Institutiones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
—
Original / primary: Opp Lat2
22.5.1
Nouerimus itaque nos idcirco laborem continentiae corporalis inpendere, ut ad puritatem cordis hoc possimus ie- iunio peruenire. ceterum labor nobis inpenditur in cassam, si hunc quidem contemplatione finis infatigabiliter sustentemus, finem uero, propter quem tolerauimus adtlictiones tantas, obtinere nequeamus, meliusque fuit interdictis escis animae temperasse quam uoluntariis minusque noxiis corporaliter ieiunasse. in his enim simplex et innoxia creaturae dei perceptio est, nihil per semet ipsam habens peccati, in illo uero primitus fratrum perniciosa deuoratio, de qua dicitur: noli diligere detrahere, ne ceris?, et de ira atque inuidia beatus Iob: etenim stultum interficit iracundia, et paruulum occidit inuidia. simulque notandum, quod qui irascitur stultus, et qui inuidet paruulus iudicetur. ille namque non inmerito stultus pronuntiatur, uoluntarie sibi mortem hae stimulis incitatus inducens, et hic, dum liuet, paruulum minoremque se probat, dum enim inuidet, testatur maiorem esse eum, cuius prosperitate cruciatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).