Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Macrobius
Ssaturnalia
Ssaturnali 6.3.9
Choose a text More by Macrobius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Vulgata
6.3.1
Sunt quaedam apud Virgilium quae ab Homero creditur transtulisse: sed ea docebo a nostris auctoribus sumpta, qui priores haec ab Homero in carmina sua traxerant: quod quidem summus Homericae laudis cumulus est, quod, cum ita a plurimis adversus eum vigilatum sit, coactaeque omnium vires manum contra fecerint, Ille velut pelagi rupes inmota resistit
6.3.2
Homerus de Aiacis forti pugna ait: Αἴας δ᾽ οὐκέτ᾽ ἔμιμνε· βιάζετο γὰρ βελέεσσι· δάμνα μιν Ζηνός τε νόος, καὶ Τρῶες ἀγαυοὶ, βάλλοντες· δεινὴν δὲ περὶ κροτάφοισι φαεινὴ πήληξ βαλλομένη καναχὴν ἔχε· βάλλετο δ᾽ αἰεὶ κὰπ φάλαρ᾽ εὐποίηθε· ὁ δ᾽ ἀριστερὸν ὼμον ἔκαμνεν, ἔμπεδον αἰὲν ἔχων σάκος αἰόλον· οὐδ᾽ ἐδύναντο ἀμφ᾽ αὐτῷ πελεμίξαι, ἐρείδοντες βελέεσσιν· αἰεὶ δ᾽ ἀργαλέω ἔχετ᾽ ἄσθματι· κὰδ δέ οἱ ἰδρὼς πάντοθεν ἐκ μελέων ῥέεν ἄσπετος, οὐδέ πή εἶχεν ἀμπνεῦσθαι, πάντή δὲ κακὸν κακῷ ἐστήρικτο.
6.3.3
Hunc locum Ennius in quinto decimo ad pugnam C. Aelii tribuni his versibus transfert: Undique conveniunt, velut imber, tela tribuno: Configunt parmam, tinnit hastilibus umbo, Aerato sonitu galeae: sed nec pote quisquam Undique nitendo corpus discerpere ferro. Semper abundantes hastas frangitque quatitque. Totum sudor habet corpus, multumque laborat, Nec respirandi fit copia: praepete ferro Histri tela manu iacientes sollicitabant.
6.3.4
Hinc Virgilius eundem locum de incluso Turno gratia elegantiore conposuit: Ergo nec clypeo iuvenis subsistere tantum, Nec dextra valet, obiectis sic undique telis Obruitur: strepit adsiduo cava tempora circum Tinnitu galea et saxis solida aera fatiscunt: Discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo Ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse Fulmineus Mnestheus: tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum( nec respirare potestas) Fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
6.3.5
Homerus ait: Ἀσπὶς ἄρ᾽ ἀσπίδ᾽ ἔρειδε, κόρυς κόρυν, ἀνέρα δ᾽ ἀνήρ. Furius in quarto annali: Pressatur pede pes, mucro mucrone, viro vir. Hinc Virgilius ait:— Haeret pede pes, densusque viro vir.
6.3.6
Homeri est: Οὐδ᾽ εἴ μοι δέκα μὲν γλῶσσαι, δέκα δὲ στόματ᾽ εἶεν. Hunc secutus Hostius poeta in libro secundo belli Histrici ait:— Non si mihi linguae Centum, atque ora sient totidem, vocesque liquatae. Hinc Virgilius ait: Non mihi si linguae centum sint, oraque centum
6.3.7
Homerica descriptio est equi fugientis in haec verba: Ὡς δ᾽ ὂτε τις στατὸς ἲππος, ἀκοστήσας ἐπὶ φάτνη, δεσμὸν ἀποῤῥήξας θείή πεδίοιο κροαίνων, εἰωθῶς λούεσθαι ἐϋῤῥεῖος ποταμοῖο, κυδιόων· ὑψοῦ δὲ κάρη ἒχει, ἀμφὶ δὲ χαῖται ὤμοις ἀΐσσονται· ὄ δ᾽ ἀγλαϊήφι πεποιθὼς ῥίμφα ἐ γοῦνα φέρει μετά τ᾽ ἤθεα καὶ νομὸν ἲππων.
6.3.8
Ennius hinc traxit: Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus Vincla suis magnis animis abrupit, et inde Fert sese campi per caerula laetaqua prata Celso pectore, saepe iubam quassat simul altam, Spiritus ex anima calida spumas agit albas. Virgilius: Qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis etc.
6.3.9
Nemo ex hoc viles putet veteres poetas, quod versus eorum scabri nobis videntur. Ille enim stilus Enniani seculi auribus solus placebat: et diu laboravit aetas secuta, ut magis huic molliore filo adquiesceretur. Sed ulterius non moror Caecinam, quin et ipse prodat quae meminit Maronem ex antiquitate transtulisse.

Intertext edge

Open linked passage

Note