Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Macrobius
Ssaturnalia
Ssaturnali 4.3.9
Choose a text More by Macrobius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Vulgata
4.3.1
Nunc dicamus de habitu pathus quod est vel in aetate vel in debilitate et ceteris quae secuntur. Eleganter hoc servavit, ut ex omni aetate pathos misericordiae moveret.
4.3.2
Ab infantia: Infantumque animae flentes in limine primo.
4.3.3
A pueritia: Infelix puer atque impar congressus Achilli, et:— Parvumque patri tendebat Iulum, ut non minus miserabile sit periculum in parvo quam in filio, et:— Superet coniunxne Creusa? Ascaniusque puer? et alibi:— et parvi casus Iuli.
4.3.4
A iuventa vero: Inpositique rogis iuvenes ante ora parentum,
4.3.5
A senecta:— Dauni miserere senectae, et: Ducitur infelix aevo confectus Aletes, et: Canitiem multo deformat pulvere.
4.3.6
Movit et a fortuna modo misericordiam modo indignationem. Misericordiam:— Tot quondam populis terrisque superbum Regnatorem Asiae, et Sinon:— Et nos aliquod nomenque decusque Gessimus, et:— Ausoniisque olim ditissimus arvis.
4.3.7
Indignationem vero ex verbis Didonis:— Et nostris inluserit advena regnis? Eleganter enim ex contemptu Aeneae auget iniuriam suam. Et Amata: Exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris? et Numanus: Bis capti Phryges.
4.3.8
Movit pathos misericordiae et ex debilitate:— Ex quo me divum pater atque hominum rex Fulminis adflavit ventis et contigit igne, et alibi:— Et truncas inhonesto vulnere nares, et de Mezentio:— Attollit in agrum Se femur, et: Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit, et: Te decisa suum, Laride, dextera quaerit, et:— Aterque cruento Pulvere perque pedes traiectus lora tumentes.
4.3.9
Movit pathos misericordiae frequenter et a loco: Cum vitam in silvis inter deserta ferarum Lustra domosque traho. et:— Libyae deserta peragro, et: At nos hinc alii sitientes ibimus Afros, Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxem.
4.3.1
Et illud egregie et breviter: Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros. Iliacos, id est patriae muros, quos ipse defenderat, pro quibus efficaciter per decem annorum spatia pugnaverat.
4.3.11
Et illud: Nos patriam fugimus, et: Litora cum patriae lacrimans portusque relinquo, et:— Dulces moriens reminiscitur Argos, et:— Ignarum Laurens habet ora Mimanta,[ et:] Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.
4.3.12
Et ut Agamemnonem indigne ostenderet occisum, adsumpsit locum:— Prima inter limina dextra Oppetiit, et illud: Moenibus in patriis atque inter tuta domorum.
4.3.13
Sacer vero locus praecipue pathos movet. Occisum inducit Orphea, et miserabiliorem interitum eius a loco facit: Inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi. Et in eversione Troiae:— Perque domos et religiosa deorum Limina.
4.3.14
Cassandrae quoque raptum vel deminutionem quam miserabilem fecit sacer locus: Ecce trahebatur a templo adytisque Minervae? Et alibi:— Divae armipotentis ad aram Procubuit.
4.3.15
Et Andromache cum de Pyrrhi nece diceret, ut invidiam occidentis exprimeret: Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras. Et Venus, quod Aeneas in mari vexatur ira Iunonis, quam invidiose de loco queritur Neptuno: In regnis hoc ausa tuis?
4.3.16
Fecit sibi pathos et ex tempore:— Priusquam Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. Et Orpheus miserabilis ex longo dolore: Septem illum totos perhibent ex ordine menses, et Palinurus:— Vix lumine quarto Prospexi Italiam. et Achemenides: Tertia iam lunae se cornua lumine conplent. Et: Septima post Troiae excidium iam vertitur aestas.

Intertext edge

Open linked passage

Note