Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Decreta
Innocentius IDecr 1.23 · 7089-decretMore by Innocentius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/innocentius-i" aria-label="More works by Innocentius I"> —
⋯
More
Original / primary: 7089 Decret
1
MONITUM.
1
In vetusta collectione illa Lucensi, de qua non semel egi, in epitome plurimorum conciliorum et decretalium quarumdam epistolarum occurrit excerptum de Epistola Innocentii Papae ex concilio Nicaeno, quam epistolam Innocentii I papae esse nemo prudens dubitaverit, cum omnem alium Innocentium pontificem superet codicis hujus aetas annorum saltem nongentorum. Quaenam vero sit epistola haec Innocentii, quo ex codice descripta, an singularem epitolam de Nicaenis canonibus Innocentius dederit, vel illos data occasione in variis epistolis suis adduxerit et inculcaverit, quos dein epitomis hujus auctor in unam canonum seriem continuaverit, plane ignoro. Quamquam vero nihil novi his exhibetur, juvat tamen qualecumque est hoc dare, cum vetustissima haec sit canonum Nicaenorum Latina editio. Quae enim Dionysium Exiguum auctorem praefert, utique posterior est Innocentio I. Quae vero in collectione Isidori Mercatoris profertur, an vetustior sit sive recentior, nondum est exploratum. Quae tandem est Rufini, ejusdem fere antiquitatis est cum Innocentio.

Intertext edge

Open linked passage

Note