Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Macrobius
Ssaturnalia
Ssaturnali 5.19.13
Choose a text More by Macrobius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Vulgata
5.19.1
In libro quarto in describenda Elissae morte ait quod ei crinis abscisus esset his versibus: Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. Deinde Iris a Iunone missa abscidit ei crinem et ad Orcum refert.
5.19.2
Hanc Virgilius non de nihilo fabulam fingit, sicut vir alias doctissimus Cornutus existimat, qui annotationem eiusmodi adposuit his versibus: Unde haec historia, ut crinis auferendus sit morientibus, ignoratur: sed adsuevit poetico more aliqua fingere, ut de aureo ramo. Haec Cornutus.
5.19.3
Sed me pudet quod tantus vir, Graecarum etiam doctissimus litterarum, ignoravit Euripidis nobilissimam fabulam Alcestim.
5.19.4
In hac enim fabula in scenam Orcus inducitur gladium gestans quo crinem abscidat Alcestidis, et sic loquitur, Ἡ δ᾽ οὖν γυνὴ κάτεισιν εἰς Ἅιδου δόμους. στείχω δ᾽ ἐπ᾽ αὐτὴν, ὡς κατάρξωμαι ξίφει· ἱερὸς γὰρ οὗτος τῷ κατὰ χθονὸς θεῷ, ὅτῶ τόδ᾽ ἔγχος κρατὸς ἁγγίσῆ τρίχα.
5.19.5
Proditum est, ut opinor, quem secutus Virgilius fabulam abscidendi crinis induxerit: ἁγνίσαι autem Graece dicunt dis consecrare, unde poeta vester ait ex Iridis persona:— Hunc ego Diti Sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.
5.19.6
Nunc, quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probavi, id quoque, quod a Sophocle tractum est, annotabo.
5.19.7
In libro enim quarto Virgilius Elissam facit, postquam ab Aenea relinquitur, velut ad sacricolarum sagarumque carmina et devotiones confugientem, et inter cetera ait sedandi amoris gratia herbas quaesitas quae aeneis falcibus secarentur.
5.19.8
Haec res non quaestione digna est, unde Virgilio aeneae falces in mentem venerint? Ponam itaque Virgilianos versus, mox et inde Sophoclis quos Maro aemulatus est.
5.19.9
Falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis Pubentes herbae nigri cum lacte veneni. Sophoclis autem tragoedia id de quo quaerimus etiam titulo praefert, inscribitur enim Ῥιζοτόμοι: in qua Medeam describit maleficas herbas secantem, sed aversam, ne vi noxii odoris ipsa interficeretur, et sucum quidem herbarum in cados aeneos refundentem, ipsas autem herbas aeneis falcibus execantem.
5.19.1
Sophoclis versus hi sunt: Ἥδ᾽ ἐξοπίσω χερὸς ὄμμα τρέπουσ᾽ ὀπὸν ἀργινεφῆ στάζοντα τομῆς χαλκέοισι κάδοις δέχεται, et paulo post:— Αἵδε καλύπται κίσται ῥιζῶν κρύπτουσι τομὰς, ἃς ἥδε βοῶσ᾽ ἀλαλαζομένη γυμνὴ χαλκέοις ἤμα δρεπάνοις.
5.19.11
Haec Sophocles: quo auctore sine dubio Virgilius protulit aeneas falces. Omnino autem ad rem divinam pleraque aenea adhiberi solita, multa indicio sunt, et in his maxime sacris quibus delinire aliquos aut devovere aut denique exigere morbos volebant.
5.19.12
Taceo illud Plautinum, cum ait: Mecum habet patagus morbus aes et quod alibi Virgilius: Curetum sonitus crepitantiaque aera
5.19.13
sed Carminii curiosissimi et docti verba ponam, qui in libro de Italia secundo sic ait: Prius itaque et Tuscos aene vomere uti, cum conderentur urbes, solitos in Tageticis eorum sacris invenio, et in Sabinis ex aere cultros quibus sacerdotes tonderentur.
5.19.14
Post haec Carminii verba longum fiat, si velim percensere quam multis in locis Graecorum vetustissimi aeris sonos tamquam rem validissimam adhibere soliti sunt. Sed praesenti operi docuisse nos sufficit falces aeneas Maronis exemplo Graeci auctoris inductas.
