Humbertus Silvae Candidae1010-1061
Adversus Simoniacos
Simo 5.35
Choose a text
More by Humbertus Silvae Candidae1010-1061
—
10012 Advsim
5.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. Quid beatus Petrus apostolus suique coapostoli de haereticis senserint.
5.1
Principis apostolorum piissimi Simonis Petri sententiam in impiissimum Simonem Magum zelo ipsius columbae, cujus filius erat, prolatam, contra pertinaces calumniatores defensum ire pro captu ingenioli aggressus, nullum mihi aptius principium, quam verba ejusdem, cujus egregia fides nec defecit nec aliquando deficiet, sum arbitratus Quibus concordes sententiae coapostolorum ejus velut subscriptiones subjungantur. Hic enim de ipso et hujusmodi perfidis et apostatis in epistola sua secunda latius disserens, ait:« Fuerunt pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum qui emit eos Dominum negant, superducentes sibimetipsis celerem perditionem. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphematur, et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur, quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat.» Et post pauca:« Hi velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt, percipientes mercedem injustitiae.... Pellicientes animas instabiles, cor excitantis avaritiae habentes, maledictionis filii: derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit. Correptionem autem habuit suae vesaniae: subjugale mutum, quod in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam. Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. Superba enim vanitatis loquentes, illiciunt in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis; a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitione Domini nostri, et Salvatoris Jesus Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitam retro converti ab eo quod traditum est illis sanctum mandatum. Contigit enim illis illud veri proverbii( Prov. XXVIII, 12):« Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti.» Judas quoque apostolus de talibus nos commonens, ait:« Subintroeunt quidam homines, qui olim proscripti sunt in hoc judicium impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.» Et post pauca:« Vae illis, qui via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et contradictione Chore perierunt. Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes: nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae; fluctus feri maris, despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est. Prophetavit autem, et de his septimus ab Adam Enoch dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores et impii. Hi sunt murmuratores, querelosi, secundum desideria sua ambulantes, et os illorum loquitur superbiam, mirantes personas quaestus causa. Vos autem, charissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores secundum sua desideria ambulantes in impietatem. Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Vos autem, charisrimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae verae fidei, in Spiritu sancto orantes, vosmetipsos in dilectione Domini servate, exspectantes misericordiam Dei nostri Jesu Christi in vitam aeternam. Et hos quidem arguite judicantes, illos vero salvate de igne rapientes; aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam.» Joannes quoque sive evangelista, ut creditur, sive presbyter Ecclesiae Ephesi, cuidam sanctae feminae scribens dicit:« Hoc est mandatum Dei, ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis. Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem. Hic est seductor et Antichristus. Videte vosmetipsos ne perdatis quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis. Omnis qui recedit et non manet in doctrina christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Filium et Patrem habet. Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domum, nec Ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.» Hinc etiam ille minimus apostolorum vocatione, maximus autem praedicatione et operatione Paulus, Galatas a pseudoapostolis fascinatos deterret, dicens:« Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud Evangelium; quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Sicut praedixi, et nunc iterum praedico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit.» Idem ad Philippenses ait:« Quicunque perfecti sumus, hoc sentiamus, et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. Verumtamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. Imitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.» Idem ad Colossenses:« Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.» Et post pauca:« Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum.» Idem quoque ad Thessalonicenses:« Si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur. Et nolite quasi inimicum aestimare, sed corrigite ut fratrem.» Idem ad Timotheum:« Finis praecepti est charitas de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium: volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.» Et post aliqua idem ad eumdem:« Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium conscientiam suam.» Et post aliqua idem ad eumdem:« Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, superstitiones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantes quaestum esse pietatem. Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus; habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix omnium malorum est cupiditas; quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.» Idem ad eumdem:« Noli verbis contendere. Ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Profana autem et vaniloquia devita. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Ex quibus est Hymaeneus et Philetus qui a veritate ceciderunt, dicentes resurrectionem jam factam, et subvertunt quorumdam fidem. Sed firmum fundamentum Dei stetit, habens signaculum hoc. Cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedit ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Juvenilia autem desideria fuge. Sectare vero justitiam, fidem, charitatem, pacem, cum his qui invocant Dominum de corde puro. Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt, ne quando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.» Hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes, et hos devita. Ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes: quemadmodum Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti, mente reprobi circa fidem, sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut illorum fuit.» Et post pauca:« Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.» Et post aliqua idem ad eumdem:« Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, reddet ei Dominus secundum opera ejus.» Item ad Titum:« Sunt multi inobedientes, vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Dixit quidam ex illis proprius propheta ipsorum: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate.» Et post aliqua idem ad eumdem:« Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita; sunt enim inutiles et vanae. Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit proprio judicio condemnatus.»
5.2
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT II. De pietate, et impietate, et de Cain et Balaam praesumptione.
5.2
Haec nos ex apostolicis litteris latius decerpsisse, et continuatim hic inseruisse nullus superfluum ducat, quia cum alias haereses, tum maxime illam notant, quae turpis lucri sequax, pietatem quaestum aestimat. Pietas autem hic non est intelligenda ea quae vulgo solet intelligi, et improprie dici misericordia, sed ea quae Graece dicitur eusebia, id est bonus cultus, vel potius theusebia, id est Dei cultus, secundum quam Dei cultor, vel boni cultor dicitur pius, scilicet recta fide Deo devotus et religiosus, sicut e contrario impius, quisquis veri Dei ignarus, infidelis scilicet aut incredulus, spiritibus erroris passim prostituitur, et ad libitus eorum famulatur. Pietatis enim ostiaria fides est, sine qua nec Deo placetur, nec Deus placatur, nec colitur. Unde hujus vocabulo attendentes, quotquot fideles sumus, peccatores quidem nos dum peregrinamur a Domino veraciter atque salubriter profitemur, impios autem nos omnimodis dicere abhorremus et devitamus. Ac per hoc astruitur omnis quidem impius etiam peccator, sed non omnis peccator etiam impius, quia quisquis fidelis quandiu hic vivitur non quidem sine peccato est, cum tamen sine impietate, id est infidelitate sit. Infidelis autem nec sine peccato, nec sine impietate, quales sunt impii Judaei et pagani, de quibus Dominus in Evangelio ait:« Qui non credit jam judicatus est, sicut et princeps mundi hujus jam judicatus est.» Ideo secundum Psalmistam:« Non resurgent impii in judicio.» Si ergo juxta Apostolum veritate privati sunt qui quaestum aestinavit pietatem, scilicet Dei cultum, quanto magis Simoniaci, qui adeo pietatem quaestum putant, ut etiam omnia ipsius pietatis officia, ordines videlicet divini cultus quaestus causa venales habent, ita ut ipsius quoque pietatis auctorem Spiritum sanctum donum utique Dei, quod principaliter in ipsis ecclesiasticis ordinibus vel sacramentis operatur, pecunia posse possideri confidant? Nec negligenter praetereundum est quod in ipsis sanctorum apostolorum scriptis, ubi praesentes simul et futurae haereses arguuntur, tacito nomine innumerabilium ante legem, et sub lege reorum nominatim Cain, Balaam, Chore; Jamnes quoque et Mambres paradigmatice ad medium deducuntur. Et tres quidem primos Judas Jacobi seriatim proponit dicens:« Vae illis quia via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et contradictione Chore perierunt Jud. 11).» Quorum medium beatus Petrus sic commemorat:« Secuti viam Balaam ex Bosor.» Porro duos ultimos beatus Paulus ita detegit:« Quemadmodum Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati.» Quapropter si diligenter inspicitur praesumptio, avaritia simul et pertinacia, in his quinque argui deprehenduntur. Quae utique tria omnium haereseon existunt gemina, incrementa tamen et firmantia. Et Cain quidem praesumptio illa inter alias existit, quod secundum B. Joannis apostoli dictum, ipse qui ex maligno erat, et cujus opera maligna, ob invidiam sanctissimi fratris, cujus justa erant opera, sacerdotale sibi officium sacrificium Deo offerendo praesumpsit. Quam nimirum sacerdoti praerogativam sola devotio patribus ante legem conferebat, ut velut sacerdotes sub lege altaria Domino sacrificarent et hostias offerrent, sicut Noe, Melchisedech, Abraham, Isaac et Jacob et B. Job. Porro avaritia illi tanta aspiravit, ut commune et publicum omnibus bonum, primus ad proprium et privatum redigere laboraret, praesumptis spatiis et terminis translimitando. Cujus squalidus et sedulus fossor sic incubabat, ut quidquid sibi ex illa proveniebat, in illam anxius sic reponebat, ut vix tandem connivente avaritia ad solam invidiam fratris ex terra levatum manipulum offerret. Et vere miserabilis et mirabilis avaritia perfidi hominis, cui cum duobus tantum viris, tunc patre scilicet et fratre, parvus et angustus visus est totus orbis terrarum cum totidem partibus suis. Demum pertinacia eumdem sibi inextricabiliter devinxit, ubi etiam ipsi Domino a peccatis et a praemeditato fratricidio se compescenti et absterrenti acquiescere contempsit. Refert namque Genesis, Dominum dixisse ad Cain:« Quare iratus es? et cur cecidit facies tua? Nonne si bene egeris recipies? sin autem male, statim in foribus peccatum aderit, sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.» Vel secundum aliam translationem:« Si recte offeras; recte autem non dividas, peccasti, quiesce.» Porro Balaam praesumptione hac notatur, quoniam cum esset ariolus et idololatra, credebat se prophetam atque benedictum cui benediceret, maledictumque cui malediceret, quodque veluti sacerdos Dei altaria aedificabat. Avaritia quoque illius et ex libro Numeri, et ex Epistola B. Petri apostoli evidenter agnoscitur, ubi praedicit magistros mendaces ab Ecclesia exituros, qui pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii, derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, quimercedem iniquitatis amavit. Cui concordans coapostolus ejus Judas Jacobi, intentat illis Vae, qui errore Balaam mercede effusi sunt. Cujus pertinacia ex hoc maxime convincitur, quod etiam quater a Domino correptus, et admonitus mentem a maledictione... perditionem Israelis minime mutavit. Nempe sicut sacra historia refert, bis eum domi adhuc positum, sic Dominus praemonuit:« Noli ire cum hominibus istis, neque maledicas populo, quia benedictus est.» Cui tamen postmodum praecepit:« Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita duntaxat, ut quod praecepero tibi facias.» Cui jam in via posito post afflamina asinae angelus apparens interminatus est sic:« Ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria.» Quem tamen permittens ire, dixit:« Vade cum istis; et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris.» Sed impius ille ferali avaritiae addictus, clam eis laqueos perditionis aptavit, quibus palam se in mortem fieri similem optavit.
5.3
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT III. De peccato Core et fautorum ejus, atque poena eorum.
5.3
Jam in ipsa contradictione Core, praesumptio et avaritia idem videntur esse. Nam ambiendo indebitum sibi sacerdotium praesumpsit, et praesumendo ambivit. Porro avaritia, ut B. Gregorius ait, non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis. Recte enim avaritia dicitur, cum supra modum sublimitas ambitur. Si enim non ad avaritiam honoris rapina pertineret. nequaquam Paulus de Unigenito Filio diceret:« Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo.» In hoc ergo diabolus parentem nostrum ad superbiam traxit, quo eum ad avaritiam sublimitatis excitavit. Pertinacia quoque Core in hoc ostenditur, quod nec increpatione, nec admonitione ad cor fuit reversus. Denique, ut historia refert, ita illi acriter impudenterque jurganti et exprobranti mitissimus hominum Moyses rospondit:« Mane notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi, et quos elegerit appropinquabunt ei. Hoc igitur facite. Tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum, et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino, et quemcunque elegerit ipse erit sanctus. Multum erigimini, filii Levi. Dixit rursum ad Core: Audite, filii Levi. Num parum vobis est quod separavit vos Deus ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, ut ministraretis ei? Idcirco ad se fecit accedere te, et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, et omnis globus tuus stet contra Dominum.» Hinc summotenus per internuntios comperta Dathan et Abiait ad ron proterva contradictione, iratus est Moyses valde; Dominum:« Ne respicias sacrificia eorum. Tu scis quod ne asellum quidem acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum. Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino CCL thuribula; Aaron quoque teneat thuribulum suum. Quod cum fecissent, stantibus Moyse et Aaron, et coacervantes adversus eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini. Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait: Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam. Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universae carnis, num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet? Et ait Dominus ad Moysen: Praecipe universo popula, ut separentur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron. Surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiron, et sequentibus eum senioribus Israel, dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia. Et ait Moyses: In his scietis quod Dominus miserit me, ut facerem universa quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim. Si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et caeteri visitari solent, non misit me Dominus: sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum. Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum, et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis, et universa substantia; descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat. Sed et ignis egressus a Domino interfecit CCL viros qui offerebant incensum.» Ex quo utique divinae severitatis judicio, etiam in superficie historiae, quam pene totam huic opusculo inserendam judicamus, conjicere possumus quid mereantur aut quid passuri sint qui sacerdotium Christianae gratiae sibi saeculariter vindicare praesumunt, si tanta animadversione mulctati sunt, qui sacerdotium Mosaicae legis sibi contumaciter praeripere attentaverunt; quorum duorum sicut quam maxima in sacramentis est differentia, sic et quam maxima debet esse in ministris utriusque distantia, quantum scilicet distare solet servuli ab imperatoris persona. Equidem Mosaicum illud sacerdotium sacrificiis carnalibus insistens sanguinem hircorum et taurorum, aliquorumque animalium, quo secundum Apostoli dictum impossibile erat auferri peccata, umbram solummodo futurorum bonorum praeferebat; Christianum autem, spiritualibus hostiis vacans, sanguinem Agni incontaminati et immaculati Jesu Christi, qui tollit peccata mundi, quotidie fundit in remissionem peccatorum per manifestam veritatem praesentium et futurorum bonorum. Illud quoque animadvertendum, quod Core non pecunia[ sibimet sacerdotium quaesierit], sed gradus sui propinquitate, sed cognatione, qua contribules erant ipse et Aaron, quamvis non ejusdem familiae, et quia confidebat se quoque Domini esse, sicut ex his verbis ejus cognoscitur aperte:« Sufficiat, inquit, vobis quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus. Cur elevamini super populum Domini?» Sed et illud non minus animadvertendum, quam horrendo et miserabili modo Dathan et Abiron viventes in infernum cum omnibus suis, cumque omni supellectile sua descenderint, cum sibimet sacerdotium non quaesierint, neque enim ex tribu Levi erant, sed tantummodo praesumptoribus faverint. Et tamen gravius puniti sunt fautores et defensores, quam ipsi praesumptores. Gravius est enim terra deglutiri vivos cum rebus et ipsis parvulis, qui non peccaverant, quam igne amburi solos qui peccaverant. Animadvertant hoc laici et clerici, qui non timent pravis et indisciplinatis patrocinari, maximeque qui indignos, aut potentia sua, vel favore, seu pretio ad sacros ordines exigunt promoveri. Animadvertant quoque quia prohibitus fuit populus contingere quidquid eorum quae ad Dathan et Abiron pertinebant, ne involverentur peccatis eorum, cum supellex Core in tantum non perierit, ut etiam thuribula eorum in laminas producta jussu Dei altari affusa sint. Et ut historia refert in sequentibus, factum est grande miraculum, ut, pereunte Core, filii illius non perirent; tandemque cognoscant defensores vel fautores pravorum quanto pejores sint pravis ipsis. Etenim sicut priores in scelere prius Dathan et Abiron terra absorbuit; dein Core cum suis complicibus flamma corripiens combussit. Prae cunctis autem animadvertant Simoniaci, qui post innumera anathemata Spiritum sanctum pro ecclesiasticae dignitatis ambitione pecunia impugnare praesumunt, quique se expugnare vel expugnari posse cumdem credunt, quanto sceleratiores sint Core, qui, ante quidlibet anathema, sacerdotium Judaicae Synagogae nulla pecunia prolata vel promissa, sed sola cognationis, vel sanctitatis fiducia, sibi arripere tentavit. Praeterea animadvertant Simoniacorum, seu quorumlibet indisciplinatorum fautores et obstinati defensores ab evangelica veritate quid timere debeant, si Dathan et Abiron ab umbra legati tantam cladem experti sunt. Severior enim Evangelii quam legis est cautio, quia in hac pravum factum solummodo, in illa autem punitur etiam cogitatio. Et certe Dathan et Abiron atque Core duplici contritione, corporis scilicet et animae, creduntur contriti, ut attestatur Judas Jacobi.
5.4
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. De vulgo sequaci praesumptorum et de differentia veri et falsi sacerdotii.
5.4
Jesus de terra Aegypti populum salvans, secundo eos qui non crediderunt perdidit. Sed hinc jam quid eadem historia subjungat perpendatur:« Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini. Cumque oriretur seditio et tumultus incresceret, Moyses et Aaron fugierunt ad tabernaculum foederis. Quod postquam ingressi sunt operuit nubes, et apparuit gloria Domini, dixitque Dominus ad Moysen: Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terram, dixit Moyses ad Aaron: Tolie thuribulum, et hausto igne de altari mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis. Jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevitur. Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama; et stans inter mortuos et viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. Fuerunt autem qui percussi sunt quatuordecim millia hominum et septingenti, absque his qui perierunt in seditione Core.» In quo videlicet facto evidenter monstratur quod etiam perversorum sequax vulgus divina indignatione enormiter prosternitur, dum eosdem perversos quos populus Dei falso credebat et dicebat interfectos conqueritur. Nec mirum, quia amicus stultorum efficietur similiter, ut ait Salomon, quorum societatem cavendam edocet sic:« Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Si dixerint: Veni nobiscum, aut sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum. Pedes enim eorum ad malum currunt. Ne aemuleris viros impios, nec desideres esse cum eis, quia fraudes labia eorum loquuntur. Et cum detractoribus ne commiscearis, quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum, et dicas: Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?, Pene fui in omni malo in medio Ecclesiae et synagogae, quae ex proverbiis idcirco latius collegimus, quia bruta et segnis ad malumque prona hominum multitudo doctrinam veritatis cognoscere contemnit, tantum prava facta majorum vei rectorum suorum imitari cupida, sua se ignorantia, cui sponte subjacet, excusare contendit, cum dicat Paulus:« Qui ignorat ignorabitur.» Unde abjiciat a se ignorantiam quae mater est vitiorum Christianus populus, discat quis sit pastor, quis mercenarius, quis fur et latro; et pastorem quidem omnino sequatur et audiat, mercenarium autem solummodo audiat, et interim sufferat; furem vero et latronem nec aliquando audiat, nec sufferat, quia non veniunt nisi ut furentur et mactent et perdant. Et heu lacrymabiliter vitiata nostrae humanitatis conditio! quae vix unquam, diurnis meditationibus et quotidianis praemonitionibus fatigata, cognoscit sibi appetenda, vel fugienda, cum reliqua omnia animalia ab ipso sui exordio solo instinctu naturae appetant sibi accommoda, et fugiant incommoda, vel, ut turtures[ milvos] et hujusmodi, sive accipitres, generisque eorum aves columba. In superficie quoque praefixae historiae indubitanter monstratur quantum differant qui sumunt sibi honorem ab his qui a Deo vocantur. Core quippe ejusque complices offerendo incensum et preces Domino nemini profuerunt, sibi autem per omnia obfuerunt, ubi nec mora incendium meruerunt. Aaron autem solus offerendo incensum, et rogando pro pereuntibus, inter mortuos et vivos stans, quasi quidam inexpugnabilis et impenetrabilis murus, et ipse a tanto incendio permansit illaesus, atque illud avertit a superstitibus. Taliter unius legitimi sacerdotis oblatio, et oratio indignationem divinitatis placavit, quam ducentorum quinquaginta praesumptorum sibi et aliis provocavit. Quod oportet audiant Simoniaci atque eorum defensores, si habent aures audiendi, tandemque desinant precibus suis et sacrificiis contra se et contra populum inexstinguibiliter accendere iram Dei.
5.5
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT V. De Jamne et Mambre, quibus pejores sunt Simoniaci.
5.5
Restant Jamnes et Mambre quorum praesumptio et avaritia palam est. Denique cum essent malefici, geminae avaritiae causa, praesumebant signa divinitatis aemulari, sive ut pares Moysi vel superiores illo aestimati a populo magnificarentur, aut certe ut regiis donis cumularentur. Quorum pertinacem fallaciam nuda veritas et maxima potentia signorum Moysi non repressit, donec illis copia fallendi palam omnibus defecit. Nam quia uti ratione ad discernendum bonum a malo nolebant, eos tanquam infideles non verba, sed signa respicere admonebant, et increpabant. Siquidem admonitio simul et increpatio illis adhibebatur, ubi a virga Moysi virgae eorum devorabantur, et aqua in sanguinem versa atque ranae eductae ad id quod fuerant per solum Moysen revertebantur, cum ipsi malefici plagas illas sibi et aliis tantum addere, non autem possent auferre. Qui cum postea etiam ipsam fallendi et nocendi possibilitatem in tertia plaga amisissent, dixerunt:« Digitus Dei est hic.» Unde constat Spiritum sanctum, cujus operationi in Moyse resistebant, eorum praestigia tunc exinanisse, et postea in tertia nihilominus plaga, quae jam sexta erat, propter pertinaciam, etiam cum jumentis eos ulceribus et vesicis turgentibus deturpasse et condemnasse, ne jam possent stare coram Moyse. Porro digitum Dei Spiritum sanctum esse ipse Dominus in Evangelio indicat, dicens:« Si in digito Dei ejicio daemonia.» Quod alius evangelista exponens, ait:« Si in Spiritu Dei.» Hinc perpendant haeretici quibus sint assimilati, et caveant se suaque arcana aut, sicut ipsi sibi praesumunt, sacramenta assimilare sacramentis catholicorum, quibus cooperatur digitus Dei, nec pro sua irrationabili pertinacia a Spiritu sancto, cui contumaciter repugnare non metuunt, velut jumenta irrationabilia irrecuperabiliter percutiantur. Perpendant quoque maleficos illos nullis suis invocationibus et exsecramentis potuisse auferre vel imminuere clades suorum et suas, sed potius augmentasse, et tandem, digitum Dei confessi, incipiant sibi suisque ecclesiasticos ordines humiliter declinando pavere, potius quam superbe usurpando interitum propagare. Quod nisi sategerint, nequiores se Jamne et Mambre procul dubio noverint, cum isti digitum Dei sibi adversari sentientes cesserint, ipsumque professi fuerint, licet impoenitentes veniam non meruerint. Ipsi vero nihil praeter solam pertinaciam habuerint, tanto scilicet nequiores, quanto illi in scelere minores, ut puta qui fuerint magi Pharaonis mortalis utique hominis, cum sint ipsi sub nomine religionis lenones antiqui serpentis. Quapropter exemplo Cain, Balaam, et Core, de quibus supra diximus, et magorum horum de quibus sermo est, perterrefacti, quotquot cupiunt de catholicae Ecclesiae pace in aeternum gaudere, caveant praesumptionem, fugiant avaritiam, devitent pertinaciam, illam B. Pauli semper prae oculis habentes sententiam:« Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.» Et:« Haec omnia in figura contingebant illis. Scripta sunt autem ad correctionem nostram, in quos fines saeculorum deve nerunt.»
5.6
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. Ubi admonentur Christiani vitare supplantationem haereticorum, quorum inibi malum atque poena ostenditur.
5.6
Et nunc sacerdotes, reges terrae, et omnes populi, intelligite, crudimini, principes et omnes judices terrae; juvenes et virgines, senes cum junioribus, apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus et pereatis de via justa. Diligite justitiam, recolite quis dederit vobis pignus Spiritus, et nolite contristare eumdem Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis.« An nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, quem habetis a Deo, et non estis vestri?»--« Vos enim estis templum Dei vivi, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus.»--« Templum enim Dei sanctum est quod estis vos. Empti estis pretio magno.» Nolite vos denuo vendere diabolo quadrante minimo, quem donec reddatis, de carcere districti Judicis exitum frustra speratis. Nolite facere domum Dei Patris domum negotiationis, neque domum orationis speluncam latronum. Sentite de Domino in bonitate, praesumite de illo ad bonum incipere, facere et perficere, et in simplicitate cordis quaerite illum, non autem in aliqua duplicitate, neque potestis Deo servire, vel adhaerere, et mammonae. Denique quia ipse Spiritus sanctus simplicitas est, et simplices facit, simplicesque ut ab ipsis quaeratur quaerit, congrue in simplicissima avium super simplicissimum Dominum Jesum apparuit et mansit: quae, simplicibus frugibus contenta, nulli rapinae inhiat, quin potius fallaces milvos, et hujusmodi raptores[ aves] caute devitat.« Simplicitas autem justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.» Unde justi ex fide viventes sive pro officio suo manus alicui simpliciter imponant, sive aliud quid in nomine Domini agant, omnia eis cooperantur in bonum. Econtrario perversi quia supplantationi mutuae insatiabiliter inhiant, peccatum est quidquid actitant, quoniam sine fide exstat. Nam ubi supplantatio est, fraus quoque est. Ubi vero fraus, ibi et infidelitas atque maledictio, sicut propheta denuntiat:« Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter.» Itaque attendatur inter alias illa Simoniacorum supplantatio, qua se invicem supplantant vendendo et emendo. Equidem emptor pretium dando supplantat venditorem, dum illum gratia Dei fraudat ne eam habeat venditor, aut pretium accipiendo nihilominus supplantat emptorem, dum illum gratia Dei fraudat, ne eam accipiat. Qua supplantatione quia utrique invicem se gratia Dei fraudant, elongatur ab eis benedictio, qua postmodum secum alios damnent. Quoscunque sive gratis, sive non gratis contaminat manus eorum impositio; ac per hoc fit ut supplantatio perversorum vastet illos, nec relinquat eis radicem et germen spiritualis gratiae. Nam quam periculosum sit etiam laicis ex saecularibus rebus negotium, Sapientis monstrat hoc proverbium:« Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: Difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum. Propter inopiam multi deliquerunt, et qui quaerit locupletari, avertit oculum suum, sicut in medio compaginis lapidum palus figitur. Sic et inter medium venditionis, et emptionis angustabitur peccatum.» Quod si tam difficilis et periculosa est venditio et emptio laicis in communibus et privatis corum utilitatibus, quis enarrare potest quam difficilis et periculosa sit clericis in ecclesiasticis ordinationibus? Et certe tibi licita est venditio rei tuae, quia secundum B. Augustini dictum, non illicite venduntur quae licite emuntur. Nam ipse Dominus adolescenti cuidam:« Vade, inquit, et vende omnia quae habes;» et alibi, ipso dicente Judae proditori:« Quod facis, fac citius,» quidam discipulorum putaverunt eum solito dixisse: Eme nobis ea quae opus sunt ad diem festum. Et tamen licita et pernecessaria plurimis mortalium venditio suarum rerum vix non infigit peccatum, quod Scriptura asserit inter vendentem et ementem figi et coangustiari velut palus inter medias juncturas lapidum. Et quantum putamus crimen incurrunt, qui illicita et pestifera venditione alienam rem, contradicente eo cujus est, distrahere praesumunt? Plane violenti et raptores sunt de quibus Apostolus:« Neque raptores, inquit, regnum Dei possidebunt.» In quibus, si possint, juste considerent quantam rapinam praesumant, qui de ipso Deo et omnium rerum visibilium et invisibilium Domino nefande negotiari affectant, ubi gratiam ejus, quam gratis acceptam a se gratis dari praecipit: vendere et emere ad multarum animarum perditionem non dubitant. Verum in hoc non solum raptores et sacrilegi, verum et homicidae, perjuri, apostatae atque haeretici, quorum justae ultioni vix sufficiant varia et innumerabilia tormenta inferioris inferni: qui nec praefatis sceleribus contenti, ad cumulum sempiternae damnationis suae blasphemant Spiritum sanctum, quem suo sacrilegio et rapinae caeterisque nequitiis in tantum cooperari praedicant et credunt, ut ad votum illorum sacrificetur et benedicatur quidquid ipsi leprosi et maledicti ore manuque contingunt.
