Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Institutiones
Joannes CassianusInst 21.5.1 · opp-lat2More by Joannes Cassianus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
More
Original / primary: Opp Lat2
21.5.1
Non enim nobis est aduersarius extrinsecus formidandus: in nobismet ipsis hostis inclusus est, intestinum nobis cotidie geritur bellum. deuicto eo omnia quae forinsecus sunt reddentur infirma ac militi Christi uniuersa pacata erunt et subdita. non habebimus aduersarium nobis extrinsecus metuendum, si ea quae intra nos sunt spiritui deuicta subdantur, nec solum nobis istud ieiunium uisibilium ciborum ad perfectionem cordis et corporis puritatem sufficere posse credamus, nisi fuerit huic animae quoque ieiunium copulatum.
21.5.2
habet namque et illa suos noxios cibos, quibus inpinguata etiam sine escarum abundantia ad luxuriae praerupta deuoluitur. detractatio cibus est eius, et quidem persuauis. ira etiam cibus est eius, licet minime lenis, ad horam tamen infelici eam esu pascens ac pariter letali sapore prosternens. inuidia cibus est mentis, uirulentis eam sucis corrumpens et prosperitate alieni successus iugiter miseram excruciare non desinens.
21.5.3
cenodoxia, id est uana gloria., cibus est eius, qui delectabili eam esca permulcet ad tempus, post uero uacuam omnique uirtute spoliatam reddit ac nudam, cunctis eam spiritalibus fructibus sterilem inanemque dimittens, ita ut non solum inmanium laborum faciat merita deperire, uerum etiam supplicia maiora conquirat. omnis concupiscentia et peruagatio cordis instabilis pastus quidam est animae, nonis escis eam nutriens, expertem uero caelestis panis ac solidi cibi in posterum derelinquens.
21.5.4
ab his itaque, quanta nobis est uirtus, sacratissimo ieiunio continentes utilem^ habebimus commodamque obseruantiam ieiunii corporalis. labor enim carnalis spiritus contritioni coniunctus acceptissimum deo sacrificium dignumque sanctitatis habitaculum puris mundisque recessibus exhibebit ceterum si corporaliter ieiunantes perniciosissimis animae uitiis inplicemur, nihil nobis proderit carnalis adflictio pretiosiore parte pollutis, per eam scilicet substantiam delinquentibus nobis, qua efficimur habitaculum spiritus sancti.
21.5.5
non enim tam corruptibilis caro quam cor mundum habitaculum deo templumque spiritus sancti perficitur. oportet ergo exteriore homine ieiunante interiorem quoque similiter cibis noxiis temperare, quem praecipue exhiberi mundum deo, ut hospitem in se Christum recipere mereatur, beatus apostolus monet his uerbis: in interiorem, inquiens, hominem habitare- I tare Christum per fidem in cordibus uestris.

Intertext edge

Open linked passage

Note