Innocentius II-1143
Epistolae et privilegia
Priv 100.1
Choose a text
More by Innocentius II
—
11142 Epetpr26
100.1
CVIII. Bona omnia et privilegia monasterii Sancti Xisti Placentinae dioecesis confirmat. (Anno 1132, Jul. 14.)[COCQUELINES, t. II, p. 214.]
100.1
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei. ODDONI abbati venerabilis monasterii S. Xisti quod Placentiae situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
100.2
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi, ex charitatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Hoc nimirum charitatis intuitu praedecessores nostri felicis memoriae Paschalis et Calixtus Romani pontifices, in monasterio Sancti Xisti, quod Placentiae situm est, religionem, quae ibi ex tempore jam longo defecerat, reformare volentes, sapientium ac religiosorum virorum, et praecipue egregiae memoriae comitissae Mathildis, precibus et consilio, pro feminis ibidem irreligiose viventibus, monastici ordinis viros constituerunt, et te, dilecte in Christo fili Oddo, ad restaurandum in eodem loco secundum B. Benedicti Regulam disciplinae monasticae ordinem, in abbatem illis auctoritate apostolica praeposuerunt.
100.3
Nos itaque eorumdem antecessorum nostrorum inhaerendo vestigiis, provisionem seu dispositionem ab eis factam, et privilegio munitam, praesentis scripti robore confirmamus, et inviolabiliter futuris temporibus observari decernimus; et scriptum illud quod a praedecessore nostro felicis memoriae papa Calixto, dum in Galliarum partibus esset, ab illius loci monialibus subreptum esse dignoscitur, in irritum revocamus. Ipsum vero locum et universa ad eum pertinentia sub apostolicae sedis tutela et protectione servanda censemus, a quorumlibet infestantium molestiis libera, sicut ab antecessoribus nostris Romanis pontificibus noscitur institutum. Statuimus etiam ut universa praedia, vel possessiones quas Angelberga imperatrix, ejusdem monasterii fundatrix, illuc contulisse cognoscitur, seu quaecunque alia bona, quascunque villas, familias, cellas, ecclesias idem coenobium inpraesentiarum juste et legitime, sive in posterum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus ad notanda subjunximus: In Placentia in xenodochio ecclesiam Sancti Petri, ecclesiam S. Martini in Burte, ecclesiam Sanctae Brigidae, ecclesiam Sancti Andreae, extra portam Mediolanensem, ecclesiam S. Mariae in capite Trebiae, ecclesiam Sancti Petri, in Centoria ecclesiam S. Bartholomaei, in Scopora duas capellas; in Castronovo ecclesiam S. Michaelis, et ecclesiam Sancti Bartholomaei, in Wardastalla ecclesiam Sancti Petri, ecclesiam S. Georgii, ecclesiam S. Martini, et ecclesiam S. Bartholomaei; in Luciaria ecclesiam S. Georgii cum capellis suis; in curte Nova ecclesiam S. Laurentii: in campo Miliario ecclesiam S. Petri.
100.4
Nulli ergo hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris de suo, si potuerit idoneus inveniri, collegio secundum Dei timorem, et B. Benedicti Regulam, praeviderint eligendum. Quod si persona in eodem monasterio ad abbatiae administrationem talis non fuerit, de Casae Dei coenobio eligatur, quandiu videlicet illic monastici ordinis disciplina, Domino praestante, viguerit: Electus autem a Romano benedicatur pontifice. Quidquid praeterea libertatis, seu dignitatis praedecessores nostri praenominato monasterio, per authentica privilegiorum scripta concesserunt, nos quoque praesentis privilegii auctoritate concedimus, et ratum haberi per tempora futura censemus. Sane cum ad bene regendum idem tibi commissum sit coenobium, possessiones et bona ipsius integre in tua maneant potestate; capellani ipsius ecclesiae tibi nihilominus sint subjecti. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine strictae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
100.5
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.
100.6
Datum Cremonae per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Idus Julli, indictione X[ leg. XII], Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno III[ leg. IV].
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).