5.7
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. De damnatione ficte quaerentium Dominum, sub exemplo Ananiae et Saphirae.
5.7
Igitur quotquot estis filii Dei, quia Spiritu Dei agimini, in simplicitate cordis quaerite ipsum Spiritum Dei, quoniam invenitur ab his qui non tentant illum. Simplex est enim, imo ipsa simplicitas, cui per omnia exsecrabilis est simulatorum et calidorum duplicitas, juxta quod scriptum est:« Simulatores et callidi provocant iram Dei( Job XXXVI, 13).» Ubicunque autem simulatio vel calliditas, ibi quoque fraus; et ubicunque fraus, ibi quoque tentatur divinitas: qua utique tentatione ira Dei provocatur, sicut in apostolorum Actibus verbo et facto principis apostolorum monstratur, ubi sic legitur:« Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore sua, vendidit agrum, et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua, et afferens partem quamdam ad pedes apostolorum posuit. Petrus autem dixit ad eum: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto, et fraudare de pretio agri? Nonne manens tibi manebat; et venundatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed Deo. Audiens autem Ananias haec verba, cecidit et exspiravit. Et factus est timor magnus in omnes qui audierunt. Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. Dixit autem ei Petrus: Dic mihi si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. Petrus autem ad eam: Quid utique convenit tentare vobis Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te. Et confestim cecidit ante pedes ejus et exspiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. Et factus est timor magnus in universa Ecclesia, et in omnes qui audierunt haec». Quae nimirum divina indubitanter attestantur, quod fraudator non hominibus sed Deo, utique Spiritui sancto mentitus, ipsum Spiritum Dei tentare convincatur. Cui misero pro vindicta mors infertur subita, quam etiam post paululum incurrit Saphira; caedis quidem tunc nescia, sed fraudis prius conscia. In quibus etiam ad litteram sententia completur, qua dicitur: Facientes et consentientes pari poena plectuntur; et:« Qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus.» Quem certe consensum beatus Petrus conspirationem arguit esse, dicens:« Utique convenit vobis tentare Spiritum Domini?» quia enim Spiritus sanctus effusione gratiae suae hanc charitatem primitivae Ecclesiae inspiraverat, ut multitudinis credentium esset cor unum, et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat suum esse aliquid diceret, sed essent illis omnia communia; nemini semel admoventi manum hujusmodi aratro permissum est respicere retro; alioquin non est aptus regno Dei, a quo prioris praepositi sui defraudator quis sponte effectus, apostatat omnino. Unde secundum Sapientis sententiam:« Qui transgreditur a justitia ad peccatum, Deus paravit eum ad romphaeam,» scilicet qua a paradiso ejus prohibitus relinquatur sociandus diabolo et angelis ejus. Denique etiam si quis a superiori proposito recedens, bono quidem, sed tamen inferiori se conferat, ipsum bonum non jam bonum, sed peccatum constat. Verbi gratia si quae virginalem seu vidualem continentiam professae, ad nuptias quae utique bonae sunt devolvantur, juxta Apostolum habent damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; hinc et Moyses in Deuteronomio ait:« Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illum Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, imputabit tibi in peccatum. Si nolueris polliceri, absque peccato eris; quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate, et ore tuo locutus es.» Quapropter Spiritus sanctus institutioni suae, communi scilicet vitae, fraudem irrogari nec ad momentum passus, simul infelix Ananias ingressus pretii partem pedibus apostolorum exposuit, correptus exspiravit, nec puncto temporis cum sanctis quos fraudaverat participari permissus, nec vivus nec mortuus, sed nec conscia fraudis uxor ejus. Et certe quantum ad humanum arbitrium ultio haec severa videtur nimium, ut homo in conversatione illa coenobitali adhuc valde rudis vel novitius, et qui nullum super hoc interdictum prius accepisse legitur, tam repentino et horrendo exitu cum conjuge damnatur; nec non quia non alieni, sed sicut Arator dicit: Fur census sub fraude sui; sed ob semel abreptum communis vitae propositum, quod suum fuerat, jam non erat suum, quia erat et illorum qui non praesumebant, nec dicebant aliquid suum. Unde non solum fraudator, sed fur quoque sacrilegus exstitit, quia quod suae potestatis prius fuerat retinere aut vendere, voto et professione ejus sacrum coeperit esse; et quia sacrum de sacro subripuit, dum sanctos suo censu fraudavit duriori vindictae jure subjacuit, quam si sacrum non de sacro aut non sacrum de sacro subtraxisset. Quod necesse est sollicite considerent communis vitae professores, ne post prohibitiones se invicem fraudent, saltem extrema facultatum quondam suarum portione, et ut veri sacrilegi damnationem, quam illi in corpore pertulerunt, hanc ipsi cum omnibus qui aliquam fraudem aut rapinam Ecclesiae facere praesumunt in anima patiantur tanto gravius, quanto melior est anima quam corpus. Considerent quoque quod omnis illorum in fraude, et post fraudem cogitatio, locutio et actio, licet bona videatur hominibus, Spiritui sancto tamen habeatur mendacium et tentatio, dicente Petro Ananiae:« Cur tentavit Satanas mentiri te Spiritui sancto, et fraudare de pretio agri? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed Deo.» Ubi evidenter monstratur quod fraudem in corde ponendo mentitus sit Deo. Et post pauca uxori ejus inquit:« Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini.»
5.8
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. De eo quod non solum vovendum, sed et reddendum sit Domino.
5.8
Sed ne quis modicae fidei apud se dicat, Si tam districte exigitur quod vovetur, cavendum est deinceps ne tale quod voveatur, Psalmistam in Spiritu sancto sic praemonentem audiat:« Vovete.» Et ne tibi sufficere solum vovere putares, mox subjungit:« Et reddite.» Et velut interrogares cui voveatur, et reddatur? respondet:« Domino Deo vestro.» Et ne forsan crederes te vel alios exteriora munera, v. g. oleum, ceram et incensum, jejunium et plura hujusmodi offerentes excipi, adiicit:« Omnes qui in circuitu ejus offertis munera.» Ac si diceret: Non vitupero quidem quod exteriora vestra Domino offertis, sed moneo ut et vos ipsos, animam scilicet ac corpus hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, non conformati huic saeculo, sed reformati in novitate sensus vestri offeratis; ut quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum, et quod perfectum est probetis. Quod votum ne negligeres, cui voveris inculcat dicens:« Terribili.» Putasne quam Terribili? Adjecit:« Et ei qui aufert spiritum principum.» Cujus tenorem ut vere ineffabilem adhuc revelare mortalibus laborans conclusit sic:« Terribili apud omnes reges terrae.» Ergo quia indignum nimis est ut Domino nostro Jesu Christo, qui tanta et talia in nobis et pro nobis est operatus et passus, ingrati simus, totum quod habemus, vivimus et sumus, ipsi voveamus et reddamus. Alioquin melius est non vovere, quam post votum non reddere; cum etiam per Moysen monstretur peccatum esse si tardamus votum reddere. Quod si peccatum est si reddere tardaverimus, quanto magis si non reddiderimus? Nam simili nobis homini si quid vovemus nec reddimus, quasi rebus suis eum fraudaverimus, adversari nobis quantumcunque poterit sentiemus. Si autem aggressi Deo votum reddere deficimus, post Satanam convertimur, canisque ad vomitum reversus, et sus in volutabro luti lota efficimur. Itaque postquam multis modis sapienti satisfactum putatur quantum vitanda sit fraus, tandem Simoniaci, quibus pene tota haec nostra tragoedia texitur, in se redeant, et quantam fraudem perpetrent vel admoniti recognoscant. Et si Ananias ex sola fraude, furto, sacrilegio, mendacio, conspiratione simul et tentatione Spiritus Dei notatus morte subita multatur, pro eo tantum quod ex agelluli sui pretio aliquantulum sibi retinuit de crastino sollicitus, hi, si sufficiunt, aestiment quanto furto, sacrilegio, mendacio, conspiratione simul et tentatione Spiritus Dei obnoxii sint, et qua poena digni, qui se invicem Spiritui sancto fraudaturi, eumdem mediatorem sibi et causam pretii proponere satagunt, ut aucupantes alienam rem alienumque censum, adimpleant conspirationem suam, qua tentare convenit eis ipsum Spiritum sanctum. Qui tamen quia non invenitur ab his qui tentant illum, omnis eorum cogitatio, locutio et actio, sine dubio habetur Spiritui sancto mendacium, etiamsi hominibus videatur alicujus veritatis praeferre indicium.
5.9
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. Quod Spiritus sanctus fidelibus appareat, infideles autem lateat a quibus nec quaeritur.
5.9
Porro quod mendacium a Spiritu sancto damnationem sibi et consciis suis, nullam autem sanctificationem quibuscunque acquirat, Ananiae et Saphirae mors clamat. Quin etiam si Deus apparet his qui fidem habent in illum, profecto patet Spiritum sanctum nec apparere Simoniacis qui perfidia et mendacio impugnant illum. Ubi enim mendacium, ibi et perfidia. Unde Dominus qui apparet fidelibus, abscondit se ab infidelibus. Fidei siquidem catholicae apparet, ut puta in qua, et per quam in cordibus nostris manet; perfidae autem haeresi, ut puta quam per omnia horret, nusquam et nunquam nisi iratus et vindex adest. Unde constat quia nec invenitur ab eis, quoniam fraudando et mentiendo tentant illum, ut puta qui fidem non habent in illum, secundum quod incredulitatem judaeorum cavendam Apostolus monens, ait:« Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.» De quibus et Psalmista ait:« Tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis,» dicendo, ut historia refert:« Est ne Deus in nobis an non?» Illud quoque Sapientiae dicentis:« Quaerent me mali et non invenient.» Si in hoc saeculo subauditur, secundum praecedentia accipiendum est, quasi diceretur: Tentabunt me mali et nec juxta velle suum invenientur me faventem sibi; alioquin quis quaesivit Dominum et non invenit?« Quoniam in saeculum misericordia ejus,» et qui quaerit, invenit. Si autem in futuro subauditur, quaeretur tunc, et non invenietur quia dum inveniri potest nunc non quaeritur. Unde propheta ad vere quaerendum Dominum admonens ait: Si quaeritis, quaerite. Qui enim ficte quaerit Deum, nunquam inveniet eum:« Quaerite, inquit Psalmista, Dominum, et confirmamini, quaerite faciem ejus semper.» Et tamen quia omnino verum est: Qui quaerit, invenit, concedatur etiam Simoniacos non ficte sed inhiantur quaerere, et ob id quod quaerunt indubitanter invenire. Sed quid quaeritur? Quod psalmus increpative demonstrat dicens:« Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?» Et quid inveniunt? Nimirum patrem mendacii, scilicet diabolum, qui attestante Domino in veritate non stetit, quia veritas non est in eo. Et cum loquitur mendacium, de suo loquitur, quia mendax est ipse et pater ejus. Hinc et Sapiens dicit:« Semper jurgia quaerit malus» Angelus autem crudelis mittitur contra eum, auctor utique discordiae. Si ergo quis quod quaerit invenit, et si quaerens mendacium vel jurgium, patrem mendacii vel auctorem discordiae invenit, Simoniaci venditores et emptores quid quaerunt, lucrum procul dubio terrenum, et ut summatim et aperte dicatur, pecuniam tantum. Sed quid inveniunt? Tentationem et laqueum diaboli, quia impugnando gratiam Dei volunt ditari. Et cujus diaboli? Mammonae scilicet, qui lucris et pecuniis terrenis praeest. Et ad quid inveniunt? ut sit eorum Dominus, ipsique servi ejus, secundum quod dicitur: Amator pecuniae servus est Mammonae.
5.10
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT X. De excessus eorum differentia qui super fundamentum Christi excedunt, et eorum qui sine ejus fundamento.
5.10
Verum quia et apud catholicos, velut rara avis, aestimatur qui inter eos pecunias aspernatur, quamvis plurimum differant qui eas sibi juste quaerunt ad solum usum necessarium, ab his qui etiam ad superfluum, non se debent negotiatores, de quibus agitur nostris in aliquo assimilare, qui malunt temporaliter agere quam patriam Dei venalem ducere confidentes quia nihil deerit timentibus eum: qui, si etiam in terrenarum rerum negotiis interdum excedunt, eleemosynis, aliisque bonis quantocius pro certo placare sibi Dominum possunt, quia catholicae fidei fundamentum in mente conservant integrum. Cujus fundamenti merito salvi fiunt, sic tamen quasi per ignem, etiamsi superaedificaverint ligna, aliquando fenum, stipulas, quod de omnibus etiam criminosis creditur a quibus fundamentum id retinetur, si tamen in hac vita fecerint dignos poenitentiae fructus. Porro emptitii servi Mammonae, ejusque vesanae malitiae dices et signiferi, qui non solum suas animas venales habent, sed etiam ipsarum Creatorem et Sanctificatorem animarum vendere laborant, quid agent? aut quo iidem milvi fallacissimi a facie columbae ipsius, quam venalem putant, fugient, qui fundamento quod est Christus Jesus, fide scilicet se privarunt, super quem, velut super firmam Petram, Ecclesiam suam ipse aedificat? Neque enim eleemosynis aliisque bonis, quae utique, subtracto ipso fundamento, nulla eis insunt, juvari possunt, cum potius in peccatum illis reputetur quidquid aliis salutem operatur. Nec mirum cum ipsi nec salutem suam, nec alicujus quaerant in ecclesiasticis officiis; quae sibi male praesumunt, quod ex hoc probatur quia sola pecunia eis dominatur, quae sola in actionibus eorum operatur; ipsa enim petitur, ipsa quaeritur a venditore, ipsa pulsatur, ipsa proponitur, ipsa adoratur, ipsa invocatur, ipsa datur, ipsa accipitur, ipsa habetur, ipsa possidetur. Quae si de medio aufertur, aut certe, dum exigitur, denegatur, procul dubio constat quia nec Deus petitur, nec quaeritur, nec pulsatur, nec proponitur, nec adoratur, nec invocatur, nec datur, nec accipitur, nec habetur, nec possidetur. Sic versa vice ipsa petit, ipsa pulsat, ipsam emptor proponit, ipsam adorat, ipsam invocat, ipsam dat, per ipsam accipit, per ipsam habet quod habet, per ipsam possidet quod possidet. Sed quid? exteriorem dealbationem et interiorem denigrationem, quia perditionem, quia damnationem, quia maledictionem, quia sacrilegium, quia mendacium, quia apostasiam invicem sibi dant et accipiunt, habent ac possident. Quin potius a tot daemonibus possidentur quot modis prave negotiando supplantant et supplantantur. Specialiter autem a maligno mammona, cujus sunt summi usurarii, cuique omnis intentio, et actio eorum militat. Neuter enim eorum, venditor scilicet ac emptor, Deum proponit ante conspectum suum; imo penitus proponit sibi Deum, cui proponit numerum. Quo fit ut postponendo Deum, primum et novissimum Antiquum utique dierum, cujus sine fine regnum, proponant sibi recentem Deum, atque deserendo suum adorent Dominum alienum, Psalmista contradicente sic:« Israel, si me audieris, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum.» Sed quia non obauditus fuit, subdit:« Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum.» Et paulo post:« Inimici Domini mentiti sunt ei;» de quibus alibi congeritur:« Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere,» Deum meum scilicet ad me. Qua cogitatione ad quid pervenerint, subjungit dicens:« Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.» Si ergo qui cogitaverunt Deum a sancto viro repellere, jam maledicunt corde, quamvis benedicant ore, quid putas agunt, qui non sola cogitatione, verum locutione et opere laborant Dominum a se et ab aliis repellere? Quorum oris benedictio quaecunque illa sit, indicibilis maledictio apud Deum fit, qui verba vel facta hominum ex sola intentione cordis perpendit. Nec considerant quid boni dicant, sed dicendo quo intendant. Quod tantum solius Dei est discernere, sicut Apostolus praedicat aperte:« Vivus est, inquit, sermo Dei et efficax, et penetrabiliter omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus ad quem nobis sermo.»
5.11
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. Quod vitandi sunt haeretici exemplo viperarum et malae arboris.
5.11
Sed ne crederet quis se immunem noxae, si negligeret tales cavere, velut qui corda eorum nequiret penetrare, ipse Dominus, in Evangelio monens a falsis prophetis attendendum, indicium cognoscendi mox addidit, dicens:« A fructibus eorum cognoscetis eos.» Unde quorum avaritia videtur palam sic saevire, ut non dubitent Spiritum sanctum venalem proponere, constat eos falsos prophetas esse, quia, velut profanae arboris occultum germen, quale sit sapor pestiferi fructus prodit. Itaque quae de ore procedunt, de corde exeunt; et ideo si mala sunt in corde, bona esse nequeunt in ore, etiamsi videantur esse. Ea sunt enim quae coinquinant hominem, cujus in ore benedictio, quia non pro Deo sonat, sed pro nummo plurima computatur maledictio, et nulla benedictio. Hujusmodi enim, ut ait Apostolus,« per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.» Ecce, quales benedictiones, quae seducunt innocentes! Et quid est proprie seducunt? seorsum ducunt. Unde et quo? a Deo ad diabolum. Nam si a diabolo ad Deum, bene seducerent. Vere, malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Nam quid aliud inde proferre poterit, nisi quod thesaurizavit? In tales invehitur Dominus dicens:« Genimina viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? aut facere[ facite] arborem malam et fructum ejus malum?.» In quibus Veritatis verbis arguuntur deteriores malis arboribus, quia istae quales sibi sunt in radice tales se exhibent hominibus in sapore, illi autem, cum mali sint in corde, bona tamen verbo tenus praesumunt in ore. Et quam congrue, per arbores malas, quae vivunt quidem, nec tamen sentiunt, accipiuntur pagani, qui perfidiam idololatriae, quam habent in corde, exhibent in ore. Per genimina autem viperarum, quae vivunt et sentiunt, nec tamen discernunt, increduli et perversi haeretici, qui perfidiam quidem retinent simul in opere; sed in ore monstrant interdum se quoque quiddam recti sentire. Quod quia non discernunt, sibi et multis pejores, et perniciosiores paganis sunt, qui nihil fidei Christianae sentiunt, sicut viperae, nocentiores mala arbore existunt quantum, scilicet venena, ab amaro vel noxio pomo differunt. Et viperae quidem, si non impetantur vel laedantur, ultro impetunt caetera animalia, et naturaliter laedunt. Mala autem arbor, nec quemlibet fructu suo impetit, nec quemlibet, si non impetatur, laedit. Cum ergo tantum viperae, quas haereticos, et malae arbores, quas paganos praefigurasse dictum est, differant, quis magis a catholicis tolerandos paganos quam haereticos dubitat? Siquidem pagani, nisi eos lacessas, non te lacessunt; et lacessiti, si praevalent, damna exterioris substantiae et contumelias infligunt, mortem vero corpori tantum vix aliquando inferunt. Porro haeretici praesumpta sibi specie Christiani sensus et praelata ultro te lacessunt, etiamsi quiescas et sileas, et tantum animae mortem pertinaciter quaerentes, damna exteriora et mortem corporis inferre nihili ducunt, quamvis etiam haec nonnunquam, si praevalent, inferant constanter sibi resistentibus. In quo facto omnimodis similes sunt diabolo qui, tantum animarum mortem sitiens, non curat, sicut B. Gregorius docet, ut terrena tollat, sed ut charitatem in nobis feriat, cujus fundamentum fides exstat. Pagani autem irritati in sua saevitia similes sunt bestiis, quae se irritantium vestes discindunt, et aliquando in eos usque ad mortem carnis saeviunt. Qui profecto tanto fuerunt bonis tolerabiliores, haereticique intolerabiliores, quanto bestiae deprehenduntur crudelitate daemonibus inferiores, quarum crudelitas natura est, cum istorum sit vitium.
5.12.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. Quod plus quam viperae cavendi sunt haeretici; et de natura et typo earum.
5.12.1
Unde si horremus viperas quae, naturae legibus ductae, nil peccati ex sua feritate contrahunt, quanto abhorrendi sunt haeretici qui, solo afflatu daemonum impulsi, quidquid vitiorum et scelerum, ubique jacet, irreverenter agunt. Quos non absurde Chaldaeos captivantes, scilicet vel quasi daemones, accipimus, quia quamvis natura homines sint, tamen captivando fideles populos, vitio suo daemones sunt, tanto utique sollicitius cavendi quanto bestiarum nequissimi, non solum dentibus laedunt, sed, quod miserabilius est, lingua quoque innumeras hominum catervas perimunt, cum reliquae bestiae dentibus solummodo, cornibus, aut pedibus sibi objecta impetere soleant, quae tanto minus formidandae sunt quanto exterius est quod quaerunt, quantoque apertius saeviunt. De quibus Psalmista dicit:« Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, lingua eorum gladius acutus.» Quae lingua quantum incanto praevaleat beatus Job manifestat, dicens:« Occidet cum lingua viperae.» Cujus natura tam abominabilis est hominibus ut, cum nullo ab eis experimento sciatur, vix sine aureamento[ f., horrore] animi audiatur, cum forte refertur. Ut enim physiologi asserunt, vipera conceptura aperto ore comparem suum expetit, cujus ori caput ille insano amore inserit. quod illa isaniori mordicus truncatum deglutit; quae ex comparis sui morte taliter peracta mox concipiens, ubi maturi partus tempus habuerit, a filiis in ortum festinantibus infelix mater corrosa costis, perimitur, quia ei natura negavit communes omnibus concipiendi et parturiendi effectus. Sic pessimae bestiarum pereunt, mas videlicet dum coit, femina dum parit; et mas quidem a femina, femina autem a filiis, lege parentum non multo post perituris. Quod physice dictum, si typice fuerit discussum,« Nihil enim fit in terra sine causa,» congruit hoc nimirum animae pravis suis concupiscentiis, et carnis stimulatae, ac per hoc fornicari a Deo, legitimo ejus Sponse, cupidae; cui, velut viperae, compar suus occurrit, diabolus scilicet qui ratione simul et apostasia prior, velut adulter, concupiscentiae illius tanquam ori caput, id est suggestionem vel suasionem suam inserit; quam misera anima, supra modum oblectata, ab illo tollit, et in secretis suis recondit. Ex qua mox concipiens paulatim et sensim intra se pravitatis semina fingit et nutrit, quae maturata, quoniam impensa mente naturales et aptos suis conatibus meatus vel exitus non inveniunt( neque enim natura est animae vel angeli, ut vitiorum opera gignant), miseram matrem suam, id est animam, occidunt. Nam dum ejus naturam obstare suae nativitati sentiunt, in tantum efferantur ut corrosis vitalibus et costis, videlicet immortalitate et robore illius, cum summo matris suae interitu effectum suum capiant et foras erumpant. Sic« peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem.»--« Anima enim quae peccaverit ipsa morietur.» Sed anima morietur parturiendo, adulator illius, id est diabolus coeundo, prava utique suadendo, ipsius enim diaboli caput suasio ejus est; quae si recipitur, omnis peccati seminarium et initium efficitur.
5.12.2
Et ne putet quisquam se suggerendo mala posse non mori, intelligat ipsum diabolum, spiritualem scilicet viperam, toties mori quoties mala hominibus suggerit. Qui, quoniam immortalis est conditus, licet semper vivat, semper tamen morietur, tum ex suo peccato quod ab initio incurrit, tum ex suggestione maligna, qua animas perire semper cupit. Moritur ergo sine intermissione, nec moritur, qui quidem ipsa vita sua aliquando penitus non privatur, et tamen sine intermissione tormentis ingeminatis et renovatis urgetur. Cui hoc solum illa sua vita largitur, ne semper moriens aliquando moriatur, et vel sic ab accrescentibus sibi suppliciis eripiatur. Ipse enim homicida est ab initio. Primum siquidem hominem occidit, et deinceps quotquot potuit et poterit. Et non certe non ferro aut veneno aut quolibet alio necis instrumento armatus protoplastum adiit. Pravum verbum seminavit et occidit. Quapropter nullus mali suasor dubitet se homicidam, in quo ne putet alio occiso se adhuc vivere, apostolum Joannem animadvertat dicentem:« Scitis quoniam omnis homicida non habet vitam in se manentem.» Quod, ne tergiversaremur et pro libitu sententiam ejus verteremus, praemisit inquiens:« Qui odit fratrem suum homicida est. Omnes autem vos, inquit Christus, fratres estis.» Quos procul dubio odit qui eis prava scienter suggerit. Unde et tanto majori homicidio reus tenetur quanto primum homicidam, scilicet diabolum in hoc similius imitatur, quantoque potior est anima quam corpus. Et tamen nullum homicidii genus praetermisit idem apostolus, ubi ait:« Scitis quoniam omnis homicida, etc..»
5.13
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII. Qualiter viperae conveniant Simoniacis.
5.13
Haec autem quae de natura viperarum typice ad diabolum retulimus, etsi ad omnia membra illius referri possunt, specialius tamen principalibus congruunt, scilicet haereticis, ut puta ab illo secundis; ut enim inter Deum et seraphim nulli spirituum intersunt, sic inter diabolum et haereticos nulli hominum intersunt. Sed quoniam nec ad nomina tot monstrorum sufficimus, Simoniacis tantum, de quibus impraesentiarum agitur, quomodo congruant videamus. Quaecunque Christianae professionis persona, si vitiato animae suae naturali motu, scilicet laudabiliter concupiscibili arripiatur, ut ita dicatur, honoris ambitione, charitate Dei prius privatur; ac deinde ambitiosa effecta, ut Dominus se glorificantem glorificet minime exspectat. Unde quietis et morae impatiens, passim et inhianter vestigat suae concupiscentiae parem. Cui forte invento vastam pectoris sui flammam patulo ore inspirat, ubi in corde, et cum corde hactenus repositam anxia proferendo manifestat. Ubi enim thesaurus, ibi et cor. Itaque ille miser, velut alter a diabolo adulter, visa pecunia, velut occulta quondam, sed nunc manifestata sibi alterius cordis avaritia, insanus amore pecuniae caput suum eidem condemnat, ubi vitae suae inimicus, et sempiternae mortis oblitus fidem suam, vel rationem, quam a Domino, velut principale membrum, sortitus erat, infidelitati et irrationabilitati alterius infideliter et irrationabiliter immersat, sed taliter capite privatus moritur, nec tamen reliqua vipera capite illo comparis sui ad profectum suum vel cujusquam, nisi ad solum interitum potitur, quia ambitiosa persona perdit quidem complicem suum, dum ei proponendo cupitum nummum, aufert ei fidem, scilicet principale suum, nec tamen sibi aut cuiquam ablatam fidem possidet, sed solam perfidiam, quam veneno diaboli ebria deglutivit ad seminarium sui interitus et aliorum. Neque enim fides perfidia fieri potest, sed simul ac perfidia accedit, fides abscedit, tanquam ab ea cui aliquando non communicat. Et sicut compar viperae ubi detruncandum caput addicit, jam nec sibi caput est, nec infandae conjugi sed illi mors, isti autem fit seminarium mortis; sic nefandi Simoniaci, ubi gratiam spiritualem vendendam et emendam adducunt, venditorem quidem gratia deserit, nec tamen emptorem adit, sed ira Dei utrumque horribiliter pervadit. Invicem se ergo linguis suis, ut viperae, occidunt, quia hic exigendo, ille exhibendo gratiam venalem haeretici facti pereunt. De quibus, quoniam venenati sunt, non nisi venenati filii nascuntur, ut quidam Sapiens testatur:« Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. Filiorum peccatorum peribit haereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrium. De patre impio quaeruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini altissimi; et si nati fueritis in maledictione nascemini, et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. Omnia quae de terra sunt, in terra convertentur; sic impii a maledicto in perditionem;» et alibi:« Filii adulterorum in consummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur: et siquidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum, et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. Nationis enim iniquae dirae sunt consummationes.» Dominus quoque per prophetam pseudosacerdotium reprobans, ait:« Quia repulisti scientiam, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.» Scientia enim Dei est, verbi gratia, gratiam Dei acceptam gratis dare. Scit namque ipse, sicut in Deuteronomio legitur, quid loquatur. Quam scientiam, quia Simoniaci repellunt, et ei praebere ad se aditum nolunt, etiamsi non verbis, tamen factis ipsi Domino Deo dicunt:« Recede a nobis; scientiam viarum tuarum nolumus( Job XXI, 14).» Unde et ipsi juste a Deo repulsi, ne ei sacerdotio fungantur quidquid sacerdotalis officii specie tenus praesumunt, sibi tantum et non Deo, nec populo ejus funguntur: alioquin Deo, si ejus populo. Quorum panis in utero illorum vertitur in fel aspidum intrinsecus, quia vitae potum convertunt sibi in veneni poculum, et inde moriuntur, unde nutriri ad vitam videntur. Quibus in errorem haereseos lapsis contingit ut, sicut de felle aspidum, sic infelices de suo pane moriantur. Et in suo sacrificio mortem inveniunt, quia in sacramentis vitae, vel verbis, vitam minime quaerunt. Et notandum quia hujusmodi panis, jam non panis Dei, sed panis ejus, videlicet haeretici, in libro beati Job dicitur.
