Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Innocentius II-1143
Epistolae et privilegia
Priv 99.3
Choose a text More by Innocentius II
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11142 Epetpr26
99.1
CVII. Ad A[ttonem] priorem ecclesiae S. Frigdiani Lucensis. (Anno 1132, Jun. 30.)[BALUZ. Miscell. IV, 589.]
99.1
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio A. priori S. Fridiani, salutem et apostolicam benedictionem.
99.2
Imis superna, terrenis coelestia, temporalibus aeterna, et mortalibus sunt immortalia praeponenda. Discreta siquidem omnipotentis Domini providentia non nos pecudum pastores constituit, sed animarum custodes elegit. Ne igitur animae fidelium omnino depereant, si qui publice criminosi vel incestuosi in parochia tua fuerint, Lucanum episcopum vel archipesbyterum adeas, ut secundum censuram ecclesiasticam poenitentiam eis injungat. Quod si a tua dilectione super hoc tertio invitati adimplere contempserint, tibi poenitentiam eis tribuendi licentiam apostolica auctoritate concedimus.
99.3
Dat. Placentiae II Kal. Julii.

Intertext edge

Open linked passage

Note