Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae et privilegia
Leo VIIPriv 6.1 · 9385-epetpr7More by Leo VII
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-vii" aria-label="More works by Leo VII"> —
⋯
More
Original / primary: 9385 Epetpr7
6.1
VI. EPISTOLA LEONIS VII AD HUGONEM FRANCORUM REGEM ET MONASTERII S. MARTINI TURONENSIS ABBATEM. (Anno 938.) Vetat ne in B. Martini monasterium aditus detur mulieribus. [Apud Mansi, Conciliorum tom. XVIII.]
6.1
LEO episcopus, servus servorum Dei, glorioso principi Francorum, filio nostro, HUGONI videlicet abbati beatissimi Martini, et perpetuis successoribus in perpetuum.
6.2
Conditor universitatis atque dispositor Christus Dominus, per sacrosanctum suae Incarnationis mysterium, universalem Ecclesiam sibi copulare dignatus est, diversos vero sanctos in eadem Ecclesia quasi diversa in uno corpore membra disposuit: et unumquemque, prout interno ejus consilio placuit, in ipsius Ecclesiae corpore, cujus ipse caput fieri dignatus est, mirabiliter ordinavit: quosdam excellentius decorans, ut sicut membra in corpore quaedam honestiora sunt, et suis officiis apta, ita et in Ecclesia vel excellentior, vel inferior quisque vices suas ipso auctore disponente convenienter expleat, ut scilicet, juxta apostolum, stella differat a stella in claritate. At vero inter eos quos divina dispensatio sublimius evexit, praedictus beatissimus Martinus Turonicae sedis archiepiscopus non mediocriter effulget, cujus videlicet gloriam universalis Christianitas attestatur, quae illum, divino instinctu quodam, speciali affectu communiter amat, ita ut nusquam alio post sanctorum apostolorum limina de tam longinquis et diversis nationibus confluant oratores, sicut faciunt ad ipsius venerabile sepulcrum. Nam et ipse sacer locus ubi quiescit, in magna reverentia etiam ab antiquis diebus non solum apud vulgares, sed et apud excellentissimos reges ac principes fuit, sicut nonnulli vestrum videndo sciunt. Ut enim audivimus, nulli unquam feminae intra ambitum monasterii, etiam sub tempore paganorum, permittebatur accessus. Cum vero necesse fuit ut propter illorum incursionem in civitate collocaretur, plangebant sui cultores, quia non valebant eum sic in tanta reverentia, ut olim, venerari, nec mulierum prohibere concursum. Ob quod etiam juxta ejus basilicam fundari murum studuistis, ut ita vel ab incendio defendi, vel in pristina honestate posset ipse locus haberi. Sed res in contrarium versa est, quia per occasionem castelli mulieribus et impudens et libera conversatio est, cum tamen hoc nil aliud facit, nisi sola negligentia et tepor servitorum ejus. Siquidem veniet dies judicii, et unusquisque in suo ordine insurget, et manifestum erit per quos religio sit erecta, vel per quos neglecta. Dolendum nobis est tempora jam periculosa venisse, et sic apparet charitatem apud multos refrixisse, iniquitatem vero nimium superabundasse. Verum quia sancta Ecclesia beato Petro apostolorum principi specialiter commissa est, et per eum successoribus ejus, necesse est ut quisque nostrum, prout Deo largiente potuerit, ejusdem Ecclesiae, quousque indiget, utilitatem per aliquam auctoritatem sustentet. Et idcirco videtur nobis ut vestram negligentiam quae est erga cultum illius loci sanctissimi, per nostrum interdictum commoneamus.
6.3
Itaque in primis observamus in Domino, ut tu abbas excellentissimus Hugo, et ipsius coenobii praepositi, curam summopere adhibeatis, quatenus per totum veteris muri ambitum, usque ad viam quae juxta latus basilicae aquilonare vergit, nulla, postquam hanc epistolam videritis, femina licentiam habeat commorandi, sed nec intrandi quidem, nisi solius causa orationis. Si quis vero de ministris hoc apostolicum interdictum neglexerit, aut aliqua femina intrare praesumpserit, tandiu excommunicatus sit, quousque promissa emendatione absolvi mereatur. Sin autem, quia per audaciam et contemptionem ad hoc transgrediendum pertinax exstiterit, illum prorsus, vel illam. excommunicamus. Observantibus haec gratia et pax Christi per suos apostolos et beati Martini preces multiplicetur.
6.4
Scriptum per manum Theodori notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Januario, et indictione undecima, Ludovico Francorum rege.

Intertext edge

Open linked passage

Note