5.14.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV. Quod uniusmodi sint subversores sacramentorum et verborum Christi, et quod nec petant, nec impetrent ab eo.
5.14.1
Haec nos in hoc versiculo beati Gregorii sensa sequendo quae ad haereticos sacra eloquia pervertentes retulit, ad istos qui sacramenta altaris pervertunt non inconvenienter transtulimus, quia verbum Dei et panis Dei, nihilominus paris, imo ejusdem dignitatis, et coaeternitatis sunt. Siquidem verbum Dei nostri, juxta Isaiam, stabit in aeternum, et juxta ipsum coaeternum Deo Patri Verbum in Evangelio dicens:« Verba mea non transibunt.» De quibus et beatus Petrus eidem ait:« Verba vitae aeternae habes.» Pari modo panis Dei, ut docet in Evangelio ipsum Verbum, imo panis descendit de coelo, et dat vitam mundo:« Et ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.» Hinc ergo apparet Verbi Dei et panis ejus coaequalitas et coaeternitas, quia sicut illud ex sanctis Scripturis, ita hic ex sacramentis vitam aeternam praestat. Nec mirum cum unus idemque Dominus noster Jesus Christus et in Scripturis sanctis sit Verbum Dei, et in sacramentis panis Dei. Unde consequens est ut pari abominatione devitemus eversores divinorum eloquiorum, atque eversores coelestium sacramentorum. Quibus et si coelestem Patrem, ut putatur, petant panem, datur tamen lapis; si piscem, serpens; si ovum, scorpius; quia ut Psalmista prophetice imprecatur, dat illis Dominus secundum opera ipsorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribuit illis, reddit retributionem eorum ipsis. Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eorum destrues illos, et non aedificabis eos. Nec mirum; neque enim coelestem Patrem petunt quod est coeleste, et ideo nihil ab eo consequuntur coeleste, sed justo ipsius Dei Patris permissu et judicio accipiunt a diabolo, seu filii mali a patre pessimo, pro pane charitatis vel sacramenti, obdurationis lapidem, pro pisce, fidei perfidiae serpentem, pro ovo, spei desperationis scorpionem. Nam nihil beneficii coelestis malignus hic pater suis filiis valet conferre, cum carnales patres quamvis mali recusent, nisi bona data, quantum ad hoc saeculum, filiis se petentibus dare, ut si petat panem, panem; si piscem, piscem; si ovum, ovum porrigat.
5.14.2
Qua in re claret eos, quibus perniciosa dantur, perniciosa sibi petiisse, nec a Patre luminum, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum est, quidquam petiisse, nec in nomine Jesu petiisse; alioquin contradicitur sic repromittenti ipso Christo:« Amen, amen dico, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.» Et:« Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.»
5.14.3
Constat itaque haereticis his dari quod petunt ab eo quem petunt. Et quem petunt? patrem et dominum suum mammonam. Et quid petant? panem. Quem panem? nimirum qui sibi dulce sapere solet, ut Salomon ait:« Suavis est homini panis mendacii;» quem ne dubitaret quis lapidem esse, subjunxit:« Et postea implebitur os ejus calculo.» Videsne hic pro pane charitatis lapidem datum obdurationis, cujus pessimo merito efficitur ut petentibus fidem perfidia, velut serpens pro pisce, detur? Nam ubi panis mendacii comeditur, vinumque iniquitatis bibitur, dubium non est quin ibi sola perfidia dominetur. Unde fit ut, tam pestifero serpente possessi, si ovum spei petierint, mereantur scorpionem extimae desperationis. Qua impletur in illis, quod Sapiens ait:« Impius, cum venerit in profundum malorum, contemnit.» Quae utique tria principalia mala, praefatis tribus et principalibus animae virtutibus contraria, ex sola procedunt avaritia. De cujus pessima sobole, quidam tale distichum prompsit: Semper avarus eget, nil namque scelestius illo; Semper avarus amat mendacia, furta, rapinas. Qui tantam egestatem et miseriam idcirco incurrit, quia infideliter panem petens, lapidem promeruit. Unde prodito corde carneo, in quo requiesceret spiritus pietatis et misericordiae, invenit lapideum contra omnia charitatis officia vel humanitatis insensibiliter obduratum. Quod videlicet cor Dominus nec dat homini, nec facit, sed juste deserendo fieri permittit, ubi ultroneae obdurationis subditum sua aspiratione non emollit, sed spiritualibus nequitiis obduratum adhucque obduratum relinquit. Quod si vere peteretur, spiritum charitatis gratanter largiretur, cujus fervore frigus avaritiae resolveretur. Nam si, ut Dominus ait, patres,« quamvis mali, norunt bona data dare filiis suis, quanto magis ipse Pater de coelo dabit spiritum bonum petentibus se!» hinc datur intelligi quia, si mali sunt liberales ad petitionem et voluntatem filiorum suorum, multo magis et incomparabiliter liberalis est Pater summe bonus filiis se petentibus, velut incomparabilia sunt bonum et malum; sic quod quilibet haeretici et nominatim Simoniaci Spiritum bonum non accipiunt, constat quia a Patre coelesti Spiritum bonum non petunt. Et quid et a quo petunt? spiritum utique malum a maligno patre suo, ut puta auctore et inventore totius mali. Sed econtra dicitur: Nonne videntur, et audiuntur tales Patrem coelestem invocare, et Spiritum bonum sibi vel aliis petere? Quibus apostolice respondetur:« Quomodo invocabunt in quem non crediderunt?» Et ne dicatur, quia vere et catholice credunt in Deum, subjungitur:« Quomodo credent ei, quem non audierunt?» Et quidem praetermissis humanae fragilitatis, et repentinae concupiscentiae quotidianis excessibus, quomodo credunt ei, qui diuturna praemeditatione et consilio in hujus haereseos crimen lapsi contendunt, nec audiunt dicentem:« Gratis accepistis, gratis date?» Constat ergo quia non in eum credunt; sacramentis suis inviolabilia et perpetua privilegia decernentem et constituentem non audiunt.
5.15
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XV. Qualiter a quibusdam juxta quaedam non audiatur, et juxta quaedam audiatur Dominus.
5.15
Sed, ne quis hinc ansam calumniae in nos retorquendam arbitretur, asserendo nec nos credere in Deum, quia multoties peccata et crimina vetantem, atque ad virtutes invitantem non audimus, noverit, sicut plurimam esse diversitatem divinorum praeceptorum, sic et plurimam conversorum. Sunt enim quaedam divina praecepta, quae si quis pie transgreditur, non solum nil culpae, sed et plurimum mercedis nanciscitur, velut ille gloriosus transgressor Paulus, qui cum a Domino praeceptum sicut et coapostoli ejus habuerit, ut Evangelium annuntians de Evangelio viveret, nihil horum usus, labore mannum suarum vixit, ne quam occasionem daret Evangelio Christi. Sic sunt et aliqua, quae si continuatim aguntur, nec aliquando pro tempore intermittuntur, non modicum deviatur, sicut de sacculo, vel pera, seu reliquis non tollendis et tollendis, scilicet tempore pacis aut persecutionis. Nam ipse qui prius dixerat:« Nolite portare sacculum aut peram;» idem postea dicit:« Nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram.» Hujusmodi ergo Dominica praecepta cum discrete intermittuntur, beatus procul dubio intermissor taliter habetur. Sunt quoque alia quae etiam perfectos conturbant nimia subtilitate sua, ut est:« Non concupisces,» et non solum contumeliosi, sed etiam otiosi verbi vehemens interdictio; in quibus cum transgrediuntur, non utique eorum fides sauciatur sed sanctitas conversationis deterioratur, quamvis post concupiscentias suas non cundo, ex verbis quoque suis sese acriter dijudicando reparata melioretur, praecipue ubi corde, ore, opere Deo Patri suo quotidie sic profitentur:« Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» Hinc sunt et alia quae etsi ad perfectionem minus perfectos invitent, tamen arbitrium eorum necessitate praegravant, ut est:« Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes.» Et:« Qui potest capere capiat.» Quae quatuor diversitates divinorum praeceptorum spiritualibus et vere catholicis competunt, qui quamvis non omnia, mandata Dei sic audiunt ut faciant, tamen eorum sanam fidem recta opera clarificant. Restat quinta, quae fideles quidem, sed tamen carnales et rudes informat, et a flagitiis atque facinoribus refrenat, ut est Decalogus, et hujusmodi caetera, sicut:« Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo( Deut. VI. 5);» et:« Honora patrem et matrem, non occides, non moechaberis.» Tales si a malo declinant, nec tamen bona faciunt, fideles quidem sunt, sed otiosa est fides eorum. Si autem nec a malo declinant, sed insuper criminalibus peccatis seipsos pessumdant; jam quidem fides eorum reputatur ut arbor mortua, sed non radicitus evulsa, cum tamen quoquo modo adhuc vivat ex spe qua veniam sibi sperant, et Deum a quo ipsam veniam sperant, et proximum quantulumcunque ament. Denique, ut Apostolus ait:« Fides est sperandarum substantia rerum.» Unde patet fidem spei substantiam esse. Ubi autem spes, ibi et amor, quia necesse est ames bona quae speras. Ac per hoc constat illud B. Gregorii dictum,« unumquemque quantum credit tantum sperare et amare.» Porro spes in tantum dicitur proprie rerum bonarum esse, ut habeatur a grammaticis pro vitio quod Graece acyrologia, Latine vero impropria dictio dicitur, ubicunque aliter posita invenitur, ut est illud poetae: Hinc ego si potui tantum sperare dolorem. Unde et sic exponunt; sperare dixit pro timere. Cujus verbi proprietatem servans alter ait: Liceat sperare timenti. Quamobrem quamvis fides bonarum rerum sit et malarum, spes tamen nonnisi bonarum, quia credimus quidem bona quae promittit Deus, et mala nihilominus quae minatur, cum tamen bona ipsa tantum speremus, mala autem tantum timeamus. Ac per hoc B. Jacobus licet dicat:« Tu credis quia unus est Deus; bene facis, et daemones credunt, et contremiscunt;» in hoc tamen credulitas pravorum hominum a credulitate daemonum differt, quia pravi homines credunt et sperant; daemones autem credunt quidem, sed non sperant, imo desperant, et ideo contremiscunt. Quod si perversi homines credunt quidem, sed non sperant, jam a credulitate daemonum nil distant. Sed sciendum quia, sicut malum est hominibus desperando peccare, sic, et supra modum sperando, de die in diem poenitentiam differre, peccatisque peccata addere, et ex eis velut restim longam sibi texere, qua in fine ligati manus et pedes praecipitentur in tenebras exteriores, quos, quandiu nec desperant, nec peccata sua defendunt, nequaquam a catholicae Ecclesiae paradiso extrema sententia damnamus, quamvis interdum a communione nostra aliquandiu medelae causa removeamus. Et ideo constat tales adhuc computari inter fideles, et quamvis criminosos, non tamen recte dici impios, quia« impius,» id est infidelis,« cum venerit in profundum malorum, contemnit.» Itaque nec isti audierunt Dominum crimina interdicentem, et tamen credunt ei, sicut supra monstratur evidenter, quod et de his dicendum est, qui etiam de summo virtutum culmine ad ima vitiorum pari modo nonnunquam corruunt.
5.16.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI. Ubi contradicitur haereticos, nec sicut criminosos intra Ecclesiam Deum audire.
5.16.1
Verum ne praefati haeretici his nostris armis, velut incautos, aggrediantur, asserentes se quoque, exemplo eorum quos commemoravimus, in Deum credere, quamvis eum non audiant praecipientem:« Gratis accepistis, gratis date,» noverint nostram a sua causa incorporabiliter discrepare. Si quidem nostri quaedam Christi mandata quasi non audiunt, ubi ea aut suae supremae perfectionis gratia alacriter transeunt, aut imbecillitate mentis perterriti non adeunt, aut fragilitate humana interdum ducti incaute praetereunt, aut tentatione diabolica superati illis obeunt, aut ab illis redeunt. Quorum primi non solum sunt laudandi et imitandi, verum et beatificandi; medii autem laudandi quidem, sed miserandi; postremi vero pariter miserandi et arguendi, et tamen pro tempore et causa si corripi et corrigi patiuntur, patienter tolerandi et exspectandi. Qui etsi a Deo apostatarunt pravi operis perpetratione, tamen adhuc sunt cum eo et stant pro eo ex fidei professione quam retinent corde et ore. Quamvis enim factis, non tamen fide a Deo recedunt, dum eum fidelem in omnibus verbis suis, et sanctum in omnibus operibus suis credunt et dicunt, etiam cum fidem ipsam factis astruere negligunt. Qui quidem ad credendum audiunt Christum Dominum dicentem:« Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille( Joan. VI, 29);» et:« Creditis in Deum, et in me credite;» sed non audiunt eum ad faciendum, dicentem:« Diligite inimicos vestros; benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos,»--« et nolite thesaurizare vobis thesauros in terra;» et similia his quamplurima. De quibus ex fide viventibus, vel virentibus, atque ex operatione morientibus vel arentibus, illud propheticum non incongrue dicitur:« Pars una compluta est, et pars super quam non pluit, aruit.« Virent ergo succo fidei quam auditam perceperunt ad credendum, et retinent; et arent neglectu boni operis, quod auditum ad faciendum non retinent. Ad quos, quantum ad fidem, illa Domini sententia, incredulos sibi Judaeos arguentis, non plene pertinet, qua dicitur:« Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? Qui est ex Deo, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.» Nam carnales quique in Ecclesia Christum veritatem dicere credunt, et verba ejus audiunt, et si non ad profectum. Unde et ex Deo sunt, in quantum verba Dei audiunt, et ex Deo non sunt, in quantum non audiunt. Porro haeretici neutro modo Deum aut verba illius audiunt, quia fide non amissa, vel amissa, non solum nil boni faciunt, verum etiamsi quid facere videntur, totum est peccatum, ut puta quod sine fide est. Alioquin si sine fide catholica, quae sola est fides, non sunt, haeretici non sunt. Sed interim praetermissis aliis, Simoniaci ab ipsis Christianitatis rudimentis haeretici sunt dicti et habiti. Ergo sine fide sunt; si sine fide sunt, nec spem habere possunt, quia fides est substantia spei. Si spem non habent, nec charitatem, quia non potest amare quod nec sperat, nec credit, sicut paulo superius astruitur satis.
5.16.2
Hinc conjici potest haereticos et paganos inferiores esse ex incredulitate, quia daemones unum Deum esse credunt et contremiscunt; illi autem nec hoc tantillum. Et tamen superiores daemonibus in hoc sunt quia, et pagani per baptismum, et haeretici forsan per poenitentiam salvari possunt. Quamvis si bene definitio fidei consideretur, fides aut credulitas daemonibus inesse non proprie, sed abusive, dicitur. Nam si fides, ut Apostolus definit,« est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium» constat daemones nec fidem habere, nec credere Deum, quem in evangelica dignitate ab ipso creati ante lapsum suum noverant, et solebant facie ad faciem contemplari. Ac per hoc non credunt Deum esse, non posse dicere quod dixit insipiens in corde suo:« Non est Deus,» quia in eo quod prius viderunt, sciunt eum esse. Quod enim videt quis, quid sperat? Hinc ergo constat quod nec daemones fidem habeant. Alioquin si fidem vere haberent, spe quoque et charitate non carerent, ac per hoc jam daemones non essent. Quapropter et illa spes diaboli, de qua Dominus B. Job dicit:« Spes ejus frustrabitur cum( Job. XL, 28).» non est vera spes, sed quaedam securitas, qua sibimet ipse vel sui de misericordia Dei frustra blandiuntur, cum ejus justitiae districtione nequaquam verentur. Quam procul dubio timerent, si ex fide spes illorum subsisteret, quia fides credit in Deum et ex eo quo timendus est, et ex eo quo amandus. Unde fides, retento sibi timore, justissimi Judicis spe communicat amorem piissimi Patris, ut tantummodo amando speret quod fides quoque credit amandum. Sic fides et spes nec diabolo, nec impiis insunt, quamvis ejus inesse inveniatur abusive dictum, sicut B. Gregorius fidem asserit habere infideles, cum credunt se natos ab eis quos sibi parentes dicunt, quamvis conceptionem suam et nativitatem non viderint, et plurima hujusmodi humanae conversationis, seu actionis. De quibus ipse doctissimus Pater ait:« Habent infideles fidem, sed utinam in Deum!»
5.17.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII. De differentia negotiatorum saeculi et eorum qui dicuntur Simoniaci.
5.17.1
Sed, his non usquequaque incassum praefixis, disquiratur quo pacto ecclesiastici, qui in sacramentis ecclesiasticis non gratis dant danda gratis, dicantur omnino fidem perdere, et plusquam quilibet Christiani cleri vel laici, etiamsi terreni quaestus causa circumveniant in negotio fratres suos,, aut nimium care vendant quod viliter, aut certe gratis acceperunt. Et primo videatur utriusque modi negotiatoribus, quae sit jugiter communis intentio vel causa, deinde quae privata. Ergo, ut summatim dicatur, haec nobis communis utrisque intentio in suo negotio videtur, quia uterque quaerit temporaliter ditari temporalibus rebus. Quo fit ut utrisque pariter, quamvis per diversitatem officiorum suorum, impariter feriantur illo elogio Sapientis:« Qui quaerit ditari non erit innocens.» Nam secundum communem intentionem commune damnum innocentiae incurrunt, licet pro ordinis diversitate unus majus, alter minus. Quod non et commune est eis negotii causa merces proponere, taxare, vendere, atque emptorem cupere. In quibus si nil aliud intercederet, aut nulla, aut minima culpa esset. Neque enim culpae imputandum est, si communis necessitatis causa merces venales proponantur, taxentur, vendantur et emantur, siquidem non illicite venduntur quae licite emuntur. Est etiam eis aliquando communis circumventio fratris, quia unus eorum quotiescunque negotiatur, circumvenit et circumvenitur; alter autem, etsi aliquando, non tamen semper. De qua circumventione, quamvis vendex sit Dominus in utrumque, tamen non gravius in unum quam alterum pro circumventionis et causae qualitate. Sic et viliter vendere quae care accepta sunt, utrisque est aliquando commune, quia unus eorum quotiescunque vendit quid care acceperat, viliter distrahit; alter autem etsi aliquando, non tamen sedulo. Et tamen ille semper viliter distrahendo quod carum est enormiter peccat; hic autem inde meritum sibi bonum et gratiam apud Deum et homines praeparat.
5.17.2
Diximus tandem quae sint utrisque communia, dicamus et quae sunt privata, episcopis, vel reliquis cleris, quorum interest divina sacramenta administrare, praecipuum est et singulare, mercem coelestem tantum proponere, vel exponere; laicis autem, vel caeteris saecularis negotii professoribus terrenam tantum et saecularem; illorum quoque est rem non suam, contradicente eo cujus est, semper proponere, taxare et vendere; istorum autem suam solummodo nemine contradicente. Haud secus illorum est semper viliter venundare non sua; istorum autem vix aliquando viliter distrahere sua. Nihilominus illorum est gratis accepta, non gratis dare; istorum vero est non gratis accepta, non gratis dare. Nam si diligenter consideretur, nunquam ab homine homo gratis aliquid commodi adipiscitur, aut enim pro obsequio, aut pro favore humano vel gratia, aut pro recompensatione manualis muneris accipit quod accipit, et si pro Deo solo ab homine quod accipit, multo magis non gratis accipit, quia et ipse homo a Deo ut alteri dare possit accepit, et dando meritum apud Deum reponit, qui solus ideo verus est Deus et Dominus, quoniam, secundum Psalmistam, bonorum nostrorum non eget. De cujus plenissima et sola plenitudine etiam egregius Prosper, juxta intellectum doctissimi Patris Augustini, prius prosa, deinde metro sic edisserit:« Nil Deus jubet quod sibi prosit, sed illi cui jubet. Ideo verus est Dominus qui servo non indiget, et quo servus indiget.»
5.17.3
Epigramma cujus et unde supra. Non ideo quidquam mandat Deus, ut sibi prosit Nec servi officio verus eget Dominus. Cujus praeceptis augetur qui famulatur, Fitque minor quisquis negligit imperium. Nam Deus omnipotens, simul omni tenensque potestas Nil pordit proprium, nil capit occiduum. Nunquam non habuit quod habet, dans quidquid habere Proderit, et sumens nonnisi quod dederit.
5.18.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII. De eo quod carnales Ecclesiae sine fide non sint instar Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse.
5.18.1
Verum ut ad propositos nobis negotiatores redeamus, illorum est ipsum Deum et Dominum, Spiritum utique sanctum venalem credere et habere; istorum vero, si ad profundum malorum avaritiae pervenerint, animas suas venales habere, nec tamen credere se posse eas alicui hominum vendere aut dare. Hinc vivaci mentis acte resculpendo communes et peculiares horum negotiatorum, quas praenotavimus, lineas sigillatim discernamus, quis eorum magis peccat, aut quis Scyllae seu Carybdi perfidiae magis appropinquat. Et primitus attendamus saecularis negotii professores, in quibus delinquere soleant. Plane delinquunt in hoc quod ditari temporaliter quaerunt, sed quis invenitur pius justo ditari non cupidus? certe rarissima est hujusmodi volucris. Delinquunt etiam in hoc quod lucri studio circumveniunt in negotio fratres suos, dum vilia carius illis vendunt, vel cara viliter auferunt.
5.18.2
Restat aliquibus eorum illud maximum avaritiae culmen, quo etiam animas suas venales habent, ubi eas quaestus causa sectando varia crimina et peccata occidunt, ex quibus quamvis animae illorum moriantur, fides tamen illis omnino non extorquetur. Non solum enim fidem sanam non impugnant, aut refutant, sed eamdem quoque licet sibi mortuam corde et ore defendere laborant. Quos non incongrue filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse significant, qui armati Jordanem ante fratres suos, eisque terram repromissionis potenti brachio et ferro decertantes acquirunt, et subjiciunt. Inter quos sortem aliam sibi non requirunt, sed ad suam quam trans Jordanem liquerant post se habitaturi redeunt. Attamen altare super ipsum Jordanem aedificant sibi in testimonium, quod Dominus ipse sit Deus, ne postea filii caeterarum tribuum possent dicere filiis eorum:« Non est vobis pars in Domino, quia inter nos et vos Jordanem posuit medium.» Sic et saeculares quique et tamen fideles in sancta Ecclesia quoties, catholicis baptismum fide et opere conservantibus, certamen fidei ab haereticis vel paganis induitur, mox sententiis sanctorum Patrum armati, et interdum potentiae saecularis suffulti, fratribus suis pro fide pugnaturis accurrunt Neque prius relinquunt quam eis, hoste fortiter expugnato, optatam quie em acquirant. Sed ad suam, trans Jordanem, quantocius revertuntur, quia licet catholicae fidei zelo, quam profitentur, catholicis pro tempore suffragentur, tamen post Jordanis transitum, baptismi scilicet sacramentum, fidem baptismatis quantum ad opera transgrediuntur, eamque in pace praetereunt quam in bello fortiter defendunt. Sola enim labentia et transitoria magnopere appetentes, non curant aliam sibi cum fratribus suis provideri haereditatem, nisi ejusdem fidei professionem ac defensionem.
5.18.3
Quod etiam velut altaris super ipsum Jordanem in terra repromissionis a se constituti testimonio comprobant, quandocunque catholicis atque spiritualibus viris eorum carnalem conversationem redarguentibus et detestantibus in tantum, ut partem eis in Deo denegent ad confessionem catholicae fidei, quam supra fontem sacri baptismatis, quasi altare supra Jordanem, ipsi et patres eorum professi construxerunt, ad confirmandam sibi sanctorum communionem recurrunt, eoque sibi partem in Deo vindicant, quo fidei symbolum corde et ore fideliter retentant, atque, quotiescunque expetit, admoniti pro viribus alacriter defendant. Quo fit ut altare quod prius putabatur et dicebatur sacrilegum, quasi fuerit ad holocausta et victimas contra divina mandata aedificatum; postea rationabili causa approbatur, et vocatur fidei societatisque Christianae inter carnales et spirituales testimonium. Quod qui per fidem et opera est Dominus spiritualium, ipse sit per fidem etiam Deus carnalium. Ad cujus causae discussionem non sine causa Phinees mittitur legatus, cui pactum sempiterni sacerdotii statuit Dominus, quia sacerdotis est diligenter requirere, ne forte quilibet, derelicto Deo et unica fide ejus, tanquam unico altari contempto, praesumant sibi indebitum sacerdotium, et altare aliud eligant ad perfidiae suae sacrificia, et cultum daemonum. Quod utique faciunt quia fide aberrant, et speciem ecclesiasticorum sacramentorum usurpant, quemadmodum post multos annos filii Israel derelicto Domino per impium Jeroboam altaria vitulis aureis, et sacerdotes daemoniis adversus altare Domini et sacerdotium ejus instituerunt.
5.18.4
Sed de hoc plenius in loco alio dicetur. Hoc solum interim hinc animadvertatur, quod quandiu filii Israel altare praeter unum et sacerdotium alterum sibi praesumpserunt, sub unius Dei cultu, id est fide, pacem inter se retinuerunt. Mox autem ut praesumpserunt, se invicem continuo bello impugnarunt, nec concordare Judas cum Israel potuit, aut amicitias jungere ausus fuit, Domino contradicente et Josaphat regem super hoc ausu taliter increpante:« His qui oderunt Dominum amicitia conjungeris, et impio praebes auxilium, et idcirco iram Domini merebaris, etc..» Quin etiam ex beati Gregorii Moralibus indubitanter ostenditur quot et qui intra Ecclesiam male vivunt, sint, et jure fideles dicantur. Ait enim in libro XXXIII:« Vehemoth alios, sub Christianitatis nomine positos devorat, quia in ipso eos fidei errore supplantat, alios a rectitudine fidei nequaquam devitat, sed ad usum pravae operationis inclinat. Alios, quantum vult, in operationem immunditiae inflectere non vult; sed apud semetipsos intus in studio intentionis intorquet ut dum a charitate mentem dividunt, rectum non sit quiquid extrinsecus operatur. Et fidem ergo tenent, sed vitam fidei non tenent quia aut aperte illicita faciunt, aut ex perverso corde quae agunt perversa sunt, etiamsi sancta videantur. Quia et nonnulli confitendo fideles sunt, non vivendo; hinc est quod voce Veritatis dicitur:« Non omnis qui dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum:» hinc rursum ait:« Quod autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico?» Et post pauca:« Nemo fidem sine operibus sufficere posse confidat, cum sciamus quod scriptum sit:« Fides sine operibus otiosa est.» Nullus Vehemoth morsum ex sola confessione fidei plene evasisse se aestimet, quia jam quidem fluvium absorbuit, sed adhuc Jordanem sitit, et toties in ore illius Jordanem fluit, quoties Christianus quisque ad iniquitatem defluit. Os quidem ejus jam fide nos sublevante fuimus, sed magno studio curandum est ne in hoc lubrica operatione dilabamur. Si ambulandi cautela negligitur, incassum credendo rectum iter tenetur quia vita quidem fidei ad coelestem patriam profuit, sed offendentes minime perducit.»
