Innocentius III-1216
Regesta sive epistolae 3
3 2.55.1
Choose a text
More by Innocentius III
—
11817 Resiep3
2.55.1
INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER DECIMUS TERTIUS. PONTIFICATUS ANNO XIII, CHRISTI 1210. LV. MONACHIS SANCTI JULIANI, ET . . . PERSONAE ECCLESIAE SANCTI DIONYSII DE AMBASIA. Confirmatur quaedam compositio. (Laterani, X Kal. Maii.)
2.55.1
Cum inter vos ex parte una et canonicos S. Florentini dioecesis Turonensis ex altera super jure parochiali ejusdem castri per utriusque partis procuratores in nostra praesentia quaestio verteretur, ad hanc tandem concordiam spontanei devenerunt, ut videlicet dominus castri praedicti cum familia sua, quam exhibet, milites vero cum familiis illis quae percipiunt victum et vestitum ab eis quotidianum, nec non omnes clerici ejusdem castri cum familiis suis quas exhibent, praeter illos duntaxat sive clericos sive laicos qui de familia Sancti Thomae ac Sancti Dionysii et Sancti Salvatoris esse noscuntur, canonicis memoratis et eorum ecclesiae de caetero parochiali sint jure subjecti; ipsi quoque canonici in quindecim baliis inferius adnotatis habeant decem et octo balivos, cum familiis eorum victum et vestitum quotidianum percipientibus ab eisdem; ita quod id nec minui valeat nec augeri. Nomina vero balivorum et baliarum sunt ista. Praepositura castri, pedagiaria, pontonaria, annonaria, praepositura varannae, praepositura Joannis de Ambasia, praepositura Peronellae de Vindocino, villicus domini de Noereio, praepositura Bertranni militis, carpentaria domini Ambasiae, calderaria domini, bucheria domini, exclusaria, tabernaria et forestaria. Verum in tribus ultimo nominatis sex habere debebunt, et unum in qualibet praemissarum. Sane corpora parochianorum suorum in coemeterio ecclesiae Sancti Dionysii, quod tam vobis quam praefatis canonicis est commune, de caetero tumulabuntur a canonicis memoratis, nisi alias decedentes elegerint sepulturam. Et eadem corpora prius per eos in praefatam Sancti Dionysii ecclesiam inferentur, et missarum officiis, si quidem tempus fuerit celebrandi, a monachis vel presbytero celebratis, oblatio ad monachos et presbyterum devolvetur, quod si tempus non fuerit celebrandi, hujusmodi corpora deferri ad sepulturam ab ecclesia memorata debebunt. Reliquum autem officium ad sepulturam pertinens, pro sui dignitate conventus celebrabunt canonici antedicti, quod non solummodo de parochianis eorum statutum est esse servandum, sed etiam de omnibus aliis ad quorum exsequias in ecclesia Sancti Dionysii celebrandas fuerint evocati. Chrisma vero et oleum sanctum ab ecclesia ipsa recipient simul et semel in anno. De feudatariis insuper est statutum ut quicunque ipsorum habuerit plura feuda vel unum, etsi plura integra feuda ad plures personas devenerint, quicunque habuerit integrum, cum omni familia sua, quam exhibet, si vero integrum feudum in plures fuerit partes divisum, is qui partem tenuerit principalem, ecclesiae Sancti Florentini parochianus existet. Reliquos autem omnes ecclesia Sancti Dionysii obtinebit. Nos igitur concordiam approbantes eamdem, ipsam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, etc., usque incursurum.
2.55.2
Datum Laterani, X Kal. Maii, pontificatus nostri anno tertio decimo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).