Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Institutiones
Joannes CassianusInst 21.4.1 · opp-lat2More by Joannes Cassianus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
More
Original / primary: Opp Lat2
21.4.1
Nouimus fratres, in quorum septimana cum accidisset tanta lignorum penuria, ut non esset penitus unde soliti cibi fratribus pararentur, et donec possent coempta deferri, ut xerofagia contenti essent abbatis fuisset auctoritate praeceptum, essetque hoc uniuersis placitum nec quisquam posset ullum coctionis sperare pulmentum, illos, uelut qui fructu ac mercede sui laboris et obsequii fraudarentur, si in ordine uicis suae cibos fratribus non secundum consuetudinem parauissent, tantum sibi spontanei operis ac sollicitudinis indixisse, ut in illis aridis ac sterilibus locis, in quibus ligna, nisi de fructiferis arboribus excidantur, omnimodis nequeunt inueniri( nec enim ut apud nos ulla reperiuntur frutecta siluestria), per extenta auia discurrentes et heremum, quae uersus mare mortuum tenditur, obeuntes fistucas tenues ac spinulas, quas uentus huc illucque disperserat, suo sinu et gremiis colligentes cunctam sollemnitatem ciborum spontaneis obsequiis praepararent, ita ut de solita praebitione nihil paterentur inminui, tanta fide haec sua munia fratribus exhibentes, ut etiam cum illos honeste posset uel lignorum excusare penuria uel abbatis imperium, pro fructu suo atque mercede noluerint hac abuti licentia.

Intertext edge

Open linked passage

Note