Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Decreta
Innocentius IDecr 2.1 · 7089-decretMore by Innocentius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/innocentius-i" aria-label="More works by Innocentius I"> —
⋯
More
Original / primary: 7089 Decret
2.1
DISSSERTATIO In sequentem Epitomen epistolae Innocentii.
2.1
Novas Innocentii I epistolas, quamvis nullas habeo promendas, non abs re tamen puto cum lectoribus meis communicari oportere ea quae breviarium nostrum canonum in ms. codice Lucensi annorum nongentorum exhibet. Exstant in eo canones e nonnullis Innocentii epistolis expressi, et in epitomen redacti. In ea vero quae ex epistola ad Exsuperium exprimitur epitome deest canon 3, de iis, qui post baptismum magistratum agentes, in causa sanguinis sententiam tulerunt. Cujus omissionis nullam aliam rationem excogitare possum, nisi quod Pontifex ea in re nihil judicat decernendum. Qui succedit canon 4, qui in nostra epitome est 3, male expressus est; neque enim communione privantur uxorati, si adulteraverint, sed innocens ab adultero segregatur. Caetera cum epistola congruunt. Non est negligendum additamentum illud de Lamentationibus Jeremiae, quod ab uno nostro manuscripto suppeditatur, nec in editis legitur.
2.2
Post hanc epitomen altera succedit epistola Innocentii ad episcopos Toletanos. Nonnulla plane in ea digna sunt animadversione. Primo enim in nostro breviario perinde ac in omnibus antiquis codicibus, teste Harduino, legitur Tolosanos, non Toletanos.
2.3
Sequitur epistolae Innocentii ad Victricium( Victorium habet codex noster) synopsis, in qua omnia plana sunt, et cum editis congruunt, unam si excipias canonis 3 partem secundam, in qua edita quidem epistola audiendas statuit causas ecclesiasticorum in suis singulas provinciis, sine praejudicio tamen appellationis ad Romanam ecclesiam, vel nisi causae gravitas ad sedem apostolicam judicium referat. Haec edita. Codex vero ms. non ita, sed: Romani clerici ad alios episcopos non audeant dicere causas suas. Longe profecto haec duo inter se distant, ut ex altero et altero codice petita videantur. Verum ea quae in editis leguntur Innocentii I papae esse nemo jure ambiget, cum a Nicolao I in gemina epistola in concilio Romano VII, apud Labeum, tom. X, legenda, tamquam ex Innocentio laudentur. Cum vero nec ex epistola ad Victricium accepisse se illa scribat Nicolaus, nec breviator noster usque adeo semper in sensu canonum reddendo sit felix, alterutrum consequi necesse est; vel canon iste, prout in editis, ex alia quadam epistola Innocentii cum hac ejus ad Victricium male assutus est, uti aliis veterum Pontificum epistolis accidisse constat: vel anonymus noster Pontificis mentem minime est assecutus.
2.4
In epitome canonis 8, edicitur de monachis in clero non admittendis; id vero non mandat Innocentius, sed monet, ne ad altiorem gradum promoti modestiam, et virtutes reliquas quas in monasterio coluerant, abjiciant. Quare breviatoris nostri oscitantia castiganda est.
2.5
Epistolae Innocentii ad Decentium synopsis plane barbara est, sed ejus primum caput veterem quemdam liturgicum ritum exprimit, quem edita non tangunt, quamvis in sensu cum editis congruit. Vetat Pontifex canone 1, ne pax ante finem detur. Id vero anonymus noster ita expressit, Ordo missae ad pacem dare post quartam orationem. Quartae orationis nomine designari hic censeo illam quam ordo Romanus vetus apud Mabillonium Musaei Ital. tom. II orationem ad complendum appellat. In missa enim oratio prior ea erat quae ante Apostolum, id est ante epistolam legebatur. Succedebat altera super oblata. Dein oratio Dominica tertia loco erat; quarta tandem oratio ad complendum habebatur. En ergo breviator noster cum Innocentio conciliatus.
2.6
Canon hujus epistolae quintus cur in duos sectus sit, cum praesertim ambo illi in unum et idem redeant, non aliam assignarem rationem, nisi breviatoris nostri oscitantiam. Reliqua plana sunt.
2.7
Postrema omnium legitur epitome litterarum Innocentii ad Aurelium( utique Carthaginiensem) episcopum. Exstat in collectione Labbeana num. 12, Innocentii ad Aurelium epistola, ad quam ea referri possunt, quae in hac synopsi habentur.

Intertext edge

Open linked passage

Note