Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Institutiones
Joannes CassianusInst 22.4.1 · opp-lat2More by Joannes Cassianus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
More
Original / primary: Opp Lat2
22.4.1
Haec dicta sint secundum typum ut praefati sumus totius Orientis, quem etiam in partibus nostris necessario dicimus debere seruari. ceterum apud Aegyptios, quibus maxima cura est operis, non est ebdomadarum mutua uicissitudo, ne sub occasione huius officii omnes ab operis canone inpediantur, sed uni probatissimo fratrum cellarii uel coquinae cura committitur, qui perpetuo, donec uirtus eius uel aetas admittit, iugiter opus istud exerceat. non enim magno labore corporis fatigatur, quia nec tanta cura inter eos parandorum ciborum uel coctionis inpenditur, quippe qui maxime xerofagiis uel omofagiis utuntur et apud quos secta singulis mensibus porrorum folia, labsania, sal frictum, oliuae, pisciculi minuti: salliti, quos illi maenomenia uocant, summa uoluptas est.

Intertext edge

Open linked passage

Note