacris regulis non debeat obviare, vel, quod absit, divinae aequitati atque justitiae contraire. Haec, licet ex superfluo, sapientiae vestrae scribo, quia charum vos habeo, et mihi dignati estis promittere, quod fidei vestrae me cum securitate possem committere, et a me voluistis exigere ut devotionem meam vobis studerem rependere.»
8.7
Alias autem litteras nec sedi apostolicae, nec cuiquam episcoporum, hactenus pro hac causa transmisi.

Intertext edge

Open linked passage

Note