Epistolae et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/innocentius-i" aria-label="More works by Innocentius I">
—
⋯
Original / primary: 7090 Epetde7
10.1
EPISTOLA VIII. SEU EXEMPLUM SACRAE HONORII AUGUSTI MISSAE AD PRINCIPEM ORIENTIS ARCADIUM. Dolet Honorius de iis, quae in die Paschae Constantinopoli perpetrata sunt. Templi augusti et senatus incendium primum esse divinae iracundiae indicium. Alia metuenda esse nisi Deus placetur. Hac de re tacere se non posse, ne silentium pro assensu habeatur. Quam praepropere, dum episcopale judicium exspectabatur, in exsilium pulsi sint sacri antistites. Hinc religionis perturbationem inductam, et latum haeresibus atque schismatibus campum apertum esse.
10.1
Quamvis super imagine muliebri, novo exemplo, per provincias circumlata et diffusa per universum mundum obtrectantium fama, litteris aliis commonuerim, ut talis facti poenitentia et intermissione propositi, rumor aemulus consenescat, et quod in moribus temporum carpat publica lingua non habeat: quamvis etiam super excidio pereuntis Illyrici pio apud vos prodiderimus affectu esse nobis dolori, cur ista vos detrimenta reipublicae nolueritis agnoscere, et aliis potius indicibus, quam pietatis vestrae litteris, fuerint nuntiata: tamen ne illud quidem apud serenitatem vestram dissimulare nos fas est, quod in rebus divinis, non sine publici discriminis metu, nuperrime contigisse, cita semper malorum enuntiatrix fama non tacuit; et ut natura fert hominum, quae ad obtrectandum novis semper casibus excitatur, oblata occasione carpendi, malitiam suam in tempora studio saevae loquacitatis exercet. Est enim nuper proditum, apud Constantinopolim sacratissimo Paschae venerabilis die, cum omnes pene in eumdem locum vicinarum urbium populos religio, castigatiore sub praesentia principum ritu celebranda, collegerat, clausas subito catholicas ecclesias, trusos in custodiam sacerdotes, scilicet ut eo potissimum tempore, quo indulgentia principali tristia noxiorum claustra reserantur, piae legis et pacis ministros saevus carcer includeret, omniaque bellicum in modum turbata mysteria, nonnullos in ipsis ecclesiae sacrariis interemptos, tantamque circa altaria vim saevisse, ut et venerabiles episcopi in exsilium truderentur, et sanguis humanus, quod dictu nefas est, coelestia sacramenta perfunderet. His repente compertis, turbatos esse nos fateor. Quis enim in facinore tam cruento Dei omnipotentis non timeret offensam? aut quo pacto extra summum Romani orbis omniumque mortalium[ Supple, quis] putaret esse discrimen? cum ipse auctor nostri Imperii, et reipublicae, quam nobis credidit, gubernator omnipotens Deus, funestis admodum exsecrabilibusque commissis crederetur irasci, domini sancti frater neposque augusti venerabiles; cum si quid de causa religionis inter antistites ageretur, episcopale oportuerit esse judicium. Ad illos enim divinarum rerum interpretatio, ad nos religionis exspectat[ Antiquo more pro spectat] obsequium. Sed esto, sibi de mysticis et catholicis quaestionibus amplius aliquid principalis cura praesumpserit: itane usque ad exsilia sacerdotum, usque ad hominum caedes debuit indignatio concitata procedere; ut ubi castae preces, ubi vota sincera, ubi sacrificia illibata solvuntur, illic se gladius, haud facile etiam in jugulum noxiorum distringendus, exsereret?
10.2
Rebus denique ipsis docetur, quid super his senserit divina majestas. Primum quidem hoc praesentis commotionis judicium fuit, atque utinam solum! facit enim humana trepidatio, tanti sibi conscia perpetrati, ut gravius aliquid, quod avertat omnipotens Deus, post terribilis ultionis experimenta metuamus. Audio ecclesiam sacrosanctam, tot imperatorum opibus expositam[ Forte expolitam], pretiosis cultibus nobilem, tanta supplicantium principum oratione augustissimam, flagrasse, et illud Constantinopolitanae urbis[ Baron. addit. ecclesiae] unicum lumen in favillas dilapsum Deo non vetante fumasse( exsecrari enim videtur inquinata mysteria, et avertisse oculos ab eo loco, quem jam sanguis infecerat, ne obsecrare quis pietatem coelestem sub cruentis posset altaribus); aedificia quoque divina non minore splendore nobilia, ex concitatione saevientis incendii, flamma se latius effundente consumpta, et quae publicam faciem elaborata a majoribus nostris ornamenta decorabant, velut quodam urbis funere concremata.
10.3
Haec ego quamvis crebris injuriis lacessitus tacere debuerim, nec conjunctissimum fratrem regnique consortes[ Baron. consortem] tam fideliter admonere, tamen necessitudinem sanguinis stimulo taciti doloris anteferens, hortor atque suadeo, ut haec, si fieri potest, emendatis in posterum moribus corrigantur, ac divina iracundia, quantum re proditur excitata, votorum sedulitate placetur. Accipite a me summum simplicitatis indicium. Idcirco hoc clementiae vestrae insinuandum putavi, ne me velut gratulatione occulta faceret apud quemquam taciturnitas ipsa suspectum, neve quis crederet me talibus factis praebere consensum, et qui saepe ne acciderent commonuerim, posteaquam commissa sunt non dolerem.
10.4
Nam quis esse posset expers doloris, qui se meminit Christianum, tantam subito perturbationem religionis inductam, ut omnem catholicae fidei statum necesse sit fluctuare? Erat inter episcopos causa quae collato tractatoque consilio deberet absolvi. Missi ad sacerdotes urbis aeternae atque Italiae utraque ex parte legati: exspectabatur ex omnium auctoritate sententia, informatura regulam disciplinae( integrum nempe esse debuerat, neque quidquam novari, dum definitio deliberata procederet), cum interea mirum quoddam praecipitium festinationis exarsit, ut non exspectatis litteris sacerdotum, qui fuerant mutua partium legatione consulti, non examinatis rebus, in exsilium truderentur antistites, animadversioni prius addicti, quam sententiam judicii episcopalis experti. Denique quam immatura illa damnatio fuerit, res probavit. Namque hi quorum exspectabatur auctoritas, pacifica Joanni episcopo communione permissa[ Baron. praemissa], sanciendam concordiam censuerunt, nec quemquam putarunt ante judicium consortio repellendum.
10.5
Quid nunc aliud superest, quam ut catholicam fidem schismata in diversum dissociata dilacerent, quam ut haereses communioni semper inimicae ex tanta gestarum rerum varietate nascantur, ut jam populo pene non debeat imputari, si forte in dissonas partes sectarum diversitate discedat; cum ex auctoritate publica discordiarum materies sit praemissa, et fomes quidam nutriendae seditionis animatus. Quod ne in magnam aliquam generis humani perniciem recrudescat, vota facienda sunt, ut ad humanas prolapsiones patiens Deus rem male gestam prosperet ac secundet. Nam quantum in nobis est, possumus timere quod gestum est; quantum ad pietatem semper placabilis Dei, non erit meriti impunitas indulta, sed veniae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).