Institutiones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
—
Original / primary: Opp Lat2
23.6.1
Igitur ut inlusiones hae ne dormientibus quidem nobis subrepere ualeant, aequale moderatumque est semper tenendum ieiunium. quisquis enim mensuram districtionis excesserit, necesse est ut modum quoque remissionis excedat. qua inaequalitate detentus ab hoc tranquillitatis planissimo statu sine dubio reuocabitur, nunc quidem nimia inanitate defectus, nunc autem cibo propensiore distentus. cum inmutatione siquidem refectionis qualitatem quoque puritatis nostrae necesse est inmutari. deinde iugis humilitas ac patientia cordis adhibenda perpetuo est atque intenta aduersus iram uel ceteras passiones per diem cautio. ubi enim furoris insidet uirus, libidinis quoque necesse est incendium penetrare. ante omnia. uero peruigil necessaria est sollicitudo nocturna. nam sicut puritas et custodia diei nocturnam praeparant castitatem, ita nocturnae uigiliae cordi pariter et obseruationi diurnae statum solidissimum roburque praemittunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).