5.19.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX. De eo quod Simoniaci a Satana pervaduntur exemplo Judae, proditionem Domini aggredientis.
5.19.1
Hinc postquam evidenti multaque auctoritate sub occasione saecularium negotiatorum monstratum est quantum distent nostri carnales, etiam cum mortua fide sua, ab haereticis quibus nec mortua fides superest, sed omnino nulla, ut puta stirpitus evulsa et exinanita, restat seriatim monstrandum ecclesiastici ministerii venditores in quibus delinquant, nimirum ubi et ipsi ditari temporaliter quaerunt, sed delinquunt tanto plus negotiatoribus aliis quanto sempiterna, quam temporalia coelestia cum terrenis sunt pluris, et, ut brevius et apertius dicatur, quanto Creator omnium Deus vilissimae creaturarum praefertur. De cujus sacramentis ubicunque negotiando quaerunt ditari, procul dubio velut alter Judas ipsum Deum, qui ipsis sacramentis essentialiter inest et cooperatur, prodere perfidis disponunt. Unde necesse est ut quos eadem intentio impio et crudeli Judae coaequat, eadem culpa devinciat, parque damnatio involvat. Et certe diabolus qui stat a dextris Judae, furis non qualiscunque, sed sacrilegi, ad mala suadendum pro sola proditionis meditatione cor illius intravit ad seducendum, sicut Joannis testatur Evangelium:« Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simon Iscariotes( Joan, XIII, 2),» etc. Ex qua immissione diaboli quid infelix Judas adeptus sit, Lucas apertissime sic ostendit:« Intravit Satanas in Judam qui cognominabatur Iscariotes unum de duodecim, et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare, et spopondit. Et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.» In quibus veracium evangelistarum veracissimis verbis aperte innuitur quantum reatum ex proditionis illius conceptione incurrit proditor pessimus, qui, licet longe ante ipsam proditionem fur sacrilegus fuerit, quando Dominicam pecuniam egenis profuturam, quam ministerio portabat, furto a loculis exportabat, non tamen in eum diabolus intrasse legitur, nisi ubi in cor ejus ut prodat Magistrum mittitur; quod si talem habitatorem meruit ex solo proditionis affectu, qualem putamus meruit ex ipso effectu? Denique sciendum est quia, sicut bonitas gradus suos habet, quibus paulatim ascendendo proficit, sic malitia suos, quibus indesinenter ad pejora descendendo deficit. Nec mirum cum suggestio boni sit semen Dei; suggestio autem mali nihilominus semen diaboli. Et ut semen Dei, in bonam terram jactum, secundum evangelici agricolae parabolam, prius mittit germen, dein fructiferat herbam, deinde spicam, inde plenum frumentum in spica, quod statim falce defectum atque palearum selectum reponitur in coeleste horreum; ita et semen diaboli in mala terra suis augmentis contendit provenire, ut mox ad suum perveniat locum, perpetuum scilicet incendium. Neque enim quisquam repente fit imus in malo, sicut nemo repente summus in bono.
5.19.2
Unde et semen diabolici lolii in cor pessimi Judae jactum prius occulte germinavit deliberationem proditionis, deinde aperte erupit herbam pestiferae machinationis, ubi abeundo et loquendo inde Judaeis verbis suis, velut luxuriantibus sibi foliis umbra nequitiae suae, alii semini nequam ad mortificando principalem, et singulare granum frumenti communicavit. Quibus dum super hoc gavisis et pecuniam super hoc pasciscentibus spopondit, velut spicam protulit, quae adolescebat, dum tradendi opportunitatem quaerebat, et plenum lolium in sese exhibuit, quando traditionem osculi signo perfecit. Cui tandem falx accessit, ubi laqueo suspensus medius crepuit, et in locum suum reponendus hinc abiit. Cujus propinquiores sequaces effecti Simoniaci, non minori avaritia ad hoc usque devolvuntur, ut Spiritum sanctum prodere conentur. Cum qua sua immissione diabolus corda eorum, effractis foribus fidei, scilicet timore et amore, violentus intrat, qui hactenus eis exterius assistebat, dum alia avaritiae mala illectos supplantabat, ne tamen qualemcunque fidem Dei ab eorum cordibus elimabat. At mox, ut de Deo sentire prava et conari licet, clam non metuunt, fidem omnino perdunt, sicque secedenti Christo, qui prius per fidem habitabat in eorum cordibus succedit ad invadendum perfidiae hospes diabolus. Hinc, ubi tantae iniquitatis conceptu partarientes clandestinum pus mentium suarum, quibus refundant similes sibi solerter vestigant, cisque repertis talia insusurrant. Quid vultis nobis dare, et nos vobis Spiritum sanctum tradimus? Nunquid non haec vox quae una fuit Judae, et uno tantum die, pene continua et quotidiana est istis?
5.19.3
Atque utinam hic milvi, secundum Isaiam, alter ad alterum in suam Babylonem congregati, hanc nefandam vocem sibi invicem lente et tenuiter insusurrarent, et non proterve et granditer inclamarent! Sed, quod pejus est, in tantum inolevit hujusce negotiationis usus ut jam, velut ex auctoritate et regula, Spiritus sanctus in sacramentis suis venalis palam omnibus proponatur, palam taxetur, palam pretium ejus expostuletur, palam, ut creditur, vendatur, palamque ematur, qua in re sceleratiores sunt sceleratissimo Juda, qui proditionem, nullo modo attentandam a quovis vel latenter, attentavit. Quod si inter alia Dominum Deum etiam ex hoc immaniter offendit quod inaestimabilem arbitrio Judaeorum appretiandum reliquit, et quod incomparabilem adeo parvipendit, ut denariorum numero eum traderet profanis, quo ibunt a Spiritu Dei, et a facie ejus, quo fugient isti, qui nunc suo, nunc alieno arbitrio ipsum Spiritum sanctum appretiare solent, adeoque minimi faciunt, ut non solum paucorum summula nummorum, verum etiam piget, pudetque dicere, pro cane, sue, accipitre, et reliquis qualibuscunque, et hujuscemodi xeniolis vendere non dubitent? Inaestimabilis enim culpae est Creatorem coeli et terrae pro quantumlibet magna, et pretiosa merce velle distrahere. Ideo, sicut supra dicitur, intolerabile facinus perpetrant quotiescunque quod pretiosum, et super omnia carum est, viliter venundare tentant. Quid enim carius et pretiosius Deo? Cujus incomparabilem excellentiam, sub nomine sapientiae, Sapiens sic commendat, dicens:« Nihil esse duxi in comparatione illius; nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius, quoniam inexstinguibile est lumen illius. Infinitus enim thesaurus est hominibus.» Et post pauca:« Est enim in illa spiritus intellectus sanctus, unicus, multiplex, subtilis mobilis, disertus, incoinquinatus, etc..» Beatus quoque Job inde ait:« Nescit homo pretium ejus. Non dabitur aurum obrisum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. Non confertur tinctis in die colorbus, nec lapidi sardonico pretiosissimo, vel sapphiro. Non adaequabitur ei aurum, nec vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. Excelsa et eminentia non memorabuntur in comparatione ejus. Trahitur autem sapientia de occultis. Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componetur.» Qui post pauca breviter aperiens quid sit sapientia, ex persona Dei dicit homini:« Ecce timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia( Job XXVIII, 28).» Hinc beatus Hieronymus, in expositione Zachariae, ait:« Salvator pretium suum, id est majestatis, in XXX cernens argenteis, et tam vili mercede se proditum ironice ait:« Decorum pretium quo appretiatus sum ab eis.» Hoc autem est legendum cum irrisione dicentis:« Tanto me populus meus, et pauperes quondam gregis, et a me electi in filios, emendum atque vendendum pretio judicaverunt!»
5.20.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XX. Quot maledictionibus cum Juda Simoniaci subjaceant, et qualiter omnem Ecclesiam vendant.
5.20.1
Haud secus hos haereticos nefandi ambitione commercii dirumpere vincula Christianae legis, et projicere a se jugum apostolicae disciplinae quaerentes, qui habitat in coelis irridet et subsannat, ubi impudenter negotiando de Deo nihil inveniunt in manibus suis, nisi quod Judas et Judaei in suis, perpetuam scilicet maledictionem et damnationem, quia, exemplo Judae, fiunt filii eorum orphani, et uxor vidua, quia sanguis Christi super eos et super filios eorum, ut vindicetur, manet. Quorum plane filii ab ipsa conceptione sua et nativitate fiunt orphani, quia sine Deo Patre; et uxor, scilicet plebes eorum, vidua, quia sine legitimo marito, Christo. Unde apparet haereticos generando mori, quorum uxor vidua remanet, et filii orphani. Et vere penitus Deo moriuntur, ubi sacramentorum ejus gratiam perverse alios ordinando vendere non verentur, ut filii amborum, nonnisi orphani, nascantur, quia mox sempiterno Patre orbantur, ubi sacramentis quae apud haereticos dicuntur initiantur. Quibus pariter ad suae damnationis cumulum accrescit, ut a generatione eorum requiratur blasphemia Spiritus sancti, qui est remissio peccatorum, sicut ab insano Juda et perfidis Judaeis, sanguis Christi, qui effusus est in remissionem peccatorum. Quorum substantiam omnem perfidus ille fenerator mammonas pro accommodato eis perfidiae suae nummo scrutatur, laboresque eorum diripiunt alieni illi, quorum voces non noverunt oves Christi. Et quid plura, cum psalmus de quo haec strictim decerpsimus, latius tales insectetur? Quem si fidelis lector Christiano sensu discusserit, nec mora sub titulo Judae proditoris animadvertat quantae, quales, et quot maledictiones atque ultiones debeantur Simoniacis. Neque enim aliquibus haereticis magis aptari potest psalmi illius prophetica imprecatio, in venditorem Christi et emptores ejus directa, quam istis qui Spiritum sanctum venalem faciunt in omnium sacramentorum ipsius gratia.
5.20.2
Ex quibus ut aliqua specialiter commemorem, isti catechismum, baptismum, et perfectae Christianitatis sigillum vendunt, scilicet a primo pabulo sacrati salis usque ad confirmationem per episcopum, quae est septima sacramentorum regenerationis, secundum eumdem septemplicem Spiritum, ad remissionem omnium peccatorum. Et haec quidem vendunt, quotiescunque ordinant pretio episcopos, presbyteros, aliosque, quorum officia regeneratrici gratiae in Ecclesia catholica deserviunt. Nihilominus in diaconibus, quidquid sacramentorum in diaconos pertinet; in subdiaconibus quidquid ad subdiaconos; in acolytis quidquid ad acolytos; in exorcistis quidquid ad exorcistas; in lectoribus quidquid ad lectores; in ostiariis quidquid ad ostiarios; in cleris quidquid ad cleros, in oeconomis quidquid ad oeconomos; in ecclesiis quidquid ad ecclesias; in monasteriis quidquid in monasteria et ad ejusmodi reliqua. Taliter dum nullum Christianae religionis ordinem immunem venditionis relinquunt, nil non venditum in totius Christianitatis mundo praetermittunt. Non quantulaecunque possessionis angulum, non agellum, non tuguriolum, sed nec minimum obelum; intantum ut non solum praesentes, verum et futurae fidelium oblationes in Ecclesia deprehendantur prius venditae quam collatae. Sic hi qui dicuntur Christiani, totum Christianorum mundum quantum in eis est vendunt; quem« sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret» redemptionem propter eum. Et cui vendunt, nisi diabolo? Et ad quid ei venduntur? Ut sint denuo ipsius, et faciant mala ad voluntatem ejus, neque prosint eis sacramenta aliqua Christianitatis, quia gratis accepta nec dantur nec administrantur gratis; qui si etiam bona videantur agere, jam bona non sunt, quia illi reputantur cui servi addicti sunt per magistrorum suorum male cautum chirographum; qui, velut vasis boni pastoris praecincti, fraudulenter maligno leoni retrahunt quos benigno Agno pertinaciter subtrahunt. Unde et inconsolabiliter plangendi sunt, quia sola sua injuria vel ignorantia pereunt, dum devitare tantorum et talium luporum malitiam aut negligunt, aut nesciunt.
5.20.3
Quorum rabiei si Judae rabies comparetur, tolerabilior multis modis reperietur. Ille etenim, repentina furia actus, semel Magistrum, quem mortalem videbat et passibilem non dubitabat, vendidit; isti autem, diutina meditatione succensi, millies Spiritum sanctum, quem immortalem et impassibilem ore profitentur, vendunt. Ille, quamvis pro tempore paucos discipulos ad horam conturbaverit, non tamen eis Christum etiam occisum abstulit; isti autem et universalem Ecclesiam sine intermissione conturbant, et ab innumerabilibus Christi populis ejus gratiam exterminant. Ille, unus dum unum prodidit, se quidem et paucos complices suos perdidit, sed tamen totius mundi saluti quamvis nolens et nesciens servivit; isti vero, dum innumerabiles unum produnt, se ipsos suosque fautores perdunt, et in perniciem totius mundi grassantes, omnium fidelium saluti resistunt, et nec sibi, nec alicui nisi forte resipiscendo prodesse aliquando possunt. Ille magistrum solum, et sine sua suorumque supellectile distraxit; isti autem non solum Spiritum paracletum, sed insuper quidquid ejus est, et suorum ubivis, usque ad minimum assis. Ille praeter se neminem mediatorem, vel testem quaerere praesumpsit; isti autem non solum se et domesticos suos, verum et extraneos sui negotii mediatores ac testes persaepe acciunt et faciunt. Ille poenitentia ductus XXX argenteos etiam nolentibus refudit; isti autem impoenitentes non solum non refundunt quantulumcunque pretium, sed vellent plus acceptum. Quin etiam, ne in aliquo inferiores perdito Juda ejusque complicibus putentur qui in tot criminibus superiores illis monstrantur, gaudent et isti cum Spiritum sanctum appretiaverint, instar illorum, qui appretiando Christum sunt gavisi, et ut illi opportunitatem proditionis, sic et isti exquirunt suae negotiationis.
5.21
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI. De eo quod non prosit Simoniacis qualiscunque eorum eleemosyna.
5.21
Nempe velut quis avarissimus negotiator, anxius exspectat, et anhelus expetit nundinas annuas: sic et isti ordinationes, tempore suo agendas, ut aut inde redimant res suas, talis pretii spe oppigneratas, aut saccellum vacuum impleant, aut pleno superfundant. Ex qua utique pecunia, quam sic amant ut Spiritum sanctum vendere non metuant, fructus non capient etiamsi in pauperes et loca sancta expendant, quemadmodum nec Judas ex sua, qua emptus est ager in peregrinorum sepultura, quae nec venditori Christi, nec emptoribus ad animarum suarum mercedem quidquam profecit, in tantum nec vile bustum ibidem profanus Judas acciperet, vel inhumatus superjaceret. Hinc si illud consideretur, quod sacerdotum principes pecuniam proditionis sibi refusam arbitrati sunt, simul et professi non licere mitti in corbonam, id est reponi cum denariis templi sacri, quia pretium sanguinis esset; putamusne quanto sceleratiores Judaeis arbitramur istos, qui pretium Paracleti interdum cum oblationibus, quas Christianorum devotio ecclesiis Dei contulit aut confert, reponendum arbitrantur? Solent siquidem sacrilegi ex tam sacrilego pretio quadam vana spe redemptionis animae suae modo praedia, modo pallia, modo librorum, modo vasorum atque utensilium ecclesiastici ministerii varia et superflua insignia, possessionibus et gazophilaciis ecclesiarum Dei adjungere. Quod facientes non solum nil mercedis, verum et maximum augmentum damnationis sibi conquirunt, ubi suae immundae oblationis contactu sanctuarium, et omnia quae illius erant polluunt, sicut Dominus per Moysen astruit:« Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet;» quod ne fiat, idem Moyses in Deuteronomio sic vetat:« Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domum Domini Dei tui; quidquid illud est quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.» Quo divinae legis praecepto reprobatur per vitium acquisita oblatio, quia Dominus odio habet rapinam in holocausto; qui mercedem prostibuli merito dedignatur, quam ex suae et alienae carnis corruptione meretrix profana a profanis fornicando consequitur, quanto magis illam, quam ex suae animae, multarumque prostitutione Simoniacus a fide Christiana fornicando mercatur? Nihilominus abominatur pretium canis, non quod eis cujuscunque animalis natura sit abominabilis, sed quod abominetur oblationem, quam quis, velut mutus canis adulando et favendo vitiis alienis, a vitiosis meruit. Vel certe pretium canis Deo est quidquid post poenitentiam ad peccati vomitum reversus offert. Utrumque enim abominatio est apud Deum, sive fornicationis, sive assentationis tuae pretium ei voveas offerendum, quantumlibet sit illud magnum pretium, et pretiosum. Quomodo ergo placabitur Deus pretio quo virginitas innumerabilium animarum, id est fides incorrupta sibique desponsanta prostituitur, aut quo pertinacia vel impoenitentia flagitiosis administratur, quandocunque« laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur?» Quod si possessiones, familias et reliqua, tantum saeculari hominum conversationi utilia, inde sibi suisque propinquis et amici, ut alter Giezi, comparaverint, nihilominus fructus non capient ex eis, quia lepra Simoniacae maledictionis sibi et semini eorum in perpetuum sic adhaerebit ut nutantes transferantur filii eorum et interdicentur et ejiciantur de habitationibus suis. Sive ergo spiritualiter sive carnaliter pretia illa expeudant, omnimodis eos incassum laborare constat, quia nec juste, nec fructuose cuiquam unquam tribuit, qui injuste tollit. Unde hi negotiando sese invicem circumveniunt, et sibi invicem quae habebant auferunt. Venditor quippe exigendo pecuniam, emptori simul fidem subripit et pecuniam. Emptor autem exhibendo venditori nihilominus subripit fidem et Spiritus sancti gratiam; fitque miro et misero modo ut neuter quod alteri subripuit habeat, sed insuper uterque perdat quod prius habebat, et ab invicem accipiat solam damnationem quam prius non habebat. Quid si uterque est miser, miserior tamen ille, qui et suam pecuniam et fidem perdidit et gratiam spiritualem, quam pro dato pretio exigebat; alteri quidem abstulit, et sibi non accepit; quin potius pro benedictione maledictionem incurrit. Quo fit ut quemadmodum quis, dum alteri animam tollit, illi quidem tollit, sed ipse duas animas non habet, quin potius et suam perdit; sic et isti fidem sibi et gratiam invicem tollunt, sed neutram earum habet quilibet illorum, et insuper in manus Dei viventis horribiliter incidunt, ubi mortem eis generat peccatum consummatum. Unde mox diabolo qui prius intravit corda illorum ad invadendum traduntur divinitus ad semper sibi in pace possidendum, sicque eos denuo, velut alterum Judam, post buccellam intinctam, Satanas intrat, ubi proditores fidei suae ex mutua fraude convictos sibi vindicat. Intinctus enim panis fraude infectam significavit mentem proditoris. Denique non semper abluitur quod intingitur, sed aliquando polluitur.
5.22.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXII. Quid vulpes Simoniacae faciant vel patiantur.
5.22.1
Itaque quia fraudulenti et versipelles isti pro nihilo habent ut Dominus pars eorum sit ipsique pars Domini: tanquam vulpeculae, ne sicut Sodomorum vinea, demoliantur, etiam florentem vineam Christi capiunt, et partes vulpium illarum efficiunt, quae sibi in eis foveas habent. Qua, quoniam pro qualitate seu differentia suae nequissimae potestatis sibi possidendam patiuntur, sub nominibus et significationibus diversarum et nocivarum volucrum, arborum, herbarum, et bestiarum immundarum, Isaias super Idumaeam sic vaticinatur:« Possidebunt illam onocrotalus, et ericius, et ibis et corvus habitabunt in ea.» Et post pauca:« Et orientur in domibus ejus spinae et urticae, et paliurus in munitionibus ejus. Et erit cubile draconum, et pascua struthionum, et occurrent daemonia onocentaurus, et pilosus clamavit alter ad alterum. Ibi cubavit lamia, et invenit requiem; ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus. Illuc congregati sunt milvi alter ad alterum.» Talium ergo et tam versipellium vulpium partes pariter et participes effectae vulpeculae, de quibus nunc sermo est, possidentur et possident duplicitatis suae merito a multiformi daemonum nequitia multiplicer partitae, et adhuc multiplicius partiendae, multifariamque partientes, et partiturae sibi illas ipsas possidendas, a quibus ipsae possidendae vicissim partiuntur. De quibus quondam Sapientia ait:« Vulpes inhabitant animae, quae memor est malitiae, et bestiae cubant in turbulento corde.» Porro Christi oviculae simplicitatis suae merito beatae sunt; quarum Dominus est Deus earum, qui totus est unica pars praeclarae haereditatis earum, quam eis ipse restituet totus in singulis, quaeque singulae totae in ipso toto, ut sint omnes consummatae in unum, sitque Deus unus omnibus, et omnia in omnibus. Ita sane ipse populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit earum Deus.
5.22.2
Quarum unicam simplicitatem quia abhorrent praefatae vulpeculae, habitant solitudines draconum et struthionum deserti, privatae praeclara et populosa haereditate unius ovilis uniusque pastoris. Quae quoniam nonnunquam pastoralitatis vel divinae speculationis mentem occupant, dum regimen Ecclesiae, vel sacrae Scripturae studium sibi praesumendo utrumque prava actione, et interpretatione dissipant, recte in lamentationibus sic conqueritur Jeremias:« Moestum factum est in dolore cor nostrum, contenebrati sunt oculi nostri propter montem Sion, quia disperiit; vulpes ambulaverunt in eo.» Sed licet propter hujusmodi speculatores mons Sion interdum dispereat nonnulla tamen nobis est consolatio, quod non habitasse aut stetisse, sed ambulasse tantum dicuntur in eo. Neque enim in catholica Ecclesia seu canonica Scriptura haereticorum episcopatus, vel ministerium aliquandiu requiescere, aut stare poterit. Siquidem quia non loquuntur veritatem in corde suo, quia agunt dolum in lingua sua, quia munera super innocentes accipiunt, in tabernaculo Dei habitare, aut requiescere in monte sancto ejus nequeunt. Sic quia accipiunt in vano animas suas et jurant in dolo proximo suo, nec stare praevalent in loco ejus sancto. Et quod dicitur, quia nec stabunt, in quem nec tales ascendunt. Qualis enim ascendat, Psalmista declarat, dicens:« Innocens manibus et mundo corde,» etc. Unde liquet vulpes has tam subdolas et rapaces nec ambulasse in monte catholicae Sion, quem nec ascendere potuerunt. In quo tamen, secundum aestimationem, vulgi credentis tales Ecclesiae Dei principari, vel doctrinam ejus scrutari, ambulasse dicuntur, Domino per prophetam dicente:« Ipsi regnaverunt et non ex me. Principes exstiterunt et non cognovi.» Et alibi:« Omnes principes ejus erunt in nihilum.» Ex quibus utique trecentas vulpes fortissimus ille Samson typice cepit, et, ut Historia refert, caudas eorum revinxit ad caudas, et faces ligavit in medio, quas igne succendens, dimisit, ut huc illucque discurrerent. Quae statim perrexerunt in segetes Philistinorum, quibus succensis et comportatae jam fruges, et adhuc stantes in stipula concrematae sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret. Quod factum in figuram contigisse illis, et ad nostram doctrinam scriptum nemo ambigit qui Pauli Evangelio credit. Siquidem Dominus noster Jesus Christus, fortissimus omnium et zelotes, non ferens uxorem, quam ex gentibus duxerat, cuilibet alii nuptam, ad tantae injuriae suae ultionem, eos qui sapientes erant ut facerent mala, bene autem facere nesciebant, in astutia eorum, quasi vulpes, comprehendit, quae CCC numero illas haereses exprimunt tantummodo, quae sibi applaudunt de nomine Christiano, sicut Simoniaca, Sabelliana, Ariana, et reliquae, exceptis haeresibus Judaeorum et paganorum, quibus crucifixus Christus, aut scanlalum est, aut stultitia.
5.23.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIII. Allegoria de vulpibus a Samsone captis.
5.23.1
Quod autem trecentorum numerus universitatem Christianorum, cruce Christi signatorum, designet, Thau littera ostendit, quae, crucis charactere formata, ipsum numerum exprimit. De qua in Ezechiele viro linei induto dicitur:« Signa Thau in frontibus virorum gementium et dolentium.» Quos ne interfectores tangant, subjungitur.« Super quem videritis Thau, ne interficiatis.» Quod character et Gedeoni affuit, ubi divino oraculo instructus in trecentis viris Madianitas prostravit, in figura nostri Gedeonis, qui gyrum coeli circumiens, in utero Virginis totus mansit. Hic, in trecentis armatis tubis spiritualis praedicationis lagenis corporeae fragilitatis et lampadibus miraculorum divinitatis, mundum devicit, et vincit quos semetipsos abnegare, et crucem suam tollere atque post se venire docuit. Quorum Sol, id est Samson, post haec, quia non est qui se abscondat a calore ejus et clarore, ab ovili Ecclesiae suae, quam justitiae radiis profundebat, dolosas et immundas vulpes haerescon venatus separavit, specie quidem pietatis, sed non virtute trecentas, quas caudis ad caudas invicem colligavit, docens quia, quamvis ad diversa intendant facies et ora, unum tamen errorum finem, velut ex unius perfidiae nodo, celant et retinent earum posteriora. Nam, quamvis singulae haereses superbiae suae, velut turrim Babyloniae suae, contra Deum exaltari molientes, diversitate linguarum divinitus confusae, diversa de religione Christiana sentiant et dicant, seseque palam invicem impugnent, in fine tamen unius impietatis nodo convexae clam concordant, ubi deprehenduntur nil aliud nisi fidem perfidia subvertere, et gregem Christi sibi diripere conatae. In quarum medio, scilicet in connexione caudarum noster Samson faces apposuit, ubi earum malignam concordiam, quae in fine jungebatur mutuis et intestinis odiis, zeloque invidiae contra se invicem concitavit. Hinc est quod dum una quaelibet alteram post se trahere aut a se disjungere laborat, omnes invicem pertinacibus animis serviant.« Non est» enim« pax impiis, dicit Dominus». Quas faces tunc accendit, quando irrevocabili anathemate, quasi igne furoris sui, qui arderet usque ad inferni novissima, per sententiam suae catholicae earum odia ad perniciem sui, et multorum aperte inflammavit. Sic dimissae, vagae, et perfugae huc illucque discurrunt, quia exardescente in brevi ira Dei, de via justa perierunt.
