Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Institutiones
Joannes CassianusInst 21.8.1 · opp-lat2More by Joannes Cassianus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
More
Original / primary: Opp Lat2
21.8.1
Sciendum tamen in eo, quod in quibusdam exemplaribus inuenitur: qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio, superfluum esse sine causa et adiectum esse ab his, qui amputandam iram pro iustis causis minime putauerunt, cum utique nullus quamlibet absque ratione commotus sine causa se dicat irasci. quamobrem apparet ab eis adiectum, qui propositum non intellexerunt scripturae uolentis- fomitem iracundiae omnimodis amputare nullamque indignationis occasionem penitus reseruare, ne, dum iubemur irasci cum causa, etiam sine causa irascendi nobis intromittatur occasio. finis enim patientiae non in irascendo iuste, sed in penitus non irascendo consistit. licet a quibusdam hoc ipsum quod dicitur sine causa ita interpretari sciam, quod scilicet sine causa irascatur is, cui expetere ultionem irato non liceat. melius tamen est ita tenere, ut et nouella exemplaria multa et antiqua omnia inueniuntur esse perscripta.

Intertext edge

Open linked passage

Note