5.19.15
In libro nono Virgilius posuit hos versus: Stabat in egregiis Arcentis filius armis, Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Ibera, Insignis facie: genitor quem miserat Arcens, Eductum matris luco Symaethia circum Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici.
5.19.16
Quis hic Palicus deus, vel potius qui di Palici, nam duo sunt, apud nullum penitus auctorem Latinum, quod sciam, repperi: sed de Graecorum penitissimis litteris hanc historiam eruit Maro.
5.19.17
Nam primum ut Symaethus fluvius, cuius in his versibus meminit, in Sicilia est, ita et di Palici in Sicilia coluntur: quos primus omnium Aeschylus tragicus, vir utique Siculus, in litteras dedit, interpretationem quoque nominis eorum, quam Graeci ἐτυμολογίαν vocant, expressit versibus suis. Sed priusquam versus Aeschyli ponam paucis explananda est historia Palicorum.
5.19.18
In Sicilia Symaethus fluvius est. Iuxta hunc nympha Thalia conpressu Iovis gravida metu Iunonis optavit ut sibi terra dehisceret. Factum est. Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est et cum infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt.
5.19.19
Nec longe inde lacus breves sunt sed in inmensum profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incolae crateras vocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Palicorum aestimant: et habentur in cultu maximo, praecipueque circa exigendum iuxta eos iusiurandum praesens et efficax numen ostenditur.
5.19.2
Nam cum furti negati vel eiuscemodi rei fides quaeritur et iusiurandum a suspecto petitur, uterque ab omni contagione mundi ad crateras accedunt, accepto prius fideiussore a persona quae iuratura est de solvendo eo quod peteretur, si addixisset eventus.
5.19.21
Illic invocato loci numine testatum faciebat esse iurator de quo iuraret. Quod si fideliter faceret, discedebat inlaesus: si vero subesset iuriiurando mala conscientia, mox in lacu amittebat vitam falsus iurator. Haec res ita religionem fratrum commendabat, ut crateres quidem inplacabiles, Palici autem placabiles vocarentur.
5.19.22
Nec sine divinatione est Palicorum templum. Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas. Qua gratia Siculi omne genus frugum congesserunt in aram Palicorum: ex qua ubertate ara ipsa pinguis vocata est.
5.19.23
Haec est omnis historia quae de Palicis eorumque fratribus in Graecis tantummodo litteris invenitur, quas Maro non minus quam Latinas hausit. Sed haec quae diximus auctoritatibus adprobanda sunt.
5.19.24
Aeschyli tragoedia est quae inscribitur Aetna. In hac cum de Palicis loqueretur, sic ait: Τί δῆτ᾽ ἐπ᾽ αὐτοῖς ὄνομα θήσονται βροτοί; Σεμνοὺς Παλικοὺς ζεὺς ἐφίεται καλεῖν. Ἦ καὶ Παλικῶν εὐλόγως μενεῖ φάτις; Πάλιν γὰρ ἥκουσ᾽ ἐκ σκότους τόδ᾽ εἰς φάος.
5.19.25
Haec Aeschylus. Callias autem in septima historia de rebus Siculis ita scribit: Ἡ δὲ Ἐρύκη τῆς μὲν Γελῴας ὅσον ἐνενήκοντα στάδια διέστηκεν, ἐπιεικῶς δὲ ἐχυρός ἐστιν ὁ τόπος καὶ τὸ παλαιὸν Σικελῶν γεγενημένη[ ἡ] πόλις· ὑφ᾽ ᾗ καὶ τοὺς Δέλλους καλουμένους εἶναι συμβέβηνεκν. Οὗτοι δὲ κρατῆρες δύο εἰσὶν οὓς ἀδελφοὺς τῶν Παλικῶν οἱ Σικελιῶται νομίζουσιν, τὰς δὲ ἀναφορὰς τῶν πομφολύγων παραπλησίας βραζούσαις ἔχουσιν. Hactenus Callias.