5.23.2
Demum Philisthiim ingressae, omnia victualia gentis adulterae et alienigenae secum concremavere, quia procul dubio consentientes adulterari uxorem Christi, igne justi judicii ejus, quem in fine suo haereses, tanquam in caudis, advehunt, quidquid boni habebant, amittunt. Unde et Philisthiim interpretantur ore, vel poculo corruentes, ut subaudiatur suo vel alieno. Sive enim alienigenae, pagani scilicet, seu vicini eorum vecordes, et male viventes Christiani ore alieno corruunt, quandocunque doctrinis haereticorum, quae utique sunt daemoniorum, credunt, sicut miseri Gothi, quorum alii a paganismo, alii a catholica fide ad Arianam haeresim, per imperatorem Valentem et Eudoxium Constantinopolitanum, transierunt. Qui etiam suo ore corruunt, dum haereticos suo favore protegunt, et extollunt; nec sine causa nominatim messes; vineae et oliveta eorum consumpta referuntur, cum nonnulla alia cum istis perierunt. Cur hoc, nisi ut innotescat haereticos vel fautores eorum verum sacrificium et sanctificationem perdidisse? In messibus enim et vineis sacramentum corporis et sanguinis Domini, quod inde ad vitam populi fidelis conficitur, non incongrue accipitur. In olivetis autem sacrae unctionis oleum; quibus apud illos evacuatis, superest illis ex omnibus ecclesiasticis sacramentis sola aqua baptismatis, quod solum ad solam perniciem dare possunt, sicut superius satis constat monstratum. Et haec tanta mala noster Samson, Christus, fecis e vel facere dicitur, non quia talia jussit, sed quia juste fieri permisit. Paulus quoque has vulpes coambulantes et occasione, sive invidia Crucifixum sic praedicantes, ut ejus crucem evacuare studerent, cavendas Philippensibus denuntiat, dicens:« Imitatores mei estote, et observate eos qui ita ambulant, sicut habentes formam nostram. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi;» quarum caudis ignem suae perditionis inesse demonstrans, subjungit:« Quorum finis interitus.» Deinde, ut physiologi astruunt, vulpes famelica in locum squalidum se projicit, et mortuam fingit, sicque aves male credulas subito sibi arripit et occidit. Quod constat nonnunquam facere haereticos, qui, terrenum lucrum aut popularem favorem esurientes, mortuos se huic mundo quadam continentia simulant, et animas volantes quidem, sed adhuc carnales, securas periculorum effectas, sua perfidia strangulant, et diabolum secum incorporant. Ex quibus etiam Herodes exstitit, qui fingebat se Jesum signorum gratia cupere videre, quem quaerebat occidere. Unde et ipse Dominus sibi hoc renuntiantibus respondit:« Ite, dicite vulpi illi,» quod evidenter in Passione monstratur, ubi Jesus illusus et spretus ab illo, et universo exercitu ejus narratur.
5.24
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIV. Collatio actuum Judae et Simoniacorum.
5.24
Sed hinc jam finem proditionis, et proditoris Christi consideremus, et ex collatione illius actum et meritum proditorum Spiritus sancti perpendamus. Judas mercator pessimus suis inquit complicibus:« Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.» Simoniaci autem suis nihilominus: Cujuscunque vestrum orando manus imposuerimus, nec mora, advenit ei Spiritus sanctus, quem necesse est accipiat, et ad ecclesiasticum officium libere agendum sibi teneat. In qua praesumptione multo pejores fiunt ipso Juda, qui nec Dominum proditum sibi remansisse putavit, nec temere, sed caute ducendum praemonuit, cum isti Spiritum sanctum sic prodant, ut sive remansisse credant, et ei gratiam aliis proditam pro libitu tractandam ex auctoritate jubeant. Et Judas quidem salutando et osculando, pacem et dilectionem ore, nutu, vel gestu simulans, quam in corde non habebat, Dominum Jesum pretio tradidit; isti vero supplicando, orando, manus imponendo, etc., quae sunt legitimorum sacerdotum propria, ad oculum faciendo, Spiritum sanctum pretio, ut putatur, tradunt; quorum vocibus et reverentiis exterioribus, quod responsum convenientius redditur a Spiritu sancto, quam quod Judae a Christo? Juda, osculo Spiritum Patris et Filii tradis? quasi ironice dicens: Putasne me tibi ita concessum, ut habeas cuicunque volueris etiam ficte tradendum et vendendum? sed vae illi per quem Spiritus sanctus pretio tradetur. Melius illi erat si natus non fuisset. Et non absurde Simoniacus isthic vocatus est Judas, qui interpretatur confessio, quia sicut ille ore confitendo et dicendo, Rabbi, prodebat Magistrum; sic et iste sanctam Trinitatem ore confitendo et invocando, distrahit Spiritum sanctum, quem nominatum dicit Deum et Dominum. Verum talibus haereticorum conatibus nullomodo cooperatur Deus, sed malignus spiritus, qui Christi proditoribus, de quibus sic dicitur:« Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.» Neque enim deinceps isti possunt Spiritum sanctum aliis habere vel sibi, etiamsi aliquando habuerint, quemadmodum nec Judaei, nec Judas Christum, licet ipse prius eum habuerit. Sed cur dicitur quia jam habere non possunt quem nec invocare jam possunt? Quod detestabilis exitus Judae significavit, qui, prodito Christo, ad laqueum festinavit, condignaque suo sceleri poena, nodatis et omnino circumstrictis faucibus illis quae funestae voci proditionis suos meatus laxare vel commodare praesumpserant, interiit, nec post veras voces malae machinationis, nec post fictos pejoris supplicationis, nec vere nec ficte Deum invocare potuit. Cujus non immerito anguntur arteriae, ut jam nec vitalem flatum possint emittere, quae temere eniserunt vocem ausam Redemptorem mundi vendere. Unde« suspensus crepuit medius, et effusa sunt omnia viscera ejus.» Nec communem aliis hominibus, et naturalem exitum spiritus ejus habere meruit, qui contra communem naturae Dominum conspiravit. Sicque coelo terraeque perosus, omnique creaturae invisus, inter utrumque periit, dum terra cadaver ejus foedissimum et fetidissimum, aer autem spiritum impiissimum et impurissimum suscipere refugit. Quapropter in primitiis suis discant Simoniaci qui et quales sint et quod mereantur. Et si primitiae duplici contritione conteruntur, tam grandes accrvi eorum quoties conterentur? Videntne quod post ipsam vocem venditionis nequeunt Dominum invocare, quoniam angustantur guttura ipsorum inextricabili laqueo perfidiae. Etenim quomodo invocabunt in quem non crediderunt? sed forsan cervice ferrea adhuc pertinaces et fronte aenea impudentes obstinate contendunt se catholico sensu credere in Deum, licet vendant Spiritum sanctum. Vestigent ergo, quotquot modis possunt, omnes latebras illius primi auctoris sui in venditione Domini Dei, et praeferant sicubi repererint eum credidisse in Jesum ex quo Satanas intravit cor ejus ad prodendum illum. In quem si quolibet modo crederet, nequaquam tale quid attentaret. Cognosceret enim Dominum non posse vendi, nec aliquem resistere ipsius voluntati et potestati. Sed miser non cognovit in eo nisi quod hominis erat et videbat. Nec mirum qui nec ea quae videbat ex toto cognoscebat, dum forsan Pharisario fermento corruptus, miracula Salvatoris principi daemonum ascribebat. Nam si cognosceret, utique crederet; nam nemo credit quod nullatenus cognoscit, quamvis credendo promereatur cognoscere perfectius, sicut dicit Apostolus:« Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.» Et alibi:« Cognoscentes Deum» scilicet per fidem,« cogniti estis ab eo.» Sed quis hoc de Juda carnali et mortali ambiget, cum idem Apostolus asserat nullum principum hujus saeculi, quamvis subtilioris et immortalis naturae, ut puta spiritualia nequitiae in coelestibus existant, cognovisse incarnatam Dei Patris Sapientiam?« Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.»
5.25.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXV. De eo quod Judas sine fide poenituit, et quod consentientes principibus sacerdotum fide privati sunt.
5.25.1
Sed ne forte opinentur eum credidisse ubi poenituisse et pretium retulisse legitur, noverint abusive dicendam poenitentiam illic, cum proprie tristitia saeculi fuerit, quae mortem operatur, non illa, quae, ut ait Apostolus,« secundum Deum est, et poenitentiam in salutem stabilem operatur.» Denique laudabilis poenitentia sine spe non est, cujus substantia fides est. Unde poenitentia Judae, quia sine spe fuit, constat quia nullam fidem habuit; ac per hoc videns se damnatum, tristitia saeculi ductus, maluit desperando sibi guttur elidere quam sperando fructus dignos poenitentiae suppliciter offerre. Quod si fecisset, error haud nocuisset. Sed perfidus qui prius blasphemaverat Filium Dei, quem crediderat posse vendi, in fine blasphemavit et Spiritum sanctum, quem credidit non posse tanti peccati sibi veniam largiri. Quod autem Christum Jesum non Deum, sed tantummodo hominem, quamvis justum crediderit, confessio ejus ostendit, quia dicit:« Peccavi tradens sanguinem justum.» Cui mox pessimi emptores responderunt:« Quid ad nos? Tu videris;» ac si dicant: Quid ad nos pertinet istud peccatum tuum, qui solummodo emimus quem vendidisti? Tu vides quid feceris, quia nos, quem emptum et traditum apte accepimus et tenemus, non dimittemus. Nonne hac responsione quotidie Simoniaci utuntur, quandocunque eorum sacrilega ordinatio reprobatur? Quid ad nos crimen Simoniacae haereseos? Videant illi quid fecerint, qui nobis spiritualem gratiam vendiderunt et tradiderunt, quia quod semel accepimus tenemus, nec officium nostrum dimittemus? A quorum sorte ne se putent exceptos, quamvis multo tolerabiliores sint isti, qui ab emptoribus gratiae gratis acceperunt, ut putatur, gratiam ecclesiasticorum ordinum, considerent quod principes sacerdotum Jesum quem emerant turbis quarum favorem sibi conciliarant dare nequiverunt, sed secundum quod eis persuaserant, Barabbam, seditiosum latronem et homicidam a judice impetrarunt. Sic miser ille populus, persuasus a Pharisaeis et seductus, Pharisaeus, id est divisus a Deo Patre et Magistro, fieri meruit, et filius patris vel magistri eorum effici, ut deinceps frater illorum esset, qui ex patre diabolo vel ex magisterio ejus erant. Hoc enim interpretatur Barabbas, vel Barrabbas. Quo facto tantum fidei pristinae defectum incurrit ut, qui paulo prius Domino cum palmis obviam venerat, et vestimenta sua ramosque arborum in via illius straverat, et Osanna filio David, Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel, Osanna in excelsis clamaverat, repente clamaret Barabbam. Quos quotiescunque judex, ut puta desipientes, resipiscere, et ab errore corrigere curavit, nihil profecit, sed magis tumultus fiebat, et invalescebant voces eorum, nec aliud volebant nisi Jesum a se abjicere, et Barabbam sibi poscere dicendo:« Non hunc, sed Barabbam;» et:« Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam;» et:« Tolle, tolle crucifige, crucifige eum;» et:« Sanguis ejus super nos, et super filios nostros;» et alia his similia.
5.25.2
Qua conspiratione et sententia sic se suosque posteros diabolo manciparunt; paucissimi enim fuerunt qui inde crediderunt, ad comparationem eorum qui non crediderunt; nec se suosque posteros a sempiterna morte subtrahere curarunt. Unde etiam cum morte animae turpissimam et acerbissimam corporis mortem incurrerunt, velut per Vespasianum et Titum, atque per Aelium Adrianum. De quo populo et illud considerandum est quia quotquot eorum salvati sunt, non solum baptismate, quod procul dubio remissionem omnium peccatorum attribuit, Deo perfecte reconciliari meruerunt, nisi et prius per poenitentiam eum sibi placare laborassent. Sic enim ad Spiritus sancti evidentem effusionem, et ad praedicationem Petri compunctis dictum est:« Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus sancti.» Nec excusare eos ignorantia potuit quin poeniterent, quamvis etiam ipse Petrus eis de illa testimonium perhiberet in subsequentibus, dicens:« Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata.» Et quae praecipue illa fuerint in praecedentibus ostendit, dicens:« Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. Vos autem Sanctum et Justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis; Auctorem vero vitae interfecistis.» Si ergo negasse Christum dicti sunt, qui eum non credentes vel dubitantes Deum, velut hominem purum, pro puro homine interficiendum judici tradiderunt, dubitabiturne an negent Spiritum sanctum qui se asserunt eum omnino credere Deum et Dominum, et tamen pro auro vendunt? Et, o quanto tolerabilior haec negatio foret, si vel pro homine fieret! tanto utique, quanto potior est homo lapide.
5.26.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVI. Quod nil, nisi damnationem, a Simoniacis accipiant etiam gratis ordinati, et quod idola faciant pro Christo adorari.
5.26.1
Hinc necesse esse colligant quid acceperint a talibus Spiritus sancti negotiatoribus persuasi, et sic gratis ordinati. Nullo modo enim manus impositionem acciperent, nisi eos sacerdotes Domini esse persuasum haberent. Attendant quoque quanta poenitentia sint castigandi scientes, quandoquidem attendant, nec Judaeos etiam baptizandos a poenitentia excusatos, quamvis ignorantes. Et certe, quantum humano videtur judicio, debuit excusari ignorantia. Sed inexcusabilis fuit, quia juxta quod Apostolus ait:« Qui ignorat, ignorabitur.» Et o quot et quantae catervae simplicium et rusticanorum, quaerendo veritatem, ignorantes ab haereticis sunt seductae, quas quidem credimus juste perisse! sed qualiter justum fuerit nequimus ex toto comprehendere. Et revera« qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et qui communicaverit superbo induet superbiam.» Qui sibi nequam est, cui alio bonus erit? Cognoscant, vel admoniti, quia quotquot fures sunt et latrones sunt, non veniunt nisi ut mactent et perdant. A quorum sanguinolentis manibus non solum nil sanctificationis, sed etiam plurimum contaminationis acceperunt, in tantum ut facta sit meretrix anima eorum quondam fidelis plenaque judicii. Et in qua prius justitia requievit, nunc homicida, cujus argentum versum est in scoriam, et vinum mistum aqua. Et cur hoc? quoniam omnes principes ejus infideles socii furum, a quibus persuasi ignari simplicitatis catholicae fidei, et incauti, pro Christo accipiunt illum seditiosum latronem, qui in corde suo dixit:« Ponam sedem meam ad aquilonem, similis ero Altissimo,» atque homicidam illum qui erat ab initio. Sic qui hactenus prompti laudatores et devoti susceptores Domini fuerant, non improbi blasphematores ejus, atque importuni petitores latronis existunt, quorum intentio illum solum requirit, etiam cum vox eorum Deum se interpellare fingit. Quem, rogo, interpellant, nisi mammonam, qui nec pro Deo nec pro proximo verbum ederet, aut hisceret, vel manum levaret, nisi acciperet aut speraret pecuniam? Sed benignus Spiritus sapientiae non liberavit maledicum a labiis suis. Siquidem quoniam renum illius testis est Deus, et cordis ejus scrutator est verus, et linguae illius auditor, nisi liberavit haereticum maledictum a labiis suis, cui nihil est aliud bene loqui, quam sua seipsum voce damnare, et sibi maledicere, cujus linguae benedicentis, et si auditor est Spiritus Domini, quia replet orbem terrarum et continet omnia, tamen quia habet scientiam vocis, ut putarunt, scrutator renum et cordis non curat quid quis dicat, sed dicendo quod intendat. Hujusmodi voces et exteriores devotiones aspernatus ipse Spiritus sanctus per Isaiam protestatur:« Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis. Et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Manus vestrae sanguine plenae sunt.» Nunquid non socii furum et latronum fures sunt et latrones, Salomone dicente:« Amicus stultorum efficitur similis;» et:« Qui cum fure participat, odit animam suam?.» Porro fures et latrones, viri sanguinum et dolosi sunt, quorum particeps quicunque est, sanguinolentus et fraudulentus sit necesse est.
5.26.2
Unde quia manus ejus plenae sunt sanguine, et latronum sibi confoederatorum communione, oratio ejus repellitur a mundissima majestate. Ut enim Sapiens ait:« Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus exsecrabilis.» Quod si evenit illis qui non audiunt legem praecipientem honorari Dominum de propria et vernacula substantia, quid fiet eis, qui alterius eleemosynam sibi sic creditam, ut gratis dent gratis acceptam impie vendunt? Quorum oratio vel benedictio non solum non auditur aut recipitur, verum etiam in peccatum et in maledictionem convertitur; quoniam« non est in ore eorum veritas, cor eorum vanum est.»--« Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant; venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt.» Et qui magis plebem Dei sicut cibum panis devorant, quam qui omnia Christianae religionis sacramenta venalia portant, et plebi Dei denegant, nisi ea pretio sibi redimant? Sed vae misero qui taliter duplici damno afficitur, quia et exteriora bona sua negotiando perdit, et interiora non accipit, quin potius damnationem incurrit, quia a corpore Christi, velut panis corruptus respuitur, et ab haereticis decoratur, eisque invisceratus sic consumitur ut non sit nisi cum sociis ejus qui non est; quem, velut leonem rugiendo circumeuntem et quem devoret quaerentem, dum stulti incaute fugere conantur, occurrit eis visus, callida videlicet haeresis, quamdam speciem humanitatis, quasi rationis praeferens; sicque intima jecoris eorum, id est rectam intentionem bestialiter dirumpit, et leoni, quem se frustra putaverant effugisse, devorandos latenter addicit.
5.26.3
Unde quia de hujusmodi devoratoribus subditur« quia Deum non invocaverunt,» quaerendum est quem invocent, quoniam prolixas orationes nonnunquam habent, et Deum invocare audiuntur, et videntur ab hominibus. Sed ab hac difficultate quaestionis B. Hieronymus solito succinctus nos eximit, ubi Zachariam sic dicentem exponit:« Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra, et prophetas et spiritum immundum auferam de terra.» Sicut idola fiunt de manu artificis, ita haereticorum perversa doctrina, quodcunque simulaverit in idolum vertit, et facit pro Christo adorari Antichristum. Qui si etiam verbis aliquando diabolum maledicunt, seipsos profecto maledicunt, sicut Sapientis elogio comprobatur dicentis:« Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.» Haec ita esse nemo qui refragetur, nisi manifestus haereticus. Unde perpendant nunc a latronibus ad benedicendum, et orandum quolibet modo etiam gratuito constituti et subrogati, quid vel sibi vel aliis acquisierint ex illorum communione cujus participes sunt facti, et cui spontanei subscripserunt, dum factum eorum non solum crediderunt ratum, sed etiam praedicaverunt. Nimirum homicidae sunt quales et illi quibus consentiunt. Nempe sic interiorem hominem in se et in aliis occidunt ut exterior eorum vivat incassum, post paululum habiturus aeternum supplicium. Quocunque enim anima tandem peribit, corpus quoque post ibit.
5.27.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVII. Sententia sancti Augustini, qua omnes haeretici convincuntur negare Jesum Christum in carne venisse.
5.27.1
Verum ne calumnietur quis nos de corpore proprio, et non ex divinis paginis, novam suggillationem in haereticos componere, dum non putat eos omnino sine fide esse, aut Dominum Deum negare, animadvertat venerabilem et catholicum doctorem Augustinum in Epistola B. Joannis apostoli haec intonantem:« Omnes haeretici, omnes schismatici ex nobis exierunt, id est, Ecclesia exeunt, sed non exirent si ex nobis essent antequam exirent.» Et post aliqua.« Omnes certe qui exeunt de Ecclesia, et ab unitate Ecclesiae praescinduntur, Antichristi sunt; nemo dubitat. Ipse enim designavit:« Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.» Quicunque ergo non manent nobiscum, sed exeunt a nobis, manifestum est quod Antichristi sunt. Et quomodo probantur Antichristi? ex mendacio.« Et quis est mendax, nisi qui negat quod Jesus est Christus?» Videat charitas vestra magnum sacramentum. Attendite quid inspiraverit Dominus Deus et quid insinuare vobis velim. Ecce exierunt a nobis, et facti sunt Donatistae. Interrogemus eos utrum Jesus Christus sit, statim confitentur quia Jesus Christus est. Si ergo ille est Antichristus qui negat Jesum esse Christum, nec nos possunt dicere Antichristos, nec nos illos, quia et nos confitemur et illi. Si ergo nec illi nos dicunt, nec nos illos, ergo nec illi a nobis exierunt, nec nos ab illis. Si ergo non a nobis exierunt, in unitate sumus. Si in unitate sumus, quid faciunt in hac civitate duo altaria? quid faciunt divisae domus, divisa conjugia? Quid facit communis lectus et divisus Christus? Admonet nos veritas fateri quod verum est, aut ipsi a nobis exierunt, aut nos ab ipsis, sed absit ut nos ab ipsis! Habemus enim testamentum Dominicae haereditatis. Recitemus, et ibi nos inveniamus:« Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.» Tenemus haereditatem Christi, illi autem non tenent. Nec communicant orbi terrarum, non communicant universitati redemptae sanguine Domini.»
5.27.2
Et post pauca:« Si ergo ex nobis exierunt, Antichristi sunt. Si Antichristi sunt, mendaces sunt. Si mendaces sunt, negant Jesum Christum. Iterum redit ad difficultatem quaestionis. Singulos interroga, confitentur Jesum esse Christum. Coarctat nos angustus intellectus in hac Epistola. Videtis certe quaestionem. Haec quaestio et nos et ipsos turbat, si non intelligatur. Aut nos sumus Antichristi; aut illi sunt Antichristi. Sed designavit haec Epistola Antichristos. Quicunque negat quod Jesus non sit Christus, ipse est Antichristus. Jam ergo quaeramus quis neget, et non attendamus ad linguam, sed ad facta. Si enim omnes interrogentur, omnes uno ore confitentur Jesum esse Christum. Quiescat paululum lingua, vitam interroga. Si invenerimus hoc, si ipsa Scriptura nobis dixerit quia negatio non tantum lingua fit, sed et factis, certe invenimus multos Antichristos, qui ore profitentur Christum, et moribus dissentiunt a Christo. Ubi invenimus hoc? In Scriptura. Paulum interroga, et audi; de talibus cum loqueretur, ait:« Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.» Invenimus et istos Antichristos. Quisquis factis negat Christum, Antichristus est. Non audio quid sonet, sed video quid juvat. Opera loquuntur, et verba requirimus.« Hypocritae, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali?» Voces vestras ad aures meas affertis, ego cogitationes vestras inspicio. Voluntatem malam ibi video, et falsos fructus ostenditis. Novi quid inde colligam? Non colligo de tribulis ficus, non colligo de spinis uvas. Unaquaeque arbor ex fructibus cognoscitur. Magis mendax est Antichristus qui ore profitetur Jesum esse Christum, et factis negat. Ideo mendax, quia aliud loquitur, aliud agit.»
5.27.3
Ex quibus tanti doctoris verbis ne Simoniaci nos impudenter urgeant, et se sic nobiscum in unitate catholica degere praesumant, quia unum altare nobis et illis est, et unae nuptiae, nec in aliqua conversatione a nobis comprobantur dissidere, noverint hoc nostrae imputandum ignorantiae, aut negligentiae, suaeque fraudulentiae atque impudentiae. Qui cum revera sint Antichristi, fingunt se esse Christi, tanto magis cavendi quanto sub obtentu societatis perniciosius incumbant ovili Christi, lacteolam ovem mentiti, dum in sacramentis catholicae, velut investimentis ovium, non cessant catholicis insidiari, et cruda per agninos exercent funera rictus. Quique exemplo auctoris sui Judae, pacis vel osculi signo, sub unius communionis symbolo meditantur, et pergunt tanto numerosiores proditiones et strages ex Ecclesia, quanto occultior se conservat eorum nequitia. Nam velut sicarii se socios itineris mentiuntur, et repente sica ex oculis educta incautos nil tale suspicantes inter amicas confabulationes adoriuntur, docti per pacem facere bellum; pares immundis Manichaeis, qui ne deprehenderentur, etiam catholicorum communionem ore sacrilego praesumebant: qui tamen in hoc interdum deprehendebantur, quod abstemii a vino sanguinis Christi, quem in remissionem peccatorum effusum non credebant, se subtrahebant. Sic et istos nihilominus deprehendere nequimus, nisi ubi eos Spiritus sancti gratiam vendere conari comperimus, sed quantumlibet se occultant et fingunt, ab Ecclesia tamen cum Manichaeis et aliis haereticis, sicut vere haeretici, et primo omnium anathematizati et abscissi, sive falso intus sint, sive vere foris sint, Antichristi sunt. Nec quales Antichristi sunt aliqui ex catholicis, qui contrarii adhuc sunt Christo ad Christiane vivendum, cui tamen concordant ad Christiane credendum. Isti autem utrobique Antichristi sunt, quia contrarii sibi sunt ex perversa credulitate, et ex prava operatione, quae etiam si bona videatur, nil nisi peccatum est, quia sine fide est. A quorum tergiversatione quo discernamus tali charactere nostri insignimur,« gratis accepistis, gratis date.»
5.28.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVIII. Item cujus supra, de eo quod haeretici Spiritum sanctum non habent, quamvis visibilia sacramenta habeant
5.28.1
Sed adhuc aliqua ipsius doctoris dicta attendamus:« Dilectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt.» Et quis est qui probat spiritus? Difficilem rem nobis proposuit, fratres mei. Bonum est nobis ut dicat ipse unde discernamus. Dicturus est, ne formidetis; sed primo videte, attendite. Videte hinc exprimi illud unde vani haeretici calumniantur. Attendite, videte quid ait:« Dilectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt.» Spiritus sanctus nomine aquae appellatus est in Evangelio, Domino clamante, et dicente:« Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae;» quid est illa aqua? Nemo me interroget. Evangelium interroga:« Hoc dicebat, ait, de Spiritu quem accepturi erant, qui in eum erant credituri.» Aliud est ergo aqua sacramenti, aliud aqua Spiritus. Aqua sacramenti visibilis est. Aqua Spiritus invisibilis est. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima. Per illum Spiritum ipsa anima mundatur et saginatur. Ipse Spiritus Dei, quem non possunt habere haeretici, et quicunque se ab Ecclesia praescindunt,» etc. In qua catholici doctoris catholica sententia aperte monstratur, visibilia tantum sacramenta sine aliqua invisibili sanctificatione, quae procul dubio Spiritus sanctus est, haereticis remansisse. Unde panis visibilis sacramenti tantummodo eis adest, sed invisibilis panis Spiritus abest. Quod nihilominus de aqua baptismatis, de unctione sanctificationis, et caeteris ecclesiasticis sacramentis credendum est. Et o utinam ipsa visibilia sacramenta remansissent eis pura, sicut videntur, et simplicia, et in sua tantum natura, et non inesset eis pollutio aliqua; sed quod pejus, panis pollutionis et mendacii est, et quidquid eorum est, sicut Spiritus sanctus per prophetam Osee, sub nomine Ephraim, attestatur, dicens:« Reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit. Non libabunt vinum Domino, et placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium. Omnes qui comedunt eum contaminabuntur, quia panis eorum animae ipsorum non intrabit in domum Domini. Factae sunt ei arae in delictum, hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, Dominus non suscipiet eas.» De quorum doctoribus praemisit, dicens:« Ventum seminabunt et turbinem metent. Culmus stans, non eis germen, non faciet farinam. Quod si et fecerit, alieni comedent eam. Propheta laqueus ruinae factus est. Super omnes vias ejus insania. In domo Dei ejus profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa.»
5.28.2
Si quaeritur quod fuerit peccatum Gabaa, liber Judicum aperte monstrat, qui habitatores Gabaa effeminatos, et Sodomitas alios, alios autem defensores eorum narrat. Nimirum talia sunt haereticorum conventicula, quae domum Dei faciunt speluncam latronum, et lupanar. Quorum auditores ne laetentur, sicut catholici, sic Spiritus Dei:« Noli exsultare, sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo.» Et specialiter notans Simoniacam haeresim, subdit:« Dilexisti mercedes super omnes areas tritici» Et post pauca:« Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel.»--« Canaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. Et dixit Ephraim. Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi. Omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi.» Quod autem nulla sacramenta, quae apud haereticos putantur auditoribus eorum prosint, ostendit dicens:« Area et torcular non pascet eos, et vinum metietur eis. Non habitabunt in terra Domini.»--« Iniquitatem arastis, et impietatem messuistis, comedistis fructum mendacii.» Sed et quod ab Ecclesia tam populus, quam princeps eorum projiciendi sint, ita praedicit:« De domo mea projiciam eos, non addam ut diligam eos. Omnes principes eorum recedentes, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient: Quod et si genuerint interficiam amantissima uteri eorum. Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt cum, et erunt vagi in nationibus.» Porro quia Ephraim, qui et Israel a Juda separatus haereticorum typum tenuit, et Judas catholicorum, discamus nunc quanti pendantur a Deo opera amborum.« Judas testis descendit cum Domino, et cum sanctis fidelis.»--« Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum. Tota die mendacium et vastitatem multiplicat, et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in Aegyptum ferebat,» scilicet sanctificationem suam, vel misericordiam in pauperes ab interioribus in exteriores tenebras.« Judicium ergo Domini cum Juda,» discretio scilicet et veritas. Et quia haeretici et invocant Dominum, et non invocant, dicitur:« Me invocabant: Deus meus, cognovimus, te Israel,»--« et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis. Super triticum et vinum ruminabant.» Ululare ergo luporum est. Unde apparet haereticos non orare Deum, sed ululare. Quod prae aliis congruit Simoniacis, qui, ut rapaces et famelici lupi, voces nullas ad Deum habent, nisi ut quaestu malitiae suae ventrem satient; qui et super triticum et vinum oblationis non orant, sed ruminant, quia nil ibi nisi solitam escam suam, id est pecuniam retractant. Sic Simoniacus fur ingressus in domum Domini, spoliat latrunculos foris, dum minores suos vendendo, visibilia sacramenta etiam tenero sensu suo privat.
