Institutiones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
—
Original / primary: Opp Lat2
21.7.1
De quo haec erit summa uictoria triumphusque perpetuus, ut, quemadmodum dicitur, ne minuto quidem nummo conscientia monachi polluatur. inpossibile namque est eum, qui uictus in exigua stipe concupiscentiae semel in corde suo radicem susceperit, non maioris desiderii protinus incendio conflagrari. tamdiu namque miles Christi uictor ac securus cunctaque cupiditatis inpugnatione erit externus, donec initia concupiscentiae huius hic nequissimus spiritus in eius corde non seuerit. quapropter cum in cunctis generibus uitiorum generaliter serpentis caput oporteat obseruari, in hoc praecipue diligentius conuenit praecaueri. quod si fuerit intromissum, sua materie conualescens ipsum sibimet uehementiora suscitabit incendia. ideoque non solum pecuniarum cauenda possessio, uerum etiam uoluntas ipsa de animo penitus extrudenda. non enim tam effectus filargyriae uitandus est quam affectus ipsius radicitus amputandus: nihil enim proderit pecunias non haberi, si uoluntas in nobis fuerit possidendi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).