5.19.26
Polemon vero in libro qui inscribitur περὶ τῶν ἐν Σικελίᾳ θαυμαζομένων προταμῶν sic ait: Οἱ δὲ Παλικοὶ προσαγορευόμενοι παρὰ τοῖς ἐγχωρίοις αὐτόχθονες θεοὶ νομίζονται. ὑπάρχουσιν δὲ τούτων* ἕδη οἱ δύο Ἀδελφοὶ, κρατῆρρες χαμαίζηλοι. προσιέναι δὲ ἀγιστεύοντας χρὴ πρὸς αὐτοὺς ἀπό τε παντὸς ἄγους καὶ συνουσίας ἔτι τε καί τινων ἐδεσμάτων.
5.19.27
φέρεται δὲ ἀπ᾽ αὐτῶν ὀσμὴ βαρεῖα θείου, καὶ τοῖς πλησίον ἱσταμένοις καρηβάρησιν ἐμποιοῦσα δεινήν· τὸ δὲ ὕδωρ ἐστὶ θολερὸν αὐτῶν, καὶ τὴν χρόαν ὁμοιότατον χαλαιρύπῳ λευκῷ. φέρεται δὲ κολπύμενόν τε καὶ παφλάζον, οἷαί εἰσιν αἱ δῖναι τῶν ζεόντων ἀναβολάδην ὑδατων. φασὶν δὲ εἶναι καὶ τὸ βάθος ἀπέραντον τῶν κρατήρων τούτων, ὥστε καὶ βοῦς εἰσπεσόντας ἠφανῖσθαι, καὶ ζεῦγος ὀρικὸν ἐσελαυνόμενον, ἔτι δὲ φορβάδας ἐναλανένας.
5.19.28
Ὅρκος δὲ ἔστιν τοῖς Σικελιώταις μέγιστος καθηραμένων τῶν προκληθέντων. οἱ δὲ ὀρκωταὶ γραμμάτιον ἔχοντες ἀγορεύουσιν τοις ὁρκουμένοις περὶ ὧν ἂν χρῄζωσιν τοὺς ὅρκους· ὁ δὲ ὁρκούμενος, θαλλὸν κραδαίνων, ἐστεμμένος ἄζωστος καὶ μονοχίτων, ἐφαπτόμενος τοῦ κρατῇρος ἐξ ὑποβολῆς δίεισιν τὸν ὅρκον.
5.19.29
καὶ ἂν μὲν ἐμπεδώσῃ τοὺς ῥηθέντας ὅρκους, ἀσινὴς ἄπεισιν οἴκαδε· παραβάτης δὲ γενόμενος τῶν θεῶν ἐμποδὼν τελευτᾷ. Τούτων δὲ γινομένων ἐγγυητὰς ὑπισχνοῦνται καταστήσειν τοῖς ἱερεῦσιν, ἐπὴν ἐπάρατόν τι γένηται, κάθαρσιν ὀφλισκάνουσιν τοῦ τε μένους. Περὶ δὲ τὸν τόπον τοῦτον ᾦκησαν Παλικηνοὶ πόλιν ἐπώνυμον τούτων τῶν δαιμόνων Παλικήν.
5.19.3
Haec Polemon. Sed et Xenagoras in tertia historia sua de loci divinatione ita scribit: Καὶ οἱ Σικελοὶ τῆς γῆς ἀφορούσης ἔθυσαν Πεδιοκράτει τινὶ ἥρωϊ, προστάξαντος αὐτοῖς τοῦ ἐκ Παλικῶν χρηστηρίου, καὶ μετὰ τὴν ἐπάνοδον τῆς εὐφορίας πολλοῖς δώροις τὸν βωμὸν τῶν Παλικῶν ἐνέπλησαν.
5.19.31
Absoluta est, aestimo, et auctoribus idoneis adserta explanatio Virgiliani loci, quem litteratores vestri nec obscurum putant, contenti vel ipsi scire vel insinuare discipulis Palicum dei esse cuiusdam nomen. Quis sit autem deus iste, vel unde sit dictus, tam nesciunt quam scire nolunt, quia nec ubi quaerant suspicantur, quasi Graecae lectionis expertes.

Intertext edge

Open linked passage

Note