5.29.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIX. Item, cujus et unde supra, in quo cognoscatur Spiritus Dei.
5.29.1
Sed jam canamus B. Augustini quaestioni praefatae reddatur, et summatim tangat quae doctor ille solito diffusus seriatim et enucleate populis eructat.« Si, inquit, aquae nomine significatur Spiritus sanctus, et dicit Epistola ista:« Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt,» intelligamus inde dictum esse:« Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno non biberis.» Quid est, de fonte alieno non biberis? Spiritui alieno non credideris. Restat ergo examen unde probetur quis spiritus Dei est. Posuit quidem signum, et hoc fortasse difficile. Videamus tamen. Ad illam charitatem redituri sumus. Ipsa est quae nos docet quia ipsa est unctio. Tamen hic quid ait:« Probate spiritus, si ex Deo sunt, quia multi pseudoprophetae exierunt in istum mundum.» Jam ibi sunt omnes haeretici, et omnes schismatici. Quomodo ergo Spiritum probabo? Sequitur:« In hoc cognoscetur Spiritus Dei. Omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, non est ex Deo, et hic est Antichristus, de quo audistis quod venturus sit, et nunc in isto mundo est.» Ergo spiritus qui est apud haereticos ex Deo est, quia confitentur Jesum Christum in carne venisse? Jam hinc erigunt se forte adversum nos et dicunt: Vos non habetis Spiritum ex Deo, sed et nos confitemur Jesum Christum in carne venisse. Iste autem illos negavit Spiritum Dei habere, quia non confitentur Jesum Christum in carne venisse. Quaere ab Arianis, confitentur Jesum Christum in carne venisse; quaere a Macedonianis, confitentur Jesum Christum in carne venisse; interroga Cataphrygas, confitentur Jesum Christum in carne venisse; interroga Novatianos, confitentur Jesum Christum in carne venisse. Omnes ergo istae haereses Spiritum Dei habent? Non ergo pseudoprophetae sunt? Nulla est ergo ibi deceptio, nulla seductio? Certe Antichristi sunt qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Quid ergo facimus? Unde discernimus? Opera attendamus, non strepitum linguae, quaeramus quare in carne venerit Christus, et invenimus quis eum negat in carne venisse. Nam si linguas attendas, multas haereses auditurus es confitentes Christum in carne venisse, sed convincit eas veritas. Quare venit Christus in carne? quia oportebat nobis afferri spem resurrectionis. Deus ergo venit in carne, ut moreretur pro nobis. Quemadmodum autem mortuus est pro nobis?« Majorem hanc charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.» Charitas ergo illum adduxit ad carnem. Quisquis ergo non habet charitatem, negat Christum in carne venisse.
5.29.2
« Nunc etiam interrogo omnes haereticos. Christus venit in carne? Venit, hoc credo, hoc profiteor. Imo hoc negas. Unde nego? Audis quia hoc dico? Imo hoc convinco, quia negas. Dicis voce, negas corde; dicis verbis, negas factis. Quomodo, inquis, nego factis? Quia ideo venit Christus in carne, ut moreretur pro nobis. Ideo mortuus est pro nobis, quia charitatem multam docuit. Tu non habes charitatem, quia pro amore tuo dividis unitatem. Ergo intelligite hinc Spiritum ex Deo. Pulsate, tangite vasa fictilia ne forte crepuerint, et male resonent. Videte si integre sonent, videte si ibi est charitas. Toliis te ab unitate orbis terrarum; dividis Ecclesiam ab unitate, dilanias corpus Christi. Ille venit in carne ut colligat; tu ideo clamas ut spargas. Ergo ipse est Spiritus Dei qui dicit Jesum Christum in carne venisse, qui dicit non lingua, sed factis; qui dicit non sonando, sed amando. Ille autem non est Spiritus Dei qui negat Jesum Christum in carne venisse. Negat et ipse non lingua, sed vita; non verbis, sed factis. Manifestum est ergo unde cognoscamus fratres. Multi intus, quasi intus sunt; nemo autem foris, nisi vere foris. Adeo ut noveritis, quia ad facta retulit,« et omnis spiritus,» ait,« qui solvit Jesum in carne venisse, non est ex Deo.» Solvere factis intelligitur quid tibi ostendit, qui negas quia dixit solvit? Ille venit colligere, tu venis solvere. Distinguere vis membra Christi, quomodo non negas Christum in carne venisse, qui pro honore tuo dirumpis Ecclesiam Dei, quam ille congregavit? Contra Christum ergo venis, Antichristus es. Intus sis, foris sis, Antichristus es. Sed quando intus es, lates; quando foris es, manifestaris. Solvis Jesum, et negas Deum in carne venisse. Non es ex Deo. Ille ergo solvit qui non facit. Quid nos docet, nisi ut facta interrogemus, non verba credamus? Omnes negant Jesum in carne venisse, qui violant charitatem. Jesus enim non opus erat ut veniret in carne, nisi propter charitatem. Quomodo poterat filius Dei ponere animam suam pro nobis, nisi carne indueretur, ubi mori posset? Quisquis ergo violat charitatem, quidlibet dicat lingua, vita ipsius negat Christum in carne venisse, et iste est Antichristus, ubicunque fuerit, quocunque intraverit.« Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non novit Deum, non audit nos. Ex hoc cognoscitur Spiritus veritatis, et spiritus erroris.» Jam ergo intentos nos fecit, quia qui novit Deum, ipse audit, qui autem non novit, non audit; et haec est discretio spirituum veritatis et erroris. Videamus quid moniturus est, in quo illum audire debeamus.« Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est.»
5.29.3
Item unde supra:« Violatores charitatis schisma fecerunt. Quomodo oderunt ipsam charitatem, sic oderunt et columbam. Sed convincit illos columba. Procedit de coelo, aperiuntur coeli, et manet super caput Domini. Ut quid hoc? ut audiant:« Hic est qui baptizat.» Recedite, praedones, recedite, invasores possessionis Christi. In possessionibus vestris, ubi dominari vultis, titulos Potentis ausi estis infigere. Cognoscit ille titulos suos, vindicat sibi possessionem suam. Non delet titulos, sed intrat et possidet. Sic ad catholicam venienti non deletur baptismus, ne titulus imperatoris deleatur; sed qui sit in catholica? agnoscitur titulus. Intrat possessor sub titulis suis, quo intrabat praedo sub titulis alienis.»
5.29.4
Idem unde supra:« Omnis qui credit quod Jesus sit Christus, ex Deo natus est.»» Quis est qui non credit quod Jesus sit Christus? qui sic non vivit quomodo praecipit Christus. Multi enim dicunt, Credo; sed fides sine operibus non salvat. Opus autem fidei ipsa dilectio est, dicente Paulo apostolo:« Et fides quae per dilectionem operatur.» Opera quidem tua praeterita, antequam crederes, vel nulla erant, vel, si bona videbantur, inania erant. Si enim nulla erant, sic eras quasi homo sine pedibus, aut vexatis pedibus ambulare non valens. Si autem bona videbantur, antequam crederes, currebas quidem, sed praeter viam currendo errabas potius quam perveniebas. Est ergo nobis et currendum, et in via currendum. Qui praeter viam currit, inaniter currit; imo ad laborem currit: tanto plus errat, quanto praeter viam currit. Quae est via per quam currimus? Christus, qui dixit:« Ego sum via.» Quae patria ad quam currimus? Christus, qui dixit:« Ego sum veritas.» Per illum currimus, ad illum currimus, in ipso requiescimus. Sed ut curreremus per illum, extendit se usque ad nos.
5.29.5
Idem unde supra.« Quid potuerunt plus credere daemones, quam ut dicerent:« Scimus qui sis, Filius Dei, sanctus Dei!» Quod dixerunt daemones, hoc dixit et Petrus. Eadem verba, non idem animus. Et unde constat quia Petrus hoc cum dilectione dicebat? Quia fides Christiani cum dilectione Dei est; daemonis autem sine dilectione. Quomodo sine dilectione? hoc dicebat Petrus ut Christum amplecteretur: hoc dicebant daemones, ut Christus ab eis recederet. Namque antequam dicerent:« Scimus qui sis, Filius Dei; quid nobis et tibi est,» dixerunt,« Quid venisti ante tempus perdere nos?» Aliud est ergo confiteri Christum, ut teneas Christum, aliud confiteri Christum, ut repellas Christum a te. Ergo videtis quia quomodo hic dicit, qui credit, propria quaedam fides est, non quocunque modo communis cum multis. Nemo haereticorum dicat vobis, Et nos credimus. Ideo enim de daemonibus exemplum proposui, ne gaudeatis ad verba credentium, sed exploretis facta viventium. Quid est credere in illum? et omnis qui diligit Genitorem, diligit eum qui genitus est ab ipso. Statim fidei conjunxit dilectionem, quia sine dilectione fides inanis est. Cum dilectione fides Christiani est; sine dilectione fides daemonis. Qui autem non credunt pejores sunt quam daemones, et tardiores. Omnis qui diligit Patrem, diligit Filium. In hoc cognoscimus, quia diligimus filios Dei. Filios Dei dixit, qui Filium paulo ante dicebat, quia filii Dei corpus sunt unici Filii Dei. Et cum ille caput, nos membra, unus Filius Dei. Ergo qui diligit filios Dei, Filium Dei diligit. Et qui diligit Filium Dei, Patrem diligit. Nec potest quisquam Patrem diligere, nisi Filium diligat. Et qui diligit Filium, diligit filios Dei. Quos filios Dei? Membra Filii Dei. Et diligendo fit et ipse membrum, et fit per dilectionem in compage corporis Christi, et erit unus Christus amans seipsum; cum enim se invicem amant membra, corpus se amat.« Et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.» Et quid secutus ait?« Vos autem estis corpus Christi et membra de membro:»--« Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere?»
5.29.6
« Extende charitatem per totum orbem, si vis Christum amare, quia membra Christi per orbem jacent, ubi esse debes, ut sub capite sis. Si in corpore non es, sub capite non es. Quid prodest, quia credis et blasphemas? adoras illum in capite, et blasphemas in corpore. Amat ille corpus suum. Si tu te praescidisti a corpore ipsius, caput non se praescidit a corpore suo. Sine causa me honoras, clamat tibi caput desuper; sine causa me honoras. Tanquam si vellet aliquis tibi osculari caput, et calcare tibi pedes. Forte caligis clavatis contereret pedes tuos, volens tibi tenere caput et osculari. Nonne inter verba honorantis clamares, et diceres, Quid facis, homo? calcas me. Non diceres, Calcas caput meum, quia caput honorabat, sed plus clamaret caput pro membris calcatis quam pro se, quia honorabatur. Nonne clamat ipsum caput: Nolo honorem tuum, calcare jam nunc me noli? Jam tu dic, si potes, Quare te calcavi? Dic illud capiti: Te osculari volui, amplecti volui. Sed non vides, o stulte, quia quodvis amplecti per quamdam compagem unitatis pervenit ad id quod calcas? Susum me honoras, jusum me calcas. Plus dolet quod calcas, quam gaudet quod honoras, quia et quem honoras dolet pro eis quos calcas. Quomodo clamat lingua? Dolet mihi. Non dicit, Dolet pedi meo, sed, Dolet mihi, dicit. O lingua! quis te tetigit? quis stimulavit? quis pupugit? Nemo, sed conjuncta sum eis quae calcantur, quomodo vis non doleam, quae non sum separata? Ascensurum Caput in coelum vidit multos honoraturos se, quia ascendit in coelum, et vidit quia honor ipsorum inutilis est, si conculcant membra sua in terra. Et ne quis erraret, et cum adoraret Caput in coelo, calcaret pedes in terra, commendavit membra in terra, dixit ubi essent membra ipsius, dixit verba novissima, et discessit. Post ipsa verba non est locutus in terra. Jam non invenis loqui Christum in terra. Invenis illum loqui, sed de coelo. Et de ipso coelo quare? quia membra calcabantur in terra. Persecutori enim Saulo dixit:« Saule, Saule, quid me persequeris?» Ascendi in coelum, sed adhuc in terra jaceo; hic ad dexteram Patris sedeo, ibi adhuc esurio et sitio, et peregrinus sum. Quomodo ergo corpus suum commendavit in terra, ascensurus? discipulis suis respondit;« Accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria et usque in totam terram.» Ecce qua jaceo, qui ascendo, ascendo enim quia caput sum, jacet adhuc corpus meum. Qua jacet? per totam terram. Cave ne percutias, cave ne violes, cave ne calces. Novissima verba Christi sunt ista ituri in coelum. Fratres, cogitate visceribus Christianis, si haeredibus carnalibus novissima verba morituri patris plus sunt dulcia, plus grata, et majoris ponderis mox ituri in sepulcrum; haeredibus Christi qualia debent esse verba novissima non redituri in sepulcrum, sed ascensuri in coelum? Et si plus custodiuntur a filiis novissima verba morientis patris, cujus cadaver in sepulcro sine sensu jacet, quid sibi sperant illi, qui verba novissima sedentis in coelo non custodiunt, videntis desuper an contemnatur an non contemnatur, illius qui dixit:« Saule, Saule, quid me persequeris?» Qui servat ad judicium quidquid videt pati membra sua, quibus gravior et intolerabilior est machaera linguae haereticorum, quam ferri paganorum.»
5.30.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXX. Recapitutatio praemissorum verborum sancti Augustini.
5.30.1
In quibus praecipui doctoris claris sententiis necesse est ad cor redeant praevaricatores novi mandati quicunque haeretici, et prae omnibus Simoniaci, qui ex accepta virtute Spiritus sancti faciunt sibi propostam ad solum negotium saeculi, non ad aliquod testimonium Christi, qui ipsam Spiritus sancti virtutem ascensurus ad hoc solum suscipiendam suis discipulis asseruit, ut resurrectionis ejus et charitatis ubivis terrarum testes sint. Sed perversissimi hominum conversi in arcum perversum, eum a quo intensi sunt impetunt et percutiunt, ubi divitias gratiae ejus quas jussi sunt omnibus gratis sicut acceperunt exponere et erogare, ad pretium distribuere praesumunt. Sic ingrati Christo, contra eum suis donis pugnaturi insurgunt, et fidelibus ejus tanquam membris ipsius pessimas et insanabiles plagas imponunt, quia ad ipsum, qui caput suorum est pertingere nequeunt. Quem etsi labiis se nonnunquam velle honorare fingunt, injuria est illi non reverentia totum quod agunt, quandiu fideles ejus sua perfidia tanquam fures et latrones interimunt. Quod velut oves simplices sub simulato pastoris sibilo seductas sibi convocant, sicque nunc furtim, nunc raptim diabolo gregatim immolant, dum consentiunt ut ab eis ematur quod non aliter accipitur, nisi ut gratis detur. Quo contagio pauculae oves morbidae totum gregem contaminant, dum carnales aliqui morbo ambitiosae avaritiae attacti, pabula coelestis doctrinae fastidiunt, et oculis pastorum se per devia vitiorum abducunt et abscondunt. Quapropter a latrocinantibus Simoniacis, velut solivagae oves, inventi, quantocius prae nimietate morbi sui concordant eorum voluntati. Occidere enim volunt illi, mori isti. Quaerunt illi interficere, isti non vivere. Illi perdere, isti perire. Sic illi et isti et ad suam perditionem, et totius Ecclesiae contagium de Spiritu sancto carnale vel saeculare excogitant et faciunt mercimonium. Quorum persecutio gravior Christo est quam quorumlibet paganorum, qui publica saevitia et transitoriis plagis debacchantur in Christianos, quam istorum qui, occulta conspiratione, sub agno pacis sempiternas mortes inferunt.
5.30.2
Quod si Christus perpeti nequit persecutionem membrorum suorum, quin de coelo Saulo eum ignoranti, et zelum Dei quamvis non secundum scientiam habenti, inclamaret, visumque communem auferret, quid putamus fiet istis, qui confitentur se nosse Deum, et rectores Ecclesiae ipsius, et tamen zelo diabolico inflammati, scienter non desinunt innumeras fidelium animas persequi, et jugulare? Et si Saulus pro corporali persecutione tanto impetu percellitur, quanto, putas, isti pro spirituali percelluntur? Unde ille jure amisit ad tempus oculos corporis; isti autem cordis, ut deinceps ipsi caeci duces caecorum effecti cum sequacibus cadant in foveam aeternae perditionis. Qui si se caecos cognocerent, sicut ait Dominus similibus eorum, peccatum non haberent, quia fructus dignos poenitentiae facere solliciti quaererent. Nunc autem quia dicunt, Videmus, peccatum eorum manet: quibus de coelo Dominus toties clamat, quoties per servos suos in quibus quasi in coelis habitat, verbis, sanctarum Scripturarum praesumptionem illorum increpat; qui quoniam nunc non auditur, postmodum sicut fortis et potens a secretario suo ad publicum egredietur et sicut vir praeliator suscitabit zelum, vociferabitur et clamabit, super inimicos suos confortabitur, quibus tunc dicet: Tacui semper, silui, patiens fui, sicut parturiens loquar; haec enim fecistis, et tacui. Unde quia paulatim et partim dissipastis gregem meum, et absorbuistis, dissipabo vos, et absorbebo simul.
5.31.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXI. De malitia Simoniacorum, et quod pejores sint latronibus, et sine aliqua fide Dei.
5.31.1
Adversus quos falsos testes, quos jam impassibilis Jesus, sed adhuc tales patiens in passionibus Ecclesiae suae, quales prius passus est, in se interpellat Patrem, dicens per Psalmistam:« Ne tradideris me in animas persequentium me, quia insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.» Quos quantulamcunque scintillam dilectionis Dei, et proximi retentare impium est credere. Dilectio enim Dei et proximi propria et specialis virtus est piorum atque sanctorum, cum caeterae virtutes bonis ac malis possint esse communes, quae qualiter potest inesse illis qui Deum sic despiciunt ut eum etiam vendere quolibet pretio laborent, et proximum sic oderunt ut ab eo viscera sua omnino claudant, ne gratis accipiant, quod illi per ipsos divina gratis dari voluit, et jussit largitas. Qui si etiam substantiam mundi hujus habentes proximo necessitatem patienti viscera sua clauderent, nec de suo aliquid gratis darent, quomodo charitas Dei, quae nonnisi geminata est, in eis maneret? Sed isti non solum de suo nihil dant, sed ut dent quod a Deo gratis dandum gratis acceperunt, infelicem proximum bonis omnibus corporis et animae spoliant, sic contra charitatem obdurati, ut nec os Deo aperiant charitate illius vel proximi, nisi interventu nummi dati vel pacti. Et, o quanto pejores latronibus pessimis, qui simul animam corpusque proximi dilaniant, cum alii latrones sic corpus occidant ut animam occidere nequeant. Constat ergo eos nil charitatis Dei, quem non vident habere, qui tam pessime norunt proximum, quem vident diligere, quem si aliquatenus pro Deo, et in Deo diligerent, jam haeretici non essent, quia necessario tantum rectae fidei etsi minimae quantum verae dilectionis haberent.
5.31.2
Sed quoniam neutram habent, haeretici et Antichristi sunt qui negant Jesum in carne venisse. Cur enim Jesus venit in carne, nisi ut, ex diversis qualitatibus hominum atque ex omnibus nationibus gentium, per nimiam charitatem qua posuit pro illis animam suam, exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, vel aliquid ejusmodi, in qua una columba sua, amica, sorore et sponsa immaculata quiescente, immaculatus ipse Sponsus requiesceret, atque in regnante regnaret, sicque omnibus suis in se ipso uno consummatis, unus ipse Deus omnia in omnibus esset? Cui mirabili et desiderabili unioni prae caeteris invident et insidiantur, qui Spiritum sanctum quo tanta diversitas membrorum sub uno capite, Christo irreprehensibili, et incomprehensibili compositione coadunatur, compaginatur, et unitur, vendere non verentur. Ipse enim, tanquam violentissimum et ferventissimum bitumen, aut gluten charitatis, quam in sanctorum cordibus diffundit, corpus Christi per nexus et juncturas aptas formatum, et praeparatum conglutinat, et conjungit, crescereque facit in augmentum Dei, ubi ex diversae professionis et conversationis hominibus unum corpus, et unum spiritum, secundum vocationem, qua vocati sunt, in una spe efficit. Quem dum, velut efficacissimum glutinum, fabricae Dei isti haeretici subripere praesumunt, quantas et quam miserabiles ruinas faciunt? In quibus seu in parietinis solet, nil jam reperietur ordinatum, nil non confusum. Quibus jam nullus inest decor, nisi urticarum, et veprium libidinis videlicet, atque avaritiae squalor, et serpentini latibuli horror.
5.32.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXII. Qualiter haeretici a Deo fornicantes faciant et alios fornicari.
5.32.1
Ecce qualiter fornicantes a Deo, et profani Simoniaci maculant et destruunt illam gloriosam, quam ut sine macula esset Christus mundavit lavacro aquae in verbo, et ut sine ruga efficeretur rugas ejus in crucis extendit patibulo. Quam, proh dolor! nunc impune fornicatores maculant, dum lavacrum illius, et caeteras divinorum sacramentorum species ad conservandum decorum sibi coelitus concessas contagio suae immunditiae contaminant, et sua negotiatione evacuant, quas nihilominus corrugant, dum simplicem ejus intentionem, velut nitidam cutem duplicitate suae calliditatis deturpant, ut merito Sponsus ille,« speciosus forma prae filiis hominum,» comminetur huic speciosissimae sponsae suae, cujus super omnia specie delectatur, ne vagari incipiat per gregem sodalium ejus, haereticorum scilicet, qui gregem haedorum suorum pascendo, se amicos sponsi mentiuntur, sponsamque non sponso, sed sibi zelantes, nil nisi adulterium meditantur. Unde, juxta expositionem beati Hieronymi, sponsus eidem sponsae in Canticis canticorum comminatur, et dicit: aut cognosce temetipsam quoniam Regis es sponsa et formosa, et a me facta formosa, siquidem ego mihi exhibui gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, neque rugam; aut scito, quia si te non cognoveris, et tuam nesciveris dignitatem, patieris haec quae sequuntur. Quaenam ista sunt? Si non cognoveris temetipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, et pasces non greges ovium, non agnorum, sed haedos tuos. Statuit quippe oves a dextris, et a sinistris haedos. In vestigiis, inquit, pastorum novissima fies, non inter oves, sed inter haedos tuos, cum quibus habitans, non poteris mecum, id est cum bono esse Pastore.« Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te» Si vis intelligere, o sponsa, quomodo scire te debeas, cognosce cui te comparaverim, et tunc videbis talem te esse, quae turpari non debeas, cum tuam speciem cognoveris. Quid est igitur:« Equitatui meo in curribus Phraraonis assimilavi te?» Scio equitem Sponsum, propheta dicente:« Et equitatio ejus salus.» Assimilata est ergo equitatui meo in curribus Pharaonis. Quantum differt equitatus meus, qui sum Dominus, et demergo in fluctibus Pharaonem, et christatos ejus, et ascensores, et equos ejus et currus ejus, quantum, inquam, differt equitatus meus ab equis Pharaonis, tanto melior es omnibus filiabus tu, sponsa, tu ecclesiastica anima, omnibus, animabus, quae si non sunt ecclesiasticae. Igitur ecclesiastica es anima, omnibus animabus es melior, si non es melior, non es ecclesiastica.
5.32.2
Qua de re, hei mihi! quantum vereor. ne juxta hanc tam prudentis viri sententiam, sponsus ille coelestis sponsae suae, scilicet nostrae catholicae, impudenter, ut jam dixi, per haereticorum mandras vaganti exacerbatus det libellum repudii, eique irrevocabiliter dicat:« Egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum.» Sic enim se ignorare videtur, ut profanis pastoribus per devia adhaerere, et commorari non vereatur, qui nil nisi haedos pascere noscuntur, de quibus etiam negotiantur. Unde summopere cavendum ne haedorum lascivia hircorumque petulantia castitas ejus ex assiduitate cohabitationis periclitetur, sicque, adulteris paulatim in sponsi cubili admissis, usque ad verticem constupretur, nec jam pascat agnos. Consentiendo et communicando haereticis facit haedos ad sinistram ponendos, ex quibus interim adolescunt ductores, et patres eorum petulci hirci, sorte perventuri cum multis maledictionibus, et totius populi catholici peccatis capiti, et fronti eorum imprecantis ad partem diaboli a Deo deserti, in cujus inferno nullus est qui confiteatur Domino. Accipient ergo cum haedis suis sortem, desertum maledictionis, qui refugerunt possidere sortem sibi assignatam, paradisum benedictionis Fient clerus diaboli et synagoga Satanae, quia recusarunt clerum Dei et Ecclesiae esse. Quod incomparabile malum dum vigilanter non cavetur, tantos sine intermissione infert Ecclesiae Dei defectus, ut velut luna in menstruo seu interlunio, quamvis integra sit, aut minima, aut nulla videatur. Quod ei idcirco accidit, quia se ignorare etiam correpta et commonita non erubescit. Unde justo Dei judicio, quae se ignorat, adeo et suis ignoratur, ut jam a pluribus an sit aliqua dubitetur.
5.33
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXIII. De diminutione Ecclesiae, et haereticorum multiplicatione.
5.33
Sic invisceratis sibi mortiferis humanioribus Simoniacae haereseos, pectus catholicae premitur, sic sententia illius gravatur, sic intestino et domestico illius bello confunditur et atteritur ut sponsa illa vix sentiviva jam extremum palpitet ac, velut capacissima navis mox demergenda, tabulas jam sonantes laxet, vel, sicut populosa quondam civitas a sese impugnata et expugnata, tandem laboret vixque alicujus suorum salutem speret. Quae, quia modica spernit, paulatim decidit, ad hoc ut jam pene ignoret ubi sit et cujus sit, solo Deo inter tot millia venditorum et emptorum pessimorum cognoscente qui ejus sint, quibus quotidie blande et familiariter in aure cordis inquit:« Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum; vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. Sed, o Jesu, Pastor bone, quam pauculus apparet nunc istorum agnorum tuorum numerus inter haedorum innumerales coetus? Ita jam superatus lenissimus tuus Jacob ab hispido et hirsuto fratre uterino, ut secundum Isaiam haedis pascendis vepres et spinae sint in omni terra, et pauculis agnellis vix aliqua supersint pascua. Vere adest nobis dies illa ab eodem vate sic praedicta:« Et erit in die illa, attenuabitur gloria Jacob, et pingues carnes ejus marcescent; et erit sicut congregans in messe qui restiterit et brachium ejus spicas leget. Et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim, et reliquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus, dicit Dominus Israel.» Deinde in ipsa paucitate sua quid diminutionis adhuc incurrat catholica, subjungit idem propheta:« Propterea plantabunt plantationem infidelium, et germen alienum seminabunt»--« Heu, heu, heu. Domine Deus, parce, parce populo tuo, et ne des haereditatem tuam in perditionem!»--« Propitius esto, obsecro, quiesce. Quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?» Imminuti enim sumus plus quam omnes gentes, et insuper quos tibi plantamus fiunt infideles, et germen alienum seminamus, quia juxta lamentum Jeremiae, quos educamus et nutrimus, inimicus noster consumit eos. Et, o, vel soli consumerentur? Sed quod gravius est Ecclesiae utero geniti et lacte ejus nutriti sunt, qui postmodum ab ea ad perfidum Simonem cum maternis armis transeunt, et adversus illam crudeliter insurgunt, et fratres quondam suos deceptos cum periculo matris sub pace interimunt. Quid ergo tanto odio, tantaque pertinacia Ecclesiam Christi, pro qua sola venit in carne, sine intermissione dilaniat, Christum venisse in carne non negant? Nam si beatus Pater Augustinus asseruit Arianos, Macedonianos, Cataphrygas, Novatianos negare Christum in carne venisse, eo quod, de divinitate sentiendo prava, Ecclesiam ejus sua insolentia discindunt, multo magis Simoniaci, qui non solum de Deo prava sentiendo, sed etiam Ecclesiam ejus negotiando eam et quidquid illius est pene ad nihilum, quantum in eis est, redigunt. Et certe Ariani, quamvis Filium et Spiritum sanctum minorem Deo Patre, et creaturam perverse dicant, non tamen utrumlibet vendere se porro aestimant, qui nec ipsi Macedoniani, quamvis Spiritum sanctum minorem Patre et Filio, atque creaturam maligne dicant. Sed nec Cataphrygae licet asserant Spiritum sanctum in Montanum, suae sectae auctorem substantialiter, venisse. Qua de re sola clarius constat Simoniacos plus omnibus his negare Christum in carne venisse, qui ore quidem Spiritum sanctum Patri et Filio per omnia coaequalem dicunt, quem tamen quotidie vendere se posse credunt in eo quod visibilia ipsius sacramenta impudenter vendunt.
