Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Institutiones
Joannes CassianusInst 23.5.3 · opp-lat2More by Joannes Cassianus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
More
Original / primary: Opp Lat2
23.5.1
Igitur eligendus est cibus non tantum qui concupiscentiae flagrantis aestus temperet minusque succendat, uerum etiam qui ad parandum sit facilis et quem ad coemendum oportuniorem uilioris pretii conpendium praestet quique sit con- uersationi fratrum usuique communis, triplex enim natm a est gastrimargiae, una quae canonicam refectionis horam praeueniri conpellit, alia quae tantummodo uentris ingluuie et saturitate quarumlibet gaudet escarum, tertia quae accuratioribus epulis et esculentioribus oblectatur. ideoque aduersus eam necesse est monachum obseruantiam triplicem custodire, id est ut primum legitimum tempus absolutionis expectet, deinde ut castigatis, tertio ut qualibuscumque escis uilioribusque contentus sit.
23.5.2
quidquid autem extra consuetudinem praesumitur usumque communem, ut uanitatis et gloriae atque ostentationis morbo pollutum antiquissima patrum traditio notat. nec quemquam ex his, quos merito scientiae ac discretionis enituisse peruidimus uel quos ad imitandum gratia Christi uelut splendidissima luminaria omnibus praelocauit, esu panis, qui apud eos uilis habetur* ac facilis, abstinuisse cognouimus, nec eorum quempiam, qui hanc regulam declinantes praetermisso panis usu leguminum uel holerum seu pomorum refectionem sectati sunt, inter probatissimos habitum aliquando conspeximus, sed ne discretionis quidem aut scientiae gratiam consecutum.
23.5.3
non solum enim ceteris inusitatas escas expetere monachum non debere decernunt, ne uidelicet cursus eius uelut in propatulo cunctis expositus inanis factus ac uacuus cenodoxiae morbo depereat, sed nc ipsam quidem ieiuniorum castigationem communem cuiquam facile patefieri oportere pronuntiant, uerum quantum fieri potest contegi pariter et abscondi. aduentantibus autem fratribus magis humanitatis ac dilectionis offerri debere uirtutem, quam continentiae districtionem et cotidiani propositi rigorem manifestari probabilius censuerunt, nec quid uoluntas utilitasque nostra seu desiderii ardor exposcat adtendere, sed quod aduenientis requies uel infirmitas exigit praeponere et gratanter inplere.

Intertext edge

Open linked passage

Note