5.34.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXIV. Quanto perniciosiores omnibus haereticis sunt Simoniaci.
5.34.1
Quantum excusabilius hoc negotium agerent Ariani et Macedoniani, et pretio Spiritum sanctum vendi posse crederent, quem creaturam praedicarunt? Magis enim consequens est creaturam posse vendi quam Creatorem et Sanctificatorem mundi. Ad haec multo tolerabilior eorum furor, quos magis contra catholicam armabat manifestus terror quam fictus amor, quosque publica confessio clamabat cavendos, quibus tanto intolerabiliores Simoniaci sunt quanto blandiores et occultiores, quos et catholicos putamus ex confessione, et patres vel amicos ex blanda vel pacifica admonitione vel salutatione, quam sic student suae perversitati obtendere, ut credantur blandiores esse blandissimis, cum nullatenus quiescant populum Dei tanta mala non sentientem, quin potius illis arridentem, et applaudentem interimere, quos pejores pessimis Arianis, sicut superius aperte monstratur, sancta septima synodus irreprehensibili et authentica sententia definivit. In quorum comparatione boni possunt putari etiam Novatiani, qui mirae continentiae et acerbissimae disciplinae secta elati, bigamos et pro criminibus poenitentes dogmatizant ab Ecclesia non debere recipi, cum in omnibus aliis nullo modo contradicant catholicae fidei. Sed quia suo scandalo Ecclesiam scandalizant, et dividunt, negant et ipsi in carne venisse Jesum Christum, non ore, sed, sicut pene omnes alii haeretici, actione. Itaque si Novatiani, ex nimia justitia notati, negant Christum in carne venisse, vel leviter dubitandum est Simoniacos negare Christum in carne venisse, qui plus quam diabolica elatione repleti, non jam se aequales Deo rapina, sicut diabolus, sed superiores arbitrantur, quem a se posse distrahi pretio sic opinantur, ut etiam profiteantur? Qua utique vesania non solum Ecclesiam Dei scandalizant, sed quod nullatenus est ferendum, sic supplantant, ut pignus ejus, scilicet Spiritum sanctum quo signata est in die redemptionis et a quo sanctificatur et vivificatur ei penitus extorqueant, dum se in ministros justitiae transformant. Quos quis audet vel somniare in Spiritum sanctum credere, quem plus quam millies aggrediuntur vendere; et potest hoc credere de quolibet vili servulo, ut, toties venditur, ire patiatur aequo animo, et non magis fuga vel quolibet periculo eligat carere tam fastidioso dominio, tantoque ludibrio?
5.34.2
Sed proh nefas! huic tam probroso ridiculo et injuriae nec vilissimis servorum tolerabili, Spiritus libertatis creditur obnoxius, et ad votum parere se vendentibus, quorum spinae in ortu suo mollitiem herbae praetenderunt, sed jam olim adultae rhamnum intelligunt. Nunquid enim non conatus perfidi Simonis quasi mollis herba fuit ad comparationem actus sequacium ejus nostri temporis. Siquidem ille, licet Spiritum sanctum ad hoc emere voluerit, ut carius venderet, suam tamen et non alienam pecuniam propter hoc obtulit, sicut etiam B. Petrus eidem respondendo ostendit, dicens:« Pecunia tua tecum sit in perditionem.» Cujus propinquiores sequaces hoc ipsum fecisse noscuntur, quando solummodo ex proprio censu, vel ex paternis, seu amicorum facultatibus vel possessionibus ecclesiasticos gradus mercatum iri moliebantur, ob eam causam maxime ut qui, prius fuerant potentes et nobiles ex saeculari copia, potentiores quoque et nobiliores caeteris supereminerent ex dignitate ecclesiastica. Nam nil magis potentia optat sibi omnis rationalis anima, sive sana, sive insana, quam utique potentia sana quaerit adipisci adhaerendo Domino Deo, et spem suam in ipso ponendo, exemplo angelorum sanctorum qui perstiterunt. Insana autem elongando se a Deo, et in se confidendo, vel de se praesumendo, exemplo refugarum spirituum, qui ab initio corruerunt, quorum princeps, ut propheta indicat, prius quam caderet in corde suo dicebat:« In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.»
5.35
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXV. De nativitate et incremento Simoniacae haereseos.
5.35
Verum haec creata ecclesiasticae dignitatis ambitio ab ipso tempore apostolorum usque ad tempora Christianorum principum, immanitate persecutionum deterrita, disparuit, quia primus omnium et gravioribus tormentis subjiciebatur qui primus rector et potentior caeteris videbatur. Simul ac vero pax est reddita Christianis in tantum ut ipsi etiam imperatores, augustum verticem, cunctasque Tauri insulas sacerdotum Christi submitterent vestigiis, pestis illa antiqua rediit, tantamque potentiam et gloriosum, in quo cum Christo sancti jam regnabant, regnum et sacerdotium videns, obstupuit: cui dominari et principari solito cupida, quia veritate, cujus particeps non est, nequivit, fallacia sibi praeripere maluit. Unde quod catholica Ecclesia promeruerat, Dei gratia, ambitio Simoniaca obtinere quaesivit pecunia, non ut in catholica velut adoptionis filius subesset gratiae Dei ac deserviret, sed ut praesumptionis tyrannus praeesset ac imperaret. Et hoc prius suo vel suorum tantum pretio, sicut praediximus, consequi moliebantur, ut vel minimae parti Ecclesiae principarentur; interdum et ingentes possessiones suas hac de causa possessionibus ecclesiasticis adjungebant, atque, sub talis commodi obtentu, negotium suae ambitionis exercebant, ut putaretur ab indoctis principatus talium non solum nil officere, sed et plurimum Ecclesiae Dei proficere; quam, ut vel sic impetrarent ei praeesse, ditabant sua peculiaritate. Verum quia, sicut suis bonitas gradibus progreditur, sic et malitia suis, tandiu...... hic quantulumcunque excusabilis negotiationis Ecclesiae adhaesit, quandiu aliquis status Christianitatis, vel honestatis progenitoribus nostris insedit. At ubi peccatis praevalentibus ignorantiam Dei prorsus incurrerunt, omnem colorem excusationis vel qualiscunque honestatis abjecerunt, nec jam palliare suam avaritiam curarunt, sed exertis brachiis palam saevire permiserunt, quae pessimam libertatem tandem adepta, ad hoc cupidos ecclesiasticarum dignitatum impulit, ut jam crumenis suis, vel suorum, seu facultatibus nil prorsus demant aut subtrahant, sed totum pretium datum, vel promissum ex redditibus vel possessionibus ecclesiarum quibus praeponuntur corradant. Inde passim et maxime per totam Italiam videntur ecclesiae Dei, monasteria, seu reliqua religiosa loca quaedam a fundamentis destructa, et eversa, quaedam etiam effossa, quaedam a semirutis tectis, et ruinam sui minantibus parietibus horrida, quaedam desolata ab hominibus, bestiis tantum noxiis, et volucribus immundis relicta, quaedam frutetis et urticis repleta, quaedam et si adhuc videntur muris et aedificiis exterius stare et inhabitari, omni tamen decore suo atque interiori ornatu, tam in libris quam et in ecclesiastici ministerii vasis et vestibus, inveniuntur spoliata, ut ex multis quae devota antiquitas piis locis conquisierat, vel paraverat, ne qualecunque supersit psalteriolum, aut fictile samiolum, seu corporale linteolum. Quaedam etiam multis et variis praediis, castris, municipiis, familiis et peculiis olim inclyta, nunc ne agellum quidem, nec tuguriolum, nec municipiolum, nec asellum vel haedulum, sed nec quidquam eorum quae possederant retentant, in tantum ut ipsa sanctuarii atria et Christianorum coemeteria alienus agricola sibi aret atque excolat, messibusque vel vitibus repleat.
5.36.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXVI. Qualiter Simoniaci non solum res Ecclesiae, sed ipsos quoque principes cum populis diabolo vendunt.
5.36.1
Taliter multorum sanctorum, et religiosorum Christianorum ossa ab ipsis bustis suis indifferenter extrahuntur, et tanquam irrationabilium animalium ossa super faciem terrae nuda et abjecta relinquuntur. Me miserum! memini frequenter me vidisse intra ipsos parietes pavimenta quoque nobilium quondam basilicarum exarari, et seri, seu pecora stabulari. Et his tantis cladibus, non tantum Vandalus, Gothus, Hunnus, Longobardus, aut Hungarus est auctor, quantum Simoniacus hostis, qui mobiles et immobiles, seseque moventes res venerabilium locorum sic vendendo et propinquis et extraneis donando, dilapidat et dissipat, ut nil sibi nec posteris suis praeter lacrymas relinquat. Qui, utinam, vel illa tantum, quae ab antecessoribus suis parata invenit et prae manibus suo tempore habet, diriperet, et non etiam illa, quae necdum habet! Decimas enim et oblationes vivorum et defunctorum, atque cunctos redditus, quos post se usque in finem saeculi Ecclesia erat habitura, per diabolicos contractus saecularibus hominibus vendit, aut donat, et quibuscunque modis et conditionibus potest, perpetuo alienat, ut Deo post in futuris generationibus servituri, suamque et aliorum salutem operaturi, nihil omnino sibi relictum, nec ad victum unius horae, nec ad vestitum, nec ad diversorium sub nocte inveniant. Inde libelli in saecularibus manibus, inde chartarum monumenta, et instrumenta subscriptionibus talium male cauta, quibus evacuantur ecclesiarum Dei antiqua chirographa et canonica privilegia, et juri laicorum usque ad finem saeculi addicitur et confirmatur omnis possessio ecclesiastica. Nequeunt jam catholicorum pontificum decreta vel privilegia conscriptionibus horum haereticorum obviare, nequeunt ulli canones, aut ullae synodi sanctorum Patrum jam praevalere, nequeunt ulla edicta et praecepta imperatorum, vel leges religiosorum principum jam obsistere.
5.36.2
Ita praevaluit adversarius ut jam ante eum subsistere non possit clypeus, non thorax, non hasta, non gladius. In stipulam ei omnis armatura vertitur, quia nec defensionem, nec vindictam aliquam veretur. Deridet enim vibrantem hastam, nec reputat tubae sonare clangore, quia pro ludibrio habet spirituali comminationem seu sententiam, quae, velut astra, ferit eminus, et carnalem condemnationem quae cominus sic floccifacit anathema cujusvis sacerdotis, sic leges cujuscunque terreni principis, propter eos quamlibet vilis homo dedignetur restituere piis locis, vel passum pedis ex omnibus, quae illi haereticus propria manu confirmavit. Sic quod prius fuerat furtum, quodque gradatim factum est latrocinium, ad tantam jam tyrannidem, ut cuicunque seu ecclesiis, seu civitatibus principari quaerit, non prius id adipiscatur quam ipsi quoque plebeculae libellos haereticorum, et sacrilegorum se observaturum et defensurum juramento et scripto confirmaverit. Parum videtur hoc exigi ab inferioribus potestatibus, ab ipsis summis hoc exigitur imperatoribus. Nec prius licet eis imperii insignia suscipere quam juraverint se non solum scripta illa non cassatum, sed etiam defensum iri. O libertas et pietas Romanae reipublicae! O liberalitas et potestas majestatis imperatoriae! Cogitur summus princeps jurare ne leges religiosorum principum ante se vel suas debeat observare, sed potius evacuare. Vult sibi reddi quae sunt Caesaris ab his qui contradicunt Deo, reddi quae sunt Dei. Videat, quaeso, quale sibi sit illud imperium, quod eum repente efficit ex Christiano paganum; imo pejorem pagano, quia apostatat a Deo; cum perversis enim efficitur perversus, et cum sacrilegis sacrilegus, et ideo morte dignus, quia consentit talia facientibus, qui jam est dicendus perversis consentire, sed revera ut pejora faciant imperare, quibus licentiam suo juramento administrat impune retinendi quae invaserant, et audaciam impune invadendi, si qua restant. Si enim, ut philosophus allegat, qui non prohibet peccare cum possit, imperat, multo magis ille, qui non solum non prohibet cum valeat, sed insuper jurat ne aliquando prohibeat, qui Deo et sanctis apostolis sacerdotibusque ejus nihilominus jurat se prohibiturum talia atque defensurum ecclesiastica bona. Exploret qui potest qualiter, et qua hunc labyrinthum evadat, scilicet jurare ut talia prohibeat, et jurare ne prohibeat. Hic jurare ut bona ecclesiarum defendat, ille jurare ne defendat.
5.37.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXVII. De inaestimabili malitia haereseos, et quali bestiae in Apocalypsi comparetur.
5.37.1
Sic populi malitia suaque ignavia summi principes excaecati, opera Dei, quam terribilis sit in consiliis super filios hominum videre negligunt, ideoque cum eis quos regere, et sub eis quibus praeesse debuerunt, in foveam sempiternae mortis corruunt. Quibus paganorum principes tanto sunt liberiores et superiores in ipsis quoque tormentis, quanto liberaliores et promptiores suum cuique jus conservandi et restituendi in rebus mundanis. Siquidem illi privilegia pontificibus suae, ut credebatur, religionis et templis devota largitate conferebant, potentique manu suo tempore defendebant. et in futuro legibus suis munimenta contra quarumlibet diminutionum seu alienationum casus eis providebant, quorum industriam a superstitione ad religionem maximus Constantinus retorquens, privilegia, quae illi suis sacerdotibus et delubris, Christi ecclesiis concessit eorumque ministris quod et sui posteri, quotquot orthodoxi exstiterunt, agere usque ad haec periculosa tempora studuerunt. Et, o quanto tolerabilior Christi Ecclesiis Ariana, seu Eunomiana, vel Eutichiana, sive quaecunque alia haeresis! quia quamvis sua rabie tanquam lupus oves Dei diripiant et dispergant, caulas tamen et pascua earum auferre non curant, sed post se relinquunt ubi residuae, et futurae oves commaneant, et unde vivant. Nonnulla enim consolatio praeteriti, vel praesentis damni est catholicis, ubi parum aut certe nil victus et vestitus minus est eis. Sic, post Auxentium Arianum, Ambrosius catholicus sibi relictum reperit Mediolanensis ecclesiae stipendium et diversorium; sic, post Maximum Cynicum, Nectarius; sic, post Dioscorum, Proterius. Et si reliquas haereseon bestias recenseas, nullam invenies perniciosiorem hac, quae sic oves Christi diripit, ut post se victuris nec caulae pascua supersint.
5.37.2
Profecto haec non solum dentibus ferreis, et magnis omnia comedit et comminuit, ac suis pedibus reliqua proterit, velut bestia illa, quae Romanum imperium praefiguravit; sed flamma insuper ex se exeunte nil ante se inconsumptum relinquit, unde si propheta nomen illius stupore potentiae et immanitatis perculsus reticuit, cum aliarum, quamvis terribilium, nomina non praetermiserit; cui bestiae haec assimilabitur? aut quo nomine vocitabitur, quae dissimilior et crudelior omnibus invenitur? attamen licet illam, quae quarti regni prophetia exstitit, Daniel, hoc est, judicium mei Dei, exceptis dentibus et pedibus, nec nomina, nec forma ostenderit; Domini gratia tamen, id est Joannes, hanc, quae haereseos prophetia exstat, in sua Apocalypsi, nomine tantum suppresso, ac si visibilem omnibus effigiavit, dicens:« Et vidi bestiam aliam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur ut draco, et potestatem prioris bestiae,» scilicet quae similis erat pardo, cujus pedes sicut ursi, et os sicut leonis,« omnem faciebat in conspectu ejus. Et fecit terram et inhabitantes in ea ut adorarent bestiam primam. Et fecit signa magna, ut ignem de coelo descendere faciat in terram in conspectu hominum. Et seduxit habitantes in terra propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae. Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et faciat quicunque non adoraverit imaginem bestiae, occidatur. Et faciet omnes pusillos et magnos, divites et pauperes, liberos et servos habere characterem in dextra manu, aut in frontibus suis, et ne quis possit vendere aut emere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus, etc..» De qua, post pauca, angelus voce magna dicit hominibus:« Si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua, et hic bibet de vino irae Dei, quod mistum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum suorum, et ante conspectum Agni, et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, etsi quisquam acceperit characterem nominis ejus.»
5.37.3
Porro bestiam illam secundam in subsequentibus vocat pseudoprophetam, dicens:« Et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos in modum ranarum. Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in praelium ad diem magnum Dei omnipotentis. Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet, et ne videant turpitudinem ejus.» Et post aliqua:« Et vidi bestiam, et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. Et apprehensa est bestia, et cum illo pseudopropheta, qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus, vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure, et caeteri occisi sunt gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.» Et post haec de gloria sanctorum etiam in praesenti saeculo ita dicit:« Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis. Et animas decoliatorum propter testimonium Jesu et propter verbum Dei. Et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, neque acceperunt characterem in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis; caeteri vero mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima. In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis.»
5.38.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXVIII. Recapitulatio praemissae sententiae ex Apocalypsi.
5.38.1
Quae prophetia apostolica, quoniam a sanctis Patribus multipliciter et copiose exponitur, hoc tantum inde breviter insinuandum arbitramur, quod bestia prima similis pardo, cujus pedes ursi, et os leonis erat, Antichristum specialiter portenderit, cujus dominatio mirabili velocitate, et callidissima rapacitate proveniret, cujusque temporalis vita citissimo fine, mensibus scilicet XL duobus terminabitur. Siquidem pardus est varium, sanguinarium, velox, rapax, et praeceps animal; adeo ut saltu in mortem ruat, quia ut ait Jeremias, non potest mutare varietates suas, cujus pedes, pedes sunt ursi; omnes scilicet haeretici quamdam speciem humanae sagacitatis, quasi divinae rationis mentiti, qui quanto sunt inferiores in Antichristi corpore, tanto perniciosiores. Ipsis enim universorum compages membrorum retinentur et reguntur, ipsis tota moles diabolici corporis sustentatur ipsis gestatur, ipsis armatur, ipsis passim vagatur, ipsis vestigatur, non ut conteratur, sed ut augeatur, ipsis tanquam solidissimis basibus, et columnis attollitur. Ipsos quisquis sequitur, sive Paganus, sive Judaeus, sive Christianus, Antichristo mox incorporatur, et per eos ad aeternum interitum portatur. Deinde ut Dominus Jesus os Patris dicitur et est, sic et ille blasphemus os illius leonis rugientis est, qui circuit quaerens quem devoret, cui etiam tanquam filio et brachio virtutem suam et potestatem dedit draco, idem qui et leo, ut aperta simul et occulta malitia debacchetur in mundo. Sed haereticos quos incorporatos et pedes ejus esse symmista Dei praevidit in alia bestia specialiter significatos in subsequentibus conspexit, quae ascendebat de terra, et habebat duo cornua similia Agni, et loquebatur ut draco. Omnes enim haeretici, qui Christiani se esse dicunt, tanquam bestiae de terra ascendunt, quia de soliditate Ecclesiae ostentationis vel elationis suae fastu exeunt ad illius marinae belluae, Antichristi scilicet, potentia saeculari intumescentis obsequium, secundum praesentis apostoli dictum:« Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.»
5.38.2
Terra enim non incongrue hic intelligitur sancta Ecclesia, de qua allegorice ait Psalmista:« Qui fundavit terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi.» Et:« Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina separavit eum. Quis ascendit in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus?.» Ipsam enim super maria Dominus, id est super elationem et potentiam mundanam esse fecit. Ipsam super flumina, cupiditates scilicet saeculares, extulit, ut sit jam singularis mons ejus pariter et sanctus locus. Ex qua quotquot exeunt duo cornua similia Agni praetendunt, quia aut duo Testamenta se recipere, aut totidem charitatis praecepta observare, aut suam potentiam ad regnum et sacerdotium Christi pertinere, aut baptismo ejus, et cruce se sanctificatos contendunt. Sed in his nullam veritatem praeter solam cornuum Agni similitudinem specie tenus ostendunt. Unde et loquuntur, sicut draco« qui in veritate non stetit. Qui, cum loquitur mendacium, de proprio loquitur, quia mandax est ipse, et pater ejus», et sicut ille ad hoc tantum locutus et loquitur tantum ut homicida fiat; sic et isti ad hoc tantum loquuntur ut homicidae fiant. Qui etiam omnem potestatem prioris bestiae faciunt in conspectu ejus, quia, aut occulta aut aperta malitia, non minus ipso Antichristo in homines saeviunt. Quam tamen in conspectu ejus faciunt, quia sicut catholici ad Christum referunt quidquid ipso auctore agunt, ita et haeretici ad Antichristum quidquid potestate ab illo data faciunt. Nam, sicut sancti prophetae praeierunt ante faciem Domini parare vias ejus, sic et isti praecursores facti illius apostatae praeeunt, et in conspectu illius faciunt quidquid faciunt. Quod totum nonnisi malum esse potest, etiamsi bonum apparet. Ut enim boni exemplo Redemptoris sui dicentis:« Ego gloriam meam non quaero;» et:« Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me,» quidquid sunt et possunt ipsi tribuunt, non quae sua sunt, sed quae Christi quaerendo; sic et reprobi suo tantum quaerendo et non Christi, quidquid faciunt, in conspectu Antichristi faciunt, qui in nomine suo venturus a semetipso sicut mendax loquetur, gloriam tantum propriam quaesiturus exemplo patris sui draconis, qui ab initio sua tantum quaesivit, ubi propriam sibi sedem exploravit, et Altissimo similis fore per superbiam concupivit.
5.39.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXIX. Quae sint signa et prodigia catholicorum.
5.39.1
Qualiter autem faciant haeretici terram et inhabitantes in ea adorare bestiam primam, B. Hieronymus sicut jam superius positum est, sic ostendit, dicens:« Sicut idola fiunt manu artificis, ita haereticorum perversam doctrinam quicunque simulaverit in idolum vertit, et facit pro Christo adorari Antichristum.» Qui quoniam signis quae faciunt in conspectu bestiae illius seducunt habitantes in terra scilicet Ecclesiam, pusillos et magnos, divites et pauperes, liberos et servos, etiam Dominus in Evangelio sic suis praedicit:« Exsurgent pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, electi. Et tunc si dixerint vobis: Ecce hic est Christus, ecce illic; nolite credere,» nolite ire, neque sectemini. Sicut enim prophetae sancti ante adventum Jesu Christi primum, sancti quoque apostoli et imitatores eorum, ante secundum, dederunt et dant signa, et prodigia multa et magna, sic et haeretici, qui a Domino dicuntur pseudoprophetae et pseudochristi, ut puta Antichristi faciunt ante suum principem Antichristum. Sed inquiratur quae signa et prodigia cultores Christi dederint, vel dent, et quae cultores Antichristi Equidem praecones primi adventus Christi omnibus suis actis et dictis sacramenta Christi, et Ecclesiae ejus praetulerunt, et praeinvenerunt, sicut Moyses, in summi Pontificis nostri figuram, Israeliticum populum per mare Rubrum transtulit, manna de coelo cibavit, et aqua de petra potavit, sacerdotesque et talernaculum cum omni suppellectili sua non solo sanguine purificavit, sed etiam chrismate sanctificavit. Quae catholicae veritatis imago, vel umbra non cessavit, donec advenit Veritas ipsa, Christus, qui etiam est via et vita. Tunc veritas de terra orta omnes gentes, per praecones secundi adventus sui, per verum baptisma, transfert, pane vivo et vero cibat, vino novo potat, et non solum sacerdotes, sed universam quoque Ecclesiam suam suo sanguine prius redemptam gratiae suae unctione sine intermissione sanctificat.
5.39.2
Et haec quatenus agat Apostolus, panem et vinum Christi commendans, demonstrat.« Quotiescunque, inquit, manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat.» Igitur ut interim taceamus de languidis curatis, et mortuis vivificatis, caeterisque beneficiis seu vindictis, quae etiam signa et prodigia fuerunt et sunt, dicamus aliquid de solo baptismo, sacrificio et unctione, quae nobis videntur principalia, et maxima signa et prodigia esse, quia sine his nemo potest Deo vivere. In his itaque nobiscum est a primo adventu suo usque secundum qui erit in fine saeculi. Haec ita signa sunt ut sint etiam res. Nam quod sunt et in se habent, significant. Sic visibilis fons baptismatis signum est, quod tamen in se habet rem, scilicet Spiritum sanctum, qui praebet spiritualem et invisibilem ablutionem interiori homini in mente per signum corporale, et visibile quod oculis carnis ostenditur ex ea quae fit in aqua exterioris hominis intinctione. Hoc de sacramentis altaris; hoc etiam dictum puta de unctione sancti chrismatis. Hoc de reliquis catholicae ecclesiae mysteriis, quae idcirco mysteria, id est secreta dicuntur, quia inest eis occulta virtus, quae per rem visibilem quod suum est pro qualitate et ministerio hominis operatur. Secretum enim a verbo secerno veniens, seorsum cretum, id est visum, qualis separatum dicitur ab oculis scilicet carnis, non cordis. Haec quoque sic sunt signa ut sint et prodigia, hoc est porro dicentia. Sic enim mortem Christi et dispensationem ejus praeteritam significant, ut tamen nunc semper vivere et regnare, et venturum judicare vivos et mortuos prophetizent, id est, porro dicant.
5.40.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XL. Quae sint signa et prodigia haereticorum.
5.40.1
Verumtamen signa et prodigia, ante primum adventum Christi, in hoc differunt a signis et prodigiis quae fiunt a catholicis, ante secundum ejus adventum, quia illa sic significaverunt ut omnino res non essent; ista autem sic signa sunt ut res quoque essentialiter et vere sint. Restat ergo ut bestiae illius, quae universalis haereticorum typus est, signa et prodigia quae sint, et quae significent vel prophetent discutiatur, et ante omnia animadvertatur quia bestia haec in subsequentibus pseudopropheta appellatur. Quod si falsus propheta est, signa ejus et prodigia sint falsa necesse est. Et quae falsa sunt, necesse est falsum tantummodo significent, et mendacium. Constat ergo nil veri nec recti signi apud eum haberi qui nil nisi falsa significat. Sed quae sunt signa quae bestia illa sibi agenda praesumit? utique aqua, panis, vinum, oleum, et caetera visibilia instrumenta sacramentorum catholicae religionis, quae oculo tenus et specie tenus a Deo, usque in finem irato, sine aliqua spirituali gratia vel significatione eis permissa sunt. Et, o utinam, ipsa visibilia sacramentorum instrumenta apud eos vel in suae substantiae aut naturae munditia haberi possent, et spiritu immundo carerent! sed, quod pejus est, a Spiritu Dei contemnuntur, et a spiritu diaboli appetuntur quo et imbuuntur. In quibus licet exterius videatur aqua, panis, vinum et oleum, ac reliqua sacramentorum, tanquam victus et vestitus ovium, interius tamen latet rabies dira luporum. Unde Dominus per Osce super decem tribubus, speciem haereticorum tenentibus, conqueritur, dicens:« Haec nescivit, quia dedi ei frumentum, vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum quae fecerunt Baal.» Et post pauca:« Et corrumpam vineam ejus et ficum ejus, et ponam illam in saltum, et comedet eam bestia agri.»
5.40.2
Itaque hac arte, his fucis bestia haec facit imaginem prioris bestiae, ut sicut sancti Patres suis caeremoniis, ante legem et sub lege, perfiguraverunt Christum venturum, sic et haeretici suis praestigiis Antichristum. Nam sicut in antiquis Patribus nostris tunc operabatur, et nunc in catholicis operatur mysterium sempiternae justitiae et aequitatis, quae est Christus; sic et in haereticis tanquam in filiis diffidentiae operatur mysterium injustitiae, et iniquitatis quae est Antichristus. Qui si nunc non esset in eis secretus et velatus, non diceret de ejus manifestatione Apostolus:« Ut reveletur in suo tempore et tunc revelabitur ille inimicus.» Nam quomodo catholici quaedam Hebraeorum signa retinent, in quibus Dominum velatum essentialiter bajulent et prophetent, sic et haeretici quaedam signa catholicorum usurpata exhibent, in quibus Antichristum velatum bajulent et prophetent. Cujus imagini etiam spiritum dant, eam ejus imitatione mendacio suae praedicationis et defensionis quibus possunt commendant. Qui, et inter alia signa quae fingunt, etiam ignem de coelo in terram descendere faciunt, quandocunque, instar apostolorum, manus alicui imponentes, Spiritus sancti gratiam ac consecrationem eum accipere praesumunt. Sed hoc in terra, quam suam dicunt Ecclesiam, agere videntur, et in conspectu hominum, hoc est carnalium. Sive aliter de coelo ignem in terra deponunt, quando eorum impietas saeculariter prosperatur, in tantum ut etiam electi, in quibus Deus tanquam in coelis habitat, stupore concutiantur ignemque humani zeli in Ecclesiam excutiant, dum, minus recti corde, pacem et abundantiam haereticorum videntes, in eos zelant.
5.41.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XLI. De saevitia hujus bestiae, et de charactere Christi et Antichristi.
5.41.1
Sed bestia haec quae prius quasi domestica signis blandiebatur, ut seduceret, in fine, velut indomabilis fera, rugitu suo et debacchatione omnes terret, ne sit qui jam ejus saevitiae, prae timore mortis, obviet. Quod ex una Simoniacorum haeresi liquido potest intelligi, quae prioribus temporibus blanda in tantum visa est ut vix ejus nequitia deprehenderetur. Nunc autem ad tantam feritatem erupit ut, sicut quondam tempore Arianorum, nostri quoque temporis homines, publice caesi et facultatibus spoliati, exsiliati atque interempti a Simoniacis referantur, qui vel verbis charitativis et blandis eos resipiscere monuerint. Sic bestia haec, quae caput quasi mite et agninum protulit, paulatim caudam suam tanquam cedrus stringit, ut jam nulli parcat aetati, nulli sexui, nulli conditioni, nulli professioni, nulli ordini, nulli potestati. A maximis usque ad minimos turmatim ad praelium contra Agnum et ejus exercitum ducit populos. Et ante se quidem praemittit multos, sed post se innumerabiles trahit, in tantum ut, cum his qui terrena sapiebant, etiam spirituales qui in Ecclesia tanquam stellae in coelo lucere videbantur, cauda draconis, ut puta ejus sequax effecta, in terram detrahat. Sic ex ambitiosa et spinosa rhamno ignis egressus, non solas steriles silvas, quae ab oliva, vite et ficu repudiatae, eam sibi in regem elegerant, combussit, sed ipsas quoque cedros Libam devoravit. Quam malitiam ut perficere queat, charactere Antichristi dexteras manus, et frontes omnium sibi consentientium notat; quem qui non qui non habuerit, nec vendere, nec emere poterit.
5.41.2
Forsan inquiritur character hic quis sit, nimirum perfidia, quae et proprie dicitur impietas. Sicut enim fides catholica, quae et pietas dicitur, character est Christi, ita et perfidia haeretica dignoscitur esse character Antichristi. Et sicut catholici characterem Christi dextera manu et fronte praeferunt, sic nihilominus haeretici characterem Antichristi. Dextera quippe stigmata crucis Christi gestamus, quam levi motu ipsius dexterae nobis et aliis quotiescunque expedit proferimus, quam et in frontibus nostris impressam chrismate salutari proferimus, nec de illa erubescimus, sed potius in illa sic gloriamur ut cum Apostolo profiteamur:« Ego stigmata Jesu Christi in corpore meo porto.» Et cum Hieronymo:« Vexillum crucis in mea fronte porto.» Et quam congrue in fronte praefigitur, quae est principalis et honorabilior pars capitis locusque pudoris, tanquam in superliminari nostri exterioris hominis, ut praemoneat principali nostri interioris hominis parti, quae est ratio, praefigendam, ad aeternum monimen et municimen, crucem Christi, ut ei sic compatiamur ut corregnemus, summamque gloriam pro ejus nomine contumeliam pati arbitremur, nec quidquam pro eo, nisi peccatum, erubescamus. Sic et dexterae nostrae, quae post caput principatum obtinet artuum, laboriosaque imitatrix est artium et administratrix variarum utilitatum sui corporis et aliorum, character crucis inest, quo monemur facta et dicta crucifixi Christi in omni actione nostra nos attendere debere, Apostolo dicente:« Omnia quaecunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.» Quod cum fecerimus, nil sinistrum, sed totum dexterum erit quod egerimus, nescietque sinistra malorum quid faciat dextera nostra.
5.42
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XLII. De negotiatoribus Christi et Antichristi.
5.42
Itaque, quia per fidem ante omnia a Deo cognoscimur, fides profecto est character quo signamur; qui in dextra nostra et fronte deprehenditur, quoties in regno regis nostri negotiari proficue et pacifice quaerimus. Si enim diligenter advertimus, nemo sive bonus, sive malus, valet saltem una hora in hoc saeculo vivere nisi negotietur. Unde Christus in regionem longinquam iturus, sub speciem cujusdam nobilis hominis, ait servis suis:« Negotiamini dum venio.» Unde et de sancta Ecclesia in Proverbiis dicitur:« Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo.» Negotiator ergo est Christus et sui; negotiator Antichristus sui; cur per Ezechielem Dominus sub specie regis Tyri dicit:« Tu cherub protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti; perfectus in viis tuis a die negotiationis tuae, repleta sunt interiora tua iniquitate.» Et post pauca:« In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitatum negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam.» Cujus rubi etiam dixit:« In negotiatione tua repleta es, et glorificata nimis in corde maris, in aquis multis adduxerunt te remiges tui.» Patet ergo quia vita humana isthic non transigitur nisi negotiando. Sed fideles sub charactere Christi vendunt peritura bona, et emunt sempiterna. Infideles autem et ipsi sub charactere Antichristi vendunt peritura bona, et emunt sempiterna mala. Dant illi vitam suam temporalem, et accipiunt aeternam; dant isti vitam suam temporalem, et accipiunt mortem sempiternam. Et illi quidem se et sua omnia vendunt, et centuplicata cum pleno fenore vitae aeternae recipiunt; isti vero se et sua omnia vendunt, et nil eorum, nisi mortis aeternae accumulatum foenus, postea reperiunt; quorum negotiis nemo militans Deo se implicabit. Perfidia enim sive impietas generalis character est illis omnibus, paganis scilicet, Judaeis, haereticis, tanquam filiis alienis et Deo mentitis. Sed quid est quod horum impiorum pars characterem crucis in dextera manu et fronte portat? Ergone hoc charactere imputabuntur inter negotiatores Christi? Nonne fures sunt et latrones? Cujus ergo crucem pro charactere suae perfidiae praeferunt? Procul dubio illius blasphemi et procacis latronis, qui per crucifixum Filium suum, scilicet latronem, Domino secum crucifixo procaciter convitiabatur. Sed quid est quod latrones isti characterem crucis sic exhibent ut Christi nomen invocent? Non mirum, quia hoc ad Christi nostri improperium et dispendium, et ad sui latronis gloriam et compendium faciunt. Nam illorum complex et condiscipulus, quamvis dicit Deo:« Si Filius Dei es, salvum fac temetipsum, et nos,» omnipotentiae Christi insultabat et detrahebat, atque inimicis ejus materiam subsannandi praebebat. Cui improperando poenam crucis, et quia par latronibus esset, nec praesentem, nec futuram confusionem suam, ex confusione Christi, protervus ille, felle draconis ebrius, sentiebat. Quem socius quondam suus dum increpat, et Christum Regem et Dominum, etiam in cruce morientem, corde credere et ore confiteri non dubitat, characterem latronis, cui additus erat, in Christi characterem commutat, sub quo ex poena latronis mereatur triumphum martyris. Sic haeretici quidquid, quasi dextrum, agere videntur, aut habere praecipuum, totum Antichristi est negotium, ut puta per recognitionem characteris ejus, scilicet perfidiae, dextera et fronte effectum, licet ipsi Antichristi suum Antichristum cum Judaeis vocitent Christum.
5.43
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XLIII. Quo charactere Simoniaci noscantur esse Antichristi.
5.43
Ut ergo Ariani hoc charactere Antichristi esse noscuntur, quod praedicant Filium Patre minorem, et Spiritum sanctum utroque; sic et Simoniaci nihilominus hoc charactere Antichristi esse noscuntur, quo Spiritum sanctum, ut putatur, vendunt et emunt, aut vendi et emi posse credunt et dicunt. Qui non solum occulte sicut alii haeretici sub Antichristo negotiantur, sed insuper aperte et saeculariter tanquam vile mancipium Spiritum sanctum venalem proponunt, et pretium saeculare pro eo paciscuntur et accipiunt. Quem non potest quisquam vendere aut emere, nisi charactere Antichristi hoc est perfidia notatus in dextera manu et in fronte, scilicet in suae cogitationis et actionis principali parte, ut jugiter possit suo negotio Antichristum ditare. Unde et propheta Judaeam plangens, ait:« Facti sunt hostes ejus in capite, inimici illius locupletati sunt, quia Dominus locutus est super eam.» Sed et alius psaltem idoli arguens, inquit:« Cor insipiens adorabit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.» Sed hoc negotium non perficitur, nisi ubi uterque, venditor scilicet atque emptor, characterem Antichristi praeferre invenitur; quem, quia Petrus non habuit, vendere non potuit, licet Magus, charactere illo signatus, emere voluerit. Ubi attendendum a quanta imbecillitate haeresis haec ad quantum roborem pervenerit. Primo enim venditorem non invenit, deinde, longo post tempore, venditorem quidem reperit, sed qui solius emptoris, et non alterius, pretium quaesivit. Hinc jam venditor ab emptore non solum suam et suorum, sed insuper ecclesiasticam pecuniam non erubescit omnimodis exigere. Hei mihi! contigit me ab his qui inferunt tam horrendum facinus cognovisse, videlicet post pretiosa marmora parietum et emblematum basilicarum pro hoc negotio distracta, etiam tegulas, tectis earum cogente et jubente venditore direptas, ut sibi a miserrimo emptore, jam sero super tale factum lamentante, promissi pretii summa persolveretur. Dicat, si quis valet, quaenam haeresis aliquando tantam desolationem Ecclesiis Dei machinata est quantam haec. Et praedicatur a sapientibus mitius agendum cum Simoniacis quam actum sit cum aliis, et temperandum eis severitatem canonum plusquam Novatianis, erga quos clementiorem et remissiorem catholica se ostendit? Parcatur, volo, lupis, furibus et lat onibus, si ipsi aliquando pepercerunt, aut parcunt ovibus, aut si eas aliquando rapiunt vel furantur, ne mactent et perdant. Permittantur impune crescere, et filios procreare, sed provideatur an pusillo gregi agnorum hoc expediat. Coquatur haedus in lacte matris suae, Domino etiam vetante, sed caveatur ne sic fiat hircus multandus irrevocabili maledictione. Suspendantur a morbidis ovibus chirurgica ferramenta, scabiosis costis earum sal mordax, acetum, et sulphura viva, sed videatur ne paulatim serpant in omni dira contagia. Parcatur quoque sacrilegis, quibus leges nullae parcunt, sed caveatur ne haec erga eos pietas sit in Deum et in suos impietas, et pia loca, si quid eis superest, amittant. Parcatur fratricidae Caïn, si ipse etiam admonitus a fratricidio quievit. Parcatur homicidis, si non ad mortem peccaverint. Parcatur raptoribus, si non solum rapere desierint, sed si rapta quoque, quae adhuc sibi violenter retinent, rite restituerint.
5.44.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XLIV. Quam sint rei Ecclesiae Simoniaci, et de numero nominis Christi.
5.44.1
O quot et quantorum fratricidarum et homicidarum, prae caeteris haereticis, Simoniaci habentur rei, qui, excepta plebeia manu, tot catervas domesticorum Dei, scilicet clericorum, monachorum et sanctimonialium quotidie occidunt cum sacrilegio immani! Quorum stipendia dum saecularibus vendendo et donando alienant, et corpora eorum intolerabili inedia rerumque omnium penuria interficiunt, et animas nihilominus ad peccata quibus moriuntur cogunt. Ubi enim caelibem et spiritualem vitam ducturi, nil sui stipendii, qui subsistant, sibi relictum sentiunt, ad saecularium hominum suffragia coacti refugiunt; quibus necesse est animas subjugare cogantur, dum corpora relevare conantur. O quot pauperes, viduas et orphanos stipe ecclesiastica alendos, necaverunt! O quot pia loca destruxerunt, ubi debitam pauperibus et ecclesiis portionem decimarum et oblationum perpetuo saecularibus vendiderunt, aut donarunt! Unde jam necesse est ut contra Christianae militiae privilegium suis stipendiis militet quisquis militare Christo volet. Inde est quod, nec clericos, nec monachos, aut sanctimoniales quisquam ad regulare propositum cogere aut libera fronte provocare audet, nisi secundum uniuscujusque eorum voluntatem. Sed hinc jam breviter de numero nominis bestiae hoc intimemus, quod sicut nomen Christi nostri, qui est Jesus, Graecis elementis consideratum, 888 exprimit, sic et Antichristi nomen 666 qui calculus in plerisque Graecis dictionibus, Graece consideratis, invenitur, ex quibus est Teitan, qui apud nos scribitur Titan, cujus pluralis est Titanes, qui intelliguntur gigantes, quondam fabulose aggressi expugnare coelites; et solis, qui respuisse dicitur prius complices; unde adhuc sol dicitur Titan; qui et Apollon Graece, id est Perdens dicitur, quod fervore suo omnem succum virentium decoquendo perdat herbarum.
5.44.2
Quo nomine regem abyssi Apocalypsis nominat, qui, ut ibidem subjungitur, Latine habet nomen Exterminans, cujus derivatum Graecum ἀπολλύειν,, quod significat perditionem. Si consideres nihilominus 666 reperies. Sive ergo gigantem sive perditionem Antichristum nomines, nil obest, quia et gigas est, qui Deo adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, et perditio est, quia homo peccati et filius perditionis est, qui, quamvis salutem omnibus promittat, nec semet salvat, ut Psalmista clamat:« Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabiur in multitudine virtutis suae.» Ante quem retrorsum quoque accingendus, velut ante contrariam sibi fortitudinem gigas ille accinctus praeliatur, de qua et Psalmista testatur:« Exsultavit ut gigas ad currendam viam.» Cui B. Ambrosius succinens ait: Procedit de thalamo suo, pudoris aula regia geminae, gigas substantiae alacris, ut currat viam. Cujus gratia sicut nos salvamur videndo, sic et priores patres nostri salvari meruerunt sperando, dicente Petro apostolo:« Per gratiam Jesu Christi credimus salvari quemadmodum et illi;» quem sub nomine futurae salutis in octonario numero illi praeferebant, velut Noe octavus in arca, et Abraham in circumcisione Isaac die octava. Quem et nos, sub nomine exhibitae, et exhibendae salutis, in eodem retinemus numero. Per resurrectionem ejus factam die octavo, et per adventum Spiritus ejus ab ipsa resurrectione octavae septimanarum die primo, credentes nos per octonarium numerum Jesum nunc in animabus resurgere, et in corporibus in novissimo die. Qui non frustra eo numero significatur quo senarius et septenarius continetur, ut, instar Conditoris mundi, demonstret, post perfectionem bonorum operum, tanquam post senarium, nos septenarium quietis animarum habituros, tandemque resurrectionis etiam corporum octonarium percepturos.
5.45
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XLV. De numero nominis Antichristi.
5.45
Unde et Antichristus, ut nihil minus quam diabolus credatur, quantum potest mysterium Jesu Christi, seu fallendi peritissimus, ad se signis et numeris retorquere conatur, abusus etiam illius nominibus, ut et ipse dicatur Messias, vel Christus, Gigas, vel Fortis, cum vere sit filius perditionis, qui venit omnia perdere, quae Dominus Jesus, secundum nomen suum, venerat quaerere et salvare, quia perierant. Ad cujus injuriam atque suarum tenebrarum dissimulationem, Titan, vel Apollo, quasi Sol nominari affectat, ut putetur principalis ille Sol, quem sic Malachias praenuntiat:« Vobis qui timetis nomen meum orietur Sol justitiae;» cum sit omnino mancipium piceae sulphureaeque gehennae, rebellis incommutabili soli, et perdens omnem virorem et germen fidei. Quique ex nefando incesto clam concipiendus et nasciturus, in ipsa sua conceptione ab ipso principe tenebrarum arripiendus, et in filium adoptandus et habendus, ut ejus potentia signisque mendacibus prima spes nostra virginis hominis, scilicet sanctissimae Mariae partus, evacuetur, dicaturque et habeatur hic manzer, vice illius Filius hominis, qui tamen longe illo superior et potentior sit. Et haec omnia et multis his plura finget, ut Regis nostri humilitatem superbia, pietatem impietate, clementiam crudelitate, veritatem mendacio subvertat, per quas clam suas tergiversationes, quibus, quia nonnulla verisimilitudo inerit, facilius sibi incautos subjugabit. Ob hoc, numerum sui nominis numero nominis Jesu Christi coaequare frustra laboret, quia eidem non appropinquat. Nam licet senarium sibi usurpet, septenario et octonario caret. Per quod prudentibus claret Antichristum et suos nonnisi perfectionem malorum operum, nec ad septenarium quietis animarum, nec ad octonarium resurrectionis corporum, nisi in mortem secundam pertingere posse, quia praeter visibilis et temporalis operationis suae senarium, nil sibi curant mercedis reponere in futurum. Haec idcirco de signis et charactere Antichristi numeroque nominis ejus forsan diffusius necessario discurrimus, ne quis, insidiarum ejus et secretae iniquitatis ignarus, suspicetur in fine mundi ab illo aut mortuos ad vitam suscitandos, aut charactere illius visibili homines in dextera, et in fronte inurendos, aut numero nominis ejus inscribendos, et frustra jactet se talia nullo sui corporis cruciatu accepturum, si tunc advixerit, cum forte jam ultroneus his omnibus se subjecerit. Heu! quot et quanti tempora Antichristi non viderunt, et tamen in corpore ejus sunt, qui quanto plures et fortiores sibi inviscerat quanto callidius malitiam suam eis occultat. Avidius enim venenum potatur quam nobile vinum; non selum ex pretioso poculo, sed etiam ex colore putatur.
5.46.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XLVI. Qualiter Satanas profanam trinitatem contra divinam exstruat.
5.46.1
Quapropter antiquus draco, semper cupidus et fingendi peritus, inter tot et tanta, quae eum attentare et simulare superius monstratur, etiam hoc omnimodis efficere conatur ut, secundum quod tres sunt qui testimonium dant veritati in coelo, et tres qui in terra, sic et ipse e contrario tres, qui suae falsitati testimonium dent in hoc turbido, quem adhuc permittitur occupari aere, transfigurat, et tres qui in terra. Ad hoc enim ejus superbia prorupit ut jam eotenus similis Altissimo fieri quaerat, ut tamen supra omne quod dicitur aut quod colitur sese extollat. Unde rebellis Deo contra beatam et individuam ejus Trinitatem, constituit suam altrinsecus abominationem, se videlicet atque Antichristum suum et pseudoprophetam amborum, ut ipse Pater mendacii Patri veritatis, et Antichristus Christo, seu mendacium veritati, atque pseudoprophetam, velut conspiratio mendacis et mendacii Spiritui veraci et veritatis resistat. Qui nihilominus, pariter contra tres qui testimonium dant veritati in terra, tres ex suo ore spiritus immundos in modum ranarum evomunt, qui polluant, invadant et vendant quos aqua abluit, Spiritus imbuit, sanguisque Christi redemit. Qui sane spiritus immundi ranis non incongrue aequiparantur, quae limpidas et fluentes aquas devitant, et limosas paludes affectant, in quibus improba et incondita garrulitate concrepant, et suam generationem multiplicant et educant. In quibus non invenis ubi deambulaturus et requieturus figaris, sed ubi polluendus et absorbendus infigaris; in quibus nil aliud procreatur, nisi nebulae, fetores, acutae catrices, cannaeque palustres, et scirpi, venenosi serpentes, et perniciosi vermes atque steriles arbores. Talis quippe reproborum multitudo quae, velut stativa et amara aqua, terram, prius aridam et hominibus habitabilem, in paludes squalidas et invias vertit. In quibus jam nil non debitum igni inexstinguibili invenitur. In quibus jam nil, nisi inepta et contentiosa carnalium et garrulorum loquacitas, ebrietatem suam defendentium et sobrietatem spiritualium, et taciturnorum sua improbitate iniquietantium auditur, quales sunt poetae et philosophi gentilium, fabulatores Judaeorum atque haereticorum qui, velut lutulentae ranae in limosis paludibus, naenias suas irrationabiliter et pertinaciter declamant; quibus utique principantur, et carmina inspirant tres illorum auctores, gentilibus videlicet Satanas, Judaeis Antichristus; haereticis autem pseudopropheta.
5.46.2
His enim tribus diabolus sibi tres sectas totius generis humani venari, aucupari, et piscari molitur, et per se quidem tanquam Vehemoth gentiles, per Antichristum tanquam per avem Judaeos, per pseudoprophetam tanquam per Leviathan Christianos. Ex quibus quotquot capiuntur ad aquas furtivas tanquam vecordes retrahuntur, quia aut sapientia saeculari, aut felicitate temporali, seu nomine Christiano, seducuntur. Quorum tertius tanto est perniciosior quanto geminae aquae, sapientiae scilicet atque baptismi, prae illis professor. Quod ex hoc quoque innuitur quod a tempore illius draco et bestia prima velut feriati in Apocalypsi videntur. Gentilibus siquidem ab initio a diabolo possessis, et Judaeis ab Antichristo pervasis, draco et bestia jam securi otiantur, quia solus pseudopropheta seducendis sibique subjugandis Christianis posse praevalere non dubitat. Ab his tribus spiritibus immundis aedificata Babylon de trium professionum hominibus datur a Domino, ut propheta ait, in possessionem ericii illius, qui in veritate non stetit, et in paludes aquarum, scilicet in coetus profanarum turbarum, quarum mentes errorum nebulae corpora autem omnimodae libidinis fetores possident. In quibus nil nisi intractabilis ira, et vana pompa, hypocrisisque et insidiae, hebetudo quoque, atque sterilis et proterva verbositas procreantur, inter quae et« sanguisugae duae sunt filiae dicentes: Affer, affer.» Avaritia enim exstat hirudo saevissima, non missura cutem nisi plenam cruoris. Cujus duae sunt filiae, cupiditas et rapina, quae licet omnibus inhaereant carnalibus, tamen Simoniacis vivacius et manifestius. Isti enim non praetermittunt invicem sibi dicere:« Affer, affer,» verbi gratia, cupidus venditori emptor dicit: Da mihi invisibilem gratiam; rapax venditor emptori nihilominus dicit: Da mihi visibilem pecuniam; vel certe emptor dicit: Affer mihi Spiritum sanctum; venditor e contra; Affer mihi nummum sanum. Unde claret eos accolas paludum Babyloniae esse, qui nil conferre possunt sine morsu, sine vulnere, sine sanguine. Qui nisi prius haustu alicujus erroris venenum innatae sibi avaritiae rejecerint, nonnisi pestem invitare norint.
5.47.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XLVII. Quod nihil prosit haereticis, nec ad fidei, nec ad salutis effectum, etiamsi grandibus vocibus catholicum decantent symbolum.
5.47.1
Pergant ergo nunc Simoniaci grandibusque vocibus confiteantur Jesum in carne venisse, cujus non satiantur corporis vexatione et dilaceratione, cujus pascuntur nece. Correcti et convicti obstinate et impudenter, ut eis moris est, recitent catholicum symbolum, omnibus, ut dicitur, novem instrumentis humanae vocis conclament et proclament se credere in Jesum Christum Filium Dei unigenitum, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, et homo factus est, etc. Vociferentur quoque, si possint et malunt ferrea aut aenea voce, centenosque sonos pectora eorum anhelent, quibus profiteantur« se credere et in Spiritum sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas; et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam,» etc. Nonne supradictas plagas corpori Christi, quod est ejus Ecclesia, inferendo, negant eum in carne venisse? Nonne supradictas blasphemias, et injurias Spiritui sancto irrogando, negant eum Dominum et cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum, atque per prophetas locutum? Et quod negare praedicantur Novatiani, praedicandum est Simoniacos confiteri?
5.47.2
Quamvis enim Novatiani claris et magnis vocibus audiantur symbolum nostrum decantare, atque eidem subscribere, convincuntur tamen negare Jesum Christum in carne venisse, non quia sana membra ejus sauciant, sed quia saucia curari ab Ecclesia Dei posse desperant. Et quo modo audiendi sunt Simoniaci quandoque vociferantur se credere Jesum in carne venisse, aut Spiritum sanctum adorandum cum Patre et Filio, quia non solum sancia Christi membra non curant, sed sana quoque usque ad mortem sauciant? Verum, ut in comparatione Simoniacorum deprehendatur quanto sit tolerabilior haeresis Novatianorum, isthic ex Historia Tripartita putavimus inserendum quis et unde exstiterit error eorum. Postquam, inquit, scripta et subscripta est a concilio Nicaeno fidei definitio, requisivit imperator Acesium, Novatianorum religionis episcopum« si et ipse consentiret in fide et paschalis definitione festivitatis.» At ille:« Nihil, inquit, novi, o imperator, synodus definivit. Sic enim olim et a temporibus apostolorum ipse percepi, et terminum fidei, et tempus paschalis festivitatis.» Porro denuo imperatore requirente:« Cur ergo a communnione separaris?» ille ea quae sub Decio gesta sunt persecutionis tempore replicavit, et subtilitatem acerbissimae regulae deduxit ad medium quia,« non oporteat eos qui post baptisma peccant peccatum, quod ad mortem esse Scripturae divinae pronuntiant, communicatione sanctorum fieri dignos, sed invitandos quidem ad poenitentiam, spem vero remissionis non a sacerdotibus, sed a Deo solummodo sustinere, qui potestatem habet peccata remittere.» Sed his hactenus. Hinc jam cum lectoris respirationi, tum scriptoris recreationi consultum ire cupientes, necessarium duximus ut hujus opusculi istic secundus figatur limes.
5.47.3
EXPLICIT LIBER SECUNDUS.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).